Amos (Am.)
Amos 1
1 verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit  super
Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam  filii Ioas
regis Israhel ante duos annos terraemotus
2 et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem  suam
et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex  Carmeli
3 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super
quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris  ferreis
Galaad
4 et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
5 et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo  Idoli
et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur  populus
Syriae Cyrenen dicit Dominus
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super  quattuor
non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem  perfectam ut
concluderet eam in Idumea
7 et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de  Ascalone
et convertam manum meam super Accaron et peribunt  reliqui
Philisthinorum dicit Dominus Deus
9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super  quattuor
non convertam eum eo quod concluserint captivitatem  perfectam in
Idumea et non sint recordati foederis fratrum
10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
11 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super  quattuor
non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio  fratrem suum et
violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra  furorem suum et
indignationem suam servaverit usque in finem
12 mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
13 haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon  et super
quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit  praegnantes Galaad ad
dilatandum terminum suum
14 et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius  in
ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
15 et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius  simul dicit
Dominus

Amos 2
1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super  quattuor
non convertam eum eo quod incenderit ossa regis  Idumeae usque ad
cinerem
2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et  morietur in
sonitu Moab in clangore tubae
3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo dicit Dominus
4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super  quattuor
non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et  mandata eius non
custodierint deceperunt enim eos idola sua  post quae abierant patres
eorum
5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super
quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento  iustum et
pauperem pro calciamentis
7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam
humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut
violarent nomen sanctum meum
8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne  altare et
vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo
cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi  vos in
deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus
vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit  Dominus
12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis  dicentes ne
prophetetis
13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum  faeno
14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem  suam et
robustus non salvabit animam suam
15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non  salvabitur et
ascensor equi non salvabit animam suam
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa  dicit
Dominus

Amos 3
1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii  Israhel
super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti  dicens
2 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae  idcirco
visitabo super vos omnes iniquitates vestras
3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid  dabit
catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid  adprehenderit
5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid
auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si  erit malum
in civitate quod Dominus non fecit
7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit  secretum suum
ad servos suos prophetas
8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis  non
prophetabit
9 auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti  et
dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias  multas
in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus  eius
10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes
iniquitatem et rapinas in aedibus suis
11 propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et  circumietur
terra et detrahetur ex te fortitudo tua et  diripientur aedes tuae
12 haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis  duo crura
aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui  habitant in
Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
13 audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus  exercituum
14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel  super
eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur  cornua altaris
et cadent in terram
15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt  domus
eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

Amos 4
1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte  Samariae quae
calumniam facitis egenis et confringitis pauperes  quae dicitis
dominis vestris adferte et bibemus
2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient  super vos
et levabunt vos in contis et reliquias vestras in  ollis ferventibus
3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et  proiciemini in
Armon dicit Dominus
4 venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate
praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus
decimas vestras
5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias
oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit
Dominus Deus
6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus  vestris
et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non  estis reversi ad
me dicit Dominus
7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses
superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et  super
civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars  super quam
non plui aruit
8 et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut  biberent
aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit  Dominus
9 percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem  hortorum
vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et  ficeta vestra
comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
10 misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio  iuvenes
vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et  ascendere feci
putredinem castrorum vestrorum in nares vestras  et non redistis ad me
dicit Dominus
11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et  facti
estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad  me dicit
Dominus
12 quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec  fecero
tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
13 quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians  homini
eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens  super excelsa
terrae Dominus Deus exercituum nomen eius

Amos 5
1 audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus  Israhel
cecidit non adiciet ut resurgat
2 virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui  suscitet eam
3 quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille
relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum  relinquentur
in ea decem in domo Israhel
4 quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
5 et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in
Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel  erit
inutilis
6 quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis  domus
Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
7 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra
relinquitis
8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane  tenebras et
diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et  effundit eas super
faciem terrae Dominus nomen eius
9 qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem  super
potentem adfert
10 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte
abominati sunt
11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam  electam
tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et  non habitabitis
in eis vineas amantissimas plantabitis et non  bibetis vinum earum
12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra  hostes
iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
14 quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus
exercituum vobiscum sicut dixistis
15 odite malum et diligite bonum et constituite in porta  iudicium si
forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis  Ioseph
16 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in  omnibus
plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur  vae vae et
vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui  sciunt plangere
17 et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in  medio tui
dicit Dominus
18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies  Domini ista
tenebrae et non lux
19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus  et
ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et  mordeat eum
coluber
20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et  non
splendor in ea
21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem  coetuum
vestrorum
22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra  non
suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
23 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae  non
audiam
24 et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi  torrens
fortis
25 numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis domus Israhel
26 et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem  idolorum
vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
27 et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus  exercituum
nomen eius

Amos 6
1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte  Samariae
optimates capita populorum ingredientes pompatice  domum Israhel
2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam  et
descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna  horum si
latior terminus eorum termino vestro est
3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio
iniquitatis
4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis  vestris
qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio  armenti
5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se  habere
vasa cantici
6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et  nihil
patiebantur super contritione Ioseph
7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et  auferetur
factio lascivientium
8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus  exercituum
detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et  tradam civitatem
cum habitatoribus suis
9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi  morientur
10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat  ossa de
domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est  numquid adhuc est
apud te
11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis
nominis Domini
12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem  ruinis et
domum minorem scissionibus
13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in  bubalis
quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et  fructum iustitiae in
absinthium
14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in  fortitudine
nostra adsumpsimus nobis cornua
15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus  Deus
exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque  ad
torrentem Deserti

Amos 7
1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in
principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post
tonsorem regis
2 et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et  dixi
Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob  quia
parvulus est
3 misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
4 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad  ignem
Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul  partem
5 et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob  quia
parvulus est
6 misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit  Dominus
Deus
7 haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum  et in
manu eius trulla cementarii
8 et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam
cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio  populi
mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum
9 et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel
desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel  dicens
rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non  poterit terra
sustinere universos sermones eius
11 haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et  Israhel
captivus migrabit de terra sua
12 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram  Iuda et
comede ibi panem et ibi prophetabis
13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia  sanctificatio
regis est et domus regni est
14 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et  non sum
filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans  sycomoros
15 et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me  Dominus
vade propheta ad populum meum Israhel
16 et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super  Israhel
et non stillabis super domum idoli
17 propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate  fornicabitur
et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et  humus tua funiculo
metietur et tu in terra polluta morieris et  Israhel captivus migrabit
de terra sua

Amos 8
1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
2 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit
Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non  adiciam
ultra ut pertranseam eum
3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus  multi
morientur in omni loco proicietur silentium
4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis  egenos
terrae
5 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et  sabbatum
et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et  augeamus siclum et
subponamus stateras dolosas
6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro  calciamentis et
quisquilias frumenti vendamus
7 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad  finem
omnia opera eorum
8 numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis
habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur  et
defluet quasi rivus Aegypti
9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et
tenebrescere faciam terram in die luminis
10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia  cantica
vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum  saccum et
super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum  unigeniti et
novissima eius quasi diem amarum
11 ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram  non
famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini
12 et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque  ad
orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non  invenient
13 in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in  siti
14 qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus  Dan et
vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra

Amos 9
1 vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem  et
commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium  et
novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis  fugiet et
non salvabitur ex eis qui fugerit
2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos  et si
ascenderint usque ad caelum inde detraham eos
3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans  auferam
eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris  ibi mandabo
serpenti et mordebit eos
4 et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi  mandabo
gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in  malum et non
in bonum
5 et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et
lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis  et
defluet sicut fluvius Aegypti
6 qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum  super
terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas  super faciem
terrae Dominus nomen eius
7 numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel  ait
Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti  et
Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene
8 ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud  a
facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob  dicit
Dominus
9 ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum
Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super  terram
10 in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt  non
adpropinquabit et non veniet super nos malum
11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et
reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant  instaurabo
et reaedificabo eum sicut diebus antiquis
12 ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod
invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec
13 ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator  messorem et
calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes  dulcedinem et
omnes colles culti erunt
14 et convertam captivitatem populi mei Israhel et  aedificabunt
civitates desertas et habitabunt et plantabunt  vineas et bibent vinum
earum et facient hortos et comedent  fructus eorum
15 et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra  de terra
sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus




