Ecclesiasticus (Ecli.)
Siracide 1
1 -(1) multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas  aliosque qui
secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in  quibus oportet laudare
Israhel doctrinae et sapientiae causa;  quia non solum ipsos loquentes
necesse est peritos, sed etiam  extraneos posse et dicentes et
scribentes doctissimos fieri.  (2) avus meus Iesus postquam se amplius
dedit ad diligentiam  lectionis Legis et Prophetarum et aliorum
librorum qui nobis a  parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse
scribere aliquid  horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut
desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque  adtendant
animo et confirmentur ad legitimam vitam. (3) hortor  itaque venire
vos cum benevolentia et adtentiore studio  lectionem facere, et veniam
habere in illis in quibus videmur  sequentes imaginem sapientiae et
deficere in verborum  conpositione. nam deficiunt verba hebraica
quando translata  fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec,
sed et ipsa  Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent
differentiam quando inter se dicuntur. (4) nam in octavo et  tricesimo
anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam  perveni in
Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni  libros relictos
non parvae neque contemnendae doctrinae. (5)  itaque bonum et
necessarium putavi et ipse aliquam addere  diligentiam et laborem
interpretandi istum librum; et multa  vigilia adtuli doctrinam in
spatio temporis, ad illa quae ad  finem ducunt librum dare, et illis
qui volunt animum intendere  et discere quemadmodum oporteat
instituere mores qui secundum  legem Domini proposuerunt vitam agere.
omnis sapientia a Deo  Domino est et cum illo fuit semper et est ante
aevum
2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis  dinumeravit
altitudinem caeli et latitudinem terrae et  profundum abyssi quis
mensus est
3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae  ab aevo
5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius  mandata
aeterna
6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis  agnovit
7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et
multiplicationem ingressus illius quis intellexit
8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et  metuendus
nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et  mensus
est
10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem  carnem
secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona
exultationis
12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium  in
longitudine dierum
13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die  defunctionis suae
benedicetur
14 dilectio Dei honorabilis sapientia
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et  in
agnitione magnalium suorum
16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et
fidelibus agnoscitur
17 timor Domini scientiae religiositas
18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem  atque
gaudium dabit
19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius
benedicetur
20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus  illius
21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula  a
thesauris illius
22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis  fructum
23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur  et
gloriam tenentium se inaltat
25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius  longevi
26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae  religiositas
execratio autem peccatoribus sapientia
27 timor Dei expellit peccatum
28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia  enim
animositatis illius subversio illius est
29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio  iucunditatis
30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et  labia
multorum enarrabunt sensum illius
31 ()
32 ()
33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus  praebebit illam
tibi
34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod  beneplacitum est
illi
35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad  illum
duplici corde
37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non  scandalizeris
labiis tuis
38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae
inhonorationem
39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat  te
40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum  est dolo
et fallacia

Siracide 2
1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et  praepara
animam tuam ad temptationem
2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba
intellectus et ne festines in tempus obductionis
3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut  crescat in
novissimo vita tua
4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine  et in
humilitate tua habe patientiam
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero
receptibiles in camino humiliationis
6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in  illum
serva timorem illius et in illo veteresce
7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non  deflectatis ab
illo ne cadatis
8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces  vestra
9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet  vobis
misericordia
10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda  vestra
11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit  in
Dominum et confusus est
12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis  invocavit
illum et despexit illum
13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore
tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus  malefacientibus
et peccatori terram ingredienti duabus viis
15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non  protegentur ab
eo
16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias  rectas
et deverterunt in vias pravas
17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et  qui
diligunt illum conservabunt viam illius
19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et  qui
diligunt eum replebuntur lege ipsius
20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu  illius
sanctificabunt animas suas
21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei  manus et
non in manus hominum
23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia  ipsius cum ipso

Siracide 3
1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum  obaudientia et
dilectio
2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi  sitis
3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris  exquirens
in filios
4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab  illis in
oratione dierum exaudietur
5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis
7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit  patrem
refrigerabit matri
8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in  his qui
se generaverunt
9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius  in
novissimo manet
11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem  matris
eradicat fundamenta
12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi  gloria sed
confusio
13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis  pater
sine honore
14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in  vita
illius
15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua  virtute
elemosyna enim patris non erit in oblivione
16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis
commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua  peccata
18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus  a Deo
qui exasperat matrem
19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum  gloriam
diligeris
20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo  invenies
gratiam
21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed  quae
praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus  operibus eius
ne fueris curiosus
23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt  videre
oculis tuis
24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in  pluribus
operibus eius non eris curiosus
25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate  detinuit
sensus illorum
27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum  in illo
peribit
28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et  pravicordius in
illis scandalizabitur
29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad  peccandum
30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati
eradicabitur in illis et non intellegetur
31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet  cum
omni concupiscentia sapientiam
32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in
operibus iustitiae successus habebit
33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit  peccatis
34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum  et in
tempore casus tui invenies firmamentum

Siracide 4
1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne  transvertas a
paupere
2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in  inopia
sua
3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem  tuam ab
egeno
5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas
quaerentibus tibi retro maledicere
6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio  illius
exaudiet autem eum qui fecit illum
7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero  humilia
animam tuam et magnato humilia caput tuum
8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde
pacifica in mansuetudine
9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide  feras
in anima tua
10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro  matri
illorum
11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui  magis
quam mater
12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit  exquirentes se
et praeibit in viam iustitiae
13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad  illam
conplectebuntur placorem eius
14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit  benedicit
Deus
15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui  diligunt illam
diligit Deus
16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam  permanebit
confidens
17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in  confirmatione
creaturae illorum
18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit  eum
19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et  cruciabit
illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet  illum in
cogitationibus illius et credat animae illius
20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum  scientiam et
intellectum iustitiae
22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in  manus
inimici sui
23 fili conserva tempus et devita a malo
24 pro anima tua non confundaris dicere verum
25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio  adducens
gloriam et gratiam
26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam  tuam
mendacium
27 non reverearis proximum tuum in casum suum
28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas  sapientiam
tuam in decore eius
29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia  et
doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus  iustitiae
30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio  ineruditionis
tuae confundere
31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te  homini pro
peccato
32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra  ictum
fluvii
33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem  certa pro
iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in
operibus tuis
35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et
opprimens subiectos tibi
36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum  collecta

Siracide 5
1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est  mihi
sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae  et
obductionis
2 non sequaris concupiscentiam cordis
3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter  facta mea
Deus enim vindicans vindicabit
4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus  enim est
patiens redditor
5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias  peccatum
super peccatum
6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum  meorum
miserebitur
7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit  ira
illius
8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae  disperdet te
10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt  tibi in
die obductionis et vindictae
11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic  enim
peccator probatur duplici lingua
12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et  scientia et
prosequatur te verbum pacis et iustitiae
13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum  sapientia
fers responsum verum
14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit  manus tua
super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et  confundaris
15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis  subversio
ipsius
16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et  confundaris
17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio  pessima
super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia  et contumelia
18 iustifica pusillo et magno similiter

Siracide 6
1 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et
contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et  bilinguis
2 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne  forte
elidatur virtus tua per stultitiam
3 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris  velut
lignum aridum in heremo
4 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium  inimici dat
illum et deducit in sortem impiorum
5 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et  lingua
eucharis in bono homine abundat
6 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de  mille
7 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile  credas
illi
8 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in  die
tribulationis
9 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui  odium
et rixam et convicia denudabit
10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die  necessitatis
11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et  in
domesticis tuis fiducialiter aget
12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se  unianimem
habebis amicitiam bonam
13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende
14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum  invenit
thesaurum
15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna  ponderatio auri
et argenti contra bonitatem fidei illius
16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui  metuunt
Dominum inveniunt illum
17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam  secundum
illum erit amicus illius
18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos  invenies
sapientiam
19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine  bonos
fructus illius
20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de
generationibus illius
21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non
permanet in illa excors
22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non  demorabuntur
proicere illum
23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non  multis est
manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad  conspectum Dei
24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias  consilium
meum
25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum  collum
26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis  eius
27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua  serva
vias eius
28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus  ne
derelinqueris eam
29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur  tibi in
oblectationem
30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et  bases
virtutis et torques illius in stolam gloriae
31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura  salutaris
32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis  superpones tibi
33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam  tuam
sapiens eris
34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si  dilexeris
audire sapiens eris
35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae  illorum
ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis  audire et
proverbia laudis non effugiant te
36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum  illius
exterat pes tuus
37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius  maxime
adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia  sapientiae
dabitur tibi

Siracide 7
1 noli facere mala et non te adprehendent
2 discede ab iniquo et deficient mala abs te
3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in  septuplum
4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram  honoris
5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est  et
penes regem noli velle videri sapiens
6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere
iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas  scandalum in
agilitate tua
7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in  populum
8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
9 noli esse pusillanimis in anima tua
10 exorare et facere elemosynam non despicias
11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et
offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui  humiliat
et exaltat circumspector Deus
13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico  similiter
facias
14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius  non bona
15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non  iteres
verbum in tua oratione
16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo  creatam
17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum
18 memento irae quoniam non tardabit
19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii  ignis et
vermes
20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque  fratrem
carissimum auro spreveris
21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es  in
timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium  dantem
animam suam
23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes  illum
libertate neque inopem derelinquas illum
24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia  perseverent apud
te
25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia  illorum
26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas  hilarem
faciem tuam ad illas
27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da  illam
28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam  et
odibili non credas te in toto corde
29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue  illis
quomodo et illi tibi
31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius  non
derelinquas
33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et  propurga
te cum brachiis
34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et  purgationis
et de neglegentia purga te cum paucis
35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis  offers
initia sanctorum
36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et
benedictio tua
37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non  prohibeas
gratiam
38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus  ambula
39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione
firmaberis
40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in  aeternum non
peccabis

Siracide 8
1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus  illius
2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat  litem
tibi
3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum  extendit et
convertit
4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius  ligna
5 non communices homini indocto ne male de progenie tua  loquatur
6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque  inproperes ei
memento quoniam omnes sumus in correptionem
7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in  gaudium
nolumus venire
9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in  proverbiis
illorum conversare
10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire  magnatis
sine querella
11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt  a
patribus suis
12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore  necessitatis
responsum
13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris  flamma
ignis peccatorum illorum
14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi  insidiator ori
tuo
15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris  tamquam
perditum habe
16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi
restituens cogita
17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est
iudicat
18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te  ipse enim
secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia  illius peries
19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in  desertum
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non  est adiutorium
elidet te
20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere  nisi
quae ipsis placent
21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi  gratiam
et convicietur tibi

Siracide 9
1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam
doctrinae nequam
2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in  virtute
tua et confundaris
3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos  illius
4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte  pereas in
efficacia illius
5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore  illius
6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et
hereditatem tuam
7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in  plateis
illius
8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias  speciem
alienam
9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc  concupiscentia
quasi ignis exardescit
10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via  conculcatur
11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt
conloquium enim illius quasi ignis exardescit
12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena  muliere
ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum  in
illa et sanguine tuo labaris in perditionem
14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis  illi
15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes  illud
16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae  futura sit
illius subversio
17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad
inferos non placebit impius
18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non
suspicaberis timorem mortis
19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte  auferat
vitam tuam
20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum  ingredieris
et super dolentium arma ambulabis
21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus  et
prudentibus tracta
22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit  gloriatio tibi
23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in  praeceptis
Altissimi
24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in
sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius  in
verbo suo odibilis erit

Siracide 10
1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus  sensati
stabilis erit
2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis  rector est
civitatis tales et inhabitantes
3 rex insipiens perdet populum suum et civitates  inhabitabuntur per
sensum prudentium
4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas  gentium
et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae  inponet
honorem suum
6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in  operibus
iniuriae
7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis  omnis
iniquitas gentium
8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et
iniurias et contumelias et diversos dolos
9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et  cinis
10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam  suam
venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
11 omnis potentatus brevis via
12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et  cras
morietur
13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et  vermes
14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam  initium
peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur  maledictis et
subvertet eos in finem
16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et  destruxit eos
usque in finem
17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit  mites pro
illis
18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit  humiles ex
ipsis gentibus
19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad
fundamentum
20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit  memoriam
eorum a terra
21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam  humilium
sensu
22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi  mulierum
23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen  autem hoc
exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent  Deum erunt
in oculis illius
25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare  virum
peccatorem divitem
27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior  illo qui
timet Deum
28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus  non
murmurabit correptus et inscius non honorabitur
29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari  in
tempore angustiae
30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui  gloriatur
et eget panem
31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem  secundum
meritum suum
32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis  honorificabit
exhonorantem animam suam
33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est  homo qui
honorificatur propter substantiam suam
34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et  qui
gloriatur in substantia paupertatem vereatur

Siracide 11
1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio  magnatorum
consedere illum faciet
2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in  visu suo
3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet  fructus
illius
4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui  extollaris
quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa  et absconsa et
invisa opera illius
5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit  diadema
6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt  in manus
alterorum
7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum  interrogaveris
corripe iuste
8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum  ne
adicias loqui
9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio  peccantium
ne consistas
10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non  eris
inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes  et non
effugies si praecucurreris
11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis  non
abundat
12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens  virtute et
abundans paupertate
13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab  humilitate
ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in  illo multi et
honoraverunt Deum
14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo  sunt
15 ()
16 ()
17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus  habebunt
in aeternum
18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis  illius
19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de  bonis
meis solus
20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere  mandatorum
tuorum veteresce
22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et  mane in
loco tuo
23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore  veloci
processus illius fructificat
25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne  inmemor
sis bonorum
28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere  unicuique
secundum vias suas
29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine  hominis
denudatio operum illius
30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis  suis
agnoscitur vir
31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim  insidiae sunt
dolosi
32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix  inducitur in
caveam et ut caprea in laqueum sic et cor  superborum et sicut
prospectator videns casum proximi sui
33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis  inponet
maculam
34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur  sanguis
homo vero peccator sanguini insidiatur
35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat  super
te subsannationem in perpetuum
36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et
abalienabit te a tuis propriis

Siracide 12
1 si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis  tuis multa
2 benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab  ipso
certe a Domino
3 non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non  danti
quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus  est
paenitentibus
4 da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et  peccatoribus
reddet vindictam custodiens eos in die vindictae
5 da bono et non receperis peccatorem
6 benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare  ne in
ipsis potentior te sit
7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et  Altissimus
odio habet peccatores et impiis reddet vindictam
8 non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis  inimicus
9 in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia  illius
amicus agnitus est
10 non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum  eruginat
nequitia illius
11 et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi  te ab
illo
12 non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne
conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum  inquirat
cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et  in sermonibus
meis stimuleris
13 quis miserebitur incantatori a serpente percusso et  omnibus qui
adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo  et obvolutus est
in peccatis eius
14 una hora tecum permanebit si autem declinaveris non  subportabit
15 in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo  insidiatur ut
subvertat te in foveam
16 in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus  non
satiabitur sanguine
17 si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
18 in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans  suffodiet
plantas tuas
19 caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans  commutabit
vultum suum

Siracide 13
1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui  communicaverit
superbo inducet superbiam
2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori  te ne
socius fueris
3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint
confringetur
4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris  derelinquet te
6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit  super
te
7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens  spem dabit
narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter  et in
novissimo derideat te postea videns derelinquet te et  caput suum
movebit ad te
9 ()
10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris
11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in  stultitiam
seducaris
12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te  advocabit
13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in  oblivionem
14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis  verbis illius
ex multa enim loquella temptabit te et subridens  interrogabit te de
absconditis tuis
15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet  de
malitia et de vinculis
16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum
subversione tua ambulas
17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo  proximum sibi
20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo  simili sui
sociabitur
21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona  diviti
ad pauperem
23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum  pauperes
24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio  divitis
pauper
25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum  ceciderit
expellitur et a notis
26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et
iustificaverunt illum
27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est  sensate et
non est datus ei locus
28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius  usque ad
nubes perducent
29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit
subvertunt illum
30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et
nequissima paupertas in ore impii
31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in  mala
32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies  et cum
labore

Siracide 14
1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est
stimulatus in tristitia delicti
2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab  spe sua
3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini  livido
ad quid aurum
4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in  bonis illius
alius luxuriabitur
5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur  in bonis
suis
6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio  est
malitiae illius
7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in  novissimo
manifestat malitiam suam
8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens  animam
suam
9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non  satiabitur
donec consummet arefaciens animam suam
10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in  tristitia erit
super mensam suam
11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum  inferorum quia
demonstratum est tibi testamentum enim huius  mundi morte morietur
13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas  exporrigens
da pauperi
14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te
praetereat
15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione  sortis
16 da et accipe et iustifica animam tuam
17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud  inferos
invenire cibum
18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium  fructificans in
arbore viridi
19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et  sanguinis alia
finitur et alia nascitur
20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud  operatur ibit
cum ipso
21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud
honorabitur in illo
22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in  iustitia sua
meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem  Dei
23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis  illius
intellegens vadens post illam quasi vestigator et in  viis illius
consistens
24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius  figens
palum statuet casulam suam ad manus illius et  requiescunt in casula
eius bona per aevum
26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius
morabitur
27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria  eius
requiescet

Siracide 15
1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae
adprehendet illam
2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a
virginitate suscipiet illum
3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae
salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum  apud
proximos suos
5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum  spiritu
sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet  illum
6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et  nomine
aeterno hereditabit illum
7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati  obviabunt
illi homines stulti non videbunt illam longe enim  abest a superbia et
dolo
8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces  inveniuntur
in illa et successum habebunt usque ad inspectionem  Dei
9 non est speciosa laus in ore peccatoris
10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei  adstabit
laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam  illi
11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi  homines
impii
13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile  timentibus
illum
14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in  manu
consilii sui
15 adiecit mandata et praecepta sua
16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem  placitam
facere
17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum  tuam
18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei  dabitur
illi
19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns  omnes
sine intermissione
20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam  hominis
21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium  peccandi
22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et  inutilium

Siracide 16
1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non  oblecteris
super ipsos si non est timor Dei cum illis
2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores  illorum
3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis  deseretur
6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit  auris mea
7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente  incredibili
exardescit ira
8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui
destruxerunt confidentes suae virtuti
9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est  illos prae
superbia verbi illorum
10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes  se in
suis peccatis
11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in  duritia
cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si  fuisset inmunis
12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et  effundens
iram
13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem  secundum
operam suam iudicat
14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit  sufferentia
misericordiam facientis
15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum  operum
suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in  tam
inmensa creatura
18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et  quae in
eis sunt in conspectu illius commovebuntur
19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum  conspexerit
illa Deus tremore concutientur
20 et omne cor intellegetur
21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus  videbit
hominis
22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae  quis
enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum  a quibusdam
et interrogatio omnium in consummatione est
23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et  errans
cogitat stulta
24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis  adtende
in corde
25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare  sapientiam
et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in  aequitate spiritus
virtutes quas posuit Deus in opera sua ab  initio et in veritate
enuntio scientiam eius
26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione  ipsorum
distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus  suis
27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec  laboraverunt
et non destiterunt ab operibus suis
28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
29 non incredibiles verbo illius
30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis  suis
31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa  iterum
reversio illorum

Siracide 17
1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam  fecit illum
2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit  illum
virtutem
3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi  potestatem eorum
quae sunt super terram
4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est  bestiarum
et volatilium
5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et  linguam et
oculos aures et cor dedit illis excogitandi et  disciplinam
intellectus replevit illos
6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor  illorum et
mala et bona ostendit illis
7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis  magnalia
operum suorum
8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in  mirabilibus
illius et magnalia enarrent operum eius
9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua  ostendit
illis
11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem  vocis
audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni  iniquo
12 et mandavit illis unicuique de proximo
13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab  oculis
ipsius
14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15 et pars Dei Israhel facta est manifesta
16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi  eius sine
intermissione inspicientes in viis eorum
17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et  omnes
iniquitates eorum in conspectu Dei
18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis  quasi
pupillam conservabit
19 et postea resurget et retribuet illis retributionem  unicuique in
caput illorum et convertet in interiores partes  terrae
20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit  deficientes
sustinere et destinavit illis sortem veritatis
21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
22 precare ante faciem et minue offendiculum
23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis  odito
execrationem
24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte  propositionis
et orationis altissimi Dei
25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus  confessionem
26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil  perit
27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et  laudabis Deum
et gloriaberis in miserationibus illius
28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius  convertentibus
ad se
29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est
inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius  excogitabit
caro et sanguis et hoc arguitur
31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines  terra
et cinis

Siracide 18
1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus  iustificabitur
et manet invictus rex in aeternum
2 quis sufficit enarrare opera illius
3 quis enim investigabit magnalia eius
4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis  adiciet
enarrare misericordiam eius
5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit  operabitur
7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid  nequam
illius
8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae  aquae a mare
et sicut calculus harenae sic exigui anni in die  aevi
9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos
misericordiam suam
10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et  cognovit
subversionem illorum quoniam nequa est
11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit  illis
viam aequitatis
12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem  Dei super
omnem carnem
13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor  gregem suum
14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui  festinant in
iudiciis eius
15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des  tristitiam
verbi mali
16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam  datus
17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine
iustificato
18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati  tabescere
facit oculos
19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris  disce
20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga  te
ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum  ostende
conversationem tuam
22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad  mortem
iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi  homo qui
temptat Deum
24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis  in
conversatione facies
25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem
paupertatis in die divitiarum
26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia  citata in
oculis Dei
27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum  adtendet ab
inertia
28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit
confessionem
29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et  intellexerunt
veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia  et iudicia
30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et  a
voluntate tua avertere
31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in  gaudium
inimicis
32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim  commissio
illorum
33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est  tibi nihil
in sacculo eris enim invidus tuae vitae

Siracide 19
1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica
paulatim decidet
2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent  sensatos
3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes
hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur  de
numero anima eius
4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in  animam
suam insuper habebitur
5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem
comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur  malitia
denotabitur
7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi  delictum
noli denudare
9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum  odiet te
et sic aderit tibi semper
10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens  quoniam
non te disrumpet
11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus  infantis
12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti
13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci  aut si
fecerit ne iterum addat facere
14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne  forte
iteret
15 corripe amicum saepe enim fit commissio
16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex  animo
17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe  proximum
antequam commineris
18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor  Dei et in
illa timere Deum et in omni sapientia dispositio  legis
19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est  cogitatus
peccatorum prudentia
20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui  minuitur
sapientia
21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu  in timore
quam qui abundat sensu et transgreditur legem  Altissimi
22 est sollertia certa et ipsa iniqua
23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est  qui
nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate  et est
iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod  ignoratum est
25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit  tempus
malefaciendi malefaciet
26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur  sensatus
27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis  enuntiant
de illo
28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium  quod non
probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

Siracide 20
1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in  oratione non
prohibere
2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
3 sic qui facit per vim iudicium inique
4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim  effugies
voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
5 et est odibilis qui procax est ad loquendum
6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens  sciens
tempus apti temporis
7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et  inprudens
non servabunt tempus
8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui  potestatem sibi
adsumit iniuste odietur
9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio  in
detrimentum
10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio  duplex
11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate  levavit
caput
12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea  septuplum
13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem  fatuorum
effundentur
14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius
septimplices sunt
15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius
inflammatio est
16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo  huiusmodi
17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et  quanti
inridebunt eum
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit  similiter
et quod non erat habendum
20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et  sic casus
malorum festinanter venient
21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum  adsidua
erit
22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in  tempore
suo
23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua  stimulabitur
24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab  inprudenti
persona perdet eam personae autem acceptione perdet  se
25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est  eum
inimicum gratis
26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore  indisciplinatorum
adsidue erit
27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem  autem ambo
hereditabunt
28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum  ipso
sine intermissione
29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et  homo
prudens placebit magnatis
30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui
operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis  effugiet
iniquitatem
31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in  ore
avertit correptiones eorum
32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in  utrisque
33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam  qui
abscondunt sapientiam suam

Siracide 21
1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis  deprecare ut
tibi remittatur
2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa
suscipient te
3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non  est
sanitas
5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic  substantia
superbiae eradicabitur
6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et  iudicium
festinato adveniet illi
7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet  Deum
convertet ad cor suum
8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se  ab ipso
9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat  lapides
suos in hieme
10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum  flamma
ignis
11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum  inferi et
tenebrae et poena
12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14 non erudietur qui non est sapiens in bono
15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est  sensus ubi
abundat amaritudo
16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et  consilium illius
sicut fons vitae permanet
17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non  tenebit
18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se  adiciet
audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet  illud post dorsum
suum
19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati
invenietur gratia
20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius  cogitabunt in
cordibus suis
21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia
insensati inenarrabilia verba
22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula  manuum supra
manum dexteram
23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix  tacite
ridebit
24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in  brachio
dextro
25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus  confundetur a
persona potentis
26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus  foris
stabit
27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur
contumelia
28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium  statera
ponderabuntur
29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os  illorum
30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et  qui
manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

Siracide 22
1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur  super
aspernationem illius
2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit  eum
excutiet manus
3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem  in
deminoratione fiet
4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in  contumeliam
fit genitoris
5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non  minorabitur ab
utrisque autem inhonorabitur
6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in  omni
tempore sapientia
7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat  dormientem de
gravi somno
9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum  plora
defecit enim sensus
11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit
12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies  vitae
illorum
14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non  coinquinaberis in
inpactu illius
16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in
stultitiam illius
17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam  fatuus
18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam  hominem
inprudentem et fatuum et impium
19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non  dissolvetur
sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra  faciem
venti non permanebunt
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum  timoris
non resistit
23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non  metuebit
sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor  proferet sensum
25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui  conviciatur
amico dissolvit amicitiam
26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim  regressus
ad amicum
27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio  excepto
convicio et inproperio et superbia et mysterii  revelatione et plaga
dolosa in his omnibus effugiet amicus
28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in  bonis
illius laeteris
29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et  in
hereditate illius coheres sis
30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et  ante
sanguinem maledicta et contumeliae et minae
31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me  abscondam
et si mala mihi evenerint per illum sustineo
32 omnis qui audiet cavebit se ab eo
33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum  certum
uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

Siracide 23
1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne  sinas me
cadere in illis
2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde  meo
doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant  mihi et non
pareant delicta illorum
3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta  mea et
peccata mea abundent et incidam in conspectu  adversariorum et gaudeat
inimicus meus
4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in  cogitatu
illorum
5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne  desiderium
averte a me
6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus  concupiscentiae ne
adprehendant me et animae inreverenti et  infrunitae ne tradas me
7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui  custodierit illam
non periet in labiis suis nec scandalizabitur  in operibus nequissimis
8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et  maledicus
scandalizabitur in illo
9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus
sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non  minuetur sic
omnis iurans et nominans in toto a peccato non  purgabitur
12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a  domo
illius plaga
13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si
dissimulaverit delinquet dupliciter
14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur  enim
retributione domus illius
15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in  hereditate
Iacob
16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in  delictis non
volutabunt
17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa  verbum
peccati
18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum  consistis
19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et  adsiduitate tua
infatuatus inproperium patiaris et maluisses  non nasci et diem
nativitatis tuae maledicas
20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis  non
erudietur
21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et
perditionem
22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec  aliquid
gluttiat
23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec  incendat ignem
24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit  transgrediens a
lecto suo
25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in  animam suam
et dicens quis me videt
26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo
circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur
Altissimus
27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius  quoniam
expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et  oculi hominum
timentes illum
28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores  super
solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum  abyssi et
hominum corda intuentes in absconsas partes
29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic  et post
perfectum respicit omnia
30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus
fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens  hereditatem
ex alieno matrimonio
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo  virum
suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex  alio viro
filios statuit sibi
34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt  fructum
36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus  illius non
delebitur
37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam  timor
Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum  adsumetur
ab eo

Siracide 24
1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo
honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu  virtutis
illius gloriabitur
3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta  admirabitur
4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos
benedicetur dicens
5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem  creaturam
6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut  nebula
texi omnem terram
7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi  et in
fluctibus maris ambulavi
9 et in omni terra steti et in omni populo
10 et in omni gente primatum habui
11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi  et in his
omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius  morabor
12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit  me
requievit in tabernaculo meo
13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare  et in
electis meis ede radices
14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum  saeculum
non desinam et in habitatione sancta coram ipso  ministravi
15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata  similiter
requievi et in Hierusalem potestas mea
16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei  hereditas
illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in  monte
Sion
18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio  rosae in
Hiericho
19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata  sum
iuxta aquam in plateis
20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi  murra
electa dedi suavitatem odoris
21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi  libanus
non incisus vaporavi habitationem meam et quasi  balsamum non mixtum
odor meus
22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei  honoris et
gratiae
23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores  mei
fructus honoris et honestatis
24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et  sanctae
spei
25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes  vitae et
virtutis
26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a  generationibus meis
implemini
27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea  super mel
et favum
28 memoria mea in generatione saeculorum
29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non  peccabunt
31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt
32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio  veritatis
33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et  hereditatem
domui Iacob et Israhel promissionis
34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum  in
throno honoris sedentem in sempiternum
35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in  diebus
novorum
36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi  Iordanis
in tempore messis
37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon  in die
vindemiae
38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non  investigavit eam
39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius  abysso
magna
40 ego sapientia effudi flumina
41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi  fluvius Doryx
et sicut aquaeductus exivi a paradiso
42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus  mei
fructum
43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus
propinquavit ad mare
44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et  enarrabo
illam usque in longinquo
45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes  dormientes
et inluminabo sperantes in Deo
46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam  illam
quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies  illorum usque in
aevum sanctum
47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus  exquirentibus
veritatem

Siracide 25
1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram  Deo et
hominibus
2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi
consentientes
3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae  illorum
4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et  insensatum
5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in
senectute tua
6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere
consilium
7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus  et
consilium
8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in  lingua
hominibus
10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns  subversionem
inimicorum
11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua  sua non
est lapsus et qui non servivit indignis se
12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam  auri
audienti
13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non  est super
timentem Deum
14 timor Dei super omnia superposuit
15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum  cui
adsimilabitur
16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium
adglutinandum est ei
17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia
mulieris est
18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
20 et omnem obductum et non obductum odientium
21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
22 non est caput nequius super caput colubri
23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et  draconi
placebit quam habitare cum muliere nequa
24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum  suum
tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum  eius
25 et audiens suspirabit modicum
26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum  cadat super
illam
27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata  homini
quieto
28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas  mulierem in
specie
29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non  beatificat virum
suum
33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes  morimur
34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa  veniam
prodeundi
35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in  conspectu
inimicorum
36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

Siracide 26
1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum  duplex
2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in  pace
implebit
3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur  viro pro
factis bonis
4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus  illorum
hilaris
5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
6 delatura civitatis et collectio populi
7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui  tenet
illam quasi qui adprehendat scorpionem
11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius  non
contegetur
12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in  palpebris illius
agnoscetur
13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa  occasione
utatur se
14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te  neglexerit
15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua  proxima
bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem  sagittam aperiet
faretram donec deficiat
16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa  illius
inpinguabit
17 disciplina illius datus Dei
18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris  bonae
species in ornamentum domus eius
22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species  faciei
super aetatem stabilem
23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super  plantas
stabilis mulieris
24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in  corde
mulieris sanctae
25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia  mihi
advenit
26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus  contemptus
27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit  eum ad
rompheam
28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt  difficile
exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur  caupo a
peccatis labiae

Siracide 27
1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit  locupletari
avertit oculum suum
2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter  medium
venditionis et emptionis angustabitur peccatis
3 conteretur delictum
4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur  domus
tua
5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis  in
cogitatu illius
6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio  tribulationis
7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic  verbum
excogitatum hominis cordis
8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est  hominum
9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi  poderem
honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in  sempiternum et in die
agnitionis invenies firmamentum
10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui
operantur illam revertetur
11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus
iniquitates
12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus  sicut luna
inmutatur
13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem
cogitantium adsiduus esto
14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis  peccati
15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et
inreverentia ipsius obturatio aurium
16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum  auditus
gravis
17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet  amicum ad
animum suum
18 dilige proximum et coniungere fide cum illo
19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post  eum
20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit  amicitiam
proximi sui
21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti  proximum
tuum et non eum capies
22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi  caprea
de laqueo quoniam vulnerata est
23 conligare et maledicti est concordatio
24 denudare autem amici mysteria desperatio est
25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super  sermones
tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et  in verbis tuis
dabit scandalum
27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et  plaga dolosi
dividet vulnera
29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit  lapidem
proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in  illo
30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non  agnoscet unde
adveniat illi
31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo
insidiabitur illi
32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem  consumet
illos antequam moriantur
33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens  erit
illorum

Siracide 28
1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata  illius
servans servabit
2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi  peccata
solventur
3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de  peccatis
suis deprecatur
5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a  Deo quis
exorabit pro delictis illius
6 memento novissimorum et desine inimicari
7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis
8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo
9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam  proximi
10 abstine te a lite et minues peccata
11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator  turbabit amicos
et in medium pacem habentium inmittit  inimicitiam
12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et  secundum
virtutem hominis iracundia illius erit et secundum  substantiam suam
exaltabit iram suam
13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans  effundit
sanguinem et lingua testificans adducit mortem
14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super  illam
extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit  pacem
habentes
16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente  in gentem
17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum  effodit
18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas  laboribus
suis
20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum  requie
21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet  ossa
22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui  interierunt
per linguam suam
23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia  illius non
transivit et qui non adtraxit iugum eius et in  vinculis illius non
est ligatus
24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius  vinculum
aereum est
25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam  illa
26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias  iniustorum
et in flamma sua non conburet iustos
27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in  illis et
non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et  quasi pardus
laedebit illos
28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et  ori tuo
facito ostia et seras
29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito  stateram et
frenos ori tuo rectos
30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in  conspectu
inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus  insanabilis in mortem

Siracide 29
1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui  praevalet
manu mandata servat
2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et  iterum redde
proximo in tempore suo
3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni  tempore
invenies quod tibi necessarium est
4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et  praestiterunt
molestiam his qui se adiuvaverunt
5 donec accipiant osculantur manum dantis et in  promissionibus
humiliant vocem suam
6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur  verba
acediae et murmurationum et tempus causabitur
7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet  dimidium et
conputabit illud quasi inventionem
8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum  inimicum
gratis
9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et  beneficio
reddet illi contumeliam
10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari  gratis
timuerunt
11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro  elemosyna non
trahas illum
12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius  ne
dimittas illum vacuum
13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam  sub
lapide in perditionem
14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit  tibi magis
quam aurum
15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te  exorabit ab
omni malo
16 ()
17 ()
18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum  tuum
pugnabit
19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit  confusionem
derelinquet sibi
20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te  animam suam
21 repromissorem fugit peccator et inmundus
22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus  sensu
derelinquet liberantem se
23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit  reverentiam
relinquetur ab eo
24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et  commovit
illos quasi fluctus maris
25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in  gentibus
alienis
26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in  promissionem
nequa et qui conatur multa agere incidet in  iudicium
27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi  ne
incidas
28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus  protegens
turpitudinem
29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae  splendidae
in peregre sine domicilio
30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium
peregrinationis non audies
31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur  non
fiducialiter aget nec aperiet os
32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara  audiet
33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba  ceteros
34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus  meae
hospitio mihi factus est frater
35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et  inproperium
feneratoris

Siracide 30
1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut
laetetur in novissimo suo
2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio  domesticorum
in illo gloriabitur
3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio  amicorum
gloriabitur in illo
4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem  enim
reliquit sibi post se
5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu  illius non
est contristatus nec confusus est coram inimicis
6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem  vocem
turbabuntur viscera eius
8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit  praeceps
9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et  contristabit te
10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent  dentes
tui
11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias  cogitatus
illius
12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius  dum infans
est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi  dolor animae
13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem  illius
offendas
14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives  inbecillis et
flagellatus malitia
15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro  et
argento et corpus validum quam census inmensus
16 non est census super censum salutis corporis et non est  oblectatio
super cordis gaudium
17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam  languor
perseverans
18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum
circumpositae sepulchro
19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec  odorabitur
20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens  virginem et
suspirans
22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum  in
consilio tuo
23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine
defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega  cor tuum
in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam  adducit
cogitatus
27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius  diligenter fiunt

Siracide 31
1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius  auferet
somnum
2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis  sobriam
facit animam
3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie  sua
replebitur bonorum suorum
4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur
consumptionem replebitur ex ea
6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius  perditio
illorum
7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui  sectantur
illud et omnis inprudens deperiet in illo
8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum  non
abiit nec speravit in pecunia et thesauris
9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita  sua
10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in  gloria
aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et  facere mala
et non fecit
11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas  illius
enarrabit ecclesia sanctorum
12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias  super illam
faucem tuam prior
13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt
14 memento quoniam malum oculus nequa
15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua  lacrimabitur
cum viderit
16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus  obrubescas
17 nec conprimaris in convivio
18 intellege proximi tui ex te ipso
19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum  manducas
multum odio habearis
20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte
offendas
21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas  manum
tuam nec prior poscas bibere
22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in  dormiendo
non laborabis ab illo et non senties dolorem
23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito
24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et  anima
illius cum ipso delectabitur
25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et  vome et
refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea  verba
27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas  non
occurret tibi
28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et  testimonium
veritatis illius fidele
29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium  nequitiae
illius verum est
30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit  vinum
31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum  arguet in
ebrietate potatum
32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate  eris
sobrius
33 quae est vita quae minuitur vino
34 quid defraudat vitam mors
35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab  initio
36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
37 sanitas est et corpori et animae
38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas  facit
39 amaritudo animae vinum multum potatum
40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans  virtutem et
faciens vulnera
41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum  in
iucunditate illius
42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in  repetendo

Siracide 32
1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus  ex
ipsis
2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua  explicita
recumbe
3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias  coronam et
dignationem consequaris conrogationis
4 loquere maior natu decet enim te
5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli  extolli in
sapientia tua
7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio  musicorum in
convivio vini
8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus
musicorum in iucundo et moderato vino
9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
10 adulescens loquere in tua causa vix
11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et  quaerens
13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non  multum
loquaris
14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia  accedet tibi
bona gratia
15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in  domum tuam
et illic avocare et illic lude
16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo  superbo
17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et
inebriantem te ab omnibus bonis suis
18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint  ad
illum invenient benedictionem
19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit
scandalizabitur in ea
20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias  quasi
lucem accendent
21 peccator homo devitabit correptionem et secundum  voluntatem suam
inveniet conparationem
22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et  superbus non
pertimescit timorem
23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis  insectationibus
arguetur
24 fili sine consilio nihil facias et post factum non  paeniteberis
25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas  te viae
laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim  conservatio
mandatorum
28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo  non
minorabuntur

Siracide 33
1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus  illum
conservat et liberabit a malis
2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur  quasi in
procella navis
3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic  deprecatus
exaudietur et conservabit disciplinam et tunc  respondebit
5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis
cogitatus illius
6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni  suprasedenti
hinnit
7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum  a sole
8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum
custodiente
9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis  dies festos
celebraverunt ad horam
10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit  in
numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde  creatus est
Adam
11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et  inmutavit vias
eorum
12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis  sanctificavit et ad
se adplicavit et ex ipsis maledixit et  humiliavit et convertit illos
a separatione ipsorum
13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et  disponere
14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in  manu
illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra  virum
iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi  duo duo unum
contra unum
16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos  post
vindemiatores
17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat  replevi
torcular
18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus  exquirentibus
disciplinam
19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae  auribus
percipite
20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super  te in
vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte  paeniteat te et
depreceris pro illis
21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere  in manus
filiorum tuorum
23 in omnibus operibus tuis praecellens esto
24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis  dierum
vitae tuae et in tempore exitus tui distribue  hereditatem tuam
25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus  servo
26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus  illi et
quaerit libertatem
27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant
operationes adsiduae
28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in  operatione ne
vacet
29 multam enim malitiam docuit otiositas
30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non
obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem
carnem verum sine iudicio nihil facias grave
31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem  sic eum
tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
32 si laeseris illum iniuste
33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via  quaeras illum
nescis

Siracide 34
1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt
inprudentes
2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et  qui
adtendit ad visa mendacia
3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis  similitudo
hominis
4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia  malefacientium
vanitas est
6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab  Altissimo
fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes  in illis
8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore  fidelis
conplanabitur
9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus  cogitavit
multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis  factus
est multiplicabit malitiam
11 ()
12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa  et
liberatus sum gratia Dei
14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius
benedicentur
15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in  diligentes se
16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam  ipse est
spes eius
17 timentis Dominum beata est anima eius
18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius
19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae  firmamentum
virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans  animam et
inluminans oculos dans sanitatem vitam et  benedictionem
21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt  beneplacitae
subsannationes iniustorum
22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et  iustitiae
23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus  iniquorum nec
in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur  peccatis
24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui  victimat
filium in conspectu patris sui
25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo
sanguinis
26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem  mercennario
28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi  labor
29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid  proficit
lavatione illius
31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem  faciens quid
proficit humiliando se orationem illius quis  exaudiet

Siracide 35
1 qui conservat legem multiplicat orationem
2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab  omni
iniquitate
3 et deprecatio recedere ab iniustitia
4 ()
5 ()
6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in  conspectu
Altissimi
9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non  obliviscetur
Dominus
10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias  manuum tuarum
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione  sanctifica
decimas tuas
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad  inventionem
fac manuum tuarum
13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet  tibi
14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus  iudex est
et non est apud illum gloria personae
16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem  laesi
exaudiet
17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat  loquellam
gemitus
18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio  illius
usque ad nubes propinquabit
21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet  non
conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet
iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut
contribulet dorsum ipsorum
23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem  superborum
et sceptra iniquorum contribulet
24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum  opera Adae
et secundum praesumptionem illius
25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos
misericordia sua
26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi  nubes
pluviae in tempore siccitatis

Siracide 36
1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis  lucem
miserationum tuarum
2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt  te et
cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia  tua
3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam  tuam
4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic  in
conspectu nostro magnificaberis in illis
5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est  Deus
praeter te Domine
6 innova signa et inmuta mirabilia
7 glorifica manum et brachium dextrum
8 excita furorem et effunde iram
9 extolle adversarium et adflige inimicum
10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant  plebem tuam
inveniant perditionem
12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius  praeter
nos
13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est  Deus nisi
tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut  ab initio
14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et  Israhel
quem coaequasti primogenito tuo
15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem  civitati
requiei tuae
16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua  populum tuum
17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et  suscita
precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae  priores
18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles  inveniantur
et exaudi orationes servorum tuorum
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos  in via
iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu  es Deus
conspector saeculorum
20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba  mendacia
22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem
concupiscentiam hominis superducit desiderium
25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non  est vir
illius contra filios hominum
26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium  contra illum
est et columna ut requies
27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est  mulier
gemescit egens
28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque
obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in  civitatem

Siracide 37
1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus  solo
nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam  malitiam
et dolositatem illius
4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore
tribulationis adversarius erit
5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem  accipiet
scutum
6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis  illius
in operibus tuis
7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde
consilium
8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in  semet
ipso
9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius
necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi  eveniat
12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto  de
iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de  bello cum
negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione  cum viro livido
de gratiis agendis
13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum  operario agri
de omni opere
14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro  de
multa operatione non adtendas his in omni consilio
15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris  observantem
timorem Dei
16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit  in
tenebris non condolebit tibi
17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris  illo
18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem
circumspectores sedentes ad speculandum
19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in  veritate viam
tuam
20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem  actum
consilium stabile
21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum  et malum
vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia
defraudatus est
25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius
laudabilis
26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius  fideles sunt
27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum  laudabunt
28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel  innumerabiles sunt
29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit  vivens
in aeternum
30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam  non des
illi potestatem
31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne  genus
placet
32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas  super omnem
escam
33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia  adpropinquabit
usque ad cholera
34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est  adiciet
vitam

Siracide 38
1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit  Altissimus
2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu  magnatorum
conlaudabitur
4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non  abhorrebit
illi
5 nonne a ligno indulcata est amara aqua
6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini  scientiam
Altissimus honorari in mirabilibus suis
7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit  pigmentum
suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non  consummabuntur
opera eius
8 pax enim Dei super faciem terrae
9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et  ipse
curabit te
10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda  cor tuum
11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua  oblationem et da
locum medico
12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam  opera
eius sunt necessaria
13 est enim tempus quando in manus eorum incurras
14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum  et
sanitatem propter conversationem illorum
15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in  manus
medici
16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus  incipe
plorare et secundum iudicium contine corpus illius et  non despicias
sepulturam illius
17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et  consolare
propter tristitiam
18 ()
19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et  tristitia
cordis flectet cervicem
20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis  secundum cor
eius
21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et  memento
novissimorum
22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil  proderis et
te ipsum pessimabis
23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et  tibi
hodie
24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et  consolare illum
in exitu spiritus sui
25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur  actu
sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves  agit et
conversatur in operibus eorum et narratio eius in  filiis taurorum
27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in  sagina
vaccarum
28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem  transigit
qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius  variat picturam
cor suum dabit in similitudinem picturae et  vigilia sua perficit opus
29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans  opus ferri
vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis  concertatur
30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem  vasi oculi
eius
31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua  ornabit in
consummatione
32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis  rotam qui
in sollicitudine positus est semper propter opus suum  et innumera est
omnis operatio eius
33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit  virtutem
suam
34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua  mundabit
fornacem
35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in  arte sua
sapiens est
36 sine his omnibus non aedificatur civitas
37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non
transilient
38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii  non
intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et  in
parabolis non invenientur
39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in
operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in  lege
Altissimi

Siracide 39
1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis  vacabit
2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias
parabolarum simul introibit
3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum
conversabitur
4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis  apparebit
5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala  in
hominibus temptavit
6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit  illum
et in conspectu Altissimi deprecabitur
7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis  deprecabitur
8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae  replebit
illum
9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in
oratione confitebitur Domino
10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in  absconditis suis
consiliabitur
11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege  testamenti
Domini gloriabitur
12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum  non
delebitur
13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a  generatione in
generationem
14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit
ecclesia
15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit  proderit
illi
16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa  plantata
super rivum aquarum fructificate
18 quasi libanus odorem suavitatis habete
19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in  gratiam et
conlaudate canticum et benedicite Dominum in  operibus suis
20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in  voce
labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic  dicetis in
confessione
21 opera Domini universa bona valde
22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone  oris eius
sicut exceptoria aquarum
23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est  minoratio in
salute illius
24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam  absconditum ab
oculis eius
25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile  in
conspectu eius
26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim  in
tempore suo quaerentur
27 benedictio illius quasi fluvius inundavit
28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius  gentes
quae non exquisierunt eum hereditabit
29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae  illius viis
illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones  in ira eius
30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et  mala
31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum  lac et
panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et  vestimentum
32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus  in mala
convertentur
33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore  suo
confirmaverunt tormenta sua
34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem  eius qui
fecit illos confundent
35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata  sunt
36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea  vindicans in
exterminium impios
37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in  necessitatem
praeparabuntur et in temporibus suis non  praeterient verbum
38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et  cogitavi et
in scripta dimisi
39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua  subministrabit
40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore  suo
conprobabuntur
41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite  nomen Domini

Siracide 40
1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave  super
filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in  diem
sepulturae in matrem omnium
2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio  expectationis et
dies finitionis
3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in  terra et
cinere
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum  qui
operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et  timor mortis
iracundia perseverans et contentio
5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat  scientiam
eius
6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in  die
respectus
7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in  die
belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad  nullum
timorem
8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores
septuplum
9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones  famis et
contritio et flagella
10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos  factus est
cataclysmus
11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae  omnes in
mare convertentur
12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum  stabit
13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut
tonitruum magnum in pluvia manebunt
14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in
consummatione tabescent
15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices  inmundae
super cacumen petrae sonant
16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem  faenum
evelletur
17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia  in
saeculo permanet
18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea  invenies
thesaurum
19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec  mulier
inmaculata conputatur
20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio
sapientiae
21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super  utraque
lingua suavis
22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc  viride
sationis
23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super  utrosque mulier
cum viro
24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super  eos
misericordia liberabit
25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque  consilium
beneplacitum
26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor  Domini
27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo  inquirere
adiutorium
28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem  gloriam
operuerunt illum
29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim  mori quam
indigere
30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in  cogitatione
victus alit enim animam suam cibis alienis
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius  ignis
ardebit

Siracide 41
1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in
substantiis suis
2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc  valenti
accipere cibum
3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui  minoratur
viribus
4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili  qui perdit
sapientiam
5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt  et quae
superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem  sive centum
sive mille anni
7 non est enim in inferno accusatio vitae
8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui  conversantur
secus domos impiorum
9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum
adsiduitas obprobrii
10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt  in
obprobrio
11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini  altissimi
12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui
fueritis in maledictione erit pars vestra
13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii  a
maledicto in perditionem
14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum  delebitur
15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi  quam
mille thesauri magni pretiosi
16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in  aevo
17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim  abscondita et
thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo  qui
abscondit sapientiam suam
19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non  omnia
omnibus beneplacent in fide
21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a  praesidente et
potente de mendacio
22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de  iniquitate
23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in  panibus et
ab offuscatione dati et accepti
25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae  et ab
aversione vultus cognati
26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non
restituendo
27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam  eius
neque steteris ad lectum eius
28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne  inproperes

Siracide 42
1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis  absconditi et
eris vere sine confusione et invenies gratiam in  conspectu omnium
hominum ne pro his omnibus confundaris et ne  accipias personam ut
delinquas
2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare  impium
3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis  amicorum
4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione  multorum et
paucorum
5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa  disciplina
filiorum servo pessimo latus sanguinare
6 super mulierem nequam bonum est signum
7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et  adpende
datum vero et acceptum omne describe
8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui  iudicantur ab
adulescentibus et eris eruditus in omnibus et  probabilis in conspectu
omnium virorum
9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius  auferet
somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur  et commorata
cum viro odibilis fiat
10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis  gravida
inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur  aut certe
sterilis efficiatur
11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat  te in
obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et  abiectione
plebis et confundat te in multitudine populi
12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum  noli
commorari
13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas  viri
14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et  mulier
confundens in obprobrium
15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in
sermonibus Domini opera eius
16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum  est opus
eius
17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua  quae
confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum
excogitavit
19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in  signum aevi
adnuntians quae praeterierunt et quae superventura  sunt revelans
vestigia occultorum
20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab  eo
ullus sermo
21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum  et usque
in saeculum neque adiectum est
22 neque minuitur et non eget alicuius consilio
23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam  quam est
considerare
24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni  necessitate
omnia obaudiunt ei
25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam  deesse
26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns  gloriam eius

Siracide 43
1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in  visione
gloriae
2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus  Excelsi
3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis  poterit
sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et  refulgens
radiis suis obcaecat oculos
5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius  festinavit
iter
6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et  signum aevi
7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in  consummatione
8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in
consummatione
9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in  excelsis
Dominus
11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in
vigiliis suis
12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est  in
splendore suo
13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi  aperuerunt
illum
14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes  emittere
iudicii sui
15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae  sicut aves
16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides
grandinis
17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate  eius
adspirabit notus
18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis  et
congregatio spiritus
19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut  lucusta
demergens descensus eius
20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super  imbrem
eius expavescet cor
21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit  fiet
tamquam cacumina tribuli
22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab  aqua super
omnem congregationem aquarum requiescet et sicut  lorica induet se
aquis
23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem  sicut
ignem
24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab  ardore
venienti humilem efficiet eum
25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus  Iesus
26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes  auribus non
admirabimur
27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum  et
omnium pecorum et creatura beluarum
28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone  eius
conposita sunt omnia
29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem  sermonum ipse
est in omnibus
30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super  omnia
opera sua
31 terribilis Dominus et magnus vehementer
32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis
magnificentia eius
33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior  est
enim omni laude
34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim  habebitis
35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut  est ab
initio
36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus  operum eius
37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit  sapientiam

Siracide 44
1 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in
generatione sua
2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
3 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et  prudentia
sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
4 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae  populi
sanctissima verba
5 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes  carmina in
scriptura
6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes
pacificantes in domibus suis
7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti  sunt et in
diebus suis habentur in laudibus
8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes  eorum
9 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint  et nati
sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non  defuerunt
11 et cum semine ipsorum perseverat bona
12 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen  eorum
13 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet  semen eorum
et gloria eorum non derelinquetur
14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet  in
generationes et generationes
15 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet  ecclesia
16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det  gentibus
paenitentiam
17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae  factus
est reconciliatio
18 ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium
19 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit  diluvio
omnis caro
20 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est  inventus
similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi  et fuit in
testamento cum illo
21 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione  inventus
est fidelis
22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere  illum
quasi terrae cumulum
23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a  mari usque
ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
24 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
25 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum  confirmavit
super caput Iacob
26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi  hereditatem et
divisit ei partem in tribus duodecim
27 et conservavit illis homines misericordiae invenientes  gratiam in
oculis omnis carnis

Siracide 45
1 dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in  benedictione est
2 similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum  in
timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
3 glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram  populo
suo et ostendit illi gloriam suam
4 in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit  illum de
omni carne
5 audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
6 et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae  docere
Iacob testamentum et iudicia sua Israhel
7 excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu  Levi
8 statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium  gentis et
beatificavit illum in gloria
9 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam  gloriae et
coronavit illum in vasis virtutis
10 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit  illum
tintinabulis aureis plurimis in gyro
11 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in  templo in
memoriam filiis gentis suae
12 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile  viri
sapientis iudicio et veritate praediti
13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in  ligatura
auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam  secundum numerum
tribuum Israhel
14 coronam auream supra mitram eius expressam signo  sanctitatis
gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum  ornata
15 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem
16 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii  ipsius
soli et nepotes eius per omne tempus
17 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie
18 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto
19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius  sicut dies
caeli fungi sacerdotio et habere laudem et  glorificare populum suum
in nomine suo
20 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo  incensum
et bonum odorem in memoriam placere populo suo
21 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis  iudiciorum
docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare  Israhel
22 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam
circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et
Abiron et congregatio Chore in iracundiam
23 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt  in impetu
iracundiae
24 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
25 et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et  primitias
fructuum terrae divisit illi
26 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia  Domini
edent quae dedit ipsi et semini eius
27 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi  in gente
ipse enim pars eius est et hereditas
28 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in  imitando tantum
in timore Domini
29 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate  animae
suae placuit de Israhel
30 ideo statuit ad illum testamentum pacis principem  sanctorum et
gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui  dignitas in aeternum
31 et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda  hereditas ipsi
et semini eius ut daret sapientiam in cor  nostrum iudicare gentem
suam in iustitia ne abolerentur bona  ipsorum et gloriam eorum in
gentem ipsorum aeternam fecit

Siracide 46
1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui  fuit
magnus secundum nomen suum
2 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes  hostes ut
consequeretur hereditatem Israhel
3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando  contra
civitatem rompheas
4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus  perduxit
5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies  facta est
quasi duo
6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos  undique et
audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis  grandinis virtutis
valde fortis
7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu  perdidit
contrarios
8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum  pugnare non
est facile et secutus est a tergo potentes
9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius
Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et
perfringere murmur malitiae
10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero
sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in  terram
quae manat lac et mel
11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad  senectutem
permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum  terrae locum et semen
ipsius obtinuit hereditatem
12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi  sancto Deo
13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor  qui non
aversi sunt a Domino
14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum  pullulent de
loco suo
15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios  illorum
sanctorum virorum gloria
16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit  imperium
et unxit principes in gente sua
17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus  Iacob et
in fide sua probatus est propheta
18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum  lucis
19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes  circumstantes
undique in oblatione viri inviolati
20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam  fecit vocem
suam
21 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium  praebuit in
conspectu Domini et christi pecunias et usque ad  calciamenta ab omni
carne non accepit et non accusavit illum  homo
23 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi  finem
vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia  delere
impietatem gentis

Siracide 47
1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis  Israhel
3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter  fecit
sicut cum agnis ovium in iuventute sua
4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem  Goliae
6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius  tollere
hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in
benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim  contrarios
usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum  usque in aeternum
9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo  gloriae
10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui  fecit illum
et dedit illi contra inimicos potentiam
11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum  dulces
fecit modos
12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque  ad
consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et
amplificarent mane Dei sanctitatem
13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum  cornum
ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae  in Israhel
14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum  deiecit omnem
potentiam inimicorum
15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes  hostes
ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem  in sempiternum
quemadmodum eruditus est in iuventute sua
16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit  anima tua
17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe
distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et
interpretationibus miratae sunt te terrae
19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti  argentum
21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in  tuo
corpore
22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum  inducere
iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare  imperium
durum
24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non  corrumpit nec
delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes  electi sui et semen
eius qui diligit Dominum non corrumpet
25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
26 et finem habuit Salomon cum patribus suis
27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et  dedit
Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata  ipsorum
30 valde averterunt illos a terra sua
31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos
defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

Siracide 48
1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius  quasi fax
ardebat
2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua  pauci
facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis  potest
similiter gloriari tibi
5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo  Domini
Dei
6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile  potentiam
ipsorum et gloriosos de lecto suo
7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis  successores
post te
9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam  Domini
conciliare cor patris ad filium et restituere tribus  Iacob
11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati  sunt
12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit  tale nomen
nostrum
13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus  est
spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et  potentia nemo
vicit illum
14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit  corpus
eius
15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera  ipsius
16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt  a
peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi  sunt in
omnem terram
17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa
commiserunt peccata
19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium  ipsius aquam
et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam  puteum
20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et
sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion  et
superbus factus est potentia sua
21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi
parturientes mulieres
22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus  extulerunt
ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem  ipsorum
23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos  inimicis
suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti  prophetae
24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in  via David
patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus  et fidelis in
conspectu Dei
26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in  Sion
usque in sempiternum
28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent

Siracide 49
1 memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus  pigmentarii
2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut  musica in
convivio vini
3 ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit
abominationes impietatis
4 et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum
corroboravit pietatem
5 praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum  commiserunt
6 nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt  timorem
Dei
7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae  genti
8 incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas  fecerunt vias
ipsius in manu Hieremiae
9 nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus  est
propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare  et
renovare
10 Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi  in curru
cherubin
11 nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere  illis qui
ostenderunt rectas vias
12 et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam  rogaverunt
Iacob et redimerunt se in fide virtutis
13 quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in  dextera
manu in Israhel
14 et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum  et
exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria  sempiterna
15 et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros  eversos
et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
16 nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus  est a
terra
17 et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum  gentis
rector fratrum stabilimentum populi
18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super  omnem animam
in origine Adam

Siracide 50
1 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit  domum
et in diebus suis corroboravit
2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex  aedificatio
excelsa parietis templi
3 in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare  adimpleti
sunt supra modum
4 qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
5 qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est  gloriam in
conversatione gentis et ingressum domus et atrii  amplificatus est
6 quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena  in
diebus suis lucet
7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
8 quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos  rosarum in
diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae  et quasi tus
redolens in diebus aestatis
9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens  in
accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione  virtutis
12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis  amictum
13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse  stans iuxta
aram circa illum corona fratrum quasi plantatio  cedri in monte Libano
14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes  filii Aaron
in gloria sua
15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni  synagoga
Israhel et consummationem fungens in ara amplificare  oblationem
excelsi Regis
16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine  uvae
17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso  Principi
18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus  sonaverunt
et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram  Deo
19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in  faciem
super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo  omnipotenti
excelso
20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna  domo
auctus est sonus suavitate plenus
21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum  perfectus
est honor Domini et munus suum perfecerunt
22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem
filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine  ipsius
gloriari
23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra  qui
auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit  nobiscum secundum
suam misericordiam
25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus  nostris in
Israhel per dies sempiternos
26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet  vos in
diebus suis
27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam  oderim
28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus  qui
habitat in Sicimis
29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto  Iesus
filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de  corde suo
30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde  suo
sapiens erit semper
31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei  vestigium eius est

Siracide 51
1 oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et  conlaudabo
te Deum salvatorem meum
2 confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es  mihi
3 et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae  iniquae et a
labiis operantium mendacium et in conspectu  adstantium factus es mihi
adiutor
4 et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis  tui a
rugientibus paratis ad escam
5 de manibus quaerentium animam meam et de portis  tribulationis quae
circumdederunt me
6 a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis  non sum
aestuatus
7 de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et  verbo
mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
8 laudavit usque ad mortem anima mea Dominum
9 et vita mea adpropinquans erat infero deorsum
10 circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret  respiciens
eram ad adiutorium meum et non erat
11 memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis  tuae quae a
saeculo sunt
12 quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus  gentium
13 exaltasti super terram habitationem meam et pro morte  defluenti
deprecatus sum
14 invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me  in die
tribulationis meae et in tempore superborum sine  adiutorio
15 laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in  confessione
exaudita est oratio mea
16 liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore  iniquo
17 propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam  nomen
Domini
18 cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam  palam
in oratione mea
19 ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis  inquiram
eam defloriet tamquam praecox uva
20 laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum  a
iuventute mea investigabam eam
21 inclinavi modice aurem meam et excepi illam
22 multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea
23 dans mihi sapientiam dabo gloriam
24 consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et  non
confundor
25 conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam  confirmatus
sum
26 manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi
27 animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam
28 possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non  derelinquar
29 venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea  possidebo
bonam possessionem
30 dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa  laudabo
eum
31 adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum  disciplinae
32 quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae  vestrae
sitiunt vehementer
33 aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento
34 et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima  vestra
disciplinam in proximo est enim invenire eam
35 videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni  mihi
multam requiem
36 adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum  aurum
possidete in ea
37 laetetur anima vestra in misericordia eius et non  confundemini in
laude ipsius
38 operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem  vestram
in tempore suo


