Ecclesiastes (Ec.)
Qoelet 1
1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia
vanitas
3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat  sub
sole
4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in  aeternum
stat
5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique  renascens
6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans  universa
circuitu pergit spiritus et in circulos suos  regreditur
7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum  unde
exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone  non
saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod  factum est
ipsum quod fiendum est
10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc  recens est
iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante  nos
11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea  futura
sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in  novissimo
12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter  de
omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit  Deus
filiis hominum ut occuparentur in ea
14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et
adflictio spiritus
15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est  numerus
16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et  mens
mea contemplata est multa sapienter et didicit
17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam  erroresque
et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset  labor et adflictio
spiritus
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui  addit
scientiam addat et laborem

Qoelet 2
1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar  bonis et
vidi quod hoc quoque esset vanitas
2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut  animum meum
transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam  donec viderem quid
esset utile filiis hominum quod facto opus  est sub sole numero dierum
vitae suae
4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis  arboribus
6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum
germinantium
7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta  quoque
et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me  in Hierusalem
8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac
provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias  filiorum
hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina  fundenda
9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in  Hierusalem
sapientia quoque perseveravit mecum
10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec  prohibui
cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in  his quae
paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer  labore meo
11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant  manus meae
et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in  omnibus vanitatem
et adflictionem animi et nihil permanere sub  sole
12 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et  stultitiam quid
est inquam homo ut sequi possit regem factorem  suum
13 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam  quantum
differt lux tenebris
14 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat  et
didici quod unus utriusque esset interitus
15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit  quid
mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam  locutusque cum mente
mea animadverti quod hoc quoque esset  vanitas
16 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in  perpetuum
et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent  moritur doctus
similiter et indoctus
17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse  universa sub
sole et cuncta vanitatem atque adflictionem  spiritus
18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole
studiosissime laboravi habiturus heredem post me
19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et  dominabitur in
laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui  et est quicquam tam
vanum
20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub  sole
21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et  sollicitudine
homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo  vanitas et magnum malum
22 quid enim proderit homini de universo labore suo et  adflictione
spiritus qua sub sole cruciatus est
23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per  noctem
mente requiescit et haec non vanitas est
24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae  suae bona
de laboribus suis et hoc de manu Dei est
25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et  scientiam et
laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et  curam superfluam ut
addat et congreget et tradat ei qui placuit  Deo sed et hoc vanitas et
cassa sollicitudo mentis

Qoelet 3
1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub  caelo
2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et  tempus
evellendi quod plantatum est
3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et  tempus
aedificandi
4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus  saltandi
5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus  amplexandi et
tempus longe fieri a conplexibus
6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et  tempus
abiciendi
7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et  tempus
loquendi
8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus  pacis
9 quid habet amplius homo de labore suo
10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut  distendantur
in ea
11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit  disputationi
eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est  Deus ab initio
usque ad finem
12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere  bene in
vita sua
13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de  labore suo
hoc donum Dei est
14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in  perpetuum
non possumus eis quicquam addere nec auferre quae  fecit Deus ut
timeatur
15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt  et
Deus instaurat quod abiit
16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco  iustitiae
iniquitatem
17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et  tempus
omni rei tunc erit
18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et
ostenderet similes esse bestiis
19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa
utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur  similiter
spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius  cuncta subiacent
vanitati
20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in  terram
pariter revertentur
21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si
spiritus iumentorum descendat deorsum
22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in  opere suo
et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut  post se futura
cognoscat

Qoelet 4
1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et
lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere  eorum
violentiae cunctorum auxilio destitutos
2 et laudavi magis mortuos quam viventes
3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec  vidit mala
quae sub sole fiunt
4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias  animadverti
patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et  cura superflua est
5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum  labore
et adflictione animi
7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et  tamen
laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec  recogitat
dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc  quoque vanitas
est et adflictio pessima
9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim  emolumentum
societatis suae
10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum  ruerit non
habet sublevantem
11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei  funiculus
triplex difficile rumpitur
13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui  nescit
providere in posterum
14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad  regnum
et alius natus in regno inopia consumatur
15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente
secundo qui consurgit pro eo
16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et  qui
postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas  et
adflictio spiritus
17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior  est
oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid  faciant mali

Qoelet 5
1 ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad  proferendum
sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super  terram idcirco sint
pauci sermones tui
2 multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus  invenitur
stultitia
3 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei  infidelis
et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
4 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non
conplere
5 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas  coram
angelo non est providentia ne forte iratus Deus super  sermone tuo
dissipet cuncta opera manuum tuarum
6 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones  innumeri tu
vero Deum time
7 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et  subverti
iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio  quia excelso
alius excelsior est et super hos quoque  eminentiores sunt alii
8 et insuper universae terrae rex imperat servienti
9 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus  non
capiet ex eis et hoc ergo vanitas
10 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid  prodest
possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
11 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat
saturitas autem divitis non sinit dormire eum
12 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae
conservatae in malum domini sui
13 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in  summa
egestate erit
14 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic  revertetur et
nihil auferet secum de labore suo
15 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur  quid
ergo prodest ei quod laboravit in ventum
16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis  multis
et in aerumna atque tristitia
17 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et
fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole  numerum
dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars  illius
18 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua  et
laetetur de labore suo hoc est donum Dei
19 non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus  occupet
deliciis cor eius

Qoelet 6
1 est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens  apud
homines
2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et  nihil
deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit  ei potestatem
Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit  illud hoc vanitas et
magna miseria est
3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et  plures dies
aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis  substantiae suae
sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod  melior illo sit
abortivus
4 frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione  delebitur
nomen eius
5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
6 etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit  perfruitus
bonis nonne ad unum locum properant omnia
7 omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non  impletur
8 quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut  pergat
illuc ubi est vita
9 melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias  sed et
hoc vanitas est et praesumptio spiritus
10 qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod  homo sit
et non possit contra fortiorem se in iudicio  contendere
11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

Qoelet 7
1 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid
conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et
tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare  quid
post eum futurum sub sole sit
2 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis  die
nativitatis
3 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in  illa enim
finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat  quid futurum sit
4 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur  animus
delinquentis
5 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi  laetitia
6 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione  decipi
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus  stulti sed
et hoc vanitas
8 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
9 melior est finis orationis quam principium melior est  patiens
arrogante
10 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti  requiescit
11 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora  fuere
quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
12 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest  videntibus
solem
13 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc  autem plus
habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt  possessori suo
14 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille
despexerit
15 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim  hanc
sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum  iustas
querimonias
16 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in  iustitia
sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
17 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est  ne
obstupescas
18 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in  tempore
non tuo
19 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas  manum
tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
20 sapientia confortabit sapientem super decem principes  civitatis
21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non  peccet
22 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor  tuum ne
forte audias servum tuum maledicentem tibi
23 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti  aliis
24 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa  longius
recessit a me
25 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
26 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et  quaererem
sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem  stulti et errorem
inprudentium
27 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum  est et
sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo  effugiet eam
qui autem peccator est capietur ab illa
28 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut  invenirem
rationem
29 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille  unum
repperi mulierem ex omnibus non inveni
30 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et  ipse se
infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens  est et quis
cognovit solutionem verbi

Qoelet 8
1 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus  faciem
illius commutavit
2 ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
3 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere  malo
quia omne quod voluerit faciet
4 et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam  potest
quare ita facis
5 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus  et
responsionem cor sapientis intellegit
6 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis  adflictio
7 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio
8 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet  potestatem
in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello  neque salvabit
impietas impium
9 omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus  quae
fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum  suum
10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco  sancto erant
et laudabantur in civitate quasi iustorum operum  sed et hoc vanitas
est
11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia  absque ullo
timore filii hominum perpetrant mala
12 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per  patientiam
sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus  Deum qui verentur
faciem eius
13 non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi  umbra
transeant qui non timent faciem Dei
14 est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus  multa
proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui  ita securi
sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc  vanissimum iudico
15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub  sole nisi
quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum  secum auferret
de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus  sub sole
16 et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem
distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac  noctibus
somnum oculis non capit
17 et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo  invenire
rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus  laboraverit ad
quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit  sapiens se nosse non
poterit repperire

Qoelet 9
1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem  sunt iusti
atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen  nescit homo utrum
amore an odio dignus sit
2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque
eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti
victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator  ut
periurus ita et ille qui verum deierat
3 hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem  cunctis
eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur  malitia et
contemptu in vita sua et post haec ad inferos  deducentur
4 nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam  melior
est canis vivens leone mortuo
5 viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil  noverunt
amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni  tradita est memoria
eorum
6 amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent  partem
in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum  gaudio vinum
tuum quia Deo placent opera tua
8 omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite  tuo non
deficiat
9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae
instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore
vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod
laboras sub sole
10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia  nec opus
nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud  inferos quo tu
properas
11 verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec
fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec
artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et  sicut
aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore  malo cum
eis extemplo supervenerit
13 hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
14 civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex  magnus et
vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et  perfecta est obsidio
15 inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per
sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis  illius
pauperis
16 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo  ergo
sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt  audita
17 verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor  principis
inter stultos
18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno  peccaverit
multa bona perdet

Qoelet 10
1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est
sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra  illius
3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes  stultos
aestimat
4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum  tuum ne
dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a  facie
principis
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere  deorsum
7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos  super
terram
8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem  mordebit eum
coluber
9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit  ligna
vulnerabitur ab eis
10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed  hebetatum erit
multo labore exacuatur et post industriam  sequitur sapientia
11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui  occulte
detrahit
12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis  praecipitabunt
eum
13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius  error
pessimus
14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit  et quod
post futurum est quis illi poterit indicare
15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane  comedunt
17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes  vescuntur in
tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate  manuum
perstillabit domus
19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et  pecuniae
oboedient omnia
20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi  tui ne
maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam  et qui habet
pinnas adnuntiabit sententiam

Qoelet 11
1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa  tempora
invenies illum
2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum  sit mali
super terram
3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si
ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco
ceciderit ibi erit
4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes  numquam
metet
5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione  conpingantur
ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui  fabricator est
omnium
6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua  quia
nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque  simul melius
erit
7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus  fuerit
meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum  qui cum
venerint vanitatis arguentur praeterita
9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor  tuum in
diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et  in intuitu
oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his  adducet te Deus in
iudicium
10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua  adulescentia
enim et voluptas vana sunt

Qoelet 12
1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam  veniat
tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus  dicas non mihi
placent
2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et  revertantur
nubes post pluviam
3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri  fortissimi
et otiosae erunt molentes inminuto numero et  tenebrescent videntes
per foramina
4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et
consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae  carminis
5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit  amigdalum
inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis  quoniam ibit homo in
domum aeternitatis suae et circumibunt in  platea plangentes
6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea  et
conteratur hydria super fontem et confringatur rota super  cisternam
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus  redeat ad
Deum qui dedit illum
8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et
enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas  multas
10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos  ac
veritate plenos
11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum  defixi quae
per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros  nullus est
finis frequensque meditatio carnis adflictio est
13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata  eius
observa hoc est enim omnis homo
14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni  errato sive
bonum sive malum sit




