Iosue (Ios.)
Giosue 1
1 et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur  Dominus
ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei
2 Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum  tu et
omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis  Israhel
3 omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis  tradam
sicut locutus sum Mosi
4 a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis  terra
Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit  terminus
vester
5 nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae  sicut fui
cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te
6 confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo  huic
terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis
7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et  facias
omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne  declines ab ea
ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta  quae agis
8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis  in eo
diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae  scripta sunt in
eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam
9 ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere  et
noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus  ad
quaecumque perrexeris
10 praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per  medium
castrorum et imperate populo ac dicite
11 praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium  transibitis
Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam  Dominus Deus vester
daturus est vobis
12 Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait
13 mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus  Domini
dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem  terram
14 uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam  tradidit
vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati  ante fratres
vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis
15 donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis  dedit
et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester  daturus est
eis et sic revertemini in terram possessionis  vestrae et habitabitis
in ea quam vobis dedit Moses famulus  Domini trans Iordanem contra
solis ortum
16 responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae  praecepisti
nobis faciemus et quocumque miseris ibimus
17 sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi  tantum
sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose
18 qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis  sermonibus
quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et  viriliter age

Giosue 2
1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros  exploratores
abscondito et dixit eis ite et considerate terram  urbemque Hiericho
qui pergentes ingressi sunt domum mulieris  meretricis nomine Raab et
quieverunt apud eam
2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi  sunt
huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram
3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt  ad te
et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et  omnem terram
considerare venerunt
4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad  me sed
nesciebam unde essent
5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter  exierunt
nescio quo abierunt persequimini cito et  conprehendetis eos
6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae  operuitque
eos lini stipula quae ibi erat
7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae  ducit ad
vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa  est
8 necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad  eos et
ait
9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in  nos
terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae
10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad  vestrum
introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae  feceritis duobus
Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem  Seon et Og quos
interfecistis
11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec  remansit
in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim  Deus vester ipse
est Deus in caelo sursum et in terra deorsum
12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci  vobiscum
misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei  detisque mihi
signum verum
13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas  et omnia
quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte
14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si  tamen
non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram  faciemus in
te misericordiam et veritatem
15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius  herebat
muro
16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant  vobis
revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et  sic ibitis
per viam vestram
17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo  adiurasti
nos
18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste
coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti  et
patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam
congregaveris in domum tuam
19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit  in caput
eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui  tecum fuerint
in domo redundabit in caput nostrum si eos  aliquis tetigerit
20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in  medium
erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque  eos ut
pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra
22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt  ibi tres
dies donec reverterentur qui fuerant persecuti  quaerentes enim per
omnem viam non reppererunt eos
23 quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt  exploratores
de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue  filium Nun
narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
24 atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem  terram hanc
et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius

Giosue 3
1 igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque  de
Setthim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israhel et  morati
sunt ibi per tres dies
2 quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium
3 et clamare coeperunt quando videritis arcam foederis Domini  Dei
vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos  quoque
consurgite et sequimini praecedentes
4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut  procul
videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia  prius non
ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad  arcam
5 dixitque Iosue ad populum sanctificamini cras enim faciet  Dominus
inter vos mirabilia
6 et ait ad sacerdotes tollite arcam foederis et praecedite  populum
qui iussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos
7 dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram  omni
Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim
8 tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et  dic
eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea
9 dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite  verba
Domini Dei vestri
10 et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in  medio
vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum  Hettheum Eveum
et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et  Iebuseum
11 ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per  Iordanem
12 parate duodecim viros de tribubus Israhel singulos per  singulas
tribus
13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui  portant
arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis  aquae quae
inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem  desuper veniunt
in una mole consistent
14 igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut  transirent
Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis  pergebant ante
eum
15 ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte  aquae
cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis  impleret
16 steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis
intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque  ad
locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare  Solitudinis quod
nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo  omnino deficerent
17 populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui
portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in  medio
Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum  transiebat

Giosue 4
1 quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
2 elige duodecim viros singulos per singulas tribus
3 et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi  steterunt
sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos  ponetis in loco
castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
4 vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis  Israhel
singulos de tribubus singulis
5 et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis  medium
et portate singuli singulos lapides in umeris vestris  iuxta numerum
filiorum Israhel
6 ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii  vestri
cras dicentes quid sibi volunt isti lapides
7 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam  foederis
Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides  isti in
monumentum filiorum Israhel usque in aeternum
8 fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue  portantes de
medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei  Dominus imperarat iuxta
numerum filiorum Israhel usque ad locum  in quo castrametati sunt
ibique posuerunt eos
9 alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis  alveo
ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et  sunt ibi
usque in praesentem diem
10 sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis  medio
donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad  populum
praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque  populus et
transiit
11 cumque transissent omnes transivit et arca Domini  sacerdotesque
pergebant ante populum
12 filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati
praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
13 et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos  incedebant
per plana atque campestria urbis Hiericho
14 in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel  ut
timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
15 dixitque ad eum
16 praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut  ascendant de
Iordane
17 qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
18 cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et  siccam
humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum  suum et
fluebant sicut ante consueverant
19 populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die  et
castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis  Hiericho
20 duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant  posuit
Iosue in Galgalis
21 et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii  vestri
cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti  lapides
22 docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit  Israhel
Iordanem istum
23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro  donec
transiretis
24 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec  transiremus
25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum  et ut
vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

Giosue 5
1 postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui  habitabant trans
Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti  reges Chanaan qui propinqua
possidebant Magno mari loca quod  siccasset Dominus fluenta Iordanis
coram filiis Israhel donec  transirent dissolutum est cor eorum et non
remansit in eis  spiritus timentium introitum filiorum Israhel
2 eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et
circumcide secundo filios Israhel
3 fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in  colle
Praeputiorum
4 haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus  qui
egressus est ex Aegypto generis masculini universi  bellatores viri
mortui sunt in deserto per longissimos viae  circuitus
5 qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in  deserto
6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis  incircumcisus
fuit donec consumerentur qui non audierant vocem  Domini et quibus
ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte  et melle manantem
7 horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt  ab
Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in  via
aliquis circumciderat
8 postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem  castrorum
loco donec sanarentur
9 dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a  vobis
vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in  praesentem diem
10 manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase
quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho
11 et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et
pulentam eiusdem anni
12 defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec  usi
sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de  frugibus
praesentis anni terrae Chanaan
13 cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos  et
vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium
perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum
14 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini  et nunc
venio
15 cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus  meus
loquitur ad servum suum
16 solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo  stas
sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum

Giosue 6
1 Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum  Israhel et
nullus egredi audebat aut ingredi
2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho  et regem
eius omnesque fortes viros
3 circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis  sex
diebus
4 septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum  usus est
in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque  circuibitis
civitatem et sacerdotes clangent bucinis
5 cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in  auribus
vestris increpuerit conclamabit omnis populus  vociferatione maxima et
muri funditus corruent civitatis  ingredienturque singuli per locum
contra quem steterint
6 vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos  tollite
arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem  iobeleorum
bucinas et incedant ante arcam Domini
7 ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati
praecedentes arcam Domini
8 cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem  bucinis
clangerent ante arcam foederis Domini
9 omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam
sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
10 praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec  audietur
vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur  donec veniat
dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
11 circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et  reversa in
castra mansit ibi
12 igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam  Domini
13 et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est
praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et  armatus
populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur  arcam et
bucinis personabat
14 circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt  in
castra sic fecerunt sex diebus
15 die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem  sicut
dispositum erat septies
16 cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit  Iosue
ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus  civitatem
17 sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt  Domino sola
Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in  domo sunt abscondit
enim nuntios quos direximus
18 vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam
contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra  Israhel sub
peccato sint atque turbentur
19 quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum  ac ferri
Domino consecretur repositum in thesauris eius
20 igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis  postquam in
aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri  ilico corruerunt et
ascendit unusquisque per locum qui contra  se erat ceperuntque
civitatem
21 et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad  mulierem
ab infante usque ad senem boves quoque et oves et  asinos in ore
gladii percusserunt
22 duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit  Iosue
ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam  omniaque quae
illius sunt sicut illi iuramento firmastis
23 ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres  quoque
et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra  castra
Israhel manere fecerunt
24 urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque  argento
et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium  Domini consecrarunt
25 Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae  habebat
fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel  usque in
praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos  miserat ut
explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est  Iosue dicens
26 maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et  aedificaverit
civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta  illius iaciat et in
novissimo liberorum ponat portas eius
27 fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra  vulgatum est

Giosue 7
1 filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et  usurpaverunt de
anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi  filii Zare de tribu
Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque  est Dominus contra filios
Israhel
2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est  iuxta
Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis  ascendite et
explorate terram qui praecepta conplentes  exploraverunt Ahi
3 et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo  vel tria
milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis  populus
frustra vexatur contra hostes paucissimos
4 ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga  vertentes
5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis  triginta et
sex homines persecutique sunt eos adversarii de  porta usque Sabarim
et ceciderunt per prona fugientes  pertimuitque cor populi et instar
aquae liquefactum est
6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram  coram
arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes  Israhel
miseruntque pulverem super capita sua
7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere  populum
istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei  et perderes
utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem
8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis  terga
vertentem
9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter  conglobati
circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de  terra et quid facies
magno nomini tuo
10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra
11 peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum  tuleruntque de
anathemate et furati sunt atque mentiti et  absconderunt inter vasa
sua
12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet  quia
pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec  conteratis eum
qui huius sceleris reus est
13 surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in  crastinum
haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in  medio tui est
Israhel non poteris stare coram hostibus tuis  donec deleatur ex te
qui hoc contaminatus est scelere
14 accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque  tribum
sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio  per domos
domusque per viros
15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus  conburetur
igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus  est pactum Domini
et fecit nefas in Israhel
16 surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus  suas et
inventa est tribus Iuda
17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est  familia
Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi
18 cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium  Charmi
filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et  confitere
atque indica mihi quid feceris ne abscondas
20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi  Domino Deo
Israhel et sic et sic feci
21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et  ducentos
siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum  et
concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium  tabernaculi
mei argentumque fossa humo operui
22 misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum  illius
reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum  simul
23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes  filios
Israhel proieceruntque ante Dominum
24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et  pallium et
auream regulam filiosque eius et filias boves et  asinos et oves
ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem  et omnis Israhel cum
eo duxerunt eos ad vallem Achor
25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in  die hac
lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius  erant igne
consumpta sunt
26 congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui
permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini  ab eis
vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque  hodie

Giosue 8
1 dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle  tecum
omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in  oppidum Ahi
ecce tradidi in manu tua regem eius et populum  urbemque et terram
2 faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et  regi
illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis  pone insidias
urbi post eam
3 surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut
ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium  misit
nocte
4 praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec  longius
recedatis et eritis omnes parati
5 ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex  adverso
contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante  fecimus fugiemus
et terga vertemus
6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt  enim
fugere nos sicut prius
7 nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de  insidiis
et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus  vester in manus
vestras
8 cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi
9 dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum  sederuntque inter
Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis  Ahi Iosue autem nocte illa
in medio mansit populi
10 surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum  senioribus in
fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum
11 cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis  steterunt ad
septentrionalem urbis plagam inter quam et eos  vallis media erat
12 quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis  inter
Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis
13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat  ita ut
novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis  adtingerent abiit
ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis  medio
14 quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est  cum omni
exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum  ignorans quod
post tergum laterent insidiae
15 Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum  et
fugientes per viam solitudinis
16 at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes  persecuti
sunt eos cumque recessissent a civitate
17 et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non
persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida  relinquentes
18 dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est  contra
urbem Ahi quoniam tibi tradam eam
19 cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae
latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem  ceperunt et
succenderunt eam
20 viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes  et
videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non  potuerunt ultra
huc illucque diffugere praesertim cum hii qui  simulaverant fugam et
tendebant ad solitudinem contra  persequentes fortissime restitissent
21 vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas  et fumus
urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi
22 siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem  egressi ex
urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum  ergo ex utraque
parte adversarii caederentur ita ut nullus de  tanta multitudine
salvaretur
23 regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt  Iosue
24 igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta  tendentem
fuerant persecuti et in eodem loco gladio  corruentibus reversi filii
Israhel percusserunt civitatem
25 erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad  mulierem
duodecim milia hominum omnes urbis Ahi
26 Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat  tenens
clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi
27 iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii  Israhel
sicut praeceperat Dominus Iosue
28 qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum
29 regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum  et solis
occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de  cruce
proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super  eum magno
acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem
30 tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte  Hebal
31 sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et  scriptum
est in volumine legis Mosi altare de lapidibus  inpolitis quos ferrum
non tetigit et obtulit super eo  holocausta Domino immolavitque
pacificas victimas
32 et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod  ille
digesserat coram filiis Israhel
33 omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices  stabant ex
utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui  portabant arcam
foederis Domini ut advena ita et indigena media  eorum pars iuxta
montem Garizim et media iuxta montem Hebal  sicut praeceperat Moses
famulus Domini et primum quidem  benedixit populo Israhel
34 post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis  et
cuncta quae scripta erant in legis volumine
35 nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed  universa
replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus  ac parvulis et
advenis qui inter eos morabantur

Giosue 9
1 quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur  in
montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris  Magni hii
quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et  Amorreus et Chananeus
Ferezeus et Eveus et Iebuseus
2 congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel  uno
animo eademque sententia
3 at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae  fecerat Iosue
Hiericho et Ahi
4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres  asinis
inponentes et utres vinarios scissos atque consutos
5 calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis  pittaciis
consuta erant induti veteribus vestimentis panes  quoque quos
portabant ob viaticum duri erant et in frusta  comminuti
6 perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris  Galgalae et
dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra  longinqua venimus
pacem vobiscum facere cupientes  responderuntque viri Israhel ad eos
atque dixerunt
7 ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et  non
possimus foedus inire vobiscum
8 at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue  quinam ait
estis et unde venistis
9 responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in  nomine
Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius  cuncta quae fecit
in Aegypto
10 et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi  Esebon et Og
regi Basan qui erat in Astharoth
11 dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae  nostrae
tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et  occurrite eis ac
dicite servi vestri sumus foedus inite  nobiscum
12 en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut  veniremus ad
vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et  vetustate nimia
comminuti
13 utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti  vestes et
calciamenta quibus induimur et quae habemus in  pedibus ob
longitudinem largioris viae trita sunt et paene  consumpta
14 susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non
interrogaverunt
15 fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus  est quod
non occiderentur principes quoque multitudinis  iuraverunt eis
16 post dies autem tres initi foederis audierunt quod in  vicino
habitarent et inter eos futuri essent
17 moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates  eorum
die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et  Beroth et
Cariathiarim
18 et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes
multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque  omne
vulgus contra principes
19 qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei  Israhel
et idcirco non possumus eos contingere
20 sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra  nos
ira Domini concitetur si peieraverimus
21 sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna  caedant
aquasque conportent quibus haec loquentibus
22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere  fraude
voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis  cum in medio
nostri sitis
23 itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe  vestra
ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei
24 qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae  promisisset
Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis  omnem terram et
disperderet cunctos habitatores eius timuimus  igitur valde et
providimus animabus nostris vestro terrore  conpulsi et hoc consilium
inivimus
25 nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum  videtur fac
nobis
26 fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus  filiorum
Israhel ut non occiderentur
27 decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti  populi et
altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes  usque in
praesens tempus in loco quem Dominus elegisset

Giosue 10
1 quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet  cepisset
Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat  Hiericho et regi
eius sic fecit Ahi et regi illius et quod  transfugissent Gabaonitae
ad Israhel et essent foederati eorum
2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium  civitatum
et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius  fortissimi
3 misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron  et ad
Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et  ad Dabir
regem Eglon dicens
4 ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon  quare
transfugerit ad Iosue et filios Israhel
5 congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex
Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul  cum
exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon  obpugnantes eam
6 habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue  qui tunc
morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne  retrahas manus
tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et  libera nos ferque
praesidium convenerunt enim adversum nos  omnes reges Amorreorum qui
habitant in montanis
7 ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum  cum eo
viri fortissimi
8 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas  tradidi
illos nullus tibi ex eis resistere poterit
9 inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte  de
Galgalis
10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque  plaga
magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus  Bethoron et
percussit usque Azeca et Maceda
11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu  Bethoron
Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque  Azeca et mortui
sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos  gladio percusserant
filii Israhel
12 tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum  in
conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra  Gabaon ne
movearis et luna contra vallem Ahialon
13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de  inimicis
suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit  itaque sol in
medio caeli et non festinavit occumbere spatio  unius diei
14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino  voci
hominis et pugnante pro Israhel
15 reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae
16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca  urbis
Maceda
17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges  latentes
in spelunca Maceda
18 qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os  speluncae
et ponite viros industrios qui clausos custodiant
19 vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos  quosque
fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum  intrare praesidia
quos tradidit Dominus Deus in manus vestras
20 caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad  internicionem
paene consumptis hii qui Israhel effugere  potuerunt ingressi sunt
civitates munitas
21 reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi  tunc erant
castra sani et integro numero nullusque contra  filios Israhel muttire
ausus est
22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et  producite ad me
quinque reges qui in ea latitant
23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad  eum
quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron  regem
Hieremoth regem Lachis regem Eglon
24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et  ait ad
principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes  super colla
regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum  pedibus colla
calcarent
25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini  et
estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus  vestris
adversum quos dimicatis
26 percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super  quinque
stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum
27 cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos  de
patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua  latuerant et
posuerunt super os eius saxa ingentia quae  permanent usque in
praesens
28 eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore  gladii
regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non  dimisit in
ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda  sicut fecerat regi
Hiericho
29 transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat  contra
eam
30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel  percusseruntque
urbem in ore gladii et omnes habitatores eius  non dimiserunt in ea
ullas reliquias feceruntque regi Lebna  sicut fecerant regi Hiericho
31 de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum  disposito
obpugnabat eam
32 tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam  die altero
atque percussit in ore gladii omnemque animam quae  fuerat in ea sicut
fecerat Lebna
33 eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis  quem
percussit Iosue cum omni populo eius usque ad  internicionem
34 transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii  omnes
animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis
36 ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et  pugnavit
contra eam
37 cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et  omnia
oppida regionis illius universasque animas quae in ea  fuerant
commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut  fecerat Eglon sic
fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit  consumens gladio
38 inde reversus in Dabir
39 cepit eam atque vastavit
40 regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit  in ore
gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat  Hebron et
Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius
41 percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam  atque
campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea  ullas
reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut  praeceperat
ei Dominus Deus Israhel
42 a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon
43 universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque  vastavit
Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo
44 reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in  Galgala

Giosue 11
1 quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon  et ad
regem Someron atque ad regem Acsaph
2 ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in  planitie
contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in  regionibus Dor
iuxta mare
3 Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque  Hettheum ac
Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui  habitabat ad
radices Hermon in terra Masphe
4 egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis  sicut
harena quae est in litore maris equi quoque et currus  inmensae
multitudinis
5 conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut  pugnarent
contra Israhel
6 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem  hora
ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel  equos eorum
subnervabis et currus igne conbures
7 venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad  aquas
Merom subito et inruerunt super eos
8 tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt  eos et
persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas  Maserefoth campumque
Masphe qui est ad orientalem illius partem  ita percussit omnes ut
nullas dimitteret ex eis reliquias
9 fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit
currusque conbusit
10 reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit  gladio Asor
enim antiquitus inter omnia regna haec principatum  tenebat
11 percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non  dimisit in ea
ullas reliquias sed usque ad internicionem  universa vastavit ipsamque
urbem permisit incendio
12 et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit  percussit
atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus  Domini
13 absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae  ceteras
succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma  consumpsit
14 omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi  filii
Israhel cunctis hominibus interfectis
15 sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit  Moses Iosue
et ille universa conplevit non praeteriit de  universis mandatis ne
unum quidem verbum quod iusserat Dominus  Mosi
16 cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam  terramque
Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque  Israhel et
campestria eius
17 et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per  planitiem
Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit  percussit occidit
18 multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos
19 non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel  praeter Eveum
qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit
20 Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum  et
pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam
clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi
21 in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de  montanis
Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et  Israhel urbesque
eorum delevit
22 non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum  Israhel
absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus  solis relicti sunt
23 cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad  Mosen
et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum  partes et
tribus suas quievitque terra a proeliis

Giosue 12
1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et  possederunt
terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a  torrente Arnon usque ad
montem Hermon et omnem orientalem  plagam quae respicit solitudinem
2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est  ab Aroer
quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae  partis in valle
dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui  est terminus filiorum
Ammon
3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et  usque ad
mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem  plagam per viam
quae ducit Bethesimoth et ab australi parte  quae subiacent
Asedothphasga
4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit  in
Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et  in Salacha
atque in universa Basan usque ad terminos
5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon  regis
Esebon
6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos  tradiditque
terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et  Gadditis et dimidiae
tribui Manasse
7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel  trans
Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani  usque ad
montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam  Iosue in
possessionem tribubus Israhel singulis partes suas
8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in  Aseroth et
solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus  Chananeus et Ferezeus
Eveus et Iebuseus
9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus
10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus
11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus
12 rex Eglon unus rex Gazer unus
13 rex Dabir unus rex Gader unus
14 rex Herma unus rex Hered unus
15 rex Lebna unus rex Odollam unus
16 rex Maceda unus rex Bethel unus
17 rex Thaffua unus rex Afer unus
18 rex Afec unus rex Saron unus
19 rex Madon unus rex Asor unus
20 rex Someron unus rex Acsaph unus
21 rex Thenach unus rex Mageddo unus
22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus
23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus
24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

Giosue 13
1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad  eum
senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est  quae necdum
est sorte divisa
2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos  Accaron
contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos  Philisthim
dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et  Accaronitas
4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara  Sidoniorum
usque Afeca et terminos Amorrei
5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a  Baalgad sub
monte Hermon donec ingrediaris Emath
6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas  Masrefoth
universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie  filiorum Israhel
veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut  praecepi tibi
7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et  dimidiae
tribui Manasse
8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis  Moses
famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem  plagam
9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis  medio
universaque campestria Medaba usque Dibon
10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in  Esebon
usque ad terminos filiorum Ammon
11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem  Hermon et
universam Basan usque Saleca
12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et  Edraim ipse
fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses  atque delevit
13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi  et
habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et
victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut  locutus est
illi
15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta
cognationes suas
16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa  torrentis
Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam  planitiem quae
ducit Medaba
17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in  campestribus Dibon
quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth
19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis  Amorrei qui
regnavit in Esebon quem percussit Moses cum  principibus Madian Eveum
et Recem et Sur et Ur et Rabee duces  Seon habitatores terrae
22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel  gladio cum
ceteris interfectis
23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius  haec est
possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et  viculorum
24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes  suas
possessionem cuius haec divisio est
25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque  partem terrae
filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra  Rabba
26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim  usque ad
terminos Dabir
27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et  Saphon
reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque  Iordanis finis
est usque ad extremam partem maris Chenereth  trans Iordanem ad
orientalem plagam
28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas  civitates et
villae earum
29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta  cognationes
suas possessionem
30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et  cuncta regna
Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in  Basan sexaginta oppida
31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni  Og in
Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum  Machir
iuxta cognationes suas
32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans
Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus  Deus
Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi

Giosue 14
1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan  quam
dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et  principes
familiarum per tribus Israhel
2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu  Mosi novem
tribubus et dimidiae tribui
3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans  Iordanem
possessionem absque Levitis qui nihil terrae  acceperunt inter fratres
suos
4 sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi  tribus
Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra  partem nisi
urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda  iumenta et pecora
sua
5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et
diviserunt terram
6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala  locutusque est ad
eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti  quid locutus sit Dominus
ad Mosen hominem Dei de me et te in  Cadesbarne
7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus  Domini de
Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod  mihi verum
videbatur
8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor  populi et
nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit  pes tuus
erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia  secutus es
Dominum Deum meum
10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est  usque in
praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex  quo locutus est
Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat  Israhel per
solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum  missus sum
illius in me temporis fortitudo usque hodie  perseverat tam ad
bellandum quam ad gradiendum
12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te  quoque
audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque  munitae si forte
sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut  promisit mihi
13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem
14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo  usque in
praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel
15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi  inter
Enacim situs est et terra cessavit a proeliis

Giosue 15
1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a  termino
Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam  partem
australis plagae
2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius  quae
respicit meridiem
3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in  Sina
ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens  Addara et
circumiens Caricaa
4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad  torrentem
Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit  finis meridianae
plagae
5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad  extrema
Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris  usque ad
eundem Iordanem fluvium
6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in
Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra  aquilonem
respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis  Adommim ab
australi parte torrentis transitque aquas quae  vocantur fons Solis et
erunt exitus eius ad fontem Rogel
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad  meridiem
haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem  montis qui est
contra Gehennom ad occidentem in summitate  vallis Rafaim contra
aquilonem
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae  Nepthoa et
pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque  in Bala quae est
Cariathiarim id est urbs Silvarum
10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir
transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et
descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere
inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in
Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in  cognationibus suis
13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum  Iuda
sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa  est Hebron
14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman  et
Tholmai de stirpe Enach
15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae  prius
vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit  eam dabo
illi Axam filiam meam uxorem
17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior  deditque
ei Axam filiam suam uxorem
18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre  suo agrum
suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid  habes inquit
19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem  et
arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei  Chaleb
inriguum superius et inferius
20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes  suas
21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda  iuxta
terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona Adeda
23 et Cedes et Asor Iethnan
24 Zif et Thelem Baloth
25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
26 Aman Same et Molada
27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
29 Bala et Hiim Esem
30 et Heltholad Exiil et Harma
31 Siceleg et Medemena et Sensenna
32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti  novem et
villae earum
33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes  quattuordecim et
villae earum
37 Sanan et Adesa et Magdalgad
38 Delean et Mesfa et Iecthel
39 Lachis et Bascath et Aglon
40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim  et
villae earum
42 Labana et Aether et Asan
43 Ieptha et Esna et Nesib
44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
45 Accaron cum vicis et villulis suis
46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et  viculos
eius
47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et  villulis
suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus  eius
48 et in monte Samir et Iether et Soccho
49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
50 Anab et Isthemo et Anim
51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
52 Arab et Roma et Esaan
53 Ianum et Bethafua et Afeca
54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates  novem et
villae earum
55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
58 Alul et Bethsur et Gedor
59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae  earum
60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba
civitates duae et villae earum
61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et  villae earum
63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii  Iuda
delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem  usque in
praesentem diem

Giosue 16
1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra  Hiericho et
aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de  Hiericho ad montana
Bethel
2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum  Archiatharoth
3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad
terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones  eius mari
Magno
4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes  suas et
possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque  Bethoron
superiorem
6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem  respicit
et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et  pertransit ab
oriente Ianoe
7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit  in
Hiericho et egreditur ad Iordanem
8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti  suntque
egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio  tribus filiorum
Ephraim per familias suas
9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio  possessionis
filiorum Manasse et villae earum
10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat  in
Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem  hanc
tributarius

Giosue 17
1 cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim  primogenitus Ioseph
Machir primogenito Manasse patri Galaad qui  fuit vir pugnator
habuitque possessionem Galaad et Basan
2 et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis  Abiezer et
filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et  filiis Epher et
filiis Semida isti sunt filii Manasse filii  Ioseph mares per
cognationes suas
3 Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii  Manasse
non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt  nomina Maala et Noa
Egla et Melcha et Thersa
4 veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii  Nun et
principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut  daretur nobis
possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis  iuxta imperium
Domini possessionem in medio fratrum patris  earum
5 et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et  Basan
trans Iordanem
6 filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio  filiorum eius
terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum  Manasse qui reliqui
erant
7 fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit  Sychem
et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae
8 etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est  iuxta
terminos Manasse filiorum Ephraim
9 descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem  torrentis
civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse  terminus Manasse
ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad  mare
10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone  Manasse et
utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu  Aser ab aquilone
et in tribu Isachar ab oriente
11 fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et  viculi
eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum  oppidis suis
habitatores quoque Hendor cum villulis suis  similiterque habitatores
Thanach cum villulis suis et  habitatores Mageddo cum viculis suis et
tertia pars urbis  Nofeth
12 nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed  coepit
Chananeus habitare in terra ista
13 postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt  Chananeos et
fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
14 locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare  dedisti
mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim  tantae
multitudinis et benedixerit mihi Dominus
15 ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam  et
succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta  est tibi
possessio montis Ephraim
16 cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana  conscendere
cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant  in terra campestri
in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis  et Iezrahel mediam
possidens vallem
17 dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus  multus
es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam
18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad
habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris
Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum

Giosue 18
1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique  fixerunt
tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta
2 remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae  necdum
acceperant possessiones suas
3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis  ad
possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit  vobis
4 eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et  pergant
atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum  uniuscuiusque
multitudinis referantque ad me quod descripserint
5 dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in  terminis suis
ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone
6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc  venietis
ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic  sortem
7 quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium  Domini est
eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus  Manasse iam
acceperant possessiones suas trans Iordanem ad  orientalem plagam quas
dedit eis Moses famulus Domini
8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam  terram
praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite  eam ac
revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam  vobis sortem
9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes  diviserunt
scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in  castra Silo
10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram  filiis
Israhel in septem partes
11 et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas  ut
possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph
12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens  iuxta
latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra  occidentem ad
montana conscendens et perveniens in solitudinem  Bethaven
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel
descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem  Bethoron
inferioris
14 et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui  respicit
Bethoron contra africum suntque exitus eius in  Cariathbaal quae
vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda  haec est plaga contra
mare et occidentem
15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus  contra
mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum  Ennom
et est contra septentrionalem plagam in extrema parte  vallis Rafaim
descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta  latus Iebusei ad
austrum et pervenit ad fontem Rogel
17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est  fontem
Solis
18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus  Adommim
descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii  Ruben et
pertransit ex latere aquilonis ad campestria  descenditque in
planitiem
19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque  exitus eius
contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine  Iordanis ad
australem plagam
20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio  filiorum
Beniamin per terminos suos in circuitu et familias  singulas
21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis  Casis
22 Betharaba et Semaraim et Bethel
23 Avim et Affara et Ofra
24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae  earum
25 Gabaon et Rama et Beroth
26 et Mesfe Cafera et Ammosa
27 et Recem Iarafel et Tharala
28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et  Cariath
civitates quattuordecim et villae earum haec est  possessio filiorum
Beniamin iuxta familias suas

Giosue 19
1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes  suas
fuitque hereditas
2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee  et
Molada
3 et Asersual Bala et Asem
4 et Heltholath Bethul Arma
5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa
6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum
7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et  villae earum
8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath
Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum  Symeon
iuxta cognationes suas
9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et  idcirco
possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum
10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per  cognationes suas
et factus est terminus possessionis eorum  usque Sarith
11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth  usque ad
torrentem qui est contra Iecennam
12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines  Ceseleththabor et
egreditur ad Dabereth ascenditque contra  Iafie
13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer  Etthacasin et
egreditur in Remmon Ampthar et Noa
14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius  vallis
Iepthahel
15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem  civitates
duodecim et villae earum
16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes  suas
urbes et viculi earum
17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem
19 et Afaraim Seon et Anaarath
20 et Rabbith et Cesion Abes
21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses
22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes  eruntque
exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum
23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas  urbes et
viculi earum
24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes  suas
25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab
26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum  maris et
Siorlabanath
27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit  usque
Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech  et Neihel
egrediturque ad levam Chabul
28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam
29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam  Tyrum et
usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo  Acziba
30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae  earum
31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas  urbes et
viculi earum
32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami  quae est
Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque  ad Iordanem
34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor  atque
inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra  meridiem et
in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem  contra ortum solis
35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath  Chenereth
36 et Edema et Arama Asor
37 et Cedes et Edrai Nasor
38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes  civitates
decem et novem et villae earum
39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per  cognationes suas
urbes et viculi earum
40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors  septima
41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et  Ahirsemes
id est civitas Solis
42 Selebin et Ahialon et Iethela
43 Helon et Themna et Acron
44 Helthecen et Gebthon et Baalath
45 Iud et Benebarach et Gethremmon
46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen
47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et  pugnaverunt
contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore  gladii ac
possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius  Lesemdan ex
nomine Dan patris sui
48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes  suas urbes
et viculi earum
49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per  tribus suas
dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun  in medio sui
50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit  Thamnathseraa in
monte Ephraim et aedificavit civitatem  habitavitque in ea
51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar  sacerdos et
Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum  filiorum Israhel
in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi  testimonii partitique sunt
terram

Giosue 20
1 et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis  Israhel et
dic eis
2 separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per  manum
Mosi
3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et  possit
evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
4 cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante  portam
civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se  conprobent
innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum  ad habitandum
5 cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in  manus
eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante  biduum triduumve
eius probatur inimicus
6 et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium  causam
reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit  in illo
tempore tunc revertetur homicida et ingredietur  civitatem et domum
suam de qua fugerat
7 decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem  in monte
Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho  statuerunt
Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu  Ruben et Ramoth
in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de  tribu Manasse
9 hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et  advenis
qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam  nescius
percussisset et non moreretur in manu proximi effusum  sanguinem
vindicare cupientis donec staret ante populum  expositurus causam suam

Giosue 21
1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar  sacerdotem et
Iosue filium Nun et ad duces cognationum per  singulas tribus filiorum
Israhel
2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt  Dominus
praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad  habitandum et
suburbana earum ad alenda iumenta
3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta  imperium
Domini civitates et suburbana earum
4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron  sacerdotis de
tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates  tredecim
5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui  erant de
tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse  civitates decem
6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de  tribubus
Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse  in Basan
civitates numero tredecim
7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et  Gad et
Zabulon urbes duodecim
8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana  earum
sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte  tribuentes
9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates  quarum
ista sunt nomina
10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima  enim sors
illis egressa est
11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda  et
suburbana eius per circuitum
12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne  ad
possidendum
13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii  civitatem ac
suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
14 et Iether et Isthimon
15 et Helon Dabir
16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis  civitates novem
de tribubus ut dictum est duabus
17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates  quattuor
19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim  cum
suburbanis suis
20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis  haec
est data possessio
21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis  in monte
Ephraim et Gazer
22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates  quattuor
23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates  quattuor
25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum
suburbanis suis civitates duae
26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis  Caath
inferioris gradus
27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia  tribu
Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum  suburbanis
suis civitates duas
28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates  quattuor
30 de tribu autem Aser Masal et Abdon
31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in  Galilea et
Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates  tres
33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias  suas
data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in  solitudine et
Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum  suburbanis suis]
37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et  Manaim et
Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis  suis
38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes  suas
duodecim
39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis
filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae
41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se  patribus
eorum iuraverat et possederunt illam atque  habitaverunt in ea
42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes  nullusque
eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum  dicionem redacti
sunt
43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse  promiserat
irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

Giosue 22
1 eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et  dimidiam
tribum Manasse
2 dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses  famulus
Domini mihi quoque in omnibus oboedistis
3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in  praesentem
diem custodientes imperium Domini Dei vestri
4 quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris  quietem ac
pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in  tabernacula vestra
et in terram possessionis quam tradidit  vobis Moses famulus Domini
trans Iordanem
5 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis  mandatum et
legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut  diligatis Dominum
Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis  eius et observetis mandata
illius adhereatisque ei ac serviatis  in omni corde et in omni anima
vestra
6 benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in
tabernacula sua
7 tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in  Basan et
idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter  ceteros
fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam  cumque
dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis
8 dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini  ad
sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste  multiplici
dividite praedam hostium cum fratribus vestris
9 reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et  dimidia
tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est  in Chanaan ut
intrarent Galaad terram possessionis suae quam  obtinuerant iuxta
imperium Domini in manu Mosi
10 cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan
aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis
11 quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii
detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra  filios
Israhel
12 convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent  contra eos
13 et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees  filium
Eleazar sacerdotem
14 et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis
15 qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus  Manasse in
terram Galaad dixeruntque ad eos
16 haec mandat omnis populus Domini quae est ista  transgressio cur
reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes  altare sacrilegum et a
cultu illius recedentes
17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque  in
praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet  multique de
populo corruerunt
18 et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum  Israhel eius
ira desaeviet
19 quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae  transite
ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate  inter nos tantum
ut a Domino et a nostro consortio non  recedatis aedificato altari
praeter altare Domini Dei vestri
20 nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et  super omnem
populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus  homo atque utinam
solus perisset in scelere suo
21 responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus  Manasse
principibus legationis Israhel
22 fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse  novit et
Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc  altare
construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti
23 et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et  pacificas
victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet
24 et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus  cras
dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino  Deo Israhel
25 terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et  filii
Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in  Domino et per
hanc occasionem avertent filii vestri filios  nostros a timore Domini
putavimus itaque melius
26 et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque  ad
victimas offerendas
27 sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram  vestramque
progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit  offerre holocausta
et victimas et pacificas hostias et  nequaquam dicant cras filii
vestri filiis nostris non est vobis  pars in Domino
28 quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare  Domini quod
fecerunt patres nostri non in holocausta neque in  sacrificium sed in
testimonium vestrum ac nostrum
29 absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius  vestigia
relinquamus extructo altari ad holocausta et  sacrificia et victimas
offerendas praeter altare Domini Dei  nostri quod extructum est ante
tabernaculum eius
30 quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis  Israhel qui
erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben  et Gad et dimidiae
tribus Manasse libentissime susceperunt
31 dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc  scimus quod
nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a  praevaricatione hac et
liberastis filios Israhel de manu Domini
32 reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de  terra
Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis
33 placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum  filii
Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra  eos atque
pugnarent et delerent terram possessionis eorum
34 vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod  extruxerant
Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus

Giosue 23
1 evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat  Israheli
subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam  longevo et
persenilis aetatis
2 vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes  ac duces
et magistros dixitque ad eos ego senui et  progressioris aetatis sum
3 vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester  cunctis per
circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse  pugnaverit
4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali  parte
Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt  nationes
5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra  et
possidebitis terram sicut vobis pollicitus est
6 tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis  cuncta quae
scripta sunt in volumine legis Mosi et non  declinetis ab eis nec ad
dextram nec ad sinistram
7 ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae  sunt
iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et  adoretis illos
8 sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in  diem hanc
9 et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas  et
robustissimas et nullus vobis resistere poterit
10 unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus  Deus
vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est
11 hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum  Deum
vestrum
12 quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant  erroribus
adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias  copulare
13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat  ante
faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et  offendiculum ex
latere vestro et sudes in oculis vestris donec  vos auferat atque
disperdat de terra hac optima quam tradidit  vobis
14 en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo
cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum  nobis
esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum
15 sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta
venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est  donec
vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam  tradidit vobis
16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod  pepigit
vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis  eos cito atque
velociter consurget in vos furor Domini et  auferemini de terra hac
optima quam tradidit vobis

Giosue 24
1 congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et  vocavit
maiores natu ac principes et iudices et magistros  steteruntque in
conspectu Domini
2 et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus  Israhel trans
fluvium habitaverunt patres vestri ab initio  Thare pater Abraham et
Nahor servieruntque diis alienis
3 tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et  adduxi
eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
4 et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus  Esau
dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius  descenderunt
in Aegyptum
5 misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis  atque
portentis
6 eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad  mare
persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et  equitatu
usque ad mare Rubrum
7 clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit  tenebras
inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et  operuit illos
viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto  fecerim et habitastis in
solitudine multo tempore
8 et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans  Iordanem
cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus  vestras et
possedistis terram eorum atque interfecistis illos
9 surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit  contra
Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut  malediceret vobis
10 et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi  vobis
et liberavi vos de manu eius
11 transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho  pugnaveruntque
contra vos viri civitatis eius Amorreus et  Ferezeus et Chananeus et
Hettheus et Gergeseus et Eveus et  Iebuseus et tradidi illos in manus
vestras
12 misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos  reges
Amorreorum non in gladio et arcu tuo
13 dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas  non
aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae  non
plantastis
14 nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde  atque
verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri  in
Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino
15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio  vobis
datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire  debeatis utrum
diis quibus servierunt patres vestri in  Mesopotamia an diis
Amorreorum in quorum terra habitatis ego  autem et domus mea serviemus
Domino
16 responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus  Dominum
et serviamus diis alienis
17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de  terra
Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis  signa ingentia
et custodivit nos in omni via per quam  ambulavimus et in cunctis
populis per quos transivimus
18 et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae  quam nos
intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus  noster
19 dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino  Deus enim
sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet  sceleribus vestris atque
peccatis
20 si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis  convertet se et
adfliget vos atque subvertet postquam vobis  praestiterit bona
21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit  sed
Domino serviemus
22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi  elegeritis
vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes
23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et  inclinate
corda vestra ad Dominum Deum Israhel
24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus  oboedientes
praeceptis eius
25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit  populo
praecepta atque iudicia in Sychem
26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et  tulit
lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat  in
sanctuario Domini
27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in  testimonium
quod audierit omnia verba Domini quae locutus est  vobis ne forte
postea negare velitis et mentiri Domino Deo  vestro
28 dimisitque populum singulos in possessionem suam
29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini  centum
decem annorum
30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in  Thamnathsare
quae sita est in monte Ephraim a septentrionali  parte montis Gaas
31 servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et  seniorum qui
longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant  omnia opera Domini
quae fecerat in Israhel
32 ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto
sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis  Emmor
patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in  possessione filiorum
Ioseph




