Iudith (Idt.)
Giuditta 1
1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes  imperio suo
et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam  appellavit
Igbathanis
2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in  altitudine
cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum  triginta turres vero
eius posuit in altitudinem cubitorum  centum
3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio
tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in  gloria
quadrigarum suarum
5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex  Assyriorum qui
regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit  contra Arfaxat et
obtinuit eum
6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin  et
Hyadas in campo Erioch regis Elicorum
7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum  est et
misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et  Libano
8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes  Galileam
in campo magno Hesdraelon
9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem  usque
Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad  montes
Aethiopiae
10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos  ac
sine honore abiecerunt
12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram  illam et
iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se  de omnibus
regionibus his

Giuditta 2
1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda  die
mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis
Assyriorum ut defenderet se
2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et  habuit
cum eis mysterium consilii sui
3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo
subiugaret imperio
4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor  rex
Holofernem principem militiae suae
5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra  eos
praecipue qui contempserunt imperium meum
6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam  subiugabis
mihi
7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis  Assyriorum et
dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit  ei rex centum
viginti milia peditum pugnatorum et equites  sagittarios duodecim
milia
8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem
innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent  copiose
boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat  numerus
9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et
equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut
lucustae
12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos  montes Angae
qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia  castella eorum et
obtinuit omnem munitionem
13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque  omnes
filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem  deserti et
ad austrum terrae Celeon
14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit  omnes
civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre  usquequo
perveniatur ad mare
15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth  qui
sunt ad austrum
16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem  locupletationem
eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore  gladii
17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis  et
succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram

Giuditta 3
1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et  provinciarum reges
ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et  Syriae Sobal et Lybiae
atque Ciliciae qui venientes ad  Holofernem dixerunt
2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes
serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam
morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna  patiamini
3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et  montes et
campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum  camelorumque et
universae facultates nostrae atque familiae in  conspectu tuo sunt
4 sint omnia sub lege tua
5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut
placuerit tibi
7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et
obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros  fortes
et electos ad bellum
9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum  urbium
habitatores principes et honorati simul cum populis  exirent in obviam
venienti
10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros  in
tibiis et tympanis
11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare
potuerunt
12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos  terrae
exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab  his nationibus
quae potuissent Holofernis potentia subiugari
14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque
Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies  in
quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis  suae

Giuditta 4
1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra  Iudaeae
timuerunt valde a facie eius
2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret
Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et
templis earum
3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho  et
praeoccupaverunt omnes vertices montium
4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt  frumenta in
praeparatione pugnae
5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant  contra
Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta  Dothain et
universis per quos transitus esse poterat
6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad
Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat  inter
montes
7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis  sacerdos
Domini Heliachim
8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et
humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes  prostraverunt
contra faciem templi Domini et altare Domini  operuerunt cilicio
10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in  praedam
infantes eorum et uxores eorum in divisionem et  civitates eorum in
exterminium et sancta eorum in pollutionibus
11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem  Israhel
adlocutusque est eos
12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si
manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu  Domini
13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in
virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis  suis
et in curribus suis et in equitibus suis non ferro  pugnando sed
precibus sanctis orando deiecit
14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in  hoc opere
quo coepistis
15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum  permanebant
in conspectu Domini
16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant  praecincti
ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis  super capita eorum
17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret  populum suum
Israhel

Giuditta 5
1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod  filii
Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera
conclusissent
2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes  principes
Moab et duces Ammon
3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana  obsidet
aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae  etiam sit
virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis  rex militiae
illorum
4 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti  contempserunt et
non exierunt in obviam nobis ut susciperent  nos cum pace
5 tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si  digneris
audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de  populo isto
qui in montanis habitat et non egredietur verbum  falsum ex ore meo
6 populus iste ex progenie Chaldeorum est
7 hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi  deos
patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum
8 deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in  multitudine
deorum erant
9 unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent  inde et
habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram  fames
descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos  sic
multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus
10 cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus  urbium
suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad  Deum suum et
percussit totam terram Aegypti plagis variis
11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab  eis et
iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare
12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde  aquae
quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris  perambulando
transirent
13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos
persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus  qui
factum posteris nuntiaret
14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt  in
quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis  requievit
15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per  annos
quadraginta annonam de caelo consecuti sunt
16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque  scuta et
gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit
17 et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit  a
cultura Domini Dei sui
18 quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum  coluerunt
dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium
19 quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura  Dei sui
dedit eis Deus caeli virtutem resistendi
20 denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum  et
Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt  et terras
eorum et civitates eorum ipsi possederunt
21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum  illis
bona Deus enim illorum odit iniquitatem
22 nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat  illis
Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis  multis nationibus
et plurimi eorum captivi abducti sunt in  terram non suam
23 nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua  dispersi
fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia  et iterum
possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum
24 nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas  eorum in
conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam  tradens tradet illos
Deus eorum tibi et subiugati erunt sub  iugo potentiae tuae
25 si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non  poterimus
resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et  erimus in
obprobrium universae terrae
26 et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt  omnes
magnates Holofernis et cogitabant interficere eum  dicentes ad
alterutrum
27 quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi
Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine  virtute et
sine peritia artis pugnae
28 ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in  montana
et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem  gladio
transverberabitur
29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est  et
praeter ipsum alius non est

Giuditta 6
1 factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis
vehementer dixit ad Achior
2 quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel  defendatur a Deo
suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi  Nabuchodonosor
3 cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse  cum
illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum  perditione
disperiet
4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae  terrae
tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et  confixus
cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra  donec
extermineris cum illis
5 porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat  vultus
tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si  verba mea
haec putas impleri non posse
6 ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce  ex hac
hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii  poenas
exceperint ipse simul ultioni subiaceas
7 tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent  Achior ut
ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu  filiorum Israhel
8 et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per  campestria
sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra  eos fundibalarii
9 illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad  arborem
manibus et pedibus et sic vinctum de restibus  dimiserunt eum et
reversi sunt ad dominum suum
10 porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad  eum quem
solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi  illum
statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum  vinctum
Assyrii reliquissent
11 in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de  tribu
Symeon et Carmi qui et Gothonihel
12 in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior  dixit omnia
quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus  et qualiter
populus Holofernis voluisset propter hoc verbum  interficere eum
13 quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis  hac de
causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam  ipsum Achior
diversis iubeat suppliciis interire propter hoc  quod dixisset Deus
caeli defensor eorum est
14 cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in  faciem
adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu  unianimes preces
suas Deo effuderunt
15 dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam  illorum et
respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum  sanctorum adtende et
ostende quia non derelinquis praesumentes  de te et praesumentes de se
et de sua virtute gloriantes  humilias
16 finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione  conpleta
consolati sunt Achior
17 dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem  praedicasti ipse
tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis  tu interitum videas
18 cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis  suis
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi  ita cum
tuis omnibus converseris
19 tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et  fecit
cenam magnam
20 et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio  refecerunt
21 postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem  intra
ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel

Giuditta 7
1 Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut
ascenderent contra Bethuliam
2 erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et  equites
viginti duo milia praeter praeparationes virorum  illorum quos
occupaverat captivitas et adducti fuerant de  provinciis et urbibus
universae iuventutis
3 omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel  et
venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit  super
Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est  contra
Hesdraelon
4 filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum  prostraverunt
se super terram mittentes cinerem super capita  sua unianimes orantes
ut Deus Israhel misericordiam suam  ostenderet super populum suum
5 et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae  angusti
itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant  custodientes ea
tota die et nocte
6 porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons  qui
influebat aquaeductum illorum a parte australi extra  civitatem
dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum
7 erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim  videbantur
haurire aquam ad refocilandum potius quam ad  potandum
8 sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes  filii
Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes  defendunt
illos et muniunt illos colles in praecipitio  constituti
9 ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone  custodes
fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio  interficies eos vel
certe fatigati tradent civitatem suam quam  putant civitatem montibus
positam superari non posse
10 et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus
satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per  singulos
fontes
11 cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta  defecerunt
cisternae et collectiones aquarum omnibus  inhabitantibus in Bethuliam
ita ut non esset intra civitatem  unde satiarentur vel una die quoniam
ad mensuram dabatur  populis aqua cotidie
12 tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et  parvuli
simul omnes una voce
13 dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in  nos mala
nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc  vendidit nos Deus
in manibus eorum
14 et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos  eorum in
siti et perditione magna
15 et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte  nos
tradamus omnes populo Holofernis
16 melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam  moriamur
et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores  nostras et
infantes nostros mori ante oculos nostros
17 contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum  qui
ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis  civitatem in
manu militiae Holofernis et sit finis noster  brevis in ore gladii qui
longior efficitur in ariditate sitis
18 et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus  in
ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad  Deum
dicentes
19 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem  fecimus
20 tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica
iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui  ignorat
te
21 ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum
22 et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati  siluissent
23 exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote  fratres
et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam
24 forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam  nomini
suo
25 si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium  faciemus
haec verba quae locuti estis

Giuditta 8
1 et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia  Merari
filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii  Iamnor filii
Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae  filii Enam filii
Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii  Ruben
2 et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis
hordiariae
3 instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit  aestus
super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem  suam et
sepultus est illic cum patribus suis
4 erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et  mensibus
sex
5 et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum  in quo
cum puellis suis clausa morabatur
6 et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus  diebus vitae
suae praeter sabbata et neomenia et festa domus  Israhel
7 erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat  divitias
multas et familiam copiosam ac possessiones armentis  boum et gregibus
ovium plenas
8 et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat  Dominum
valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
9 haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod  transacto
quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros  Chabri et Carmin
10 et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in  quo
consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra  quinque dies
non venerit vobis adiutorium
11 et qui estis vos qui temptatis Dominum
12 non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius  qui iram
excitet et furorem accendat
13 posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium  vestrum
diem constituistis ei
14 sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et
indulgentiam eius lacrimis postulemus
15 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut  filius
hominis ad iracundiam inflammabitur
16 et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu  constituti
humiliato servientes illi
17 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic  faciat
nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor  nostrum in
superbia eorum ita etiam de nostra humilitate  gloriemur
18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui
dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
19 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in
confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus  praeter
ipsum
20 expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem
nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit  omnes
gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas  sine honore
Dominus Deus noster
21 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo  Dei ex
vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum  erigite ut
memores sint quia temptati sunt patres nostri ut  probarentur si vere
colerent Deum suum
22 memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus  est et
per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus  est
23 sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo  per
multas tribulationes transierunt fideles
24 illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore  Domini et
patientia sua inproperium murmurationis suae contra  Dominum
protulerunt
25 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus  perierunt
26 et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse  supplicia
flagella Domini quasi servi qui corripimur ad  emendationem non ad
perditionem nostram evenisse credamus
28 et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es  vera
sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
29 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens  Dominum
30 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse  cognoscitis
31 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut  firmum
faciat consilium meum Deus
32 stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea  et
orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus  populum
suum Israhel
33 vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem  vobis
nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum  nostrum
34 et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et  Dominus sit
tecum in ultione inimicorum nostrorum et  revertentes abierunt

Giuditta 9
1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et  induens
se cilicio posuit cinerem super caput suum et  prosternens se Domino
clamavit ad Dominum dicens
2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in
defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in  coinquinatione
sua et denudaverunt femur virginis in  confusionem
3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in
captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui
zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi  viduae
4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc  factum
est quod ipse voluisti
5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in  providentia tua
posuisti
6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre  Aegyptiorum
dignatus es quando post servos tous armati  currebant confidentes in
quadrigis et in equitatu suo et in  multitudine bellatorum
7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt  eos
8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et  in
corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis
gloriantur
10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella  ab
initio et Dominus nomen est tibi
11 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem  eorum in
virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui  promittunt se
violare sancta tua et polluere tabernaculum  honoris tui et deicere
gladio suo cornu altaris tui
12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex  labiis
caritatis meae
14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem  ut
evertam illum
15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit  eum
16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in  equorum
viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt  tibi sed
humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae  exaudi
me miseram deprecantem et de tua misericordia  praesumentem
18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in  corde
meo consilium corrobora ut domus tua in tua  sanctificatione permaneat
19 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est  alius
praeter te

Giuditta 10
1 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit  de loco
quo iacuerat prostrata Domino
2 vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit  a se
cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae
3 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et  discriminavit
crinem capitis sui et inposuit mitram super caput  suum et induit se
vestimentis iucunditatis suae induitque  sandalia pedibus suis
adsumpsitque dextraliola et lilia et  inaures et anulos et omnibus
ornamentis suis ornavit se
4 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista  conpositio
non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo  Dominus hanc in illam
pulchritudinem ampliavit ut inconparabili  decore omnium oculis
appareret
5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et  pulenta et
palatas et panes et caseum et profecta est
6 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem  Oziam et
presbyteros civitatis
7 qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis  pulchritudinem
eius
8 nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes  Deus
patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui  cordis sua
virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem  et sit nomen tuum
in numero sanctorum et iustorum
9 et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat
10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra  eius
11 factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei
occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam  dicentes
unde venis aut quo vadis
12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie  eorum
quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in  depraedationem pro eo
quod contemnentes vos noluerunt ultro  tradere se ipsos ut invenirent
misericordiam in conspectu  vestro
13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem  principis
Holofernis ut indicem illi secreta illorum et  ostendam illi quo aditu
possit obtinere eos ita ut non cadat  unus vir de exercitu eius
14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius  et erat
in oculis eorum stupor quoniam mirabantur  pulchritudinem eius nimis
15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale  repperisti
consilium ut descenderes ad dominum nostrum
16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius  bene tibi
faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque  illam ad
tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam
17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in  suis oculis
Holofernis
18 dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum
Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his  merito
pugnare contra eos debeamus
19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod  erat ex
purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis  intextum
20 et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens  se
super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente  domino suo

Giuditta 11
1 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in  corde
tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire  Nabuchodonosor
regi
2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem  lanceam
meam super illum
3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et  placuit
tibi ut venires ad nos
4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si  secutus
fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus  tecum
5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius  quae est
in te ad correptionem omnium animarum errantium  quoniam non solum
homines serviunt illi per te sed et bestiae  agri obtemperant illi
6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et  indicatum
est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es  in omni regno
eius et disciplina tua omnibus provinciis  praedicatur
7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur  quod ei
iusseris evenire
8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut  mandaverit per
prophetas suos ad populum quod tradat eos pro  peccatis suis
9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel  tremor tuus
super ipsos est
10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam  inter
mortuos conputantur
11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et  sanguinem eorum
bibant
12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in  frumento
vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt  consumere quae nec
manibus deberent contingere ergo quoniam  haec faciunt certum est quod
in perditione dabuntur
13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me  Dominus
haec ipsa nuntiare tibi
14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet  ancilla
tua et orabo Deum
15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens  nuntiabo
tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et  habebis omnem
populum Israhel sicut oves quibus non est pastor  et non latrabit vel
unus contra te
16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei
17 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum  nuntiare tibi
18 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram  pueris
eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter  ad alterum
19 non est talis mulier super terram in aspectu in  pulchritudine et
in sensu verborum
20 et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te  ante
populum ut des illum tu in manibus nostris
21 et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus  tuus
erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris  et nomen
tuum nominabitur in universa terra

Giuditta 12
1 tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius  et iussit
illic manere eam et constituit quid daretur illi de  convivio suo
2 cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex  his quae
mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex  his autem quae
mihi detuli manducabo
3 cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum  detulisti
quid faciemus tibi
4 et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non  expendet
omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea  haec quae
cogitavi et induxerunt illam servi eius in  tabernaculo quo
praeceperat
5 et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante  lucem
egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum
6 et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi  exiret et
introiret ad orandum Deum suum per triduum
7 et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in  fontem
aquae
8 et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret  viam eius
ad liberationem populi sui
9 et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum  acciperet
escam suam in vesperam
10 et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis  suis et
dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut  sponte
consentiat habitare mecum
11 foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum  agendo ut
inmunis transeat ab eo
12 tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona  puella
introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem  eius et
manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate
13 cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino  meo
14 omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam  quicquid
autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus  diebus vitae meae
15 et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa  stetit ante
faciem eius
16 cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in
concupiscentia eius
17 et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in  iucunditate
quoniam gratiam invenisti coram me
18 et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima  mea
hodie prae omnibus diebus meis
19 et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae  paraverat
illi ancilla eius
20 et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum  nimis
multum quantum numquam biberat in vita sua

Giuditta 13
1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad  hospitia sua
et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit
2 erant autem omnes fatigati a vino
3 eratque Iudith sola in cubiculo
4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus
5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum  et
observaret
6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum  motu in
silentio
7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac  hora ad
opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem  civitatem tuam
erigas et hoc quod credens per te posse fieri  cogitavi perficiam
8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad  caput
lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat  exsolvit
9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et  ait
confirma me Domine Deus Israhel in hac hora
10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius  et
abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius  truncum
11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis  ancillae suae
et iussit ut mitteret illud in peram suam
12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad  orationem et
transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad  portam civitatis
13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas  quoniam
nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel
14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt  presbyteros
civitatis
15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum  quoniam
speraverunt eam iam non esse venturam
16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi  illa
autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium  cumque
omnes tacuissent
17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit
sperantes in se
18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam  promisit
domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi  sui in hac
nocte
19 et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis  dicens ecce
caput Holofernis principis militiae Assyriorum et  ecce conopeum
illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et  per manum feminae
percussit illum Dominus Deus noster
20 vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus  eius et
hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem  et non
permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine  pollutione
peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua  in evasione mea
in liberatione vestra
21 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit  te
Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit  inimicos
nostros
23 porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta  es tu
filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super  terram
24 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te  direxit in
vulnere capitis principis inimicorum nostrorum
25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus  tua de
ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in  aeternum pro
quibus non pepercisti animae tuae propter  angustias et tribulationem
generis tui sed subvenisti ruinae  ante conspectum Dei nostri
26 et dixit omnis populus fiat fiat
27 porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu
testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput
omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea
28 ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in  contemptu
superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi  interitum minabatur
dicens cum captus fuerit populus Israhel  gladio perforari praecipiam
latera tua
29 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae  pavore
cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima  eius
30 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit  ad pedes
eius et adoravit eam et dixit
31 benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in  omni
gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel  super te

Giuditta 14
1 dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres  suspendite
caput hoc super muros nostros
2 et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et  exite cum
impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum  facientes
3 tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum
excitandum ad pugnam
4 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis  et
invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet  super eos
timor
5 cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi  quoniam
Dominus conteret eos sub pedibus vestris
6 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto
gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii  sui et
adpositus est ad populum Israhel et omnis successio  generis eius
usque in hodiernum diem
7 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput
Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt  cum
grandi strepitu et ululatu
8 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt
9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante  ingressum
cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem  arte
moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus  Holofernis
evigilaret
10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando  aut
intrando aperire
11 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi  maiores
exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis
12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de  cavernis suis
ausi sunt provocare ad proelium
13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam  et
plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum  Iudith dormire
14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet  accessit
proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens  cadaver absque
capite Holofernis in suo sanguine tabefactum  iacere super terram et
clamavit voce magna cum fletu et scidit  vestimenta sua
15 et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et  exilivit foras
ad populum
16 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo  regis
Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et  caput ipsius
non est in illo
17 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt  omnes
vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit  super eos et
turbati sunt animi eorum valde
18 et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum

Giuditta 15
1 cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit  mens et
consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae  praesidium
sumunt
2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato  capite
relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire  super se
audierant fugientes per vias camporum et semitas  collium
3 videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt
clangentes tubis et ululantes post ipsos
4 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites  filii
autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes  quos
invenire potuissent
5 misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones  Israhel
6 omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit  armatam
post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque  pervenirent ad
extremitatem finium suarum
7 reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra  Assyriorum
et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant  abstulerunt et
honestati sunt valde
8 hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia  quaeque erant
illorum abstulerunt secum ita ut non esset  numerus in pecoribus in
iumentis et universis mobilibus eorum  ut a minimo usque ad magnum
omnes divites fierent de  praedationibus eorum
9 Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in  Bethuliam cum
universis presbyteris suis ut videret Iudith
10 quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una  voce
dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu  honorificentia
populi nostri
11 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod
castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo  et
manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in  aeternum
12 et dixit omnis populus fiat fiat
13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum  a
populo Israhel
14 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse  probata
sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et  gemmis et omni
supellectile et tradita sunt illi omnia a populo
15 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et
iuvenibus in organis et citharis

Giuditta 16
1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis  modulamini illi
psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos  de manu
omnium inimicorum nostrorum
5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine  fortitudinis
suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi  eorum cooperuerunt
valles
6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum  gladio
infantes meos dare in praedam et virgines in  captivitatem
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in  manus
feminae et confudit eum
8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan
percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed  Iudith
filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta
laetitiae in exultatione filiorum Israhel
10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra  ad
decipiendum illum
11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius  captivam
fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt  humiles mei
arescentes in siti
14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes
occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et  quem
superare nemo potest
17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt  misisti
spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat  voci tuae
18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut  cera
liquescent ante faciem tuam
19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
20 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim  omnipotens
vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et  sentiant
usque in sempiternum
22 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit  ad
Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt  obtulerunt omnes
holocausta et vota et repromissiones suas
23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit  illi
populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema  oblivionis
24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et  per tres
menses gaudium huius victoriae celebratum est cum  Iudith
25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith  magna
facta est in Bethulia et praeclarior erat universae  terrae Israhel
26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non  cognosceret
virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus  est Manasses vir
eius
27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et  dimisit
abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro  suo in
Bethuliam
29 luxitque illam omnis populus diebus septem
30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret  Israhel
et post mortem eius annis multis




