Psalmorum liber (Ps.)
Salmi 1
1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via  peccatorum
non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur  die ac
nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus  aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius  non defluet et
omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit  ventus a
facie terrae
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in  consilio
iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Salmi 2
1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati  sunt
inania
2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum  adversus
Dominum et adversus christum eius diapsalma
3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum  ipsorum
4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit  eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit  eos
6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem  sanctum eius
praedicans praeceptum eius
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et  possessionem
tuam terminos terrae
9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et  pereatis de
via iusta
13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt  in eo

Salmi 3
1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi  insurgunt
adversum me
3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius  diapsalma
4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans  caput meum
5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto  suo
diapsalma
6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus  suscipiet me
7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine  salvum me
fac Deus meus
8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa  dentes
peccatorum contrivisti
9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

Salmi 4
1 in finem in carminibus psalmus David
2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in  tribulatione
dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem  meam
3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis  vanitatem et
quaeritis mendacium diapsalma
4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus
exaudiet me cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus  vestris in
cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi  dicunt
quis ostendet nobis bona
7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti  laetitiam in
corde meo
8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam
10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me

Salmi 5
1 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens  iniquitatem tu
es
6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti  ante
oculos tuos
7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui  loquuntur
mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur  Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in  domum tuam
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige  in
conspectu meo viam tuam
10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose  agebant
iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis  secundum
multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam  inritaverunt te
Domine
12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt  et
habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt  nomen tuum
13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis
coronasti nos

Salmi 6
1 in finem in carminibus pro octava psalmus David
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias  me
3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine  quoniam
conturbata sunt ossa mea
4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter
misericordiam tuam
6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem  quis
confitebitur tibi
7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum  meum in
lacrimis meis stratum meum rigabo
8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes  inimicos
meos
9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam  exaudivit
Dominus vocem fletus mei
10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam
suscepit
11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei
convertantur et erubescant valde velociter

Salmi 7
1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii  Iemini
2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus
persequentibus me et libera me
3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat  neque
qui salvum faciat
4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus  meis
5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab  inimicis meis
inanis
6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et  conculcet in
terra vitam meam et gloriam meam in pulverem  deducat diapsalma
7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum  meorum et
exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in  altum
regredere
9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam  meam et
secundum innocentiam meam super me
10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et  scrutans
corda et renes Deus
11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur  per
singulos dies
13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum  tetendit
et paravit illum
14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus  effecit
15 ecce parturiit iniustitiam et concepit dolorem et peperit
iniquitatem
16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam  fecit
17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius
iniquitas eius descendet
18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini  Domini
altissimi

Salmi 8
1 in finem pro torcularibus psalmus David
2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in  universa
terra quoniam elevata est magnificentia tua super  caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter  inimicos
tuos ut destruas inimicum et ultorem
4 quoniam videbo caelos  tuos opera digitorum tuorum lunam  et stellas
quae tu fundasti
5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam  visitas
eum
6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore  coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas  insuper
et pecora campi
9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in  universa
terra

Salmi 9
1 in finem pro occultis filii psalmus David
2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia  mirabilia
tua
3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et  peribunt a
facie tua
5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super  thronum
qui iudicas iustitiam
6 increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in  aeternum
et in saeculum saeculi
7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti  periit
memoria eorum cum sonitu
8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum  suum
9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit  populos in
iustitia
10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in  oportunitatibus
in tribulatione
11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non  dereliquisti
quaerentes te Domine
12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes  studia
eius
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est  oblitus
clamorem pauperum
14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes  laudationes
tuas in portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu  quem
fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est  pes eorum
17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum  suarum
conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae
obliviscuntur Deum
19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia  pauperum non
peribit in finem
20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in  conspectu
tuo
21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes  quoniam
homines sunt diapsalma
22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus  in
tribulatione
23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in  consiliis
quibus cogitant
24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et  iniquus
benedicitur
25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae  suae non
quaeret
26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius  in omni
tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium  inimicorum suorum
dominabitur
27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in  generationem
sine malo
28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub  lingua
eius labor et dolor
29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat
innocentem
30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito  quasi
leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere  pauperem dum
adtrahit eum
31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum  dominatus
fuerit pauperum
32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem  suam ne
videat in finem
33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris  pauperum
34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo  non
requiret
35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas  eos in
manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras  adiutor
36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum  illius
et non invenietur
37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi  peribitis
gentes de terra illius
38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis  eorum
audivit auris tua
39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare  se
homo super terram

Salmi 10
1 in finem psalmus David
2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in  montes
sicut passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt  sagittas suas
in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid  fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius  oculi eius
in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant  filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit  iniquitatem
odit animam suam
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus
procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem  vidit vultus eius

Salmi 11
1 in finem pro octava psalmus David
2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam  deminutae sunt
veritates a filiis hominum
3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa  in corde
et corde locuti sunt
4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a  nobis
sunt quis noster dominus est
6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam  dicit
Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum  probatum
terrae purgatum septuplum
8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac  et in
aeternum
9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam  multiplicasti
filios hominum

Salmi 12
1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in  finem
usquequo avertis faciem tuam a me
2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo  per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne  umquam
obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui  tribulant
me exultabunt si motus fuero
6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in
salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam  nomini
Domini altissimi

Salmi 13
1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est  Deus
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis  non est qui
faciat bonum non est usque ad unum
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat  si est
intellegens aut requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui  faciat
bonum non est usque ad unum  sepulchrum patens est  guttur eorum
linguis suis dolose agebant  venenum aspidum  sub labiis eorum  quorum
os maledictione et amaritudine plenum  est  veloces pedes eorum ad
effundendum sanguinem  contritio  et infelicitas in viis eorum  et
viam pacis non cognoverunt   non est timor Dei ante oculos eorum
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui  devorant
plebem meam sicut escam panis
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi  non erat
timor
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis  confudistis
quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus
captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Salmi 14
1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut  quis
requiescet in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in  lingua
sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non  accepit adversus
proximos suos
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes  autem
Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super  innocentes
non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

Salmi 15
1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in  te
speravi
2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non  eges
3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi omnes  voluntates
meas in eis
4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt  non
congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero  nominum
eorum per labia mea
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui  restitues
hereditatem meam mihi
6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea  praeclara
est mihi
7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et  usque ad
noctem increpaverunt me renes mei
8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a  dextris est
mihi ne commovear
9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea  insuper
et caro mea requiescet in spe
10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis  sanctum
tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae  adimplebis me
laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua  usque in finem

Salmi 16
1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende  deprecationem
meam auribus percipe orationem meam non in labiis  dolosis
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant  aequitates
3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non  est
inventa in me iniquitas
4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba  labiorum tuorum
ego custodivi vias duras
5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur  vestigia mea
6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam  mihi et
exaudi verba mea
7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in  te
8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi  sub
umbra alarum tuarum proteges me
9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam
circumdederunt super me
10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos  statuerunt
declinare in terram
12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut  catulus
leonis habitans in abditis
13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam  meam ab
impio frameam tuam
14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos  in vita
eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum  saturati sunt
filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum
apparuerit gloria tua

Salmi 17
1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba  cantici
huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium  inimicorum eius
et de manu Saul et dixit
2 diligam te Domine fortitudo mea
3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus  Deus
meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et  cornu salutis
meae et susceptor meus
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis
conturbaverunt me
6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me  laquei mortis
7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi  exaudivit
de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in  conspectu eius
introibit in aures eius
8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium  conturbata
sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit  carbones
succensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas
ventorum
12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius  tabernaculum
eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes  eius transierunt  grando et
carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem  suam grando
et carbones ignis
15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora  multiplicavit et
conturbavit eos
16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta  orbis
terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione  spiritus irae
tuae
17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui  oderunt me
quoniam confirmati sunt super me
19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est  Dominus
protector meus
20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam  voluit me
21 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et  secundum
puritatem manuum mearum retribuet mihi
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et  iustitias eius
non reppuli a me
24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et  secundum
puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens  eris
27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos  superborum
humiliabis
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus  inluminas
tenebras meas
30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo  transgrediar
murum
31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata
protector est omnium sperantium in eum
32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter  Deum
nostrum
33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam  meam
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa  statuens
me
35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum  brachia
mea
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua  suscepit
me et disciplina tua correxit me in finem et  disciplina tua ipsa me
docebit
37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata  vestigia
mea
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non  convertar
donec deficiant
39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes  meos
40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti  insurgentes in
me subtus me
41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me  disperdisti
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec  exaudivit
eos
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum
platearum delebo eos
44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in  caput
gentium
45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris  oboedivit
mihi
46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati  sunt et
claudicaverunt a semitis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus  salutis
meae
48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me  liberator
meus de gentibus iracundis
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo  eripies me
50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum  dicam
nomini tuo
51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam  christo
suo David et semini eius usque in saeculum

Salmi 18
1 in finem psalmus David
2 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat
firmamentum
3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur  voces eorum
5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae  verba
eorum
6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus  procedens
de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam  suam
7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad  summum eius
nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini  fidele
sapientiam praestans parvulis
9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum  Domini
lucidum inluminans oculos
10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia  Domini
vera iustificata in semet ipsa
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et  dulciora
super mel et favum
12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis  retributio
multa
13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati  tunc
inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio  cordis mei
in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et  redemptor meus

Salmi 19
1 in finem psalmus David
2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen  Dei
Iacob
3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue  fiat
diapsalma
5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum  confirmet
6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri  magnificabimur
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam  salvum
fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo  sancto suo in
potentatibus salus dexterae eius
8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini  Dei
nostri invocabimus
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et  erecti
sumus
10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua  invocaverimus te

Salmi 20
1 in finem psalmus David
2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum
exultabit vehementer
3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum  eius non
fraudasti eum diapsalma
4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis  posuisti in
capite eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in  saeculum
et in saeculum saeculi
6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem  inpones
super eum
7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi  laetificabis
eum in gaudio cum vultu tuo
8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi  non
commovebitur
9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua  inveniat
omnes qui te oderunt
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus  in ira
sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis  hominum
12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia  quae non
potuerunt stabilire
13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis  vultum eorum
14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus  virtutes tuas

Salmi 21
1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2 Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a  salute mea
verba delictorum meorum
3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non  ad
insipientiam mihi
4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti  eos
6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et  non sunt
confusi
7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et  abiectio
plebis
8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt  caput
9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam  vult eum
10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab  uberibus
matris meae
11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus  meus es tu
12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam  non est
qui adiuvet
13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea  factum
est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris  mei
16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit  faucibus meis
et in limum mortis deduxisti me
17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium  malignantium
obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et
inspexerunt me
19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam  miserunt
sortem
20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad  defensionem meam
conspice
21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium  humilitatem meam
23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia  laudabo te
24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob  magnificate
eum
25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque  dispexit
deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et  cum clamarem
ad eum exaudivit me
26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in  conspectu
timentium eum
27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui  requirunt
eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines  terrae et
adorabunt in conspectu eius universae familiae  gentium
29 quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium
30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in  conspectu
eius cadent omnes qui descendunt in terram
31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt  iustitiam
eius populo qui nascetur quem fecit Dominus

Salmi 22
1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2 in loco pascuae ibi me conlocavit super aquam refectionis  educavit
me
3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae  propter
nomen suum
4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala  quoniam
tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata  sunt
5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant  me
inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam
praeclarus est
6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae  meae et ut
inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

Salmi 23
1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo  eius
orbis terrarum et universi qui habitant in eo
2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina  praeparavit eum
3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco  sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano  animam suam
nec iuravit in dolo proximo suo
5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo
salvatore suo
6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei  Iacob
diapsalma
7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae  aeternales
et introibit rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus  potens
in proelio
9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae  aeternales
et introibit rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex  gloriae
diapsalma

Salmi 24
1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam
2 Deus meus in te confido non erubescam
3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui  sustinent te non
confundentur
4 confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas  Domine
demonstra mihi et semitas tuas doce me
5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus  salvator
meus et te sustinui tota die
6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum  tuarum
quia a saeculo sunt
7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris  secundum
misericordiam tuam memento mei  tu propter bonitatem  tuam Domine
8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit  delinquentibus in
via
9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10 universae viae Domini misericordia et veritas  requirentibus
testamentum eius et testimonia eius
11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo  multum est
enim
12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via  quam
elegit
13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius  hereditabit terram
14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum  ipsius ut
manifestetur illis
15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo  pedes
meos
16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum  ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de  necessitatibus meis
erue me
18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa  delicta
mea
19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio  iniquo
oderunt me
20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam  speravi in te
21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

Salmi 25
1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia  mea
ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui  in
veritate tua
4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus  non
introibo
5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare  tuum Domine
7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis  gloriae tuae
9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum  vitam meam
10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta  est
muneribus
11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et  miserere
mei
12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te  Domine

Salmi 26
1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus  mea quem
timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui  tribulant
me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si  exsurgat
adversus me proelium in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo  Domini omnes
dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et  visitem templum eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit  me in
abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super  inimicos
meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam  vociferationis
cantabo et psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi  me
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam  Domine
requiram
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo  adiutor
meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus  salvator meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus  autem
adsumpsit me
11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita  recta
propter inimicos meos
12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam  insurrexerunt
in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
13 credo videre bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et  sustine Dominum

Salmi 27
1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me  nequando
taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo  manus
meas ad templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus  iniquitatem
ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo  suo mala autem sunt
in cordibus eorum
4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam  adinventionum
ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis  redde retributionem
eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum  eius
destrues illos et non aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis  meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor  meum et
adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea  confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum  christi sui
est
9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege  eos et
extolle eos usque in aeternum

Salmi 28
1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino  filii Dei
adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam  nomini
eius adorate Dominum in atrio sancto eius
3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus  super aquas
multas
4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus  cedros Libani
6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus  quemadmodum
filius unicornium
7 vox Domini intercidentis flammam ignis
8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus  desertum
Cades
9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in  templo
eius omnis dicet gloriam
10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex  in
aeternum
11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo  suo in pace

Salmi 29
1 psalmus cantici in dedicatione domus David
2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti  inimicos
meos super me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a  descendentibus
in lacum
5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae  sanctitatis
eius
6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius  ad
vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem  avertisti
faciem tuam et factus sum conturbatus
9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem  numquid
confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est  adiutor
meus
12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti  saccum meum
et circumdedisti me laetitia
13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus  meus in
aeternum confitebor tibi

Salmi 30
1 in finem psalmus David
2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia  tua
libera me
3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in  Deum
protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter  nomen tuum
deduces me et enutries me
5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu  es
protector meus
6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine  Deus
veritatis
7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino  speravi
8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti
humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco  spatioso
pedes meos
10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in  ira oculus
meus anima mea et venter meus
11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in  gemitibus
infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea  conturbata sunt
12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis  meis
valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a  me
13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum  tamquam vas
perditum
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in  circuitu in
eo dum convenirent simul adversus me accipere  animam meam consiliati
sunt
15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum  meorum et
a persequentibus me
17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in
misericordia tua
18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii  et
deducantur in infernum
19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum  iniquitatem
in superbia et in abusione
20 quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam  abscondisti
timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in  conspectu filiorum
hominum
21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione  hominum
proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum
22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam  mihi in
civitate munita
23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a  facie
oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum  clamarem ad
te
24 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates  requirit
Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam
25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui  speratis in
Domino

Salmi 31
1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt  iniquitates et
quorum tecta sunt peccata
2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in  spiritu
eius dolus
3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua  conversus sum
in aerumna mea dum configitur mihi spina  diapsalma
5 delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non  abscondi
dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et  tu remisisti
impietatem peccati mei diapsalma
6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno  verumtamen
in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me  exultatio
mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua  gradieris
firmabo super te oculos meos
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est  intellectus in
camo et freno maxillas eorum constringe qui non  adproximant ad te
10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino  misericordia
circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes  recti corde

Salmi 32
1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet  laudatio
2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum  psallite
illi
3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena  est
terra
6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis  virtus
eorum
7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris  abyssos
8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes
inhabitantes orbem
9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata  sunt
10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem  cogitationes
populorum et reprobat consilia principum
11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes  cordis eius
in generatione et generationem
12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit  in
hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui  habitant
terram
15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia  opera
illorum
16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non  salvabitur in
multitudine virtutis suae
17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae  non
salvabitur
18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super
misericordia eius
19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector  noster
est
21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius
speravimus
22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum  speravimus in te

Salmi 33
1 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit  eum et
abiit
2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore  meo
3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et  laetentur
4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id  ipsum
5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus  tribulationibus
meis eripuit me
6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non  confundentur
7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et de  omnibus
tribulationibus eius salvavit eum
8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et  eripiet eos
9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui  sperat
in eo
10 timete Dominum omnes sancti eius quoniam non est inopia  timentibus
eum
11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum  non
minuentur omni bono diapsalma
12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur  dolum
15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere  eam
16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra  memoriam
eorum
18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus
tribulationibus eorum liberavit eos
19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles  spiritu
salvabit
20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit  eos
21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non  conteretur
22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent  omnes qui
sperant in eum

Salmi 34
1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur  me dic
animae meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam  avertantur
retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini  coartans
eos
6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini  persequens
eos
7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui  supervacue
exprobraverunt animam meam
8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit
conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super  salutari suo
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens  inopem de
manu fortiorum eius egenum et pauperem a  diripientibus eum
11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio  humiliabam in
ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum  convertetur
14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi  lugens
et contristatus sic humiliabar
15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt  super
me flagella et ignoravi
16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me  subsannaverunt me
subsannatione frenduerunt super me dentibus  suis
17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate  eorum a
leonibus unicam meam
18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo  te
19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui  oderunt me
gratis et annuunt oculis
20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia   terrae
loquentes dolos cogitabant
21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge  viderunt oculi
nostri
22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus  in causam
meam
24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non
supergaudeant mihi
25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec  dicant
devoravimus eum
26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis
induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant  semper
magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem  tuam

Salmi 35
1 in finem servo Domini David
2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei  ante
oculos eius
3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur  iniquitas eius
ad odium
4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut  bene
ageret
5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae  non
bonae malitiam autem non odivit
6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad  nubes
7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa  homines et
iumenta salvabis Domine
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii  autem
hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis  tuae
potabis eos
10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam  tuam his
qui recto sunt corde
12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non  moveat me
13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec
potuerunt stare

Salmi 36
1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris  facientes
iniquitatem
2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum  holera
herbarum cito decident
3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et  pasceris in
divitiis eius
4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum  tamquam
meridiem
7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui  prosperatur
in via sua in homine faciente iniustitias
8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut  maligneris
9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem  Dominum
ipsi hereditabunt terram
10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum  eius et
non invenies
11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in  multitudine
pacis
12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus  suis
13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet  dies
eius
14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut
decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum
confringatur
16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem  iustos
Dominus
18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in  aeternum
erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis  saturabuntur
20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox  honorificati
fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus  defecerunt
21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur  et
tribuet
22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes  autem ei
disperibunt
23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum  suam
25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec  semen eius
quaerens panes
26 tota die miseretur et commodat et semen illius in  benedictione
erit
27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum  saeculi
28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos  in
aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum  peribit
29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in  saeculum
saeculi super eam
30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur  iudicium
31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur  gressus eius
32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec  damnabit eum
cum iudicabitur illi
34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut  hereditate
capias terram cum perierint peccatores videbis
35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est  inventus
locus eius
37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt  reliquiae
homini pacifico
38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum  peribunt
39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in  tempore
tribulationis
40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a
peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

Salmi 37
1 psalmus David in rememorationem de sabbato
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua  corripias me
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti  super me
manum tuam
4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax  ossibus
meis a facie peccatorum meorum
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut  onus
grave gravatae sunt super me
6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie  insipientiae
meae
7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die
contristatus ingrediebar
8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est  sanitas in
carne mea
9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu  cordis mei
10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te  non est
absconditus
11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen
oculorum meorum et ipsum non est mecum
12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et
steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui  inquirebant
mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die  meditabantur
14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non  aperiens
os suum
15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore  suo
redargutiones
16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum
commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu  meo
semper
19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro  peccato meo
20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et  multiplicati
sunt qui oderunt me inique
21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam  sequebar
bonitatem
22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae

Salmi 38
1 in finem Idithun canticum David
2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea  posui ori
meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus  renovatus
est
4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea  exardescet ignis
5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum  et
numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea  tamquam
nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo  vivens
diapsalma
7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra  conturbatur
thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia  mea
apud te est
9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti  dedisti
me
10 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti
11 amove a me plagas tuas
12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus  propter
iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti  sicut araneam
animam eius verumtamen vane conturbatur omnis  homo diapsalma
13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus  percipe
lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et  peregrinus
sicut omnes patres mei
14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non  ero

Salmi 39
1 in finem David psalmus
2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi
3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et  de luto
fecis et statuit super petram pedes meos et direxit  gressus meos
4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro  videbunt
multi et timebunt et sperabunt in Domino
5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non  respexit in
vanitates et insanias falsas
6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et  cogitationibus
tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et  locutus sum
multiplicati sunt super numerum
7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti  mihi
holocaustum et pro peccato non postulasti
8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in  medio
cordis mei
10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non
prohibebo Domine tu scisti
11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et
salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem  tuam
a concilio multo
12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus
conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem
multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum  dereliquit
me
14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me  respice
15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam  ut
auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui  volunt mihi
mala
16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge  euge
17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et  dicant
semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est  mei
adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne  tardaveris

Salmi 40
1 in finem psalmus David
2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala
liberabit eum Dominus
3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum  in
terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum  stratum
eius versasti in infirmitate eius
5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam  peccavi tibi
6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit  nomen
eius
7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius  congregavit
iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei  adversus me
cogitabant mala mihi
9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit  non
adiciet ut resurgat
10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes  meos
magnificavit super me subplantationem
11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam  eis
12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit  inimicus
meus super me
13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me  in
conspectu tuo in aeternum
14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum  fiat fiat

Salmi 41
1 in finem in intellectum filiis Core
2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita  desiderat anima
mea ad te Deus
3 sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et  parebo ante
faciem Dei
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur  mihi
cotidie ubi est Deus tuus
5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam  transibo in
loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in  voce exultationis
et confessionis sonus epulantis
6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in  Deo
quoniam confitebor illi salutare vultus mei
7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea  memor ero
tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8 abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum  omnia
excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte  canticum eius
apud me oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare
contristatus incedo dum adfligit me inimicus
11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui  tribulant me
dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus  tuus
12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in  Deum
quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et  Deus meus

Salmi 42
1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de  gente non
sancta ab homine iniquo et doloso erue me
2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare  tristis
incedo dum adfligit me inimicus
3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et
adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem  meam
confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in  Deum
quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et  Deus meus

Salmi 43
1 in finem filiis Core ad intellectum
2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt  nobis
opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti  populos et
expulisti eos
4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum  non
salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et  inluminatio faciei
tuae quoniam conplacuisti in eis
5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo
spernemus insurgentes in nobis
7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit  me
8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos  confudisti
9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in
saeculum diapsalma
10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris  in
virtutibus nostris
11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui  oderunt nos
diripiebant sibi
12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus  dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo  in
commutationibus nostris
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et  derisum
his qui in circuitu nostro
15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis  in
populis
16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei  meae
cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et  persequentis
18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et  inique non
egimus in testamento tuo
19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti  semitas
nostras a via tua
20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit  nos umbra
mortis
21 si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus  nostras ad
deum alienum
22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis  quoniam
propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut  oves
occisionis
23 exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in  finem
24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et
tribulationis nostrae
25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra  conglutinatus est in
terra venter noster
26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

Salmi 44
1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad  intellectum
canticum pro dilecto
2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi  lingua mea
calamus scribae velociter scribentis
3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in  labiis
tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede  et
regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et  deducet te
mirabiliter dextera tua
6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde  inimicorum regis
7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga  regni
tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit  te Deus
Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus  eburneis ex
quibus delectaverunt te
10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis  in
vestitu deaurato circumdata varietate
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere  populum
tuum et domum patris tui
12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus  tuus et
adorabunt eum
13 et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur  divites
plebis
14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post  eam
proximae eius adferentur tibi
16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in  templum regis
17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos  principes
super omnem terram
18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione  propterea
populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum  saeculi

Salmi 45
1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus  quae
invenerunt nos nimis
3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et  transferentur
montes in cor maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt  montes in
fortitudine eius diapsalma
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit
tabernaculum suum Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane
diluculo
7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem  suam mota
est terra
8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob  diapsalma
9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super  terram
10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et  confringet
arma et scuta conburet in igne
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in  gentibus
exaltabor in terra
12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

Salmi 46
1 in finem pro filiis Core psalmus
2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce  exultationis
3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem  terram
4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit  diapsalma
6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam  suam
10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham  quoniam Dei
fortes terrae vehementer elevati sunt

Salmi 47
1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri  in monte
sancto eius
3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera  aquilonis
civitas regis magni
4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti  sunt
7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in  civitate
Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae  iustitia
plena est dextera tua
12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia  tua
Domine
13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus  eius
14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus  eius ut
enarretis in progeniem alteram
15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in  saeculum
saeculi ipse reget nos in saecula

Salmi 48
1 in finem filiis Core psalmus
2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui  habitatis
orbem
3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei  prudentiam
5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio
propositionem meam
6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit  me
7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum  suarum
gloriantur
8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem  suam
9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in  aeternum
10 et vivet  adhuc in finem
11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes  simul
insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis  divitias suas
12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula  eorum in
progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris  suis
13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est  iumentis
insipientibus et similis factus est illis
14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo  conplacebunt
diapsalma
15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et
dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum  veterescet in
inferno a gloria eorum
16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum  acceperit
me diapsalma
17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum  multiplicata
fuerit gloria domus eius
18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum  eo pone
gloria eius
19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur  tibi cum
benefeceris ei
20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in  aeternum non
videbit lumen
21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est  iumentis
insipientibus et similis factus est illis

Salmi 49
1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit  terram a
solis ortu usque ad occasum
2 ex Sion species decoris eius
3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in  conspectu
eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius  super
sacrificia
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est
diapsalma
7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor  tibi Deus
Deus tuus ego sum
8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in  conspectu
meo sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis  hircos
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus  et
boves
11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum  est
12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et  plenitudo
eius
13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum  potabo
14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et  honorificabis me
diapsalma
16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas  et
adsumis testamentum meum per os tuum
17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos  retrorsum
18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris  portionem tuam
ponebas
19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium  matris
tuae ponebas scandalum
21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui  similis
arguam te et statuam contra faciem tuam
22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando  rapiat et
non sit qui eripiat
23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod  ostendam
illi salutare Dei

Salmi 50
1 in finem psalmus David
2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad  Bethsabee
3 miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et  secundum
multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum  contra me
est semper
6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in
sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis  concepit me
mater mea
8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae  tuae
manifestasti mihi
9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem  dealbabor
10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa  humiliata
11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates  meas dele
12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in  visceribus
meis
13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne  auferas a
me
14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali  confirma
me
15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit  lingua
mea iustitiam tuam
17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem  tuam
18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique  holocaustis non
delectaberis
19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et  humiliatum
Deus non spernet
20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et  aedificentur muri
Hierusalem
21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et  holocausta
tunc inponent super altare tuum vitulos

Salmi 51
1 in finem intellectus David
2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit  David in
domo Achimelech
3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula  acuta
fecisti dolum
5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis  quam loqui
aequitatem diapsalma
6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit  te de
tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit  in
multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in
misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo  nomen tuum
quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Salmi 52
1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in  corde
suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus  non est
qui faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est
intellegens aut requirens Deum
4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui  faciat
bonum non est usque ad unum
5 nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant  plebem
meam ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit  timor
quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent  confusi sunt
quoniam Deus sprevit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus  captivitatem
plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Salmi 53
1 in finem in carminibus intellectus David
2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David  absconditus
est apud nos
3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica  me
4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes  quaesierunt
animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum  suum diapsalma
6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine  quoniam
bonum
9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos  meos
despexit oculus meus

Salmi 54
1 in finem in carminibus intellectus David
2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem  meam
3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione  mea et
conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam  declinaverunt
in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit  super me
6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et
requiescam
8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate  spiritus et a
tempestate
10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi  iniquitatem et
contradictionem in civitate
11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas  et
labor in medio eius
12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et  dolus
13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique  et si is
qui oderat me super me magna locutus fuisset  abscondissem me forsitan
ab eo
14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei  ambulavimus cum
consensu
16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes  quoniam
nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
17 ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et  exaudiet vocem
meam
19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi  quoniam
inter multos erant mecum
20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula  diapsalma
non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt  testamentum
eius
22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor  illius
molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt  iacula
23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non  dabit in
aeternum fluctuationem iusto
24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri  sanguinum et
doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo  in te Domine

Salmi 55
1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in  tituli
inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die  inpugnans
tribulavit me
3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi  bellantes
adversum me
4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid  faciat
mihi caro
6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia  eorum in
malum
7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt  sicut
sustinuerunt animam meam
8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes  Deus
9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in  conspectu tuo
sicut et in promissione tua
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die
invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo  speravi
non timebo quid faciat mihi homo
12 in me sunt Deus vota tua  quae reddam laudationes tibi
13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de  lapsu ut
placeam coram Deo in lumine viventium

Salmi 56
1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum  fugeret a
facie Saul in spelunca
2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima  mea et
in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
3 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
4 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium  conculcantes me
diapsalma misit Deus misericordiam suam et  veritatem suam
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi
conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et  lingua
eorum gladius acutus
6 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
7 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam  meam
foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam  diapsalma
8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum  dicam
9 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam  diluculo
10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in  gentibus
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua  et usque
ad nubes veritas tua
12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria  tua

Salmi 57
1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii  hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam  manus
vestrae concinnant
4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti  sunt
falsa
5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis  surdae
et obturantis aures suas
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici  incantantis
sapienter
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum  confringet
Dominus
8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum  suum
donec infirmentur
9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non  viderunt
solem
10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut  viventes sicut
in ira absorbet vos
11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit  in
sanguine peccatoris
12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus  iudicans
eos in terra

Salmi 58
1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando  misit
Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me  libera me
3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum  salva me
4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine  iniquitate
cucurri et direxi
6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum  Deus
Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis  omnibus qui
operantur iniquitatem diapsalma
7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et  circuibunt
civitatem
8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum  quoniam quis
audivit
9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11 Deus meus voluntas eius praeveniet me
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos  nequando
obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua  et depone eos
protector meus Domine
13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et  conprehendantur
in superbia sua et de execratione et mendacio  adnuntiabuntur
14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et  scient quia
Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et  circuibunt
civitatem
16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint  saturati et
murmurabunt
17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane  misericordiam
tuam quia factus es susceptor meus et refugium  meum in die
tribulationis meae
18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus  meus
misericordia mea

Salmi 59
1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David  in
doctrina
2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et  convertit Ioab
et percussit vallem Salinarum duodecim milia
3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et  misertus es
nobis
4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius  quia
commota est
5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie  arcus
diapsalma ut liberentur dilecti tui
7 salvum fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima  et
convallem tabernaculorum metibor
9 meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo  capitis
mei Iuda rex meus
10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum  mihi
alienigenae subditi sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque  in
Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in
virtutibus nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet  tribulantes nos

Salmi 60
1 in finem in hymnis David
2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in  petra
exaltasti me deduxisti me
4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in  velamento
alarum tuarum diapsalma
6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti  hereditatem
timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem  generationis
et generationis
8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et  veritatem
quis requiret eius
9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam  vota mea
de die in diem

Salmi 61
1 in finem pro Idithun psalmus David
2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare  meum
3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non  movebor
amplius
4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos  tamquam
parieti inclinato et maceriae depulsae
5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in  siti ore
suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso  patientia
mea
7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non  emigrabo
8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes  mea in
Deo est
9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo  corda
vestra Deus adiutor noster in aeternum
10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in  stateris
ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite  concupiscere
divitiae si affluant nolite cor adponere
12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta  opera sua

Salmi 62
1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea  quam
multipliciter tibi caro mea
3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui  tibi ut
viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea  laudabunt
te
5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus  meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia  exultationis
laudabit os meum
7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar  in te
8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum  exultabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in  inferiora
terrae
11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in  eo quia
obstructum est os loquentium iniqua

Salmi 63
1 in finem psalmus David
2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici  eripe
animam meam
3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine  operantium
iniquitatem
4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum  rem
amaram
5 ut sagittent in occultis inmaculatum
6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi  sermonem
nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt  quis videbit eos
7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio  accedet
homo et cor altum
8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae  eorum
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt  omnes
qui videbant eos
10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta  eius
intellexerunt
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et  laudabuntur omnes
recti corde

Salmi 64
1 in finem psalmus David canticum Hieremiae et Aggei de  verbo
peregrinationis quando incipiebant proficisci
2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in  Hierusalem
3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus  nostris tu
propitiaberis
5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis  tuis
replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes  omnium
finium terrae et in mari longe
7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius  turbabuntur
gentes
9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus  matutini
et vespere delectabis
10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti  locupletare eam
flumen Dei repletum est aquis parasti cibum  illorum quoniam ita est
praeparatio eius
11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in  stillicidiis eius
laetabitur germinans
12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui  replebuntur
ubertate
13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles  accingentur
14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento  clamabunt
etenim hymnum dicent

Salmi 65
1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis  terra
2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in  multitudine
virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant  nomini tuo
diapsalma
5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super  filios
hominum
6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede  ibi
laetabimur in ipso
7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super  gentes
respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis  diapsalma
8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem  laudis eius
9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem  pedes
meos
10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut  examinatur
argentum
11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso  nostro
12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per  ignem et
aquam et eduxisti nos in refrigerium
13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in  tribulatione
mea
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum  offeram tibi
boves cum hircis diapsalma
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta  fecit
animae meae
17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et  misericordiam
suam a me

Salmi 66
1 in finem in hymnis psalmus cantici
2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum  suum
super nos et misereatur nostri diapsalma
3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus  salutare tuum
4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi  omnes
5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in  aequitate
et gentes in terra diriges diapsalma
6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi  omnes
7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae

Salmi 67
1 in finem David psalmus cantici
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui  oderunt
eum a facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie  ignis sic
pereant peccatores a facie Dei
4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in
laetitia
5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui  ascendit
super occasum Dominus nomen illi et exultate in  conspectu eius
turbabuntur a facie eius
6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto  suo
7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit  vinctos in
fortitudine similiter eos qui exasperant qui  habitant in sepulchris
8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum  pertransieris in
deserto diapsalma
9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei  Sinai a
facie Dei Israhel
10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et  infirmata
est tu vero perfecisti eam
11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua  pauperi Deus
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
13 rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere  spolia
14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae  deargentatae et
posteriora dorsi eius in pallore auri
15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur  in
Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo  beneplacitum est
Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in  finem
18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium  Dominus in eis
in Sina in sancto
19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in
hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis  Deus
salutarium nostrorum diapsalma
21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus  mortis
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum  verticem
capilli perambulantium in delictis suis
23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis  maris
24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex
inimicis ab ipso
25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei  qui est in
sancto
26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio
iuvencularum tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes  Iuda duces
eorum principes Zabulon principes Nepthali
29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus  es nobis
30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis  populorum
ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa  gentes quae bella
volunt
32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius  Deo
33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma  psallite Deo
34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit  voci suae
vocem virtutis
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et  virtus eius
in nubibus
36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit  virtutem et
fortitudinem plebi suae benedictus Deus

Salmi 68
1 in finem pro his qui commutabuntur David
2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad  animam meam
3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in
altitudines maris et tempestas demersit me
4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt  oculi
mei dum spero in Deum meum
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me  gratis
confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei  iniuste quae non
rapui tunc exsolvebam
6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt
abscondita
7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine  virtutum non
confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio  faciem meam
9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis  matris
meae
10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria  exprobrantium
tibi ceciderunt super me
11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in  obprobrium mihi
12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in
parabolam
13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me  psallebant
qui bibebant vinum
14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti  Deus in
multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate  salutis tuae
15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt  me et
de profundis aquarum
16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me  profundum neque
urgeat super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua  secundum
multitudinem miserationum tuarum respice me
18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor  velociter
exaudi me
19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos  eripe me
20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam  meam
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium
expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul  contristaretur
et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me  aceto
23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in  retributiones et in
scandalum
24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper  incurva
25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae  conprehendat eos
26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non  sit qui
inhabitet
27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super  dolorem
vulnerum meorum addiderunt
28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent  in
iustitia tua
29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem  et
ungulas
33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima  vestra
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non  despexit
35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur  civitates
Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent  eam
37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt  nomen eius
habitabunt in ea

Salmi 69
1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit  Dominus
2 Deus in adiutorium meum intende  Domine ad adiuvandum me  festina
3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala  avertantur
statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge
5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant  semper
magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et  liberator
meus es tu Domine ne moreris

Salmi 70
1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te  Domine
speravi non confundar in aeternum
2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem  tuam et
salva me
3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum  me
facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem  agentis
et iniqui
5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a  iuventute mea
6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es
protector meus in te cantatio mea semper
7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die
magnitudinem tuam
9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus  mea ne
derelinquas me
10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam  meam
consilium fecerunt in unum
11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite  eum
quia non est qui eripiat
12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum  respice
13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae  operiantur
confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem  tuam
15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam  quoniam
non cognovi litteraturam
16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae  tuae
solius
17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc  pronuntiabo
mirabilia tua
18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me  donec
adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est  potentiam
tuam
19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti  magnalia
Deus quis similis tibi
20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et  conversus
vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti  me
21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus  es me
22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam  Deus
psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam
redemisti
24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum  confusi
et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi

Salmi 71
1 in Salomonem
2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis  iudicare
populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum  et
humiliabit calumniatorem
5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes  generationum
6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia  stillantia
super terram
7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec  auferatur
luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad  terminos
orbis terrarum
9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram  lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et  Saba dona
adducent
11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat  adiutor
13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile  nomen
eorum coram illo
15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso  semper
tota die benedicent ei
16 erit firmamentum in terra in summis montium  superextolletur super
Libanum fructus eius et florebunt de  civitate sicut faenum terrae
17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet  nomen
eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes  gentes
beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia  solus
19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et  replebitur
maiestate eius omnis terra fiat fiat
20 defecerunt laudes David filii Iesse

Salmi 72
1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt  corde
2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus  mei
3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga  eorum
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non  flagellabuntur
6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et  impietate sua
7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in  affectum
cordis
8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in  excelso
locuti sunt
9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in  terra
10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni  invenientur in eis
11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in  Excelso
12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt  divitias
13 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi  inter
innocentes manus meas
14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum  reprobavi
16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis  eorum
18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum
adlevarentur
19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt  perierunt
propter iniquitatem suam
20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem  ipsorum
ad nihilum rediges
21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti  me et
cum gloria suscepisti me
25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super  terram
26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea  Deus in
aeternum
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem  qui
fornicatur abs te
28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo  spem meam
ut adnuntiem omnes praedicationes tuas  in portis  filiae Sion

Salmi 73
1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus  est furor
tuus super oves pascuae tuae
2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio  redemisti
virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in  eo
3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta  malignatus est
inimicus in sancto
4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae
posuerunt signa sua signa
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in  silva
lignorum securibus
6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia  deiecerunt
eam
7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt  tabernaculum
nominis tui
8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere  faciamus omnes
dies festos Dei a terra
9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non  cognoscet
amplius
10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius  nomen tuum
in finem
11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu  tuo in
finem
12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes  in medio
terrae
13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita  draconum
in aquis
14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis  Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentes  tu siccasti fluvios  Aetham
16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et  solem
17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu  plasmasti ea
18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus
insipiens incitavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum  tuorum
ne obliviscaris in finem
20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui  obscurati sunt
terrae domibus iniquitatum
21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops  laudabunt
nomen tuum
22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum  tuorum
eorum qui ab insipiente sunt tota die
23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui  te
oderunt ascendit semper

Salmi 74
1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen  tuum
narrabimus mirabilia tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego  confirmavi
columnas eius diapsalma
5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite  exaltare
cornu
6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui  adversus Deum
iniquitatem
7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis  montibus
8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et  inclinavit ex
hoc in hoc verum fex eius non est exinanita  bibent omnes peccatores
terrae
10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur  cornua iusti

Salmi 75
1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum
diapsalma
5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum  et
nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui  ascenderunt equos
8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes  mansuetos
terrae diapsalma
11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae
cogitationis diem festum agent tibi
12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu  eius
adferent munera terribili
13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges  terrae

Salmi 76
1 in finem pro Idithun psalmus Asaph
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte  contra
eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit  spiritus
meus diapsalma
5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum  locutus
6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et  scobebam
spiritum meum
8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut  conplacitior
sit adhuc
9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in
generationem
10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua
misericordias suas diapsalma
11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio  mirabilium tuorum
13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in  adinventionibus tuis
exercebor
14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis  virtutem
tuam
16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et  Ioseph
diapsalma
17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et  turbatae
sunt abyssi
18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim  sagittae
tuae transeunt
19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae  orbi terrae
commota est et contremuit terra
20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et  vestigia tua
non cognoscentur
21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

Salmi 77
1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam  inclinate aurem
vestram in verba oris mei
2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri  narraverunt
nobis
4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram  narrantes
laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae  fecit
5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in  Israhel
quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis  suis
6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et  exsurgent et
narrabunt filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei  et
mandata eius exquirant
8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans  generatio
quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo  spiritus eius
9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt  in die
belli
10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt
ambulare
11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae  ostendit
eis
12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti  in
campo Taneos
13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione  ignis
15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in  abysso multa
16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt  Excelsum in
inaquoso
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas  animabus
suis
19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus  parare
mensam in deserto
20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes
inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam  populo
suo
21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in  Iacob et
ira ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare  eius
23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit  eis
25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in  abundantiam
26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua  africum
27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam  maris
volatilia pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula  eorum
29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium  eorum
adtulit eis
30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant  in ore
ipsorum
31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et  electos
Israhel inpedivit
32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt  mirabilibus
eius
33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum
festinatione
34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et  diluculo
veniebant ad Deum
35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus  excelsus
redemptor eorum est
36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles  habiti sunt
in testamento eius
38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum  et non
perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non  accendet omnem
iram suam
39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non  rediens
40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira  concitaverunt eum in
inaquoso
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel
exacerbaverunt
42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu
tribulantis
43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo  Taneos
44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne  biberent
45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit  eos
46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in  pruina
48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum  igni
49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram  et
tribulationem inmissionem per angelos malos
50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum  eorum
et iumenta eorum in morte conclusit
51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias  laborum
eorum in tabernaculis Cham
52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos  tamquam gregem
in deserto
53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum  operuit
mare
54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem
adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte
divisit eis terram in funiculo distributionis
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et  testimonia eius
non custodierunt
57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum  patres
eorum conversi sunt in arcum pravum
58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in  sculptilibus
suis ad aemulationem eum provocaverunt
59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde  Israhel
60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi  habitavit in
hominibus
61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et  pulchritudinem eorum
in manus inimici
62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam  sprevit
63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt  lamentatae
64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non
plorabuntur
65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens
crapulatus a vino
66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium  sempiternum
dedit illis
67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non  elegit
68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra  quam
fundavit in saecula
70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus  ovium de
post fetantes accepit eum
71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus  manuum
suarum deduxit eos

Salmi 78
1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam  polluerunt
templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum  custodiam
2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli  carnes
sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu  Hierusalem
et non erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et  inlusio his
qui circum nos sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis  zelus
tuus
6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in  regna quae
nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito  anticipent nos
misericordiae tuae quia pauperes facti sumus  nimis
9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis  tui Domine
libera nos et propitius esto peccatis nostris  propter nomen tuum
10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et  innotescat in
nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis  servorum tuorum qui
effusus est
11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum
magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum  inproperium
ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur  tibi in
saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus  laudem tuam

Salmi 79
1 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph  psalmus
2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph  qui sedes
super cherubin manifestare
3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam  et veni
ut salvos facias nos
4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem  servi tui
6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in  lacrimis in
mensura
7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici  nostri
subsannaverunt nos
8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi  erimus
9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti  eam
10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices  eius et
implevit terram
11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen  propagines
eius
13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes  qui
praetergrediuntur viam
14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus  depastus est
eam
15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et  visita vineam
istam
16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium  quem
confirmasti tibi
17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui  peribunt
18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium  hominis
quem confirmasti tibi
19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum  invocabimus
20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam  et salvi erimus

Salmi 80
1 in finem pro torcularibus Asaph
2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum  cithara
4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis  nostrae
5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra  Aegypti
linguam quam non noverat audivit
7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino  servierunt
8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in
abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis
diapsalma
9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra  Aegypti
dilata os tuum et implebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non  intendit
mihi
13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in
adinventionibus suis
14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis  ambulasset
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super
tribulantes eos misissem manum meam
16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in  saeculo
17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle  saturavit illos

Salmi 81
1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem  Deus
deiudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis
diapsalma
3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant  movebuntur
omnia fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de  principibus
cadetis
8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus  gentibus

Salmi 82
1 canticum psalmi Asaph
2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris  Deus
3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te  extulerunt
caput
4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt  adversus
sanctos tuos
5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non  memoretur nomen
Israhel ultra
6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te  testamentum
disposuerunt
7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus  Tyrum
9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium  filiis Loth
diapsalma
10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente  Cison
11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana  omnes
principes eorum
13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem  venti
15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens  montes
16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua  turbabis eos
17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum  Domine
18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et  confundantur et
pereant
19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus  in omni terra

Salmi 83
1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum  et caro
mea exultavit in Deum vivum
4 etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi  ponat
pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus  meus
5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum  laudabunt te
diapsalma
6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo
disposuit
7 in valle lacrimarum in loco quem posuit
8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in  virtutem
videbitur Deus deorum in Sion
9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe  Deus
Iacob diapsalma
10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi  tui
11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi  abiectus
esse in domo Dei mei magis quam habitare in  tabernaculis peccatorum
12 quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et  gloriam
dabit Dominus
13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine  virtutum
beatus vir qui sperat in te

Salmi 84
1 in finem filiis Core psalmus
2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata  eorum
diapsalma
4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis  tuae
5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a  nobis
6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam  a
generatione in generationem
7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur  in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da  nobis
9 audiam quid loquatur  in me Dominus Deus quoniam loquetur  pacem in
plebem suam et super sanctos suos et in eos qui  convertuntur ad cor
10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet  gloria
in terra nostra
11 misericordia et veritas obviaverunt  sibi iustitia et  pax
osculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit  fructum
suum
14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

Salmi 85
1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et exaudi me  quoniam
inops et pauper sum ego
2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum  tuum Deus
meus sperantem in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam  levavi
5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae  omnibus
invocantibus te
6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci  orationis
meae
7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum  opera tua
9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram  te
Domine et glorificabunt nomen tuum
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua  laetetur
cor meum ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et  glorificabo
nomen tuum in aeternum
13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam  meam ex
inferno inferiori
14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium
quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et  multae
misericordiae et verax
16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo  et salvum
fac filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et  confundantur
quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

Salmi 86
1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus  sanctis
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae  et Tyrus
et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse  fundavit
eam Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum  qui
fuerunt in ea diapsalma
7 sicut laetantium omnium habitatio in te

Salmi 87
1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad  respondendum
intellectus Eman Ezraitae
2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad  precem
meam
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno
adpropinquavit
5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut  homo
sine adiutorio
6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in  sepulchris quorum
non es memor amplius et ipsi de manu tua  repulsi sunt
7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra  mortis
8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos  induxisti
super me diapsalma
9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem  sibi
traditus sum et non egrediebar
10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota  die
expandi ad te manus meas
11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi diapsalma
12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam  et
veritatem tuam in perditione
13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia  tua in
terra oblivionis
14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet  te
15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam  a me
16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus  autem
humiliatus sum et conturbatus
17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt  me
18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

Salmi 88
1 intellectus Aethan Ezraitae
2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et
generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in  caelis
praeparabitur veritas tua in eis
4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in
generationem et generationem sedem tuam diapsalma
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem  tuam in
ecclesia sanctorum
7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit  Domino in
filiis Dei
8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et  horrendus
super omnes qui in circuitu eius sunt
9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et  veritas
tua in circuitu tuo
10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu  mitigas
11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio  virtutis tuae
dispersisti inimicos tuos
12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et  plenitudinem eius
tu fundasti
13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine  tuo
exultabunt
14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur  dextera
tua
15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia  et
veritas praecedent faciem tuam
16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine  vultus tui
ambulabunt
17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua
exaltabuntur
18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo
exaltabitur cornu nostrum
19 quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israhel regis  nostri
20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui
adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum  confirmabit eum
23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non  adponet
nocere eum
24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum  in fugam
convertam
25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine  meo
exaltabitur cornu eius
26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor  salutis
meae
28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus  terrae
29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum  meum
fidele ipsi
30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius  sicut dies
caeli
31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis  non
ambulaverint
32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non  custodierint
33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus  peccata eorum
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo  in
veritate mea
35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de  labiis meis
non faciam irrita
36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
37 semen eius in aeternum manebit
38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna  perfecta
in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram  sanctuarium
eius
41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius  formidinem
42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est  obprobrium
vicinis suis
43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes  inimicos
eius
44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei  in bello
45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram  conlisisti
46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione  diapsalma
47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis  ira tua
48 memorare quae mea substantia numquid enim vane  constituisti omnes
filios hominum
49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam  suam de
manu inferi diapsalma
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti  David in
veritate tua
51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui  in sinu
meo multarum gentium
52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt
commutationem christi tui
53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

Salmi 89
1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis  in
generatione et generatione
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a  saeculo
usque in saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini  filii
hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna  quae
praeteriit et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere  decidat
induret et arescat
7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum  nostrum in
inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus  anni
nostri sicut aranea meditabantur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem  in
potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor  quoniam
supervenit mansuetudo et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram  tuam
12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde  in
sapientia
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super  servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et  delectati
sumus in omnibus diebus nostris
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis  quibus
vidimus mala
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios  eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera  manuum
nostrarum dirige super nos  et opus manuum nostrarum  dirige

Salmi 90
1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in
protectione Dei caeli commorabitur
2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus  meus
sperabo in eum
3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo  aspero
4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore  nocturno
6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris  ab
incursu et daemonio meridiano
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad  te autem
non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem  peccatorum
videbis
9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium  tuum
10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit
tabernaculo tuo
11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in  omnibus
viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem  tuum
13 super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis  leonem et
draconem
14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia  cognovit
nomen meum
15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in  tribulatione
eripiam eum et clarificabo eum
16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare  meum

Salmi 91
1 psalmus cantici in die sabbati
2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam  per
noctem
4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus  manuum
tuarum exultabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae  factae sunt
cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint  omnes qui
operantur iniquitatem ut intereant in saeculum  saeculi
9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
10 quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui  peribunt
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea  in
misericordia uberi
12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in  me
malignantibus audiet auris mea
13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes  erunt
16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non  est
iniquitas in eo

Salmi 92
1 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata  est terra
Dominus regnavit decore indutus est indutus est  Dominus fortitudine
et praecinxit se etenim firmavit orbem  terrae qui non commovebitur
2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam  elevabunt
flumina fluctus suos
4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris  mirabilis in
altis Dominus
5 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet
sanctitudo Domine in longitudine dierum

Salmi 93
1 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus  ultionum
libere egit
2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui  operantur
iniustitiam
5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam  vexaverunt
6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti  aliquando
sapite
9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non  considerat
10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua  docueris eum
13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori  fovea
14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam  non
derelinquet
15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta  illam
omnes qui recto sunt corde diapsalma
16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit  mecum
adversus operantes iniquitatem
17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in  inferno
anima mea
18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine  adiuvabat me
19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo  consolationes
tuae laetificaverunt animam meam
20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem  in
praecepto
21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem  condemnabunt
22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in  adiutorem
spei meae
23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum  disperdet
eos disperdet illos Dominus Deus noster

Salmi 94
1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo  salutari
nostro
2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis  iubilemus ei
3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium  ipsius sunt
5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus  eius
formaverunt
6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui  fecit
nos
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et  oves manus
eius
8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto  ubi
temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt  opera mea
10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi  semper
errant corde
11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si
intrabunt in requiem meam

Salmi 95
1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic  David
cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de  die
salutare eius
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis  mirabilia
eius
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est  super
omnes deos
5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos  fecit
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et
magnificentia in sanctificatione eius
7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et  honorem
8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et  introite in
atria eius
9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie  eius
universa terra
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit  orbem qui
non movebitur iudicabit populos in aequitate
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et  plenitudo
eius
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt  omnia
ligna silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram  iudicabit
orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua

Salmi 96
1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit  exultet
terra laetentur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium  correctio
sedis eius
3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu  inimicos eius
4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est  terra
5 montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie Domini  omnis
terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes  populi
gloriam eius
7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in
simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae  propter
iudicia tua Domine
9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis
superexaltatus es super omnes deos
10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas  sanctorum suorum
de manu peccatoris liberabit eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae  sanctificationis
eius

Salmi 97
1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam  mirabilia fecit
salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum  eius
2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium  revelavit
iustitiam suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui  Israhel
viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in  conspectu
regis Domini
7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui  habitant in
eo
8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit  orbem
terrarum in iustitia et populos in aequitate

Salmi 98
1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet  super
cherubin moveatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum  est
4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones  iudicium et
iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum  eius
quoniam sanctum est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos  qui
invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat  illos
7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia  eius et
praeceptum quod dedit illis
8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius  fuisti eis
et ulciscens in omnes adinventiones eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto  eius
quoniam sanctus Dominus Deus noster

Salmi 99
1 psalmus in confessione
2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia  introite in
conspectu eius in exultatione
3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non  ipsi
nos populus eius et oves pascuae eius
4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis
confitemini illi laudate nomen eius
5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et  usque in
generationem et generationem veritas eius

Salmi 100
1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi  Domine psallam
2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me  perambulabam in
innocentia cordis mei in medio domus meae
3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes
praevaricationes odivi non adhesit mihi
4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo  oculo et
insatiabili corde cum hoc non edebam
6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in  via
inmaculata hic mihi ministrabat
7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui  loquitur
iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut  disperderem de
civitate Domini omnes operantes iniquitatem

Salmi 101
1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino  effuderit precem
suam
2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor  inclina ad
me aurem tuam in quacumque die invocavero te  velociter exaudi me
4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut  gremium
aruerunt
5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum  comedere
panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut  nycticorax
in domicilio
8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me  adversus
me iurabant
10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum  fletu
miscebam
11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti  me
12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum  arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in
generationem et generationem
14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius  quia
venit tempus
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae  eius
miserebuntur
16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae  gloriam tuam
17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem  eorum
19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui  creabitur
laudabit Dominum
20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in  terram
aspexit
21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios  interemptorum
22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in  Hierusalem
23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant  Domino
24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum  meorum nuntia
mihi
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et
generationem anni tui
26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum  sunt caeli
27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut  vestimentum
veterescent et sicut opertorium mutabis eos et  mutabuntur
28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in  saeculum
dirigetur

Salmi 102
1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me  sunt
nomini sancto eius
2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes  retributiones eius
3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes
infirmitates tuas
4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in  misericordia
et miserationibus
5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae  iuventus
tua
6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam
patientibus
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum  misericors
9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum  iniustitias
nostras retribuit nobis
11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit
misericordiam suam super timentes se
12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis  iniquitates
nostras
13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus  timentibus
se
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est  quoniam
pulvis sumus
15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic  efflorebit
16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et  non
cognoscet amplius locum suum
17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum  super
timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
18 his qui servant testamentum eius et memores sunt  mandatorum ipsius
ad faciendum ea
19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius  omnibus
dominabitur
20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes  verbum
illius ad audiendam vocem sermonum eius
21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui  facitis
voluntatem eius
22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco  dominationis
ipsius benedic anima mea Domino

Salmi 103
1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus  magnificatus
es vehementer confessionem et decorem induisti
2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut  pellem
3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum  tuum qui
ambulas super pinnas ventorum
4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem  urentem
5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non  inclinabitur in
saeculum saeculi
6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes  stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui  formidabunt
8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem  fundasti eis
9 terminum posuisti quem non transgredientur neque  convertentur
operire terram
10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium
pertransibunt aquae
11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti  sua
12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum  dabunt vocem
13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum  tuorum
satiabitur terra
14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut  educas
panem de terra
15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in  oleo et
panis cor hominis confirmat
16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt  omnes
bestiae silvae
21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo  escam sibi
22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis
conlocabuntur
23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad  vesperum
24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia  fecisti
impleta est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia  quorum non est
numerus animalia pusilla cum magnis
26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad  inludendum
ei
27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia  implebuntur
bonitate
29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum  eorum et
deficient et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem  terrae
31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in  operibus suis
32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit  montes et
fumigant
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in  Domino
35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint  benedic
anima mea Domino

Salmi 104
1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius  adnuntiate inter
gentes opera eius
2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium  Dominum
4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius  semper
5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et  iudicia oris
eius
6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit  in mille
generationes
9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in  testamentum
aeternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis  vestrae
12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad  populum
alterum
14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis  reges
15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite  malignari
16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis  contrivit
17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit  anima
eius
19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis  possessionis
suae
22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes  eius
prudentiam doceret
23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in  terra Cham
24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super  inimicos
eius
25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum  facerent in
servos eius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in  terra Cham
28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones  suos
29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces  eorum
30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus  eorum
32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra  ipsorum
33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit  lignum
finium eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem  fructum
terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias  omnis
laboris eorum
37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus  eorum
infirmus
38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit  timor
eorum super eos
39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret  eis per
noctem
40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco  flumina
42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad  Abraham puerum
suum
43 et eduxit populum suum in exultatione et electos suos  in laetitia
44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum  possederunt
45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius  requirant

Salmi 105
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in  saeculum
misericordia eius
2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes  eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni  tempore
4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos  in
salutari tuo
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in  laetitia
gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem  fecimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua  non
fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et  inritaverunt
ascendentes in mare  mare Rubrum
8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret  potentiam suam
9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos  in
abyssis sicut in deserto
10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu  inimici
11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt  consilium
eius
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et  temptaverunt Deum in
inaquoso
15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in  anima
eorum
16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super
congregationem Abiron
18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit  peccatores
19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli  comedentis
faenum
21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in  Aegypto
22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius  stetisset in
confractione in conspectu eius ut averteret iram  eius ne disperderet
eos
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non  crediderunt verbo
eius
25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem  Domini
26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in  deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret  eos in
regionibus
28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia  mortuorum
29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et  multiplicata est in
eis ruina
30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et  generationem
usque in sempiternum
32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est  Moses
propter eos
33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis  suis
34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in  scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum  suorum et
filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus  Chanaan et
interfecta est terra in sanguinibus
39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in
adinventionibus suis
40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus  est
hereditatem suam
41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum  qui
oderant eos
42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub  manibus
eorum
43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in  consilio suo
et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum
multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui  ceperant eos
47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de  nationibus ut
confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in  laude tua
48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in  saeculum et
dicet omnis populus fiat fiat

Salmi 106
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in  saeculum
misericordia eius
2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu  inimici de
regionibus congregavit eos
3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis  habitaculi non
invenerunt
5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de  necessitatibus
eorum eripuit eos
7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem  habitationis
8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius  filiis
hominum
9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit  bonis
10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in  mendicitate et
ferro
11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi
inritaverunt
12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt  nec fuit
qui adiuvaret
13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de  necessitatibus
eorum liberavit eos
14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula  eorum
disrupit
15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius  filiis
hominum
16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias  enim
suas humiliati sunt
18 omnem escam abominata est anima eorum et  adpropinquaverunt usque
ad portas mortis
19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de  necessitatibus
eorum liberavit eos
20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de  interitionibus
eorum
21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius  filiis
hominum
22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera  eius in
exultatione
23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in  aquis
multis
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt  fluctus eius
26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos  anima
eorum in malis tabescebat
27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia  eorum
devorata est
28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de  necessitatibus
eorum eduxit eos
29 et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus  eius
30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum  voluntatis
eorum
31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius  filiis
hominum
32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum  laudent
eum
33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium  in ea
35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in  exitus
aquarum
36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem
habitationis
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt  fructum
nativitatis
38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta  eorum non
minoravit
39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum  et
dolore
40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos  in invio
et non in via
41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves  familias
42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas  oppilabit os suum
43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent  misericordias Domini

Salmi 107
1 canticum psalmi David
2 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam  in gloria
mea
3 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
4 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in  nationibus
5 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes  veritas
tua
6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria  tua
7 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi  me
8 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima  et
convallem tabernaculorum dimetiar
9 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio  capitis
mei Iuda rex meus
10 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum  meum mihi
alienigenae amici facti sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me  usque in
Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in  virtutibus
nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet  inimicos
nostros

Salmi 108
1 in finem David psalmus
2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os  dolosi super
me apertum est
3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii
circuierunt me et expugnaverunt me gratis
4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro  dilectione mea
6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris  eius
7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in  peccatum
8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur  de
habitationibus suis
11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant  alieni
labores eius
12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur  nomen
eius
14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu  Domini et
peccatum matris eius non deleatur
15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria  eorum
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et  conpunctum corde
mortificare
18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit  benedictionem et
elongabitur ab eo et induit maledictionem  sicut vestimentum et
intravit sicut aqua in interiora eius et  sicut oleum in ossibus eius
19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua  semper
praecingitur
20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui  loquuntur
mala adversus animam meam
21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia  suavis
misericordia tua libera me
22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est  intra me
23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut  lucustae
24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata  est
propter oleum
25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt  capita sua
26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum  misericordiam
tuam
27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me  confundantur
servus autem tuus laetabitur
29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut  deploide
confusione sua
30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum  laudabo
eum
31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a
persequentibus animam meam

Salmi 109
1 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis  donec
ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in  medio
inimicorum tuorum
3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus  sanctorum ex
utero ante luciferum genui te
4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in  aeternum
secundum ordinem Melchisedech
5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit  capita in
terra multorum
7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Salmi 110
1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi  Domine in
toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius  manet in
saeculum saeculi
4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator  Dominus
5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum  testamenti sui
6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas  et
iudicium
8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi  facta in
veritate et aequitate
9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum  testamentum suum
sanctum et terribile nomen eius
10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus
facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi

Salmi 111
1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui  timet
Dominum in mandatis eius volet nimis
2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum  benedicetur
3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in  saeculum
saeculi
4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et  miserator et
iustus
5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones  suos in
iudicio
6 quia in aeternum non commovebitur
7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non  timebit
paratum cor eius sperare in Domino
8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat  inimicos
suos
9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum  saeculi
cornu eius exaltabitur in gloria
10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et  tabescet
desiderium peccatorum peribit

Salmi 112
1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in  saeculum
3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria  eius
5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
6 et humilia respicit in caelo et in terra
7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum  laetantem

Salmi 113
1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo  barbaro
2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia  conversus es
retrorsum
6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes  aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant  gentes ubi
est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nares habent et non  odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non  ambulabunt non
clamabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt  in eis
17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et  protector eorum
est
18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector  eorum
est
19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et
protector eorum est
20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit  domui
Israhel benedixit domui Aaron
21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum  maioribus
22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios  vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt  in
infernum
26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et  usque in
saeculum

Salmi 114
1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis  meae
2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo  te
3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni  invenerunt me
tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus  benefecit tibi
8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis  pedes meos
a lapsu
9 placebo Domino in regione vivorum

Salmi 115
10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem  humiliatus sum
nimis
11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius  ancillae
tuae disrupisti vincula mea
17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini  invocabo
18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Salmi 116
1 alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes  populi
2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et  veritas
Domini manet in saeculum

Salmi 117
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in  saeculum
misericordia eius
2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum  misericordia
eius
3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia  eius
4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum  misericordia
eius
5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in  latitudinem
Dominus
6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia  ultus sum in
eos
11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini   quia ultus
sum in eos
12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in  spinis
et in nomine Domini  quia ultus sum in eos
13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi  in
salutem
15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me  dextera
Domini fecit virtutem
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor  Domino
20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in  salutem
22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in  caput
anguli
23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis  nostris
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in  ea
25 o Domine salvum fac o Domine prosperare
26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus  vobis de
domo Domini
27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem  in
condensis usque ad cornua altaris
28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus  es tu et  exaltabo te
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es  mihi in salutem
29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum  misericordia
eius

Salmi 118
1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in  lege Domini
2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde  exquirent eum
3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius  ambulaverunt
4 tu mandasti mandata tua custodire nimis
5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas  iustificationes tuas
6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici  iudicia
iustitiae tuae
8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas  usquequaque
9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in  custodiendo
sermones tuos
10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis  tuis
11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in  omnibus
divitiis
15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar  sermones tuos
17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam  sermones tuos
18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in  omni
tempore
21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis  tuis
22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua  exquisivi
23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur  servus autem
tuus exercebatur in iustificationibus tuis
24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum
iustificationes tuae
25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum  verbum
tuum
26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me  iustificationes tuas
27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in  mirabilibus
tuis
28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis  tuis
29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et  exquiram
eam semper
34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam  illam in
toto corde meo
35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua  vivifica me
38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia  tua
iucunda
40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare  tuum
secundum eloquium tuum
42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in
sermonibus tuis
43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque  quia in
iudiciis tuis supersperavi
44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum  saeculi
45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non
confundebar
47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar  in
iustificationibus tuis
49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem  dedisti
50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium  tuum
vivificavit me
51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non  declinavi
52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et  consolatus sum
53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus  legem tuam
54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco  peregrinationis
meae
55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem  tuam
56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei  secundum
eloquium tuum
59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia  tua
60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non  sum oblitus
62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia
iustificationis tuae
63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium  mandata tua
64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas  doce me
65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum  verbum tuum
66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia  mandatis tuis
credidi
67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum  custodivi
68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes  tuas
69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem  in toto
corde scrutabor mandata tua
70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam  meditatus
sum
71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes  tuas
72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi  intellectum
et discam mandata tua
74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba  tua
supersperavi
75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate  humiliasti me
76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium  tuum
servo tuo
77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua  meditatio mea
est
78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in  me ego
autem exercebor in mandatis tuis
79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia  tua
80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut  non
confundar
81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum  supersperavi
82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando  consolaberis
me
83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas  non sum
oblitus
84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus  me
iudicium
85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva  me
87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non  dereliqui
mandata tua
88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam  testimonia
oris tui
89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
90 in generationem et generationem veritas tua fundasti  terram et
permanet
91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt  tibi
92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem  in
humilitate mea
93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in  ipsis
vivificasti me
94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas  exquisivi
95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia  tua
intellexi
96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia  in
aeternum mihi est
99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua  meditatio
mea est
100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba  tua
102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti  mihi
103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam  iniquitatis
105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis  meis
106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum  verbum
tuum
108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia  tua doce me
109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum  oblitus
110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis  non erravi
111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia  exultatio
cordis mei sunt
112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in  aeternum
propter retributionem
113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum  supersperavi
115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non  confundas me ab
expectatione mea
117 adiuva me et salvus ero et meditabor in  iustificationibus tuis
semper
118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia  iniusta
cogitatio eorum
119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo  dilexi
testimonia tua
120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis  timui
121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me  calumniantibus me
122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium  iustitiae
tuae
124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et  iustificationes
tuas doce me
125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam  testimonia tua
126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam  iniquam odio
habui
129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima  mea
130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat  parvulis
131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua  desiderabam
132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium  diligentium nomen
tuum
133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non  dominetur mei
omnis iniustitia
134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me  iustificationes
tuas
136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non  custodierunt legem
tuam
137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam  nimis
139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua  inimici
mei
140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit  illud
141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes  tuas non sum
oblitus
142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua  meditatio mea
144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi  et vivam
145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine  iustificationes tuas
requiram
146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua  supersperavi
148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia  tua
149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine  secundum
iudicium tuum vivifica me
150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege  autem tua
longe facti sunt
151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum  fundasti ea
153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam  non sum
oblitus
154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum  vivifica
me
155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non
exquisierunt
156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua  vivifica me
157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis  tuis non
declinavi
158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non
custodierunt
159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia  tua
vivifica me
160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia  iudicia
iustitiae tuae
161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis
formidavit cor meum
162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia  multa
163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem  tuam dilexi
164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae  tuae
165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis  scandalum
166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea  vehementer
168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae  meae in
conspectu tuo
169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine  iuxta
eloquium tuum da mihi intellectum
170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium  tuum
eripe me
171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me  iustificationes tuas
172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata  tua
aequitas
173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt  me
176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia  mandata tua
non sum oblitus

Salmi 119
1 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et  exaudivit me
2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum
habitationibus Cedar
6 multum incola fuit anima mea
7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar  illis
inpugnabant me gratis

Salmi 120
1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet  auxilium
mihi
2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
3 non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui  custodit te
4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum  dexteram tuam
6 per diem sol non uret te neque luna per noctem
7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam  Dominus
8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc  nunc et
usque in saeculum

Salmi 121
1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta  sunt
mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio  eius in
id ipsum
4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium  Israhel ad
confitendum nomini Domini
5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum  David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia  diligentibus te
7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

Salmi 122
1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in  caelo
2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum  sicut oculi
ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri  ad Dominum Deum
nostrum donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti  sumus
despectione
4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium  abundantibus et
despectio superbis

Salmi 123
1 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in  nobis dicat
nunc Israhel
2 nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos  homines
3 forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum  in nos
4 forsitan aqua absorbuisset nos
5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset  anima
nostra aquam intolerabilem
6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus  eorum
7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium  laqueus
contritus est et nos liberati sumus
8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et  terram

Salmi 124
1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion  non
commovebitur in aeternum qui habitat
2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in  circuitu populi
sui ex hoc nunc et usque in saeculum
3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum  ut non
extendant iusti ad iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum  operantibus
iniquitatem pax super Israhel

Salmi 125
1 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion  facti
sumus sicut consolati
2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra  exultatione
tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus  facere cum eis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in  austro
5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes  autem
venient in exultatione portantes manipulos suos

Salmi 126
1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit  domum in
vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus  custodierit
civitatem frustra vigilavit qui custodit
2 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam  sederitis qui
manducatis panem doloris cum dederit dilectis  suis somnum
3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non  confundentur
cum loquentur inimicis suis in porta

Salmi 127
1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui  ambulant in
viis eius
2 labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene  tibi erit
3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae  filii tui
sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem  omnibus
diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

Salmi 128
1 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea  dicat nunc
Israhel
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non  potuerunt mihi
3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt
iniquitatem suam
4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum
5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt  Sion
6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur  exaruit
7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui
manipulos colligit
8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super  vos
benediximus vobis in nomine Domini

Salmi 129
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in  vocem
deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui  te Domine
sustinuit anima mea in verbum eius
5 speravit anima mea in Domino
6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in  Domino
7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum  redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Salmi 130
1 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum  neque
elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in  mirabilibus
super me
2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut
ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea
3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

Salmi 131
1 canticum graduum memento Domine David et omnis  mansuetudinis eius
2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in  lectum
strati mei
4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis  dormitationem
5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino  tabernaculum
Deo Iacob
6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis  silvae
7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi  steterunt
pedes eius
8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis  tuae
9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de  fructu
ventris tui ponam super sedem tuam
12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia  mea haec
quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum  sedebunt super sedem
tuam
13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem  sibi
14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam  elegi
eam
15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo  panibus
16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius  exultatione
exultabunt
17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem  efflorebit
sanctificatio mea

Salmi 132
1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum  habitare
fratres in unum
2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam  Aaron
quod descendit in ora vestimenti eius
3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam  illic
mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum

Salmi 133
1 canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi  Domini
qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
2 in noctibus extollite manus vestras in sancta et  benedicite Domino
3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram

Salmi 134
1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius  quoniam
suave
4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem  sibi
5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster  prae
omnibus diis
6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in  mare et in
omnibus abyssis
7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit  qui
producit ventos de thesauris suis
8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem  et in
omnes servos eius
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna  Chanaan
12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel  populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in
generationem et generationem
14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis  deprecabitur
15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in  ore eorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant  in eis
19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite  Domino
20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum  benedicite Domino
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

Salmi 135
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in  aeternum
misericordia eius
2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia  eius
3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum  misericordia eius
4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum  misericordia
eius
5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum  misericordia
eius
6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum  misericordia
eius
7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia  eius
8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia  eius
9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum
misericordia eius
10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in  aeternum
misericordia eius
11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum  misericordia
eius
12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum
misericordia eius
13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum
misericordia eius
14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum  misericordia
eius
15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro  quoniam in
aeternum misericordia eius
16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in  aeternum
misericordia eius
17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum  misericordia eius
18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia  eius
19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia  eius
20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum  misericordia
eius
22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum  misericordia
eius
23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in  aeternum
misericordia eius
24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum
misericordia eius
25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia  eius
26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia  eius
confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum  misericordia eius

Salmi 136
1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et  flevimus
cum recordaremur Sion
2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos  verba
cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de  canticis Sion
4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera  mea
6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si  non
praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt
exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi  retributionem tuam
quam retribuisti nobis
9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

Salmi 137
1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo  quoniam audisti
verba oris mei in conspectu angelorum psallam  tibi
2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo  super
misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti  super omne
nomen sanctum tuum
3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me  in anima
mea virtute
4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt  omnia
verba oris tui
5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a  longe
cognoscit
7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super  iram
inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit  dextera
tua
8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in  saeculum
opera manuum tuarum ne dispicias

Salmi 138
1 in finem David psalmus
2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti  sessionem meam et
surrectionem meam
3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et  funiculum
meum investigasti
4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in  lingua mea
5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu  formasti me
et posuisti super me manum tuam
6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non  potero ad
eam
7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad  infernum ades
9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis  maris
10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera  tua
11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox  inluminatio in
deliciis meis
12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies
inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero  matris meae
14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es  mirabilia opera
tua et anima mea cognoscit nimis
15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto  et
substantia mea in inferioribus terrae
16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes
scribentur die formabuntur et nemo in eis
17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis  confirmati
sunt principatus eorum
18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur  exsurrexi et
adhuc sum tecum
19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate  a me
20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates  tuas
21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos
tabescebam
22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce  semitas
meas
24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via  aeterna

Salmi 139
1 in finem psalmus David
2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die  constituebant
proelia
4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub  labiis
eorum diapsalma
5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis  eripe me
qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in  laqueum
iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem  deprecationis meae
8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput  meum in
die belli
9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt  contra me ne
derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis  non
subsistent
12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala  capient
in interitu
13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam  pauperum
14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt  recti cum
vultu tuo

Salmi 140
1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci  meae cum
clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo  elevatio
manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae  labiis meis
4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas  excusationes
in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem  et non communicabo
cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum  autem
peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et  oratio mea in
beneplacitis eorum
6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea  quoniam
potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata  sunt ossa
nostra secus infernum
8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non  auferas animam
meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis  operantium
iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego  donec
transeam

Salmi 141
1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus  sum
3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem  meam
ante ipsum pronuntio
4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas  meas in
via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui  cognosceret me
periit fuga a me et non est qui requirit animam  meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in  terra
viventium
7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis  libera me a
persequentibus me quia confortati sunt super me
8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me  expectant
iusti donec retribuas mihi

Salmi 142
1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine  exaudi
orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in  veritate tua
exaudi me in tua iustitia
2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non  iustificabitur in
conspectu tuo omnis vivens
3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in  terra vitam
meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos  saeculi
4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est  cor meum
5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus  operibus tuis
in factis manuum tuarum meditabar
6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua  tibi
diapsalma
7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non  avertas faciem
tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te  speravi notam
fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi  animam meam
9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu  spiritus tuus
bonus deducet me in terra recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua  educes
de tribulatione animam meam
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes  omnes qui
tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum

Salmi 143
1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui  docet manus
meas ad proelium digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et  liberator meus
protector meus et in eo speravi qui subdis  populum meum sub me
3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis  quia
reputas eum
4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra  praetereunt
5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et  fumigabunt
6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas  tuas et
conturbabis eos
7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis  multis de
manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera
iniquitatis
9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo  psallam
tibi
10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de  gladio
maligno
11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum  quorum os
locutum est vanitatem et dextera eorum dextera  iniquitatis
12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua  filiae
eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves  eorum
fetosae abundantes in egressibus suis
14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus  neque
clamor in plateis eorum
15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus  cuius Dominus
Deus eius

Salmi 144
1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam  nomini tuo in
saeculum et in saeculum saeculi
2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in  saeculum
et in saeculum saeculi
3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius  non est
finis
4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam  tuam
pronuntiabunt
5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et  mirabilia tua
narrabunt
6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam
narrabunt
7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et  iustitia tua
exultabunt
8 miserator et misericors Dominus patiens et multum  misericors
9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia  opera
eius
10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui
confiteantur tibi
11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam
magnificentiae regni tui
13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in  omni
generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis  suis et
sanctus in omnibus operibus suis
14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in  tempore
oportuno
16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus  operibus
suis
18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus  invocantibus
eum in veritate
19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum  exaudiet et
salvos faciet eos
20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores  disperdet
21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis  caro nomini
sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

Salmi 145
1 alleluia Aggei et Zacchariae
2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea  psallam Deo meo
quamdiu fuero nolite confidere in principibus
3 in filiis hominum quibus non est salus
4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa  die
peribunt omnes cogitationes eorum
5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino  Deo ipsius
6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam
patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus  diligit
iustos
9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et  viam
peccatorum disperdet
10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in  generationem et
generationem

Salmi 146
1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum  psalmus
Deo nostro sit iucunda  decoraque laudatio
2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel  congregabit
3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina  vocans
5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae  eius non
est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores  usque ad
terram
7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in  cithara
8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui  producit in
montibus faenum et herbam servituti hominum
9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum  invocantibus eum
10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis  viri
beneplacitum erit ei
11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui  sperant
super misericordia eius
12 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit  filiis tuis in
te
14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo  eius
16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
17 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem  frigoris eius
quis sustinebit
18 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus  eius et
fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua  Israhel
20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non  manifestavit eis

Salmi 147
1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes  eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse  mandavit et
creata sunt
6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum  posuit et
non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt  verbum
eius
9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices  terrae
12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen  Domini
13 quia exaltatum est nomen eius solius
14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu  populi
sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo  adpropinquanti sibi

Salmi 148
1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in  ecclesia
sanctorum
2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion  exultent in rege
suo
3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio  psallant ei
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit  mansuetos
in salute
5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in  manibus
eorum
7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in  populis
8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum  in manicis
ferreis
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est  omnibus
sanctis eius

Salmi 149
1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in  firmamento
virtutis eius
2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum  multitudinem
magnitudinis eius
3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et  cithara
4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et  organo
5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in  cymbalis
iubilationis
6 omnis spiritus laudet Dominum

Salmi 150
