Iob (Ib.)
Giobbe 1
1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et  rectus
ac timens Deum et recedens a malo
2 natique sunt ei septem filii et tres filiae
3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia  camelorum
quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac  familia multa
nimis eratque vir ille magnus inter omnes  Orientales
4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos  unusquisque in
die suo et mittentes vocabant tres sorores suas  ut comederent et
biberent cum eis
5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos  Iob et
sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat  holocausta per
singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii  mei et benedixerint
Deo in cordibus suis sic faciebat Iob  cunctis diebus
6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent  coram
Domino adfuit inter eos etiam Satan
7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi  terram et
perambulavi eam
8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob  quod
non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et  timens Deum ac
recedens a malo
9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque  substantiam per
circuitum operibus manuum eius benedixisti et  possessio illius crevit
in terra
11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae  possidet nisi
in facie tua benedixerit tibi
12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in  manu tua
sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque  est Satan a
facie Domini
13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et  biberent
vinum in domo fratris sui primogeniti
14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae
pascebantur iuxta eos
15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt  gladio
et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei
cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi  ego
solus ut nuntiarem tibi
17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei  fecerunt
tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos  necnon et pueros
percusserunt gladio et ego fugi solus ut  nuntiarem tibi
18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis  et
filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui
primogeniti
19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et  concussit
quattuor angulos domus quae corruens oppressit  liberos tuos et mortui
sunt et effugi ego solus ut nuntiarem  tibi
20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite  corruens
in terram adoravit
21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus  revertar
illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini  benedictum
22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra  Deum
locutus est

Giobbe 2
1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et  starent
coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret  in conspectu
eius
2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait  circuivi
terram et perambulavi eam
3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum  Iob quod
non sit ei similis in terra vir simplex et rectus  timens Deum ac
recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu  autem commovisti me
adversus eum ut adfligerem illum frustra
4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae  habet homo
dabit pro anima sua
5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc
videbis quod in facie benedicat tibi
6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen  animam
illius serva
7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere  pessimo a
planta pedis usque ad verticem eius
8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate  tua
benedic Deo et morere
10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona  suscepimus
de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus  his non peccavit
Iob labiis suis
11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset  ei
venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad  Suites et
Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter  venientes visitarent
eum et consolarentur
12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et
exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem  super
caput suum in caelum
13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem  noctibus et
nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem  esse vehementem

Giobbe 3
1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2 et locutus est
3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est  conceptus est
homo
4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper  et non
inlustret lumine
5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et
involvatur amaritudine
6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in  diebus
anni nec numeretur in mensibus
7 sit nox illa solitaria nec laude digna
8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare
Leviathan
9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non  videat
nec ortum surgentis aurorae
10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec  abstulit mala
ab oculis meis
11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim  perii
12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi  solitudines
15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos  suas
argento
16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui  concepti
non viderunt lucem
17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi  robore
18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem
exactoris
19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine  animae
sunt
21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes  thesaurum
22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus  tenebris
24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic  rugitus
meus
25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super  me
indignatio

Giobbe 4
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed  conceptum
sermonem tenere quis possit
3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia
confortasti
5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et
conturbatus es
6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum  tuarum
7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut  quando recti
deleti sint
8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant  dolores
et metunt eos
9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum  contriti
sunt
11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis
dissipati sunt
12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive
suscepit auris mea venas susurri eius
13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare  homines
14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili  carnis
meae
16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram  oculis meis
et vocem quasi aurae lenis audivi
17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore  suo
purior erit vir
18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis  repperit
pravitatem
19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum  habent
fundamentum consumentur velut a tinea
20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus  intellegit in
aeternum peribunt
21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et  non in
sapientia

Giobbe 5
1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum
convertere
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit  invidia
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius  statim
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et  non erit
qui eruat
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et  ebibent
sitientes divitias eius
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium  meum
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis  universa
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere  manus
eorum quod coeperant
13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium  pravorum
dissipat
14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt  in
meridie
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti
pauperem
16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo  Domini ne
reprobes
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius  sanabunt
19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non  tanget te
malum
20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem  cum
venerit
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non  formidabis
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae  pacificae
erunt tibi
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans  speciem
tuam non peccabis
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies  tua
quasi herba terrae
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus  in
tempore suo
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente  pertracta

Giobbe 6
1 respondens autem Iob dixit
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et  calamitas
quam patior in statera
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea  dolore
sunt plena
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit  spiritum
meum et terrores Domini militant contra me
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum  ante
praesepe plenum steterit
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut  potest
aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi  mei
sunt
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi  Deus
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat  me
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non  parcat nec
contradicam sermonibus Sancti
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis  meus ut
patienter agam
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei
recesserunt a me
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini  derelinquit
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim  transit in
convallibus
16 qui timent pruinam inruet super eos nix
17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit  solventur
de loco suo
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum  et
peribunt
19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate  paulisper
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et  pudore
cooperti sunt
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate  mihi
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite  me
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite  me
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus  sit qui
possit arguere
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum  verba
profertis
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum  vestrum
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte  an
mentiar
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod  iustum
est iudicate
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus  meis
stultitia personabit

Giobbe 7
1 militia est vita hominis super terram et sicut dies  mercennarii
dies eius
2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius  praestolatur
finem operis sui
3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas  enumeravi mihi
4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo  vesperam et
replebor doloribus usque ad tenebras
5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea  aruit
et contracta est
6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur  et
consumpti sunt absque ulla spe
7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus  meus ut
videat bona
8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non  subsistam
9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad  inferos
non ascendet
10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum  amplius
locus eius
11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione
spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me  carcere
13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor  loquens mecum
in strato meo
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim  sunt
dies mei
17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum  cor tuum
18 visitas eum diluculo et subito probas illum
19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam  salivam meam
20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me
contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes  iniquitatem meam
ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me  quaesieris non subsistam

Giobbe 8
1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris  tui
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit  quod
iustum est
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu
iniquitatis suae
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem  fueris
deprecatus
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et  pacatum
reddet habitaculum iustitiae tuae
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua
multiplicentur nimis
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter  investiga
patrum memoriam
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies  nostri
sunt super terram
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo  proferent
eloquia
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet  carectum
sine aqua
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas  arescit
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae  peribit
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum  fiducia eius
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non
consurget
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen  eius
egreditur
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter  lapides
commorabitur
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non  novi te
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii
germinentur
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum  impiorum non
subsistet

Giobbe 9
1 et respondens Iob ait
2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo  conpositus Deo
3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum  pro
mille
4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem  habuit
5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in  furore
suo
6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius  concutiuntur
7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi  sub
signaculo
8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum  non est
numerus
11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere  potest
cur facis
13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur  qui
portant orbem
14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis  meis cum
eo
15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed  meum
iudicem deprecabor
16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit  vocem meam
17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea  etiam
sine causa
18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me  amaritudinibus
19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas  iudicii nemo
pro me audet testimonium dicere
20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si  innocentem
ostendere pravum me conprobabit
21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et  taedebit
me vitae meae
22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse  consumit
23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum  rideat
24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit  quod si
non ille est quis ergo est
25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non  viderunt bonum
26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila  volans ad
escam
27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et  dolore
torqueor
28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres  delinquenti
29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut  mundissimae
manus meae
31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta  mea
32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui  mecum in
iudicio ex aequo possit audiri
33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in
ambobus
34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens  respondere

Giobbe 10
1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium  meum
loquar in amaritudine animae meae
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me  opus
manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu  videbis
5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut  humana sunt
tempora
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu  tua
possit eruere
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu  et sic
repente praecipitas me
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem  reduces
me
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis  conpegisti me
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua  custodivit
spiritum meum
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum
memineris
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate  mea
mundum me esse non pateris
15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo  caput
saturatus adflictione et miseria
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque
mirabiliter me crucias
17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam  adversum
me et poenae militant in me
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne  oculus
me videret
19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte  ergo me
ut plangam paululum dolorem meum
21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et  opertam
mortis caligine
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus  ordo et
sempiternus horror inhabitans

Giobbe 11
1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus
iustificabitur
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo
confutaberis
4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in  conspectu tuo
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua  tibi
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex  esset lex
eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo  quam meretur
iniquitas tua
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum
Omnipotentem repperies
8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et  unde
cognosces
9 longior terrae mensura eius et latior mari
10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis  contradicet ei
11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem  nonne
considerat
12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri  se
liberum natum putat
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non
manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris  stabilis et
non timebis
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae  praeterierint
recordaberis
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et  cum te
consumptum putaveris orieris ut lucifer
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus  dormies
19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur  faciem
tuam plurimi
20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis  et spes
eorum abominatio animae

Giobbe 12
1 respondens autem Iob dixit
2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis  enim
haec quae nostis ignorat
4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et  exaudiet eum
deridetur enim iusti simplicitas
5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus
statutum
6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum  cum ipse
dederit omnia in manibus eorum
7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli  et
indicabunt tibi
8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces  maris
9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae  carnis
hominis
11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium  et
intellegentiam
14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit  hominem
nullus est qui aperiat
15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas
subvertent terram
16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et  decipientem et
eum qui decipitur
17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in  stuporem
18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi  fuerant
relevans
22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem  umbram
mortis
23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in  integrum
restituet
24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut  frustra
incedant per invium
25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos  faciet
quasi ebrios

Giobbe 13
1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et  intellexi
singula
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri  sum
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores  perversorum
dogmatum
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum  adtendite
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini  dolos
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut  homo
vestris fraudulentiis
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius  accipitis
11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet  super
vos
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum  cervices
vestrae
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens  suggesserit
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam  porto in
manibus meis
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas  in
conspectu eius arguam
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu  eius omnis
hypocrita
17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non  abscondar
21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu  responde mihi
23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et  delicta
ostende mihi
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam  et
stipulam siccam persequeris
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis  peccatis
adulescentiae meae
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas  meas et
vestigia pedum meorum considerasti
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum  quod
comeditur a tinea

Giobbe 14
1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis  miseriis
2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et  numquam
in eodem statu permanet
3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et  adducere
eum tecum in iudicium
4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne  tu qui
solus es
5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est
constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut
mercennarii dies eius
7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et  rami eius
pullulant
8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus  fuerit
truncus illius
9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum
plantatum est
10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus  ubi
quaeso est
11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus  arescat
12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum  non
evigilabit nec consurget de somno suo
13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut  abscondas me
donec pertranseat furor tuus et constituas mihi  tempus in quo
recorderis mei
14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus  nunc
milito expecto donec veniat inmutatio mea
15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum  porriges
dexteram
16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis  meis
17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti  iniquitatem meam
18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra  consumitur et
homines ergo similiter perdes
20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret  inmutabis
faciem eius et emittes eum
21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non  intelleget
22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super  semet
ipso lugebit

Giobbe 15
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et  implebit
ardore stomachum suum
3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod  tibi
non expedit
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram  Deo
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam
blasphemantium
6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt  tibi
7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius  sapientia
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam  patres
tui
11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua  prava hoc
prohibent
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos  habes
oculos
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore
huiuscemodi sermones
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat  natus de
muliere
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt  mundi
in conspectu eius
16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi  aquas
iniquitatem
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per  eos
20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum  incertus
est tyrannidis eius
21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit  ille
insidias suspicatur
22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans  undique
gladium
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit  in manu
eius tenebrarum dies
24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut  regem qui
praeparatur ad proelium
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra  Omnipotentem
roboratus est
26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice  armatus est
27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina
dependet
28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis  quae in
tumulos sunt redactae
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet  in terra
radicem suam
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et  auferetur
spiritu oris sui
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio  redimendus
sit
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius  arescet
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi  oliva
proiciens florem suum
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit
tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius  praeparat
dolos

Giobbe 16
1 respondens autem Iob dixit
2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos  estis
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi  molestum est
si loquaris
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset  anima vestra
pro anima mea
5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum  super vos
6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et  si
tacuero non recedet a me
8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti  sunt omnes
artus mei
9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur  falsiloquus
adversus faciem meam contradicens mihi
10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit  contra me
dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me  intuitus est
11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt  maxillam
meam satiati sunt poenis meis
12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me  tradidit
13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit  cervicem
meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non  pepercit
et effudit in terra viscera mea
15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem  mundas ad
Deum preces
19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te  latendi
clamor meus
20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in  excelsis
21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur  filius
hominis cum collega suo
23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non  revertar
ambulo

Giobbe 17
1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum  mihi
superest sepulchrum
2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra  me
4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non  exaltabuntur
5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram  eis
7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi  in nihili
redacta sunt
8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam
suscitabitur
9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet  fortitudinem
10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in  vobis
ullum sapientem
11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt  torquentes
cor meum
12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero  lucem
13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi  lectulum
meum
14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea  vermibus
15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis
considerat
16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne  saltim ibi
erit requies mihi

Giobbe 18
1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et  sic
loquamur
3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te
derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis  eius
6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae  super eum
est extinguetur
7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum  consilium
suum
8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum  sitis
10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius  super
semitam
11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius
primogenita mors
14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super  eum
quasi rex interitus
15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est  aspergatur
in tabernaculo eius sulphur
16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur  messis eius
17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen  eius in
plateis
18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec  ullae
reliquiae in regionibus eius
20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui  ignorat
Deum

Giobbe 19
1 respondens autem Iob dixit
2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio  adflixerit me
et flagellis suis me cinxerit
7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non  est qui
iudicet
8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in  calle meo
tenebras posuit
9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori  abstulit
spem meam
11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi  hostem suum
12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me  et
obsederunt in gyro tabernaculum meum
13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni  recesserunt
a me
14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti  sunt mei
15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum  habuerunt me
et quasi peregrinus fui in oculis eorum
16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar  illum
17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem
detrahebant mihi
19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime  diligebam
aversatus est me
20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et  derelicta sunt
tantummodo labia circa dentes meos
21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia  manus
Domini tetigit me
22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis  saturamini
23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det  ut
exarentur in libro
24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in  silice
25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de  terra
surrecturus sim
26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo  Deum
27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et  non
alius reposita est haec spes mea in sinu meo
28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi
inveniamus contra eum
29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum  gladius est
et scitote esse iudicium

Giobbe 20
1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in  diversa
rapitur
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae  meae
respondebit mihi
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad  instar
puncti
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius  nubes
tetigerit
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant  dicent ubi
est
8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio  nocturna
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur  eum locus
suus
10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei  dolorem
suum
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo  in
pulverem dormient
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud  sub lingua
sua
13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture  suo
14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum  intrinsecus
15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius  extrahet eas
Deus
16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta  multitudinem
adinventionum suarum sic et sustinebit
19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non
aedificavit eam
20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat
possidere non poterit
21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de  bonis
eius
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor  inruet in
eum
23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram  furoris sui et
pluat super illum bellum suum
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in  amaritudine sua
vadent et venient super eum horribiles
26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit  eum
ignis qui non succenditur adfligetur relictus in  tabernaculo suo
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget  adversus eum
28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris  Dei
29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum  eius a
Domino

Giobbe 21
1 respondens autem Iob dixit
2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur  verba ridete
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non  debeam
contristari
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori  vestro
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit  carnem meam
tremor
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique  divitiis
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et  nepotum in
conspectu eorum
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei  super
illos
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est  privata
fetu suo
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum  exultant
lusibus
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna  descendunt
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum  nolumus
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest  si
oraverimus illum
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium  impiorum
longe sit a me
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis  inundatio
et dolores dividet furoris sui
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam  turbo
dispergit
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum  reddiderit tunc
sciet
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore  Omnipotentis
bibet
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si  numerus
mensuum eius dimidietur
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos  iudicat
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius  inrigantur
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis  opibus
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me  iniquas
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula  impiorum
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum  intellegere
cognoscetis
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem  furoris
ducitur
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet  illi
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum  vigilabit
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet  et ante
se innumerabiles
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra
repugnare ostensa sit veritati

Giobbe 22
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae  fuerit
scientiae
3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si  inmaculata
fuerit via tua
4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas  iniquitates tuas
6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos  spoliasti
vestibus
7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et  potentissimus
obtinebas eam
9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido  subita
11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum  inundantium
non oppressurum
12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum  vertices
sublimetur
13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem  iudicat
14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa  cardines caeli
perambulat
15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam  calcaverunt viri
iniqui
16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit  fundamentum
eorum
17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit  facere
Omnipotens aestimabant eum
18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia  procul sit a
me
19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum  devoravit ignis
21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis  fructus
optimos
22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde  tuo
23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe  facies
iniquitatem a tabernaculo tuo
24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum  coacervabitur
tibi
26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad  Deum
faciem tuam
27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit  lumen
29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui  inclinaverit
oculos suos ipse salvabitur
30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum  suarum

Giobbe 23
1 respondens autem Iob dixit
2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae  meae
adgravata est super gemitum meum
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam  usque ad
solium eius
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid  loquatur
mihi
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis  suae mole
me premat
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam  iudicium
meum
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non  intellegam eum
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam  ad
dextram non videbo illum
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod  per ignem
transit
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et  non
declinavi ex ea
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo  abscondi verba
oris eius
13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem  eius et
anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia  praesto
sunt ei
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum  timore
sollicitor
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam  operuit
caligo

Giobbe 24
1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem  noverunt eum
ignorant dies illius
2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt  eos
3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore  bovem viduae
4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter  mansuetos terrae
5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum  vigilantesque
ad praedam praeparant panem liberis
6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt
vindemiant
7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est
operimentum in frigore
8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen  amplexantur
lapides
9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem  spoliaverunt
10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus  tulerunt
spicas
11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis  torcularibus
sitiunt
12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum
clamavit et Deus inultum abire non patitur
13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec  reversi
sunt per semitas illius
14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et  pauperem per
noctem vero erit quasi fur
15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit  oculus et
operiet vultum suum
16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi  et
ignoraverunt lucem
17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et  sic in
tenebris quasi in luce ambulant
18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in  terra nec
ambulet per viam vinearum
19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad  inferos
peccatum illius
20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non  sit in
recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non  fecit
22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non  credet
vitae suae
23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in  superbiam
oculi autem eius sunt in viis illius
24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur  sicut
omnia et auferentur et sicut summitates spicarum  conterentur
25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum  et ponere
ante Deum verba mea

Giobbe 25
1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in  sublimibus
suis
3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget  lumen
illius
4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere  mundus
natus de muliere
5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in
conspectu eius
6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

Giobbe 26
1 respondens autem Iob dixit
2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium  eius qui
non est fortis
3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet  sapientiam et
prudentiam tuam ostendisti plurimam
4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum  perditioni
7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram  super nihili
8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter  deorsum
9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam  suam
10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et  tenebrae
11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et  prudentia
eius percussit superbum
13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius  eductus est
coluber tortuosus
14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix  parvam
stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum  magnitudinis
illius intueri

Giobbe 27
1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad
amaritudinem adduxit animam meam
3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in  naribus meis
4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea  meditabitur
mendacium
5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non  recedam ab
innocentia mea
6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim
reprehendit me cor meum in omni vita mea
7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi  iniquus
8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non  liberet Deus
animam eius
9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum  angustia
10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in  omni
tempore
11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec  abscondam
12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas  violentorum
quam ab Omnipotente suscipient
14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et  nepotes eius
non saturabuntur pane
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et  viduae illius
non plorabunt
16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum
praeparaverit vestimenta
17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum  innocens
dividet
18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit
umbraculum
19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos  et
nihil inveniet
20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum  tempestas
21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet  eum de
loco suo
22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens  fugiet
23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum  intuens
locum eius

Giobbe 28
1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est  in quo
conflatur
2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes  vertitur
3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat  lapidem
quoque caliginis et umbram mortis
4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est  pes
egentis hominum et invios
5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per  eam
leaena
9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus  eius
11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita  produxit in
lucem
12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus  intellegentiae
13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter  viventium
14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum  in
commutatione eius
16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi  sardonico
pretiosissimo vel sapphyro
17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro  ea vasa
auri
18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius  trahitur
autem sapientia de occultis
19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae
mundissimae conponetur
20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus  intellegentiae
21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque  caeli
latet
22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam  eius
23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo  sunt
respicit
25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et  investigavit
28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et  recedere a
malo intellegentia

Giobbe 29
1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum  dies
quibus Deus custodiebat me
3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen  eius
ambulabam in tenebris
4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus  erat in
tabernaculo meo
5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi  rivos olei
7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant
cathedram mihi
8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes  stabant
9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo  adherebat
11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium
reddebat mihi
12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non  esset
adiutor
13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae  consolatus sum
14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et  diademate
iudicio meo
15 oculus fui caeco et pes claudo
16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam  diligentissime
investigabam
17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam  praedam
18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma  multiplicabo dies
19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in  messione mea
20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea
instaurabitur
21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti  tacebant ad
consilium meum
22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat
eloquium meum
23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi  ad imbrem
serotinum
24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei  non
cadebat in terram
25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem  quasi rex
circumstante exercitu eram tamen maerentium  consolator

Giobbe 30
1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar  patres
ponere cum canibus gregis mei
2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa  putabantur
indigni
3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine  squalentes
calamitate et miseria
4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix  iuniperorum erat
cibus eorum
5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent  ad ea
cum clamore currebant
6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel  super
glaream
7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus  delicias
conputabant
8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non  parentes
9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis  proverbium
10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam  conspuere non
verentur
11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit  in os
meum
12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt  pedes meos
subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis  suis
13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et  praevaluerunt et
non fuit qui ferret auxilium
14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad  meas
miserias devoluti sunt
15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium  meum et
velut nubes pertransiit salus mea
16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident  me dies
adflictionis
17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non  dormiunt
18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi  capitio
tunicae sic cinxerunt me
19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae  adversaris
mihi
22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me  valide
23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni  viventi
24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam  et si
corruerint ipse salvabis
25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et  conpatiebatur anima
mea pauperi
26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem  et
eruperunt tenebrae
27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt  me dies
adflictionis
28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
29 frater fui draconum et socius strutionum
30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae  caumate
31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem  flentium

Giobbe 31
1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de  virgine
2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem
Omnipotens de excelsis
3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus
iniustitiam
4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos  dinumerat
5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem  meam
7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos  meos cor
meum et in manibus meis adhesit macula
8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium  amici mei
insidiatus sum
10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur  alii
11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans
genimina
13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae  meae cum
disceptarent adversum me
14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum
quaesierit quid respondebo illi
15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et
formavit in vulva unus
16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae  expectare feci
17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex  ea
18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero  matris
meae egressa est mecum
19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et  absque
operimento pauperem
20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus  ovium mearum
calefactus est
21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me  in porta
superiorem
22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis  ossibus
confringatur
23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et  pondus
eius ferre non potui
24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima
repperit manus mea
26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum  manum meam
ore meo
28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum  altissimum
29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi  quod
invenisset eum malum
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem  maledicens
animam eius
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus  eius ut
saturemur
32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo
iniquitatem meam
34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum  terruit
me et non magis tacui nec egressus sum ostium
35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens  audiat
et librum scribat ipse qui iudicat
36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi  coronam mihi
37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi  principi
offeram eum
38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius  deflent
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam  agricolarum eius
adflixi
40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina  finita sunt
verba Iob

Giobbe 32
1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod  iustus sibi
videretur
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de  cognatione
Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se  esse diceret
coram Deo
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non  invenissent
responsionem rationabilem sed tantummodo  condemnassent Iob
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se  essent
qui loquebantur
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent  iratus est
vehementer
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior  sum
tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite  veritus sum
indicare vobis meam sententiam
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum  multitudo
doceret sapientiam
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio  Omnipotentis
dat intellegentiam
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam  scientiam
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram  donec
disceptaremini sermonibus
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut  video non
est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis  sermonibus eius
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum  non homo
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros  sermones
respondebo illi
15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se  eloquia
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec
responderunt ultra
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri  mei
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod  lagunculas novas
disrumpit
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et  respondebo
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me  factor
meus

Giobbe 33
1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea  puram
loquentur
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis  vivificavit me
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego  quoque
formatus sum
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea  non sit
tibi gravis
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est  iniquitas in
me
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me  inimicum sibi
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi  quia maior
sit Deus homine
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit  tibi
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super  homines
et dormiunt in lectulo
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit  disciplinam
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de  superbia
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non  transeat
in gladium
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius
marcescere facit
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius  cibus ante
desiderabilis
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius  mortiferis
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut  adnuntiet
hominis aequitatem
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in
corruptionem inveni in quo ei propitier
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies
adulescentiae suae
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem  eius in
iubilo et reddet homini iustitiam suam
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut  eram
dignus non recepi
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens  lucem
videret
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce  viventium
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo  enim te
apparere iustum
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

Giobbe 34
1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit  melius
5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea  absque ullo
peccato
7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi  aquam
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum  viris
impiis
9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab  Omnipotente
iniquitas
11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum  restituet
12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens  subvertet
iudicium
13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super  orbem
quem fabricatus est
14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad  se
trahet
15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta  vocem
eloquii mei
17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu  eum qui
iustus est in tantum condemnas
18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum  cum
disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt  universi
20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et
pertransibunt et auferent violentum absque manu
21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum
considerat
22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur  ibi qui
operantur iniquitatem
23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad  Deum in
iudicium
24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro  eis
25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et  conterentur
26 quasi impios percussit eos in loco videntium
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias  eius
intellegere noluerunt
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret  vocem
pauperum
29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo
absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super  gentem et
super omnes homines
30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata  populi
31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non  addam
33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim
coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant
disciplinam
36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in  hominibus
iniquitatis
37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim
constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

Giobbe 35
1 igitur Heliu haec rursum locutus est
2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior  Deo sum
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi  proderit
si ego peccavero
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod  altior te sit
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint
iniquitates tuae quid facies contra eum
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua  accipiet
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium  hominis
adiuvabit iustitia tua
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt  propter
vim brachii tyrannorum
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina  in nocte
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli  erudit
nos
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum  causas
intuebitur
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et  expecta eum
15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus  valde
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba
multiplicat

Giobbe 36
1 addens quoque Heliu haec locutus est
2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod  pro Deo
loquar
3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum  probabo
iustum
4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia
probabitur tibi
5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat  in
perpetuum et illi eriguntur
8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti  fuerint
10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut
revertantur ab iniquitate
11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono  et
annos suos in gloria
12 si autem non audierint transibunt per gladium et  consumentur in
stultitia
13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt  cum
vincti fuerint
14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter  effeminatos
15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in  tribulatione
aurem eius
16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non  habentis
fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit  plena pinguedine
17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque  recipies
18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo  donorum
inclinet te
19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes  robustos
fortitudine
20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi  post
miseriam
22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis  in
legislatoribus
23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere  operatus es
iniquitatem
24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum  eius
inaestimabilis
27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar  gurgitum
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris  operiet
31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis  mortalibus
32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus  adveniat
33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad  eam possit
ascendere

Giobbe 37
1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore  illius
procedentem
3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super  terminos
terrae
4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et  non
investigabitur cum audita fuerit vox eius
5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et
inscrutabilia
6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis  et
imbri fortitudinis suae
7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera  sua
8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur  aquae
11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas  gubernantis
duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem  orbis terrarum
13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco
misericordiae suae eas iusserit inveniri
14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut  ostenderent lucem
nubium eius
16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra  austro
18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi  quasi aere
fusi sunt
19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur  tenebris
20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo
devorabitur
21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et  ventus
transiens fugabit eas
22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et  iudicio et
iustitia et enarrari non potest
24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes  qui sibi
videntur esse sapientes

Giobbe 38
1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde  mihi
4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si  habes
intellegentiam
5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super  eam
lineam
6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit  lapidem
angularem eius
7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes  filii Dei
8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva
procedens
9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi  pannis
infantiae obvolverem
10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic  confringes
tumentes fluctus tuos
12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti  aurorae
locum suum
13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios  ex ea
14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut  vestimentum
15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum  confringetur
16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis  abyssis
deambulasti
17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa  vidisti
18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si  nosti omnia
19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas  semitas domus
eius
21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum  tuorum
noveras
22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros  grandinis
aspexisti
23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis  tonitrui
26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi  nullus
mortalium commoratur
27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas  virentes
28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis  genuit
30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies  abyssi
constringitur
31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut  gyrum
Arcturi poteris dissipare
32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum  super filios
terrae consurgere facis
33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in  terra
34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum  operiet
te
35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi  adsumus
36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis  dedit gallo
intellegentiam
37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis  dormire
faciet
38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae  conpingebantur
39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius  implebis
40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur
41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum  clamant
vagantes eo quod non habeant cibos

Giobbe 39
1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel  parturientes
cervas observasti
2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus  earum
3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non
revertuntur ad eas
5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra
salsuginis
7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non  audit
8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque  perquirit
9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad  praesepe tuum
10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut  confringet
glebas vallium post te
11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et  derelinques
ei labores tuos
12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream  tuam
congreget
13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere
calefacis ea
15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri  conterant
16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra  laboravit nullo
timore cogente
17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi  intellegentiam
18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et
ascensorem eius
19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo  eius
hinnitum
20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius  terror
21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit  armatis
22 contemnit pavorem nec cedit gladio
23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare
clangorem
25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum  exhortationem
ducum et ululatum exercitus
26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens  alas
suas ad austrum
27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis  ponet nidum
suum
28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur  atque
inaccessis rupibus
29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit  statim
adest
31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit  utique qui
arguit Deum debet respondere ei
33 respondens autem Iob Domino dixit
34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam  ponam
super os meum
35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum  quibus ultra
non addam

Giobbe 40
1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut  tu
iustificeris
4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto  gloriosus et
speciosis induere vestibus
6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem  humilia
7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios  in loco
suo
8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in  foveam
9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in  umbilicis
ventris eius
12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum  eius
perplexi sunt
13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi  lamminae
ferreae
14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit  gladium
eius
15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices  torrentis
18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam  quod
influat Iordanis in os eius
19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus  perforabit
nares eius
20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis  linguam eius
21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla  perforabis
maxillam eius
22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi  mollia
23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum  sempiternum
24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis  tuis
25 concident eum amici divident illum negotiatores
26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium  capite
illius
27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas  loqui
28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis
praecipitabitur

Giobbe 41
1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest  vultui
meo
2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt  mea
sunt
3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum  conpositis
4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius  quis
intrabit
5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius  formido
6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se
prementibus
7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae  diluculi
10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque
ferventis
12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius  egreditur
13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet  egestas
14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum  fulmina et
ad locum alium non ferentur
15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi  malleatoris
incus
16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque  hasta
neque torax
18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum  putridum aes
19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei  lapides
fundae
20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem  hastam
21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi  cum
unguenta bulliunt
23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi  senescentem
24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui  factus est ut
nullum timeret
25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios  superbiae

Giobbe 42
1 respondens autem Iob Domino dixit
2 scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo  insipienter
locutus sum et quae ultra modum excederent  scientiam meam
4 audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
5 auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla  et cinere
7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit  ad
Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos  amicos tuos
quoniam non estis locuti coram me rectum sicut  servus meus Iob
8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite  ad
servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem  servus
meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis  inputetur
stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut  servus meus Iob
9 abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar
Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et
suscepit Dominus faciem Iob
10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum  oraret ille
pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque  fuerant Iob
duplicia
11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae  sorores suae
et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum  eo panem in domo
eius et moverunt super eum caput et consolati  sunt eum super omni
malo quod intulerat Dominus super eum et  dederunt ei unusquisque ovem
unam et inaurem auream unam
12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam  principio eius
et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et  sex milia camelorum et
mille iuga boum et mille asinae
13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres
14 et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et  nomen
tertiae Cornu stibii
15 non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae  Iob in
universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter  fratres
earum
16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et  vidit filios
suos et filios filiorum suorum usque ad quartam  generationem et
mortuus est senex et plenus dierum




