Canticum Canticorum (Cn.)
Cantico dei Cantici 1
1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua  vino
2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo
adulescentulae dilexerunt te
3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super  vinum
recti diligunt te
4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula  Cedar
sicut pelles Salomonis
5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol  filii
matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem  in vineis
vineam meam non custodivi
6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in  meridie
ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post
vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut  monilia
10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea  commorabitur
13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui  columbarum
15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster  floridus
16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

Cantico dei Cantici 2
1 ego flos campi et lilium convallium
2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter  filios sub
umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius  dulcis gutturi
meo
4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum  ne
suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa  velit
8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus  transiliens
colles
9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse  stat
post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens  per
cancellos
10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea  formonsa
mea et veni
11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox  turturis
audita est in terra nostra
13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem  surge
amica mea speciosa mea et veni
14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae  ostende mihi
faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim  tua dulcis et
facies tua decora
15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas  nam
vinea nostra floruit
16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis  esto
dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether

Cantico dei Cantici 3
1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea  quaesivi
illum et non inveni
2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram  quem
diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem  dilexit
anima mea vidistis
4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea  tenui
eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris  meae et in
cubiculum genetricis meae
5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum  ne
suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa  velit
6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi  ex
aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex  fortissimis
Israhel
8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque  ensis
super femur suum propter timores nocturnos
9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum
purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in  diademate quo
coronavit eum mater sua in die disponsionis  illius et in die
laetitiae cordis eius

Cantico dei Cantici 4
1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui  columbarum
absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut  greges caprarum
quae ascenderunt de monte Galaad
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro  omnes
gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut  fragmen
mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus  latet
4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum
propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur  in
liliis
6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem  murrae et
ad collem turis
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de  capite
Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de  montibus
pardorum
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in  uno
oculorum tuorum et in uno crine colli tui
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora  ubera
tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua  et
odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons  signatus
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum  fructibus
cypri cum nardo
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis  Libani
murra et aloe cum omnibus primis unguentis
15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu  de
Libano
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant  aromata
illius

Cantico dei Cantici 5
1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum  pomorum
suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui  murram meam cum
aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi  vinum meum cum lacte
meo comedite amici bibite et inebriamini  carissimi
2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis  aperi mihi
soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia  caput meum plenum
est rore et cincinni mei guttis noctium
3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos  quomodo
inquinabo illos
4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus  intremuit
ad tactum eius
5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt  murra
digiti mei pleni murra probatissima
6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque
transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et  non
inveni illum vocavi et non respondit mihi
7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt  me
vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut
nuntietis ei quia amore langueo
9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum  qualis
est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum  nigrae
quasi corvus
12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte  sunt
lotae et resident iuxta fluenta plenissima
13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis  labia
eius lilia distillantia murram primam
14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter  eius
eburneus distinctus sapphyris
15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super  bases
aureas species eius ut Libani electus ut cedri
16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est
dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo  declinavit
dilectus tuus et quaeremus eum tecum

Cantico dei Cantici 6
1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis  ut
pascatur in hortis et lilia colligat
2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter  lilia
3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem  terribilis
ut castrorum acies ordinata
4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt  capilli tui
sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
5 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro  omnes
gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
7 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et  adulescentularum
non est numerus
8 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa
genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam  praedicaverunt
reginae et concubinae et laudaverunt eam
9 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens  pulchra ut
luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut  inspicerem
si floruisset vinea et germinassent mala punica
11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut  intueamur te

Cantico dei Cantici 7
1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri  sunt
gressus tui in calciamentis filia principis iunctura  feminum tuorum
sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis  venter
tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in  Esebon
quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut  turris Libani
quae respicit contra Damascum
5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura  regis
vincta canalibus
6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt  ubera tua
sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad  potandum
labiisque et dentibus illius ruminandum
10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores
fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi  ubera mea
13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma  nova et
vetera dilecte mi servavi tibi

Cantico dei Cantici 8
1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut
inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis  et dabo
tibi poculum ex vino condito et mustum malorum  granatorum meorum
3 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
4 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare  faciatis
dilectam donec ipsa velit
5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et  nixa
super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi  corrupta est
mater tua ibi violata est genetrix tua
6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super  brachium
tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut  inferus aemulatio
lampades eius lampades ignis atque flammarum
7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina  obruent
illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro  dilectione
quasi nihil despicient eum
8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori  nostrae
in die quando adloquenda est
9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si  ostium
est conpingamus illud tabulis cedrinis
10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram  eo
quasi pacem repperiens
11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam
custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his  qui
custodiunt fructus eius
13 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem  tuam
14 fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum  super
montes aromatum




