Tobia (Tb.)
Tobia 1
1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in  superioribus
Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad  occidentem in
sinistro habens civitatem Sephet
2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in
captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis  fratribus qui
erant ex genere inpertiret
4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen  puerile
gessit in opere
5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam  fecerat
rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat
Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas
fideliter offerens
7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret  omnem
decimationem
8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua
genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et  filio in
civitatem Nineve cum omni tribu sua
12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam  suam
et numquam contaminatus est in escis eorum
13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi  Dominus
gratiam in conspectu Salmanassar regis
14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens  libertatem
quaecumque facere voluisset
15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita
salutis dabat eis
16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his  quibus
honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui  erat
ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus  argenti
18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum  regnaret
Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel  exosos haberet in
conspectu suo
19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur  eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis  atque
occisis sepulturam sollicitus exhibebat
21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et
iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat  corpora
eorum
22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei  omnem
substantiam eius
23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit  quia
multi diligebant eum
24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem  filii
ipsius
25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius
restituta est ei

Tobia 2
1 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset
prandium bonum in domo Tobis
2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra  timentes
Deum et epulentur nobiscum
3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel  iugulatum
iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo  relinquens
prandium ieiunus pervenit ad corpus
4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol
occubuisset caute sepeliret eum
5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et  tremore
6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos  prophetam dies
festi vestri convertentur in lamentationem et  luctum
7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius  rei
causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium  et iterum
sepelis mortuos
9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora  occisorum
et occultabat in domo sua et mediis noctibus  sepeliebat ea
10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens  domum
iactasset se iuxta parietem et obdormisset
11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora  insiderent
super oculos eius fieretque caecus
12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi  ut
posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti  Iob
13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata  eius
custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga  caecitatis
evenerit ei
14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo  omnibus
diebus vitae suae
15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et
cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus  quam Deus
daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de  labore
manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne  forte
furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet  nobis ex furto
aliquid aut edere aut contingere
22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est  spes
tua et elemosynae tuae modo paruerunt
23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei

Tobia 3
1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et  omnes
viae tuae misericordia et veritas et iudicium
3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis  meis
neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in
direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in
inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum
praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te
6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et  praecipe in
pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori  magis quam vivere
7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate
Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis  patris sui
8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine  Asmodeus
occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam
9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei  dicens
amplius ex te non videamus filium aut filiam super  terram
interfectrix virorum tuorum
10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad  hanc
vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus  diebus et
tribus noctibus non manducavit neque bibit
11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut  ab
isto inproperio liberaret eam
12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem  benedicens
Dominum
13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui  cum
iratus fueris misericordiam facies et in tempore  tribulationis
peccata dimittis his qui invocant te
14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos  converto
15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut  certe
desuper terra eripias me
16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam  servavi
animam meam ab omni concupiscentia
17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in  levitate
ambulant participem me praebui
18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi  suscipere
19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni  non
fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
20 non est enim in hominis potestate consilium tuum
21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si  in
probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione  fuerit
liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam  tuam
pervenire licebit
22 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post
tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum
exultationem infundis
23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu
gloriae summi Dei
25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret  ambos
quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini  recitata

Tobia 4
1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori
potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum
2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo  quasi
fundamentum construe
3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem
habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit  propter te
in utero suo
5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam  circa
me
6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave  ne
aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei  nostri
7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem  tuam ab
ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies  Domini
8 quomodo potueris ita esto misericors
9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit  etiam
exiguum libenter inpertire stude
10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non
patietur animam ire in tenebras
12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui  faciunt
eam
13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem  tuam
numquam patiaris crimen scire
14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari
permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei
restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat
16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando  facias
17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de  vestimentis
tuis nudos tege
18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et  noli ex
eo manducare et bibere cum peccatoribus
19 consilium semper a sapiente perquire
20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas  dirigat et
omnia consilia tua in ipso permaneant
21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti  dum
infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et  chirografum
eius apud me habeo
22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo  supra
memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum
23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa  bona
habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato  et
fecerimus bene

Tobia 5
1 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque
praecepisti mihi faciam pater
2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit  neque
ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua  pergatur illuc
aliquando cognovi
3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem  eius
penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat  tecum
salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem
praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit  unde te
habemus bone iuvenis
7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti  viam
quae ducit in regionem Medorum
8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi  et
mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages  civitate
Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem  patri
meo
10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae
admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper  sit
12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo  et
lumen caeli non video
13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo  cureris
14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium  meum ad
Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi  mercedem
tuam
15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de  qua
tribu es tu
17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an  ipsum
mercennarium qui cum filio tuo eat
18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae  magni
filius
19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne  irascaris
quod voluerim cognoscere genus tuum
20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi  reducam
filium tuum
21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in
itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit  Tobias vale
patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere  baculum
senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias  conputaremus
hoc quod videbamus filium nostrum
26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius  noster et
salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum
27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene
disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio
revertatur ad nos
28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit

Tobia 6
1 profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit  prima
mansione iuxta fluvium Tigris
2 et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis  exivit ad
devorandum eum
3 quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet  me
4 et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad  te
quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit  ante
pedes eius
5 tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et  fel
eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad  medicamenta
utiliter
6 quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt  in via
cetera salierunt quae sufficerent eis quousque  pervenirent in Rages
civitatem Medorum
7 tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te  Azarias
frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae  de pisce
servare iussisti
8 respondensque dixit ei cordis eius particulam si super  carbones
ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro  sive a muliere
ita ut ultra non accedat ad eos
9 []
10 et dixit ei ubi vis ut maneamus
11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus  vir
de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque  masculum
neque feminam ullum habet alium praeter eam
12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam  accipere
coniugem
13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris
septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos
occidit
15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus
parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad  infernum
16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui  sunt
quibus praevalere potest daemonium
17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua  mente
excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et  mulus in quibus
non est intellectus habet potestatem daemonium  super eos
18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres  dies
continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus  vacabis cum ea
19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum
admitteris
21 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex  vobis
incolomes procreentur
22 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore  Domini
amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine  Abrahae
benedictionem in filiis consequaris

Tobia 7
1 ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum
gaudio
2 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam  similis est
iuvenis iste consobrino meo
3 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri  at illi
dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate  Nineven
4 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt
novimus
5 cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel
Tobias de quo interrogas pater huius est
6 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et  plorans
super collum eius
7 dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri  filius
es
8 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
9 postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem  et
parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad  prandendum
10 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi  prius
petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram  filiam tuam
11 quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis
septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter  accideret
et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
12 dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic  timenti
Deum debetur coniux filia tua propterea alius non  potuit habere
illam
13 tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas  meas
in conspectu suo admiserit
14 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista
coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli
dubium gerere quod tibi eam non tradam
15 et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae  tradidit
dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit  vobiscum et ipse
coniungat vos impleatque benedictionem suam in  vobis
16 et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
17 et post haec epulati sunt benedicentes Deum
18 vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei  ut
praepararet alterum cubiculum
19 et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
20 dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det  tibi
gaudium pro taedio quo perpessa es

Tobia 8
1 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de  cassidile suo
partem iecoris posuitque eam super carbones vivos
3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum  in
deserto superioris Aegypti
4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge
deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis  tribus
noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in  nostro erimus
coniugio
5 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi  sicut et
gentes quae ignorant Deum
6 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas  daretur
eis
7 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te  caeli
et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua  quae in eis
sunt
8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio  sororem
meam sed sola posteritatis dilectione in qua  benedicatur nomen tuum
in saecula saeculorum
10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et
consenescamus ambo pariter sani
11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit  Raguhel
servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris  illis
septem qui sunt ingressi ad eam
13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel  dixit
14 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut  sepeliam
illum antequam inlucescat
15 at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum
repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
16 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum  Raguhel
videlicet et Anna uxor eius
17 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non  contigit
nobis quemadmodum putabamus
18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a  nobis
inimicum persequentem nos
19 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius
benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis
offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus  in
universa terra
20 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam  quam
fecerant priusquam lucesceret
21 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et  praepararet
omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria
22 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit  et
parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis
23 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur  apud eum
24 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem  dedit
Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae  supererat post
obitum eorum Tobis dominio deveniret

Tobia 9
1 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem  aestimabat
et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba  mea
2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus  providentiae tuae
3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et  vadas ad
Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum  et recipias
ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas
4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si  tardavero una
die plus contristatur anima eius
5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius  adiuramentum
spernere non possum
6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos  camelos
in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei  chirografum
suum et recepit omnem pecuniam
7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt
fecitque eum secum venire ad nuptias
8 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam  discumbentem
et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit  itaque Gabelus et
benedixit Deum
9 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es  viri
optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis
10 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes  vestros
11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum  usque in
tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum  benedictum a
Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum
12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et  cum
timore Domini nuptiarum convivium exercebant

Tobia 10
1 cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus  erat
pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus  aut quare
detentus est ibi
2 putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam
3 coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum  eo et
coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime  reverteretur
filius eorum ad eos
4 flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque  dicebat
heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen  oculorum
nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae  nostrae spem
posteritatis nostrae
5 omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a  nobis
6 cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius  noster
satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
7 illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie  exiliens
circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes  remeandi
videbatur ut procul videret eum si fieri possit  venientem
8 at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego  mittam
nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
9 cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo  dies
conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis
10 cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum  nulla
ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam  partem omnis
substantiae suae in pueris et in puellis et in  pecudibus et in
camelis et in pecunia multa et salvum atque  gaudentem dimisit eum a
se
11 dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro  perducatque
vos incolomes et inveniatis omnia recte circa  conparentes vestros et
videant oculi mei filios vestros  priusquam moriar
12 et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam  et
dimiserunt ire
13 monentes eam honorare soceros diligere maritum regere  familiam
gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere

Tobia 11
1 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in  medio
itinere contra Nineven undecimo die
2 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti  patrem
tuum
3 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu  insequentur iter
nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum  animalibus
4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam  tolle tecum
ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque  Tobias ex felle
illo et abierunt
5 Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde  respicere
poterat de longinquo
6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a  longe et
ilico agnovit venientem filium suum et currens  nuntiavit viro suo
dicens ecce venit filius tuus
7 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam  statim
adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad  patrem tuum et
osculare eum
8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod  portas
tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et  videbit pater
tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit
9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi  nuntius
adveniens blandimento suae caudae gaudebat
10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens  pedibus
currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo
11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt  flere
prae gaudio
12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt
13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri  suo
14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex  oculis
eius quasi membrana ovi egredi
15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque  visum
recepit
16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes  qui
sciebant eum
17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam  tu
castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium  meum
18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius  et
omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa  uxoris sed
et alia pecunia quam receperat a Gabelo
19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae  fecisset
circa eum per hominem qui eum duxerat
20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes  ad Tobin
congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum  ostenderat Deus
21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi  sunt

Tobia 12
1 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid  possumus
dare viro isti sancto qui venit tecum
2 respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut  quid
dignum poterit esse beneficiis eius
3 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit  uxorem
ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit  gaudium
parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis  eripuit te
quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per  eum repleti
sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare
4 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur  medietatem
de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
5 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in  partem et
rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium  quae
adtulerant acceptam habere
6 tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram  omnibus
viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum  misericordiam
suam
7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem  Dei
revelare et confiteri honorificum est
8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam  thesauros auri
condere
9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat  peccata
et faciet invenire vitam aeternam
10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt  animae suae
11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis  sermonem
occultum
12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et  derelinquebas
prandium et mortuos abscondebas per diem in domo  tua et nocte
sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino
13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio  probaret te
14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem  filii tui
a daemonio liberarem
15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus  ante
Dominum
16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt  super
faciem suam
17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum  benedicite et
cantate illi
19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo
invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem
benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra  eum
videre non potuerunt
22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum  et
exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius

Tobia 13
1 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et  dixit
magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum  tuum
2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et  reducis et
non est qui effugiat manum tuam
3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium  laudate
eum
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum  ut vos
narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non  est alius
Deus omnipotens praeter eum
5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse  salvabit
nos propter misericordiam suam
6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore
confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus  vestris
7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi  quoniam
ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram  Deo
credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
9 ego autem et anima mea in eo laetabimur
10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae  et
confitemini illi
11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus  manuum
tuarum
12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut
reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes  captivos
et gaudeas in omnia saecula saeculorum
13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes
adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione  habebunt
15 nomen magnum invocabunt in te
16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt  omnes
qui blasphemaverint te benedictique erunt qui  aedificaverint te
17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes  benedicentur et
congregabuntur ad Dominum
18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem  civitatem
suam
20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam
claritatem Hierusalem
21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur  et ex
lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur  et per
vicos eius alleluia cantabitur
23 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in
saecula saeculorum super eam amen

Tobia 14
1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus  est
vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum  suorum
2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est  honorifice in
Nineven
3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit
sexagenarius vero recepit
4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono  profectu
timoris Dei perrexit in pace
5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum  et
septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et
fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad  eam
7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae  in ea
incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur  omnes timentes
Deum
8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et
inhabitabunt in ea
9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in  veritate
et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et  elemosynas ut
sint memores Dei et benedicant eum in omni  tempore in veritate et in
tota virtute sua
12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed  quacumque die
sepelieritis matrem vestram circa me in uno  sepulchro ex eo dirigite
gressus vestros ut exeatis hinc
13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit  ex
Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros  suos
15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum  gessit
et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus  Raguhel ipse
percepit viditque quintam generationem filios  filiorum suorum
16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum  gaudio
sepelierunt eum




