Proverbia (Pro.)
Proverbi 1
1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam
3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem
doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et  intellectus
5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula
possidebit
6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium  et
enigmata eorum
7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam  stulti
despiciunt
8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem  matris
tuae
9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus
tendiculas contra insontem frustra
12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi
descendentem in lacum
13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos  nostras
spoliis
14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis  eorum
16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut  effundant
sanguinem
17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur  fraudes
contra animas suas
19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis  profert
verba sua dicens
22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi  sunt
noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis  spiritum meum
et ostendam verba mea
24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit  qui
aspiceret
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas  neglexistis
26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum  vobis quod
timebatis advenerit
27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi  tempestas
ingruerit quando venerit super vos tribulatio et  angustia
28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non
invenient me
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non
susceperint
30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae  correptioni
meae
31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis  saturabuntur
32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum  perdet
illos
33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et  abundantia
perfruetur malorum timore sublato

Proverbi 2
1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea  absconderis
penes te
2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum  prudentiae
4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros  effoderis illam
5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et  prudentia
7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes  simpliciter
8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem
semitam bonam
10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae  placuerit
11 consilium custodiet te prudentia servabit te
12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus  pessimis
15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit  sermones
suos
17 et relinquit ducem pubertatis suae
18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem  domus
eius et ad impios semitae ipsius
19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec  adprehendent
semitas vitae
20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices  permanebunt
in ea
22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt  auferentur ex ea

Proverbi 3
1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea  custodiat cor
tuum
2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent  tibi
3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi  tuo et
describe in tabulis cordis tui
4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et  hominibus
5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris
prudentiae tuae
6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus  tuos
7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a  malo
8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium  frugum
tuarum
10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia
redundabunt
11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab  eo
corriperis
12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio
conplacet sibi
13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro  primo
fructus eius
15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur  huic non
valent conparari
16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius  divitiae et
gloria
17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit  eam
beatus
19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos  prudentia
20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque
consilium
22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non  inpinget
24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus  tuus
25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias  impiorum
26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne
capiaris
27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse  benefac
28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum  statim
possis dare
29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil  mali
fecerit
31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus
sermocinatio eius
33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum
benedicentur
34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

Proverbi 4
1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis  prudentiam
2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus  coram matre
mea
4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum  custodi
praecepta mea et vives
5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque
declines a verbis oris mei
6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni  possessione tua
adquire prudentiam
8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam  fueris
amplexatus
9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita  proteget te
10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi  anni
vitae
11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas  aequitatis
12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et  currens
non habebis offendiculum
13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa  est vita
tua
14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab  eis nisi
subplantaverint
17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et  crescit
usque ad perfectam diem
19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina  aurem
tuam
21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant  gressus tuos
26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a  malo

Proverbi 5
1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina  aurem
tuam
2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua  conservent
3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur  eius
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi
gladius biceps
5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius
penetrant
6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et
investigabiles
7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus  eius
9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui  sint in
domo aliena
11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus  tuum
et dicas
12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non  adquievit
cor meum
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi  aurem
meam
14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui
18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae  tuae
19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient  te
omni tempore in amore illius delectare iugiter
20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius  considerat
22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum  suorum
constringitur
23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine
stultitiae suae decipietur

Proverbi 6
1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud  extraneum manum
tuam
2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia  incidisti in
manu proximi tui discurre festina suscita amicum  tuum
4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis  aucupis
6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce  sapientiam
7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres  manus ut
dormias
11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir  armatus
12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13 annuit oculis terit pede digito loquitur
14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia  seminat
15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec  habebit
ultra medicinam
16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima  eius
17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium
sanguinem
18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad  currendum in
malum
19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat  inter
fratres discordias
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem  matris
tuae
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant  te et
evigilans loquere cum eis
23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae  increpatio
disciplinae
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua  extraneae
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris  nutibus
illius
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri
pretiosam animam capit
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut  vestimenta
illius non ardeant
28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus  cum
tetigerit eam
30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim  ut
esurientem impleat animam
31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam  domus
suae tradet
32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam  suam
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium  illius non
delebitur
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro  redemptione
dona plurima

Proverbi 7
1 fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
2 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam  oculi tui
3 liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
4 dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba  sua
dulcia facit
6 de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
7 et video parvulos considero vecordem iuvenem
8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus  illius
graditur
9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et  caligine
10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata  ad
capiendas animas garrula et vaga
11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus  suis
12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu  blanditur
dicens
14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre  et
repperi
16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex  Aegypto
17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur  cupitis
amplexibus
19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima
20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae  reversurus est
domum suam
21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum  protraxit
illum
22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi  agnus
lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet  ad
laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris  semitis
eius
26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique  interfecti
sunt ab ea
27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Proverbi 8
1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis  semitis stans
3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur  labia mea
ut recta praedicent
7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur  impium
8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid  neque
perversum
9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis  quam
aurum eligite
11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne
desiderabile ei non potest conparari
12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum
cogitationibus
13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam  pravam et
os bilingue detestor
14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est  fortitudo
15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me  invenient me
18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina  mea
argento electo
20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam
faceret a principio
23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes  aquarum
eruperant
25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego  parturiebar
26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis  terrae
27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro
vallabat abyssos
28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat  aquis ne
transirent fines suos quando adpendebat fundamenta  terrae
30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos  dies
ludens coram eo omni tempore
31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis  hominum
32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere  eam
34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie  et
observat ad postes ostii mei
35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me  oderunt
diligunt mortem

Proverbi 9
1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam  suam
3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia  civitatis
4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta  est
5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias  prudentiae
7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit  impium
generat maculam sibi
8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et  diliget te
9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et  festinabit
accipere
10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum  prudentia
11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni  vitae
12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus  portabis
malum
13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil  omnino
sciens
14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis  loco
15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni
convivae eius

Proverbi 10
1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius  vero
stultus maestitia est matris suae
2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a  morte
3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum
subvertet
4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium  divitias
parat
5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit  aestate
filius confusionis
6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit  iniquitatem
7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem  depravat vias
suas manifestus erit
10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso  eius
qui indiget corde
14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni  proximum
est
15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum  egestas
eorum
16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes
relinquit errat
18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam  insipiens
est
19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur  labia sua
prudentissimus est
20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in  cordis
egestate morientur
22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei  adflictio
23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem  est viro
prudentia
24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis  dabitur
25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem  quasi
fundamentum sempiternum
26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui  miserunt
eum
27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur  malum
30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non  habitabunt in
terram
31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

Proverbi 11
1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum  voluntas
eius
2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem  humilitas ibi
et sapientia
3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio  perversorum
vastabit illos
4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem  liberabit a
morte
5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua  corruet
impius
6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis  capientur
iniqui
7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio
sollicitorum peribit
8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur  scientia
10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione  impiorum erit
laudatio
11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur
12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem  prudens
tacebit
13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis  est
animi celat commissum
14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi  multa
consilia
15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem  cavet
laqueos securus erit
16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt  divitias
17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis  est et
propinquos abicit
18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam  merces
fidelis
19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui
simpliciter ambulant
21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum
salvabitur
22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum  furor
24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non  sua et
semper in egestate sunt
25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse  quoque
inebriabitur
26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio  autem
super caput vendentium
27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem  investigator
malorum est opprimetur ab eis
28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi  virens
folium germinabunt
29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus  est
serviet sapienti
30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens  est
31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Proverbi 12
1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit
increpationes insipiens est
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit
cogitationibus suis impie agit
3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non
commovebitur
4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius  quae
confusione res dignas gerit
5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum  fraudulentia
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit  eos
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est  patebit
contemptui
9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et  indigens
pane
10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem  impiorum
crudelia
11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem  sectatur
otium stultissimus est
12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem  iustorum
proficiet
13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet  autem iustus
de angustia
14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta  opera
manuum suarum retribuetur ei
15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est  audit
consilia
16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat  iniuriam
callidus est
17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem  mentitur
testis est fraudulentus
18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae  lingua
autem sapientium sanitas est
19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis  est
repentinus concinnat linguam mendacii
20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis  consilia
sequitur eos gaudium
21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem
replebuntur malo
22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt  placent
ei
23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium  provocabit
stultitiam
24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis  serviet
25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono
laetificabitur
26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem  impiorum
decipiet eos
27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis  erit auri
pretium
28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Proverbi 13
1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non  audit cum
arguitur
2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem  praevaricatorum
iniqua
3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem  inconsideratus
est ad loquendum sentiet mala
4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et  confundetur
6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato  subplantat
7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in  multis
divitiis sit
8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est
increpationem non sustinet
9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta  consilio
reguntur sapientia
11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim  colligitur manu
multiplicabitur
12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae  desiderium
veniens
13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui  autem timet
praeceptum in pace versabitur
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est  aperit
stultitiam
17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem
adquiescit arguenti glorificabitur
19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur  stulti eos
qui fugiunt mala
20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum
efficietur similis
21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur  iusto
substantia peccatoris
23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque  iudicio
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit  illum
instanter erudit
25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum
insaturabilis

Proverbi 14
1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam  quoque
destruet manibus
2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui  infami
graditur via
3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt  eos
4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae  segetes
ibi manifesta fortitudo bovis
5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis  dolosus
6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina  prudentium
facilis
7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia
stultorum errans
9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non
miscebitur extraneus
11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius  deducunt ad
mortem
13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et  confidit
17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus  est
18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt  scientiam
19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum  multi
21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur  pauperi
beatus erit
22 errant qui operantur malum misericordia et veritas  praeparant bona
23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima
frequenter egestas
24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum  inprudentia
25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia  versipellis
26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit  spes
27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate  plebis
ignominia principis
29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem  inpatiens
exaltat stultitiam suam
30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat  autem eum
qui miseretur pauperis
32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in  morte sua
33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque  erudiet
34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius  inutilis
sustinebit

Proverbi 15
1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit  stultitiam
3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret
spiritum
5 stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit
increpationes astutior fiet
6 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii  conturbatur
7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum  dissimile
erit
8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum  placabilia
9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam  diligetur ab
eo
10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit  morietur
11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda  filiorum
hominum
12 non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes  graditur
13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur  spiritus
14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur  inperitia
15 omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et
insatiabiles
17 melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum  saginatum
cum odio
18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat  suscitatas
19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque  offendiculo
20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit  matrem
suam
21 stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero  plures
sunt consiliarii confirmantur
23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est  optimus
24 semita vitae super eruditum ut declinet de inferno  novissimo
25 domum superborum demolietur Dominus et firmos facit  terminos
viduae
26 abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo  pulcherrimus
27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit  munera
vivet
28 mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat  malis
29 longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
31 auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium
commorabitur
32 qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit
increpationibus possessor est cordis
33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit  humilitas

Proverbi 16
1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator  est
Dominus
3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium  quoque ad
diem malum
5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum  fuerit non
erit innocens
6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore  Domini
declinatur a malo
7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius  convertet
ad pacem
8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum  iniquitate
9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere  gressus eius
10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes  lapides
sacculi
12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia  firmatur solium
13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi  imber
serotinus
16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire  prudentiam quia
pretiosior est argento
17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat  viam suam
18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur  spiritus
19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum  superbis
20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat  beatus
est
21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis  eloquio
maiora percipiet
22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum  fatuitas
23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet  gratiam
24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas  ossuum
25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit  ad
mortem
26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat  principes
29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non  bonam
30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua  perficit
malum
31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium
33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Proverbi 17
1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena  victimis cum
iurgio
2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres
hereditatem dividet
3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda  probat
Dominus
4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis
mendacibus
5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in  ruina
laetatur alterius non erit inpunitus
6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
7 non decent stultum verba conposita nec principem labium  mentiens
8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se  verterit
prudenter intellegit
9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone  repetit
separat foederatos
10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae  apud
stultum
11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis  mittetur contra
eum
12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo  confidenti
sibi in stultitia sua
13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam  patiatur
contumeliam iudicium deserit
15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum  abominabilis est
uterque apud Dominum
16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere  non
possit
17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis
conprobatur
18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat  ostium
quaerit ruinam
20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit  linguam
incidet in malum
21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in  fatuo
laetabitur
22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis  exsiccat
ossa
23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in  finibus
terrae
25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem  qui
recta iudicat
27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et  pretiosi
spiritus vir eruditus
28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si  conpresserit
labia sua intellegens

Proverbi 18
1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore  erit
exprobrabilis
2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae  versantur
in corde eius
3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed  sequitur
eum ignominia et obprobrium
4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons
sapientiae
5 accipere personam impii non est bonum ut declines a  veritate
iudicii
6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad
interiora ventris
9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua  opera
dissipantis
10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et
exaltabitur
11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus  validus
circumdans eum
12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam  glorificetur
humiliatur
13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat  et
confusione dignum
14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero  ad
irascendum facilem quis poterit sustinere
15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium  quaerit
doctrinam
16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium  ei facit
17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et  investigavit
eum
18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque  diiudicat
19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et  iudicia quasi
vectes urbium
20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina  labiorum
illius saturabunt eum
21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent  fructus
eius
22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem  a
Domino
23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur  rigide
24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Proverbi 19
1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam  torquens
labia insipiens
2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus  est
pedibus offendit
3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum  fervet
animo suo
4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos  habuit
separantur
5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur  non
effugiet
6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici  procul
recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil  habebit
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et  custos
prudentiae inveniet bona
9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia  peribit
10 non decent stultum deliciae nec servum dominari  principibus
11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est  iniqua
praetergredi
12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super  herbam
ita hilaritas eius
13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia
litigiosa mulier
14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie  uxor
prudens
15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem  neglegit vias
suas mortificabitur
17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem  suam
reddet ei
18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius  ne
ponas animam tuam
19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud  adponet
20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in  novissimis
tuis
21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini  permanebit
22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir  mendax
23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur  absque
visitatione pessimi
24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum  adplicat eam
25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem
corripueris sapientem intelleget disciplinam
26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et  infelix
27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones  scientiae
28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat  iniquitatem
29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes  stultorum
corporibus

Proverbi 20
1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his  delectatur
non erit sapiens
2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum  peccat in
animam suam
3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes  autem stulti
miscentur contumeliis
4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate  et non
dabitur ei
5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo  sapiens
exhauriet illud
6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem  quis
inveniet
7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se  filios
derelinquet
8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu  suo
9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile  est apud
Deum
11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta  sint opera
eius
12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos  tuos et
saturare panibus
14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit  tunc
gloriabitur
15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia
scientiae
16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et  pro
extraneis aufer pignus ab eo
17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os  eius
calculo
18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis  tractanda sunt
bella
19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat  labia
sua ne commiscearis
20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius  in
mediis tenebris
21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo
benedictione carebit
22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa  non est
bona
24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum  intellegere
potest viam suam
25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia  secreta
ventris
28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur  clementia
thronus eius
29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum  canities
30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus  ventris

Proverbi 21
1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini  quocumque
voluerit inclinabit illud
2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda  Dominus
3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam  victimae
4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum  peccatum
5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger  semper
in egestate
6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et  inpingetur ad
laqueos mortis
7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere  iudicium
8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum  opus eius
9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere  litigiosa et
in domo communi
10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur
sapientem sumet scientiam
12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse  clamabit et
non exaudietur
14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu  indignationem
maximam
15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus  iniquitatem
16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum  commorabitur
17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et  pinguia non
ditabitur
18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere  rixosa et
iracunda
20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et  inprudens
homo dissipabit illud
21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et
iustitiam et gloriam
22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur  fiduciae
eius
23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis  animam
suam
24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur
superbiam
25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus  eius
operari
26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est  tribuet et
non cessabit
27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem  rectus est
corrigit viam suam
30 non est sapientia non est prudentia non est consilium  contra
Dominum
31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

Proverbi 22
1 melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum  et aurum
gratia bona
2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est  Dominus
3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit  et
adflictus est damno
4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita
5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe  recedit ab
eis
6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum  senuerit non
recedet ab ea
7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est
fenerantis
8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae  consummabitur
9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim  suis
dedit pauperi
10 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque  causae et
contumeliae
11 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum  suorum
habebit amicum regem
12 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba  iniqui
13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet  in eam
15 stultitia conligata est in corde pueri et virga  disciplinae
fugabit eam
16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit  ipse
ditiori et egebit
17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem  cor ad
doctrinam meam
18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et
redundabit in labiis tuis
19 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi  hodie
20 ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et  scientia
21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis  respondere ex
his illi qui misit te
22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque  conteras
egenum in porta
23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui  confixerint
animam eius
24 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro  furioso
25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae  tuae
26 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se  offerunt
pro debitis
27 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat
operimentum de cubili tuo
28 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres  tui
29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit  nec erit
ante ignobiles

Proverbi 23
1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende  quae
posita sunt ante faciem tuam
2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in  potestate animam
tuam
3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia  facient
sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat  quod
ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est  tecum
8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones  tuos
9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient  doctrinam
eloquii tui
10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne  introeas
11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra  te
causam illorum
12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba  scientiae
13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris  eum virga
non morietur
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor  meum
16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia  tua
17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini  esto tota
die
18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non  auferetur
19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus  eorum qui
carnes ad vescendum conferunt
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et  vestietur
pannis dormitatio
22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum  senuerit mater
tua
23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et
intellegentiam
24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur  in eo
25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas  custodiant
27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit  interficit
29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine  causa
vulnera cui suffusio oculorum
30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus  epotandis
31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in  vitro color
eius ingreditur blande
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus  venena
diffundet
33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus  gubernator
amisso clavo
35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et  ego non
sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Proverbi 24
1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum  loquuntur
3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia  pretiosa et
pulcherrima
5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa
consilia sunt
7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur
9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum  detractor
10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur  fortitudo tua
11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad  interitum
liberare ne cesses
12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis  ipse
intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit  reddetque homini
iuxta opera sua
13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum  gutturi tuo
14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris  habebis
in novissimis et spes tua non peribit
15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque  vastes
requiem eius
16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent  in
malum
17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne  exultet
cor tuum
18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo  iram
suam
19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum
extinguetur
21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non
commiscearis
22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam  utriusque quis
novit
23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non  est
bonum
24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et  detestabuntur
eum tribus
25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
26 labia deosculabitur qui recta verba respondet
27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum  ut postea
aedifices domum tuam
28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes  quemquam
labiis tuis
29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique
secundum opus suum
30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem  eius
spinae et maceria lapidum destructa erat
32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici  disciplinam
33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus  conseres
ut quiescas
34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir  armatus

Proverbi 25
1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri  Ezechiae
regis Iuda
2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare  sermonem
3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia  thronus eius
6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne  steteris
7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut  humilieris
coram principe
8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne  postea
emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non  reveles
10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non  cesset
11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in  tempore suo
12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem  et aurem
oboedientem
13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei  qui misit
eum animam illius requiescere facit
14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et  promissa
non conplens
15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet  duritiam
16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus  evomas
illud
17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus  oderit
te
18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur  contra
proximum suum testimonium falsum
19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in  die
angustiae
20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui  cantat
carmina cordi pessimo
21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei  aquam
bibere
22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet  tibi
23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam
detrahentem
24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere  litigiosa et
in domo communi
25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra  longinqua
26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram  impio
27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui  scrutator
est maiestatis opprimitur gloria
28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non  potest
in loquendo cohibere spiritum suum

Proverbi 26
1 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est  stulto
gloria
2 sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens  sic
maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet
3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium
4 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei  similis
5 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse  videatur
6 claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per  nuntium
stultum
7 quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens  est in
ore stultorum parabola
8 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui  tribuit
insipienti honorem
9 quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in  ore
stultorum
10 iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium  iras
mitigat
11 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens  qui
iterat stultitiam suam
12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem  habebit
stultus
13 dicit piger leaena in via leo in itineribus
14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo  suo
15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad  os suum
eas converterit
16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus  sententias
17 sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et  inpatiens
commiscetur rixae alterius
18 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem
19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit  deprehensus
dicit ludens feci
20 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone  subtracto
iurgia conquiescunt
21 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo  iracundus
suscitat rixas
22 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad  intima
ventris
23 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic  labia
tumentia cum pessimo corde sociata
24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit  dolos
25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam  septem
nequitiae sunt in corde illius
26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in  concilio
27 qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem  revertetur
ad eum
28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur  ruinas

Proverbi 27
1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat  dies
2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque  gravior
4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum  concitati
ferre quis poterit
5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus
6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis  oscula
7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro  dulce
sumet
8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit  locum
suum
9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici  consiliis
anima dulcoratur
10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum  fratris tui
ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est  vicinus iuxta quam
frater procul
11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim
exprobranti respondere sermonem
12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes
sustinuere dispendia
13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro  alienis
auferto pignus
14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens
maledicenti similis erit
15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier
conparantur
16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae  suae
vocabit
17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est  domini sui
glorificabitur
19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic  corda
hominum manifesta sunt prudentibus
20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi  hominum
insatiabiles
21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace  aurum sic
probatur homo ore laudantis
22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente  desuper pilo
non auferetur ab eo stultitia eius
23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges  considera
24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur  in
generatione generationum
25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et  collecta sunt
faena de montibus
26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria  domus tuae
et ad victum ancillis tuis

Proverbi 28
1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo  confidens
absque terrore erit
2 propter peccata terrae multi principes eius et propter  hominis
sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis  longior erit
3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in  quo
paratur fames
4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt  succenduntur
contra eum
5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum
animadvertunt omnia
6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives  pravis
itineribus
7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit  comesatores
confundit patrem suum
8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in  pauperes
congregat eas
9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit
execrabilis
10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et
simplices possidebunt bona
11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens  scrutabitur
eum
12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis  ruinae
hominum
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus  fuerit et
reliquerit ea misericordiam consequetur
14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est  durae
corruet in malum
15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super  populum
pauperem
16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui  autem
odit avaritiam longi fient dies eius
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum  fugerit
nemo sustentet
18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis  ingreditur viis
concidet semel
19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur  otium
replebitur egestate
20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari  non erit
innocens
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro
buccella panis deserit veritatem
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod  egestas
superveniat ei
23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum  magis quam
ille qui per linguae blandimenta decipit
24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc  non est
peccatum particeps homicidae est
25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in  Domino
saginabitur
26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur  sapienter
iste salvabitur
27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem  sustinebit
penuriam
28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi  perierint
multiplicabuntur iusti

Proverbi 29
1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus  superveniet
interitus et eum sanitas non sequitur
2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii  sumpserint
principatum gemet populus
3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem  nutrit
scorta perdet substantiam
4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo  rete
expandit gressibus eius
6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit  atque
gaudebit
7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt  furorem
9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive  rideat
non inveniet requiem
10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam  eius
11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et  reservat in
posterum
12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros  habebit
impios
13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque  inluminator est
Dominus
14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in  aeternum
firmabitur
15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui  dimittitur
voluntati suae confundet matrem suam
16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et  iusti
ruinas eorum videbunt
17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias  animae tuae
18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit  legem
beatus est
19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis  intellegit et
respondere contemnit
20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda  est
quam illius correptio
21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum  sentiet
contumacem
22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis  est
erit ad peccata proclivior
23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet  gloria
24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et  non
indicat
25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino  sublevabitur
26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium  egreditur
singulorum
27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos  qui in
recta sunt via

Proverbi 30
1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est  vir cum
quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit  spiritum
manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento  quis
suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod  nomen filii
eius si nosti
5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque  mendax
7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et  divitias
ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est  Dominus
et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi  et
corruas
11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit  matri
suae
12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a  sordibus
suis
13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in  alta
subrectae
14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit  molaribus
suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex  hominibus
15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria  sunt
insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua  ignis vero
numquam dicit sufficit
17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris  suae
effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii  aquilae
18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis  in
medio mari et viam viri in adulescentula
20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens  os suum
dicit non sum operata malum
21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit  cibo
23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et  per
ancillam cum heres fuerit dominae suae
24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora  sapientibus
25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum  sibi
26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile  suum
27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit  feliciter
30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat  ei
32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si  enim
intellexisset ori inposuisset manum
33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit  butyrum
et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui  provocat iras
producit discordias

Proverbi 31
1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum  meorum
3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad  delendos
reges
4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum  secretum
est ubi regnat ebrietas
5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam  filiorum
pauperis
6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non  recordentur
amplius
8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui  pertranseunt
9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et  pauperem
10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis  finibus
pretium eius
11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae  suae
13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio  manuum
suarum
14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem  suum
15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis  et
cibaria ancillis suis
16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum
plantavit vineam
17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit  brachium suum
18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non  extinguetur in
nocte lucerna illius
19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius  adprehenderunt
fusum
20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad  pauperem
21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes  enim
domestici eius vestiti duplicibus
22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura  indumentum eius
23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum  senatoribus
terrae
24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit  Chananeo
25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die  novissimo
26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua  eius
27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non  comedet
28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt  vir eius
et laudavit eam
29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa  es
universas
30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens  Dominum
ipsa laudabitur
31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in  portis
opera eius




