Sapientia (Sap.)
Sapienza 1
1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in
bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet  autem eis
qui fidem habent in illum
3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem  virtus
corripit insipientes
4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec  habitabit in
corpore subdito peccatis
5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet  se a
cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur  superveniente
iniquitate
6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit  maledictum a
labiis suis quoniam renum illius testis est Deus  et cordis eius
scrutator est verus et linguae illius auditor
7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod
continet omnia scientiam habet vocis
8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec  praeteriet
illum corripiens iudicium
9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum  autem
illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem  iniquitatum illius
10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum  non
abscondetur
11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a
detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in  vacuum non
ibit os autem quod mentitur occidit animam
12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque  adquiratis
perditionem in operibus manuum vestrarum
13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione  vivorum
14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis  terrarum
et non est in illis medicamentum exterminii nec  inferorum regnum in
terra
15 iustitia enim inmortalis est
16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et  aestimantes
illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad  illam quoniam
digni sunt qui sunt ex parte illius

Sapienza 2
1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum  taedio
est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine  hominis et
non est qui agnitus sit reversus ab inferis
2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non  fuerimus
quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo  scintillae ad
commovendum cor nostrum
3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur  tamquam
mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium  nubis et sicut
nebula dissolvetur quae fugata est a radiis  solis et a calore illius
adgravata
4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo  memoriam
habebit operum nostrorum
5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio  finis
nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam  tamquam
in iuventute celeriter
7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat  nos flos
temporis
8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit  quod non
pertranseat luxuria nostra
9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars  nostra et
haec est sors
10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec  veterani
revereamur canos multi temporis
11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum  est enim
inutile invenitur
12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et
contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata  legis et
diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est  aliis
vita illius et inmutatae sunt viae eius
16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a  viis
nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima  iustorum et
gloriatur patrem Deum se habere
17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus  quae
ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit  eum de
manu contrariorum
19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus  reverentiam
illius et probemus patientiam ipsius
20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus  ex
sermonibus illius
21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos  malitia
eorum
22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt  iustitiae
nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad  imaginem suae
similitudinis fecit illum
24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius

Sapienza 3
1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos
tormentum mortis
2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est  adflictio
exitus illorum
3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum
inmortalitate plena est
5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus
tentavit illos et invenit illos dignos se
6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta  hostiam
accepit illos et in tempore erit respectus illorum
7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit  Dominus
illorum in perpetuum
9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in
dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis  illius
10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem  habebunt qui
neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et  vacua est
spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia  opera illorum
sunt
12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis  incoinquinata
quae non scivit torum in delicto habebit fructum  in respectione
animarum
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem  nec
cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei  donum
electum et sors in templo Domini acceptissima
15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non  concidat
radix sapientiae
16 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo  toro semen
exterminabitur
17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et  sine
honore erit novissima senectus illorum
18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in  die
agnitionis adlocutionem
19 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes

Sapienza 4
1 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in  memoria
illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
2 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se  duxerit
et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum  certaminum
praemium vincens
3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria
vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum
conlocabunt
4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a  vento
commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis  et
acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt  nequitiae
adversus parentes in interrogatione sua
7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio  erit
8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero  annorum
conputata cani sunt autem sensus hominibus
9 et aetas senectutis vita inmaculata
10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores  translatus
est
11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio
decipiat animam illius
12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia
concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
13 consummatus in brevi explevit tempora multa
14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit  educere
illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non  intellegentes
nec ponentes in praecordiis talia
15 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et  respectus
in electos illius
16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus  celerius
consummata longam vitam iniusti
17 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid  cogitaverit
de illo Deus et quare munierit illum Dominus
18 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
19 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia  inter
mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos  sine voce et
commovebit illos a fundamentis et usque ad  supremum desolabuntur et
erunt gementes et memoria illorum  periet
20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et  traducent illos
ex adverso iniquitates ipsorum

Sapienza 5
1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se
angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in  subitatione
insperatae salutis
3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam  spiritus
gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in  similitudine
inproperii
4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem  illorum
sine honore
5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos  sors
illorum est
6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit  nobis
et sol non est ortus nobis
7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et  ambulavimus vias
difficiles viam autem Domini ignoravimus
8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio  contulit
nobis
9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius  percurrens
10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius  cum
praeterierit non est vestigium invenire neque semitam  carinae illius
in fluctibus
11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur  argumentum
itineris illius sed tantum sonitus est alarum  verberans levem ventum
et scindens per vim itineris aerem  commotis alis transvolavit et post
hoc nullum signum invenitur  itineris illius
12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus  aer
continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem  signum
nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra  consumpti sumus
14 talia dixerunt et peccaverunt
15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur  et
tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et  tamquam fumus
qui a vento diffusus est et tamquam memoria  hospitis unius diei
praetereuntis
16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces  eorum
et cogitatio illorum apud Altissimum
17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu  Domini
quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet  illos
18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad  ultionem
inimicorum
19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium  certum
20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo  orbis
terrarum contra insensatos
22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene  curvato arcu
nubium exterminabuntur et ad certum locum  insilient
23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet  in illos
aqua maris et flumina concurrent duriter
24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo  venti
dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram  iniquitatis et
malignitas evertet sedes potentium

Sapienza 6
1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam  fortis
2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium  terrae
3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis  vobis in
turbis nationum
4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab  Altissimo qui
interrogabit opera vestra et cogitationes  scrutabitur
5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte  iudicastis
neque custodistis legem iustitiae neque secundum  voluntatem Dei
ambulastis
6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum  in his
qui praesunt fiet
7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter
tormenta patientur
8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec  reverebitur
magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum  ipse fecit et
aequaliter cura est illi pro omnibus
9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis  sapientiam et
non excidatis
11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui
didicerint ista invenient quid respondeant
12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis
disciplinam
13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile  videtur ab
his qui diligunt eam et invenietur ab his qui  quaerunt illam
14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem  enim
illam foribus suis inveniet
16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui  vigilaverit
propter illam cito erit securus
17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit  se
illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
18 initium enim illius verissima est disciplinae  concupiscentia
19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio  legum
illius est custoditio autem legum consummatio  incorruptionis est
20 incorruptio autem facit esse proximum Deo
21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum  perpetuum
22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi  diligite
sapientiam ut in perpetuum regnetis
23 []
24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam  et non
abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio  nativitatis
investigabo et ponam in lucem scientiam illius et  non praeteribo
veritatem
25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non  erit
particeps sapientiae
26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et  rex
sapiens populi stabilimentum est
27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit  vobis

Sapienza 7
1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere
terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris  figuratus
sum caro
2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine  hominis et
delectamento somni conveniente
3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam  decidi
terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
4 in involumentis nutritus sum et curis magnis
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et  venit in
me spiritus sapientiae
8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse  duxi in
conparatione illius
9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in
conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum  aestimabitur
argentum in conspectu illius
10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce  habere
illam quoniam inextinguibile est lumen illius
11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et  innumerabilis
honestas per manus illius
12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista  sapientia et
ignorabam quoniam horum omnium mater est
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et  honestatem
illius non abscondo
14 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt
participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona
commendati
15 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna  horum
quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et  sapientium
emendator
16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis  sapientia
et operum scientiae disciplina
17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut  sciam
dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
18 initium et consummationem et medietatem temporum et  meditationem
omnium morum mutationes et divisiones temporum
19 anni cursus et stellarum dispositiones
20 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et  cogitationes
hominum differentias arborum et virtutes radicum
21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim
artifex docuit me sapientia
22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus  multiplex
subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus  suavis amans bonum
acutus qui nihil vetat benefacere
23 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia
prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos
subtiles
24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit  autem
ubique et capit propter suam munditiam
25 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est  claritatis
omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in  illa incurrit
26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei
maiestatis et imago bonitatis illius
27 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia  innovat et
per nationes in animas sanctas se transfert amicos  Dei et prophetas
constituit
28 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia  inhabitat
29 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum
dispositionem luci conparata invenitur prior
30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia

Sapienza 8
1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit  omnia
suaviter
2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam  mihi
adsumere et amator factus sum formae illius
3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et  omnium
Dominus dilexit illam
4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae  locupletius quae
omnia operatur
6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam  illa est
artifex
7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent  virtutes
sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et  virtutem quibus
utilius nihil est in vita hominibus
8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita  et de
futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones
argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus  temporum
et saeculorum
9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens  quoniam
communicabit mecum de bonis et erit adlocutio  cogitationis et taedii
mei
10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud  seniores
iuvenis
11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium  admirabilis
ero et facies principum mirabuntur me
12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et  sermocinante
plura manus ori suo inponent
13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam  aeternam his
qui post me futuri sunt relinquam
14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor  bonus
et in bello fortis
16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet
amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius  sed
laetitiam et gaudium
17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam
inmortalitas est in cogitatione sapientiae
18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum  illius
honestas sine defectione et in certamine loquellae  illius sapientia
et praeclaritas in communicatione sermonum  ipsius circuibam quaerens
ut mihi illam adsumerem
19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi  Deus det
et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc  donum adii Dominum
et deprecatus sum illum et dixi ex totis  praecordiis meis

Sapienza 9
1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia  verbo
tuo
2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae  quae a
te facta est
3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in
directione cordis iudicium iudicet
4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me  reprobare a
pueris tuis
5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo  infirmus
et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et  legum
6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit  ab illo
sapientia tua in nihilum conputabitur
7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum  et
filiarum
8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in  civitate
habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi  sancti tui quod
praeparasti ab initio
9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc  cum
orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset  oculis tuis et
quid directum in praeceptis tuis
10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede
magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid
acceptum sit apud te
11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in  operibus meis
sobrie et custodiet me in sua potentia
12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste  et ero
dignus sedium patris mei
13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis  poterit
cogitare quid velit Dominus
14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae  providentiae
nostrae
15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit  terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem
16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in  prospectu
sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem  quis investigavit
17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et
miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et  quae
tibi placent didicerunt homines
19 et per sapientiam sanati sunt

Sapienza 10
1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum  solus
esset creatus custodivit
2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem  continendi
omnia
3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii
fraternitatis deperiit
4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit  sapientia per
contemptibile lignum iustum gubernans
5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent  scivit
iustum et servavit sine querella Deo et in filii  misericordia fortem
custodivit
6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem  descendentem
ignem in Pentapoli
7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta  terra et
incerto tempore fructus habentes arbores et  incredibilis animae
memoria stans figmentum salis
8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt  ut
ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt  hominibus
memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere  potuissent
9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas  et
ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum  honestavit
illum in laboribus et conplevit labores illius
11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum  fecit
12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum  et
certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam  omnium
potentior est sapientia
13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus  liberavit
illum descendit cum illo in foveam
14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi  sceptrum
regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et  mendaces
ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi  claritatem aeternam
15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a  nationibus
quae illum conprimebant
16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges  horrendos
in portentis et signis
17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit  illos in via
mirabili et fuit illis in velamento diei et in  luce stellarum nocte
18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam  nimiam
19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine  inferorum
eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem  manum tuam
laudaverunt pariter
21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium  fecit
dissertas

Sapienza 11
1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in  locis
secretis fixerunt casas
3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra  altissima
aqua et requies sitis de lapide duro
5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem  dedisti
iniustis
8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum  dedisti illis
abundantem aquam insperate
9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos  exaltares et
adversarios illorum necares
10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia  disciplinam
accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati  impii tormenta
paterentur
11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem  tamquam durus
rex interrogans condemnasti
12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria
praeteritorum
14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi  commemorati sunt
Dominum
15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in  finem
eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum  quod
quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias  supervacuas
inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in  vindictam
17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae  creavit orbem
terrarum ex materia invisa inmittere illis  multitudinem ursorum aut
audaces leones
19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem  igneum
spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab  oculis
scintillas emittentes
20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et  aspectus
per timorem occidere
21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem  passi ab
ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis  tuae sed omnia
mensura et numero et pondere disposuisti
22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti  brachii tui
quis resistet
23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis  terrarum
et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in  terram
24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas  peccata
hominum propter paenitentiam
25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae  fecisti
nec enim odiens aliquid constituisti
26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses  aut quod
a te vocatum non esset conservaretur
27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas  amas

Sapienza 12
1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus
2 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de  quibus
peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant  in te Domine
3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae  odiens
4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et  sacrificia
iniusta
5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores  viscerum
hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento  tuo
6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti  perdere per
manus parentum nostrorum
7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae  tibi omnium
carior est terra
8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti  antecessores
exercitus tui vespas ut illos paulatim  exterminarent
9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut  bestiis
saevis aut verbo duro simul exterminare
10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non  ignorans
quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia  ipsorum et
quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in  perpetuum
11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem  veniam
dabas peccatis illorum
12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra  iudicium
tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex  iniquorum hominum aut
quis tibi inputabit si nationes perierint  quas tu fecisti
13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus  ut
ostendas quoniam non iniuste iudicasti
14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his  quos
perdidisti
15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui  non
debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod  omnium
Dominus es omnibus te parcere facis
17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute
consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et  cum
magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles  posse
19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam  oportet iustum
esse et humanum et bonae spei fecisti filios  tuos quoniam das locum
in peccatis paenitentiae
20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum  tanta
cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum  per quae
possint mutari a malitia
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum  parentibus
iuramenta et conventiones dedisti bonarum  promissionum
22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros  multipliciter
flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes  et cum de nobis
iudicatur speremus misericordiam
23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste  vixerunt per
haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes  haec
quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum  more
viventes
25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum  dedisti
26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum  Dei
iudicium experti sunt
27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus  patientes
indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis  cum
exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse  Deum verum
agnoverunt propter quod et finis condemnationis  illis veniet

Sapienza 13
1 vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia  Dei et de
his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum  qui est neque
operibus adtendentes agnoverunt quis esset  artifex
2 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum  stellarum
aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis  terrarum deos
putaverunt
3 quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto  dominator
eorum speciosior est speciei enim generator haec  omnia constituit
4 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab  ipsis
quoniam qui haec constituit fortior est illis
5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter  poterit
horum creator videri
6 sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim  fortassis
errant Deum quaerentes et volentes invenire
7 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et  persuasum
habent quoniam bona sunt quae videntur
8 iterum autem nec his debet ignosci
9 si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare  saeculum
quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
10 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui
appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis
inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus  manus
antiquae
11 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit  et
huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus  diligenter
fabricet vas utile in conversatione vitae
12 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae  abutatur
13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum  et
verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et  per
scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud  imagini hominis
14 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica  et
rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae  in illo
est perliniens
15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud
confirmans ferro
16 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest  se
adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum  faciens
inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima  est
18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita  mortuum
rogat et in adiutorium inutilem invocat
19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de
adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo  qui
in omnibus est inutilis

Sapienza 14
1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus  incipiens iter
facere ligno portante se fragilius lignum  invocat
2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex  sapientia
fabricavit sua
3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in  mari
viam et inter fluctus semitam firmissimam
4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine  rate
aliquis adeat
5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc  etiam
exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes  mare per
ratem liberati sunt
6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis  terrarum ad
ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis  quae manu tua erat
gubernata
7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit  illud
quia ille quidem operatus est illud autem cum esset  fragile Deus
cognominatus est
9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta  patietur
11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam
creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis  hominum
et in muscipulum pedibus insipientium
12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et  adinventio
illorum corruptio vitae est
13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo  brevis
illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti  faciens
imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc  tamquam deum colere
coepit et constituit inter servos suos  sacra et sacrificia
16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua  consuetudine hic
error tamquam lex custodita est et tyrannorum  imperio colebantur
figmenta
17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter  quod longe
essent e longinquo figura illorum adlata evidentem  imaginem regis
quem honorare volebant fecerunt ut illum qui  aberat tamquam
praesentem colerent sua sollicitudine
18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant  artificis
eximia diligentia
19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit  arte sua
ut similitudinem in melius figuraret
20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante  tempus
tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui  aut
regibus deservientes homines incommunicabile nomen  lapidibus et
lignis inposuerunt
22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et  in magno
viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem  appellant
23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia
facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius  alium
per invidiam occidit aut adulterans contristat
25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio
corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis  inmutatio
nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et  initium
et finis
28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa  aut vivunt
iniuste aut periurant cito
29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male  iurantes
renoceri se non sperant
30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt  de Deo
adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo  contemnentes
iustitiam
31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena  perambulat
semper in iniustorum praevaricationem

Sapienza 15
1 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et  misericordia
disponens omnia
2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam  et si
non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et
virtutem tuam radix est inmortalitatis
4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis  excogitatio nec
umbra picturae labor sine fructu effigies  sculpta per varios colores
5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit  mortuae
imaginis effigiem sine anima
6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui  faciunt
illos et qui diligunt et qui colunt
7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad  usus
nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda  sunt in
usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum  autem vasorum
qui sit usus iudex est figulus
8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui  paulo ante
de terra factus fuerat et post pusillum se ducit  unde acceptus est
repetitus debitum animae quem habebat
9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam  brevis illi
vita est sed concertatur aurificibus et argentariis  sed et aerarios
imitatur et gloriam praefert quoniam res  supervacuas fingit
10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto  vilior
vita illius
11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi  animam quae
operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et  conversationem vitae
conpositam ad lucrum et oportere  undecumque etiam ex malo adquirere
13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae  materia
fragilia vasa et sculptilia fingit
14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae  superbi
sunt inimici populi tui et imperantes illi
15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus  neque
oculorum visus est ad videndum neque nares ad  percipiendum spiritum
neque aures ad audiendum nec digiti  manuum ad tractandum sed et pedes
eorum pigri ad ambulandum
16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is  finxit illos
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis  melior est
enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum  esset mortalis
illi autem numquam
18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata  his
aliis sunt deteriora
19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest  conspicere
effugit autem Dei laudem et benedictionem eius

Sapienza 16
1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et  per
multitudinem bestiarum exterminati sunt
2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus  dedisti
concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam  parans eis
ortygometram
3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis  ostensa
et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia  averterentur hi autem
in brevi inopes facti novam gustaverunt  escam
4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire  interitum
exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere  quemadmodum
inimici illorum exterminabantur
5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus
perversarum colubrarum exterminabantur
6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in  brevi
turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem  mandati legis
tuae
7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur  sed per
te omnium salvatorem
8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui  liberas
ab omni malo
9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non  est
inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab  huiusmodi
exterminari
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes
misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et  salvabantur ne in
altam incidentes oblivionem non possent tuo  uti adiutorio
12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus  Domine
sermo qui sanat omnia
13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad  portas
mortis et reducis
14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum  exibit
spiritus non revertetur nec revocabit animam quae  recepta est
15 sed tuam manum effugere inpossibile est
16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui
flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis  persecutionem
passi et per ignem consummati
17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus  ignis
valebat vindex est enim orbis iustorum
18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur  quae ad
impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes  scirent quoniam Dei
iudicio patiuntur persecutionem
19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut  iniquae
terrae nationem exterminaret
20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum  panem e
caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum  in se
habentem et omnis saporis suavitatem
21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes
ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis  volebat
convertebatur
22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non  tabescebant ut
scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat  ignis ardens in
grandine et pluvia coruscans
23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis  oblitus
est
24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in  tormentum
adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro  his qui in te
confidunt
25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici  gratiae
tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te  desiderati sunt
26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non  nativitatis
fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in  te crediderint
conservat
27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo  radio
solis calefactum tabescebat
28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad
benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et
disperiet tamquam aqua supervacua

Sapienza 17
1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua  propter hoc
indisciplinatae animae erraverunt
2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi  sanctae
vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi  sub tectis
fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso  oblivionis
velamento dispersi sunt paventes horrende et cum  admiratione nimia
perturbati
4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore  custodiebat
quoniam sonitus descendens perturbabat illos et  personae tristes
apparentes pavorem illis praestabant
5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec  siderum
limpidae flammae inluminare poterant illam noctem  horrendam
6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et  timore
percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant  deteriora esse
quae videbantur
7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae  gloriae
correptio cum contumelia
8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se  ab
anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu  animalium et
serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant  et aerem quem
nulla ratione quis effugere posset negantes se  videre
10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata  semper
enim praesumit saeva conturbata conscientia
11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium  proditio
cogitationis auxiliorum
12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat  scientiam eius
causae de qua tormentum praestat
13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab
altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae
deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus  timor
supervenerat
15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in  carcere
sine ferro reclusus
16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum  operarius
praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat  necessitatem
17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive  spiritus
sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis  aut vis aquae
decurrentis nimium
18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium  animalium
cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox  aut resonans de
altissimis montibus echo deficientes faciebat  illos prae timore
19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et  non
inpeditis operibus continebatur
20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago  tenebrarum
quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant  graviores tenebris

Sapienza 18
1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem  audiebant
sed figuram non videbant et quia non et ipsi per  eadem passi erant
magnificabant
2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias  agebant et
ut esset differentia donum petebant
3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae  viae et
solem sine laesura boni hospitii praestitisti
4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum  qui
inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat  incorruptum
legis lumen saeculo dari
5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito  filio et
liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum  abstulisti et
pariter illos perdidisti in aquam validam
6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere  scientes
quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum  iniustorum
autem exterminatio
8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans  magnificasti
9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et  iustitiae legem
in concordia disposuerunt similiter bona et  mala percepturos iustos
patri iam decantantes laudes
10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis  audiebatur
planctus ploratorum infantium
11 simili autem poena servus cum domino adflictus et  popularis homo
regi similia passus
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant
innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam  uno
momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum  fuit
exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se  esse
14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo  cursu
medium iter haberet
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus
debellator in mediam exterminii terram prosilivit
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans  replevit
omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in  terra
17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et  timores
supervenerunt insperati
18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur  causam
demonstrabat
19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne  inscii
quare mala patiebantur perirent
20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio  in
heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens  servitutis
suae scutum orationem et per incensum deprecationem  allegans restitit
irae et finem inposuit necessitati ostendens  quoniam tuus est famulus
22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura  potentiae sed
verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et  testamentum
commemorans
23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui
interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos
ducebat viam
24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis  terrarum et
parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum  erant sculpta et
magnificentia tua in diademate capitis illius  erat scripta
25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit  erat enim
sola temptatio irae sufficiens

Sapienza 19
1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira  supervenit
praesciebat enim et futura illorum
2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna
sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos  paenitentia
acti
3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad  monumenta
mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem  inscientiae et quos
rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos  persequebantur
4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum  quae
acciderant memorationem amittebant
5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et  populus quidem
tuus mirabiliter transiret illi autem novam  mortem invenirent
6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur
deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat  terra
arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et  campus
germinans de profundo nimio
8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu  videntes
mirabilia monstra
9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt
magnificantes te Domine qui liberasti illos
10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum  facta
fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra  muscas et pro
piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti
concupiscentia postulaverunt escam epulationis
12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari  ortygometra
et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine  illis quae ante
facta erant argumentis per vim fluminum iuste  enim patiebantur
secundum suas nequitias
13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii  quidem
ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos  hospites in
servitutem accipiebant
14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum  quoniam
inviti recipiebant extraneos
15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant
iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti  cum
subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui  transitum
quaerebat
17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo  qualitatis
sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde  est aestimare et
ex ipso certo visu
18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque  erant
natantia in terram transiebant
19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua  extinguentis
naturae obliviscebatur
20 flammae e contrario corruptibilium animalium non  vexaverunt carnes
coambulantium nec dissolvebant illam quae  facile dissolvitur sicut
glacies bonam escam in omnibus enim  Domine magnificasti populum tuum
et honorasti et non despexisti  in omni tempore et in omni loco
adsistens eis




