Baruch (bar.)
Baruc 1
1 et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius  Maasei
filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
2 in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt
Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
3 et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii  Ioachim
regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad  librum
4 et ad aures potentium filiorum regum et ad aures  presbyterorum et
ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum  omnium habitantium in
Babylonia ad flumen Sudi
5 qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in  conspectu
Domini
6 et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque  manus
7 et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii  Salom
sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui  inventi sunt cum
eo in Hierusalem
8 cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de  templo
revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa  argentea quae
fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam  et
principes et vinctos et potentes et populum terrae ab  Hierusalem et
duxit eos in Babyloniam
10 et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite
holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad  aram
Domini Dei nostri
11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro  vita
Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli  super
terram
12 et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros  ut
vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub  umbra
Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et  inveniamus
gratiam in conspectu eorum
13 et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia  peccavimus
Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a  nobis usque in hunc
diem
14 et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in  templo
Domini in die sollemni et in die oportuno
15 et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio  faciei
nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in  Hierusalem
16 regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris  et
prophetis nostris et patribus nostris
17 peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus  diffidentes in
eum
18 et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem  Domini
Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit  nobis
19 a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in  hunc
diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et  dissipati
recessimus ne audiremus vocem ipsius
20 et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae  constituit
Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de  terra Aegypti
dare nobis terram fluentem lac et mel sicut  hodierna die
21 et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia  verba
prophetarum quos misit ad nos
22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni  operari
diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei  nostri

Baruc 2
1 propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod  locutus
est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in  Israhel et ad
reges nostros et ad principes nostros et ad omnem  Israhel et Iuda
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt  facta sub
caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae  scripta sunt in
lege Moysi
3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
4 et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu  nostro
in inproperium et in desolationem et in omnibus populis  quo nos
dispersit Dominus
5 et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino  Deo
nostro non obaudiendo vocem ipsius
6 Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris  confusio
faciei sicut dies haec
7 quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae  evenerunt
super nos
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut  reverteremur
unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia  iustus
est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis  Domini quae
dedit ante faciem nostram
11 et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de  terra
Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in  virtute tua
magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen  sicut dies iste
12 peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster  in
omnibus iustitiis tuis
13 avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter  gentes
ubi dispersisti nos
14 exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ  nos
propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum  qui nos
abduxerunt
15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia  nomen
tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
16 respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem  tuam et
audi
17 aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in  inferno
quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt  honorem et
iustificationem Domino
18 sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit  curva et
infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat  tibi gloriam et
iustitiam Domino
19 quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus
misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut  locutus
es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
21 sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem  vestram et
opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra  quam dedi patribus
vestris
22 quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri  operari regi
Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda  et a foris
Hierusalem
23 et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii  et vocem
sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine  vestigio ab
inhabitantibus eam
24 et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae  et
statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum  tuorum
prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa  patrum
nostrorum de loco suo
25 et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et  mortui
sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in  emissione
26 et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso  sicut
haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
27 et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem  benignitatem
tuam et secundum omnem miserationem tuam illam  magnam
28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua  praecepisti ei
scribere legem tuam coram filiis Israhel
29 dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et  multa
convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam  illos
30 quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura  cervice
et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
31 et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis  cor et
audient aures
32 et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt
nominis mei
33 et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis  quia
reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
34 et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum  Abraham
et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo  eos et non
minorabuntur
35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim  illis in
Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo  amplius populum meum
filios Israhel a terra quam dedi illis

Baruc 3
1 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et
spiritus anxius clamat ad te
2 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere  nostri
quia peccavimus ante te
3 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
4 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum
Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non  audierunt
vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento  manus tuae
et nominis tui in tempore isto
6 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et  ut
invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra  quia
convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt  ante te
8 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos  dispersisti
in inproperium et in maledictum et in peccatum  secundum omnes
iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a  te Domine Deus noster
9 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias  prudentiam
10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis  deputatus
es cum descendentibus in infernum
12 dereliquisti fontem sapientiae
13 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
14 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus  ut
scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit  lumen
oculorum et pax
15 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
16 ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias  quae
sunt super terram
17 qui in avibus caeli inludunt
18 qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant  homines et
non est finis adquisitionis eorum qui argentum  fabricant et solliciti
sunt nec est inventio operum illorum
19 exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco  eorum
exsurrexerunt
20 iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam  autem
disciplinae ignoraverunt
21 neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum  susceperunt eam
a facie ipsorum longe facta est
22 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
23 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra  est
negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et  exquisitores
intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt  neque commemorati
sunt semitas eius
24 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus  possessionis
eius
25 magnus et non habet finem excelsus et inmensus
26 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt  statura
magna scientes bellum
27 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et
perierunt
28 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter  insipientiam
suam
29 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de  nubibus
30 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam  super
aurum electum
31 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat  semitas eius
32 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia  sua qui
praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam  pecudibus et
quadrupedibus
33 qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi  in
tremore
34 stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae  sunt
35 vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum  iucunditate
qui fecit illas
36 hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
37 hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam  Iacob puero
suo et Israhel dilecto suo
38 post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus  est

Baruc 4
1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes  qui
tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad  splendorem
eius contra lumen eius
3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti  alienae
4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta  sunt
5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod  in ira
ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes
daemoniis et non Deo
8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis  nutricem
vestram Hierusalem
9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite
confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et  filiarum quam
superduxit illis Aeternus
11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum  fletu et
luctu
12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis  derelicta sum
propter peccata filiorum meorum quia  declinaverunt a lege Dei
13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias
mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia  ingressi
sunt
14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum  et
filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem  inprobam et
alterius linguae
16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et
abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17 ego autem quid possum adiuvare vos
18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus
inimicorum vestrorum
19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et  clamabo
ad Altissimum in diebus meis
21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet  vos de
manu principum inimicorum
22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi  gaudium
a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab  Aeterno salutari
nostro
23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi  Deus
cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic  videbunt
et in celeritate salutem vestram a Deo quae  superveniet vobis cum
honore magno et splendore aeterno
25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis  persecutus
est enim te inimicus tuus sed cito videbis  perditionem ipsius et
super cervices ipsius ascendes
26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut  grex
direptus ab inimicis
27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim  memoria
vestra ab eo qui ducit vos
28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies  tantum
iterum convertentes requiretis eum
29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis  sempiternam
iucunditatem cum salute vestra
30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te  nominavit
31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt  in tua
ruina punientur
32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit  filios
tuos
33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo  casu sic
contristabitur in sua desolatione
34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium  eius
erit in luctum
35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus  et
habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a  Deo tibi
venientem
37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos  veniunt
collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti  gaudentes in
honorem Dei

Baruc 5
1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue  te
decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna  gloriae
2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram  capiti tuo
honoris Aeterni
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo  est
4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax  iustitiae
et Honor pietatis
5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad  orientem et
vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad  occidentem in
verbo Sancti gaudentes Dei memoria
6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem  illos
Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et  rupes
perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut  ambulet
Israhel diligenter in honorem Dei
8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis  Israhel
mandato Dei
9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine  maiestatis suae
cum misericordia et iustitia quae est ab ipso

Baruc 6
1 exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos  in
Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum  quod
praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis  ante Deum
abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor  rege Babylonum
2 ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et  tempus
longum usque ad generationes septem post hoc autem  educam vos inde
cum pace
3 nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos  et
lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum  gentibus
4 videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et
metuatis et metus vos capiat in ipsis
5 visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in  cordibus
vestris tibi oportet adorari Domine
6 angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas  vestras
7 nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et
inargentata falsa sunt et non possunt loqui
8 et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati  sunt
9 coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum  unde
subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant  illud in
semet ipsis
10 dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et  iterum
cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos
11 hii autem non liberantur ab erugine et tinea
12 opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum
propter pulverem domus qui est plurimus inter eos
13 sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se
peccantem non interficit
14 habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et  a
latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii
15 ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum  inutile
efficitur tales sunt et dii illorum
16 constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a  pedibus
introeuntium
17 et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae  aut
sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes  ostia
clusuris et seris ne a latronibus expolientur
18 lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam  videre
possunt sunt autem sicut trabes in domo
19 corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra  sunt dum
comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt
20 nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit
21 supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et  hirundines et
aves etiam similiter et cattae
22 unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
23 aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis  exterserit
eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur  sentiebant
24 ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in  ipsis
25 sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem  suam
hominibus confundantur etiam qui colunt ea
26 propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent  neque
si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed  sicut mortuis
munera eorum illis adponentur
27 hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur  similiter
et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque  mendicanti aliquid
inpertiunt
28 de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt  scientes
itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos
29 unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis  argenteis et
aureis et ligneis
30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas  scissas et
capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt
31 rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena  mortui
32 a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores  suas et
filios suos
33 neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum
poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque  auferre
34 similiter neque divitias dare possunt neque malum  retribuere si
quis illis votum voverit et non reddiderit nec  hoc requirent
35 hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore  eripient
36 hominem caecum ad visum non restituent de necessitate  hominem non
liberabunt
37 viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient
38 lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et  lapidei
aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur
39 quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos
40 adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum  audierint
mutum non posse loqui offerent illum ad Bel  postulantes ab eo loqui
41 quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum
intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii  illorum
42 mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent  succendentes
ossa olivarum
43 cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte  dormierit
proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita  sicut ipsa neque
funis eius disruptus sit
44 omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo  aestimandum
aut dicendum est esse illos deos
45 a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud  erint nisi
id quod volunt esse sacerdotes
46 aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis
numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii
47 reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris
48 nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post  se
sacerdotes ubi se abscondant cum illis
49 quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de  bello se
liberant neque de malis se eripiunt
50 nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur  postea quia
falsa sunt gentibus universis et regibus quae  manifestata sunt quia
non sunt dii sed opera manuum hominum et  nullum opus Dei in illis
51 unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum  hominum et
nullum Dei opus in ipsis est
52 regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt
53 iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab
iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli  et
terrae
54 etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum  aureorum et
argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et  liberabuntur ipsi
vero sicut trabes in medio conburentur
55 regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum  est aut
recipiendum quia dii sunt
56 non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei  et
lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores  sunt
57 aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent  illis
et abibunt nec sibi auxilium ferunt
58 itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut  vas in
domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam  falsi dii vel
ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt  quam falsi dii
59 sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad
utilitates obaudiunt
60 similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum  autem
et spiritus in omni regione spirat
61 et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare  universum
orbem perficiunt quod imperatum est eis
62 ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas  facit quod
praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque  virtutibus uni
eorum similia sunt
63 unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos  quando
non possint neque iudicium iudicare neque benefacere  hominibus
64 scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
65 neque enim regibus maledicent neque benedicent
66 signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol  lucebunt
neque inluminabunt ut luna
67 bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum  ac
prodesse sibi
68 nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii  propter quod
ne timeatis eos
69 nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt  dii
illorum lignei et argentei et inaurati
70 eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis  sedet
similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii  illorum
lignei et inaurati et inargentati
71 a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant  scietis
itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur  et erit
obprobrium in regione
72 melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit  longe ab
obprobriis




