Ruth (Rt.)
Rut 1
1 in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est  fames in
terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur  in regione
moabitide cum uxore sua ac duobus liberis
2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis  alter
Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda  ingressique
regionem moabitidem morabantur ibi
3 et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum  filiis
4 qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha  altera
Ruth manseruntque ibi decem annis
5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque  mulier
orbata duobus liberis ac marito
6 et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de  regione
moabitide audierat enim quod respexisset Dominus  populum suum et
dedisset eis escas
7 egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque  nuru et
iam in via posita revertendi in terram Iuda
8 dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus  vobiscum
misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum
9 det vobis invenire requiem in domibus virorum quos  sortiturae estis
et osculata est eas quae elevata voce flere  coeperunt
10 et dicere tecum pergemus ad populum tuum
11 quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis  mecum num
ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me  sperare possitis
12 revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum  nec
apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere  et parere
filios
13 si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant
pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso  filiae mi
quia vestra angustia me magis premit et egressa est  manus Domini
contra me
14 elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata  socrum
est ac reversa Ruth adhesit socrui suae
15 cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum  et ad
deos suos vade cum ea
16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam
quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter  morabor
populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus
17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique  locum
accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat  si non sola
mors me et te separaverit
18 videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset  secum
pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum  persuadere
19 profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus  urbem
ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque  mulieres
haec est illa Noemi
20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate  me Mara
hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit  Omnipotens
21 egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur  vocatis
me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens
22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra
peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum  hordea
metebantur

Rut 2
1 erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et  magnarum
opum nomine Booz
2 dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in  agrum et
colligam spicas quae metentium fugerint manus  ubicumque clementis in
me patris familias repperero gratiam cui  illa respondit vade filia mi
3 abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium  accidit
autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de  cognatione
Helimelech
4 et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus  Dominus
vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus
5 dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec  puella
6 qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de  regione
moabitide
7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum
vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum  quidem
domum reversa est
8 et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in  alterum
agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
9 et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo  tibi
molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et  bibe aquas
de quibus et pueri bibunt
10 quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad  eum
unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et  nosse me
dignareris peregrinam mulierem
11 cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris  socrui
tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes  tuos et
terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante  nesciebas
12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem  recipias a
Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius  confugisti alas
13 quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui  consolatus
es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non  sum similis unius
puellarum tuarum
14 dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc  et
comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit  itaque ad
messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque  et saturata est
et tulit reliquias
15 atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit  autem
Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit  ne
prohibeatis eam
16 et de vestris quoque manipulis proicite de industria et  remanere
permittite ut absque rubore colligat et colligentem  nemo corripiat
17 collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat  virga
caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram  id est tres
modios
18 quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui  suae
insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo  saturata
fuerat
19 dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus  sit
benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem  esset
operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
20 cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem  gratiam
quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque  propinquus ait
noster est homo
21 et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu  messoribus eius
iungerer donec omnes segetes meterentur
22 cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius  exeas ad
metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi
23 iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit  donec
hordea et triticum in horreis conderentur

Rut 3
1 postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea  filia mi
quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi
2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est  noster et
hac nocte aream hordei ventilat
3 lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac
descende in aream non te videat homo donec esum potumque  finierit
4 quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat
veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et
proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere  debeas
5 quae respondit quicquid praeceperis faciam
6 descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat  socrus
7 cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit  abscondite et
discoperto a pedibus eius pallio se proiecit
8 et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est  viditque
mulierem iacentem ad pedes suos
9 et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla  tua
expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es
10 et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem  misericordiam
posteriore superasti quia non es secuta iuvenes  pauperes sive divites
11 noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi  scit enim
omnis populus qui habitat intra portas urbis meae  mulierem te esse
virtutis
12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior
13 quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit  propinquitatis iure
retinere bene res acta est sin autem ille  noluerit ego te absque ulla
dubitatione suscipiam vivit Dominus  dormi usque mane
14 dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum
surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit  Booz cave
ne quis noverit quod huc veneris
15 et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et  tene
utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex  modios hordei
et posuit super eam quae portans ingressa est  civitatem
16 et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia
narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo
17 et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam  te
reverti ad socrum tuam
18 dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum  habeat
neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus  est

Rut 4
1 ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset
propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad  eum
declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui  devertit et
sedit
2 tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit  ad eos
sedete hic
3 quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri  fratris
nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de  regione moabitide
4 quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus  et
maioribus natu de populo meo si vis possidere iure  propinquitatis eme
et posside sin autem tibi displicet hoc  ipsum indica mihi ut sciam
quid facere debeam nullus est enim  propinquus excepto te qui prior es
et me qui secundus sum at  ille respondit ego agrum emam
5 cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth  quoque
Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut  suscites nomen
propinqui tui in hereditate sua
6 qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim  posteritatem
familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio  quo me libenter
carere profiteor
7 hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et  si
quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma  concessio
solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo  hoc erat
testimonium cessionis in Israhel
8 dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim  solvit de
pede suo
9 at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos  estis
hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et  Chellion et
Maalon tradente Noemi
10 et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut
suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum eius de
familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius  rei
testes estis
11 respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu  nos
testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur  domum tuam
sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum  Israhel ut sit
exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre  nomen in Bethleem
12 fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit  Iudae de
semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella
13 tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est  ad eam
et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium
14 dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non  est
passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur  nomen eius
in Israhel
15 et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem  de
nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est  melior quam
si septem haberes filios
16 susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac
gerulae officio fungebatur
17 vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus  est
filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai  patris
David
18 hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom
19 Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab
20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma
21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed




