Daniel (Dn.)
Daniele 1
1 anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor  rex
Babylonis Hierusalem et obsedit eam
2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et  partem
vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in  domum dei sui
et vasa intulit in domum thesauri dei sui
3 et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut  introduceret de
filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
4 pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et  eruditos omni
sapientia cautos scientia et doctos disciplina et  qui possent stare
in palatio regis ut doceret eos litteras et  linguam Chaldeorum
5 et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis  suis et de
vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis  postea starent in
conspectu regis
6 fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias  Misahel et
Azarias
7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli  Balthasar et
Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa  regis
neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum  praepositum ne
contaminaretur
9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in  conspectu
principis eunuchorum
10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum  meum regem
qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit  vultus vestros
macilentiores prae ceteris adulescentibus  coaevis vestris
condemnabitis caput meum regi
11 et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps  eunuchorum
super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
12 tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis
legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
13 et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui  vescuntur
cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis
14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem
15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum  dabatque eis
legumina
17 pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in  omni libro
et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium  visionum et
somniorum
18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut  introducerentur
introduxit eos praepositus eunuchorum in  conspectu Nabuchodonosor
19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de  universis tales
ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et  steterunt in conspectu regis
20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus  est ab
eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et  magos qui
erant in universo regno eius
21 fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis

Daniele 2
1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor  somnium
et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit  ab eo
2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et  malefici et
Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum  venissent steterunt
coram rege
3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro  quid
viderim
4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive  dic
somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi
indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et  domus
vestrae publicabuntur
6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et  dona
et honorem multum accipietis a me somnium igitur et  interpretationem
eius indicate mihi
7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis  suis
et interpretationem illius indicabimus
8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis  scientes quod
recesserit a me sermo
9 si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis  sententia
quod interpretationem quoque fallacem et deceptione  plenam
conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat  somnium
itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem  quoque eius veram
loquamini
10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo  super
terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque  regum quisquam
magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur  ab omni ariolo et
mago et Chaldeo
11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur  quisquam
qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis  quorum non est cum
hominibus conversatio
12 quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut  perirent
omnes sapientes Babylonis
13 et egressa sententia sapientes interficiebantur  quaerebaturque
Danihel et socii eius ut perirent
14 tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch  principe
militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos  sapientes
Babylonis
15 et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob  causam
tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum  ergo rem
indicasset Arioch Daniheli
16 Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad  solutionem
indicandam regi
17 et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae  sociis
suis indicavit negotium
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super  sacramento
isto et non perirent Danihel et socii eius cum  ceteris sapientibus
Babylonis
19 tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et
Danihel benedixit Deo caeli
20 et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et  usque in
saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque  constituit
dat sapientiam sapientibus et scientiam  intellegentibus disciplinam
22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris
constituta et lux cum eo est
23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia  sapientiam et
fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi  quae rogavimus te
quia sermonem regis aperuisti nobis
24 post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex  ut
perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes  Babylonis
ne perdas introduc me in conspectu regis et  solutionem regi enarrabo
25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit  ei
inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui  solutionem regi
adnuntiet
26 respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar  putasne
vere potes indicare mihi somnium quod vidi et  interpretationem eius
27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex  interrogat
sapientes magi et arioli et aruspices non queunt  indicare regi
28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi  rex
Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus  somnium tuum
et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi  sunt
29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum  post
haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura  sunt
30 mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in  cunctis
viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut  interpretatio regi
manifesta fieret et cogitationes mentis tuae  scires
31 tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa  magna
et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius  erat terribilis
32 huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et  brachia de
argento porro venter et femora ex aere
33 tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam
fictilis
34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et  percussit
statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et  comminuit eos
35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et  aurum et
redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt  vento nullusque
locus inventus est eis lapis autem qui  percusserat statuam factus est
mons magnus et implevit  universam terram
36 hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram  te rex
37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et  imperium et
gloriam dedit tibi
38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri
volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa
constituit tu es ergo caput aureum
39 et post te consurget regnum aliud minus te et regnum  tertium aliud
aereum quod imperabit universae terrae
40 et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum  comminuit et
domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
41 porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli  et
partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario  ferri
orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex  luto
42 et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex  parte
regnum erit solidum et ex parte contritum
43 quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto  commiscebuntur
quidem humano semine sed non adherebunt sibi  sicuti ferrum misceri
non potest testae
44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli  regnum quod
in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo  alteri non
tradetur comminuet et consumet universa regna haec  et ipsum stabit in
aeternum
45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine
manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et  aurum
Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et  verum est
somnium et fidelis interpretatio eius
46 tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum
adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum  est et
Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti  aperire
sacramentum hoc
48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et  magna
dedit ei et constituit eum principem super omnes  provincias Babylonis
et praefectum magistratuum super cunctos  sapientes Babylonis
49 Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera
provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem  Danihel erat
in foribus regis

Daniele 3
1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum
sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo  Duram
provinciae Babylonis
2 itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas
magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque
principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam
erexerat Nabuchodonosor rex
3 tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces  et
tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et  universi
principes regionum ut convenirent ad dedicationem  statuae quam
erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in  conspectu statuae quam
posuerat Nabuchodonosor
4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus  et
linguis
5 in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis  musicorum
cadentes adorate statuam auream quam constituit  Nabuchodonosor rex
6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur  in
fornacem ignis ardentis
7 post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum  tubae
fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae  et omnis
generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et  linguae
adoraverunt statuam auream quam constituerat  Nabuchodonosor rex
8 statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei  accusaverunt
Iudaeos
9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum  tubae
fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae  et universi
generis musicorum prosternat se et adoret statuam  auream
11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem  ignis
ardentem
12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera  regionis
Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti  contempserunt rex
decretum tuum deos tuos non colunt et statuam  auream quam erexisti
non adorant
13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut  adducerentur
Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti  sunt in conspectu
regis
14 pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac  Misac et
Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam  constitui non
adoratis
15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum  tubae
fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae  omnisque
generis musicorum prosternite vos et adorate statuam  quam feci quod
si non adoraveritis eadem hora mittemini in  fornacem ignis ardentem
et quis est Deus qui eripiat vos de  manu mea
16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi  Nabuchodonosor
non oportet nos de hac re respondere tibi
17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de  camino
ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non  colimus et
statuam auream quam erexisti non adoramus
19 tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei  illius
inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et  praecepit ut
succenderetur fornax septuplum quam succendi  consuerat
20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis  pedibus
Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem  ignis ardentem
21 et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et
calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis  ardentis
22 nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis  porro
viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago  interfecit flamma
ignis
23 viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago  ceciderunt in
medio camini ignis ardentis conligati




