Iudices (Id.)
Giudici 1
1 post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum  dicentes quis
ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux  belli
2 dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus  eius
3 et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea  et pugna
contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua  et abiit cum eo
Symeon
4 ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum  in
manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
5 inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum  ac
percusserunt Chananeum et Ferezeum
6 fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis
summitatibus manuum eius ac pedum
7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac  pedum
summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias  sicut feci
ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in  Hierusalem et ibi mortuus
est
8 obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et  percusserunt
in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
9 et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui  habitabat
in montanis et ad meridiem et in campestribus
10 pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron  cui
nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman  et
Tholmai
11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen  vetus
erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
12 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit  eam
dabo ei Axam filiam meam uxorem
13 cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb  minor
dedit ei filiam suam coniugem
14 quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a  patre suo
agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei  Chaleb quid habes
15 at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem
dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum
superius et inriguum inferius
16 filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate  Palmarum
cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad  meridiem Arad et
habitaverunt cum eo
17 abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt  simul
Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum  vocatumque
est nomen urbis Horma id est anathema
18 cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque  Accaron
cum terminis suis
19 fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit  delere
habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
20 dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit  ex ea
tres filios Enach
21 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii
Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in  Hierusalem
usque in praesentem diem
22 domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum  eis
23 nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
24 viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum
ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum  misericordiam
25 qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii  hominem
autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
26 qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi  civitatem
vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in  praesentem diem
27 Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis  suis et
habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis  coepitque
Chananeus habitare cum eis
28 postquam autem confortatus est Israhel fecit eos  tributarios et
delere noluit
29 Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in  Gazer sed
habitavit cum eo
30 Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed  habitavit
Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
31 Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab  et
Achazib et Alba et Afec et Roob
32 habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae  nec
interfecit eum
33 Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et
habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei
Bethsemitae et Bethanitae tributarii
34 artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum  ut ad
planiora descenderent
35 habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in  Ahilon
et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque  est ei
tributarius
36 fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et
superiora loca

Giudici 2
1 ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et  ait eduxi
vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi  patribus vestris
et pollicitus sum ut non facerem irritum  pactum meum vobiscum in
sempiternum
2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus  terrae huius
et aras eorum subverteretis et noluistis audire  vocem meam cur hoc
fecistis
3 quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis  hostes et
dii eorum sint vobis in ruinam
4 cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios  Israhel
elevaverunt vocem suam et fleverunt
5 et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum
immolaveruntque ibi hostias Domino
6 dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel  unusquisque in
possessionem suam ut obtinerent eam
7 servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui  longo post
eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini  quae fecerat cum
Israhel
8 mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et  decem
annorum
9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in  Thamnathsare in
monte Ephraim a septentrionali plaga montis  Gaas
10 omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et
surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat  cum
Israhel
11 feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et  servierunt
Baalim
12 ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos  de terra
Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque  populorum qui
habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos  et ad iracundiam
concitaverunt Dominum
13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
14 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus
diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui  habitabant
per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
15 sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super  eos sicut
locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti  sunt
16 suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de  vastantium
manibus sed nec illos audire voluerunt
17 fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito  deseruerunt
viam per quam ingressi fuerant patres eorum et  audientes mandata
Domini omnia fecere contraria
18 cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum  flectebatur
misericordia et audiebat adflictorum gemitus et  liberabat eos de
caede vastantium
19 postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo  maiora
faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos  alienos et
servientes eis et adorantes illos non dimiserunt  adinventiones suas
et viam durissimam per quam ambulare  consueverant
20 iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum  fecit
gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum  et vocem meam
audire contempsit
21 et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
22 ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini  et
ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non
23 dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere  noluit
nec tradidit in manibus Iosue

Giudici 3
1 hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis
Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum
2 et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et  habere
consuetudinem proeliandi
3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et  Sidonium
atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte  Baalhermon usque
ad introitum Emath
4 dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum  audiret
mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per  manum Mosi an non
5 itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et  Hetthei et
Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei
6 et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum  filiis
tradiderunt et servierunt diis eorum
7 feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui
servientes Baalim et Astharoth
8 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus
Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis
9 et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et
liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb  minorem
10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel  egressusque est
ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius  Chusanrasathaim regem
Syriae et oppressit eum
11 quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel  filius
Cenez
12 addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu  Domini
qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia  fecerunt malum in
conspectu eius
13 et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et  percussit
Israhel atque possedit urbem Palmarum
14 servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo  annis
15 et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis  salvatorem
vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque  manu utebatur pro
dextera miseruntque filii Israhel per illum  munera Eglon regi Moab
16 qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum
longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in  dextro
femore
17 obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus  nimis
18 cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum  eo
venerant
19 et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem  verbum
secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium  egressisque
omnibus qui circa eum erant
20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo  cenaculo solus
dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim  surrexit de throno
21 extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro  femore
suo infixitque eam in ventre eius
22 tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac  pinguissimo
adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut  percusserat reliquit
in corpore statimque per secreta naturae  alvi stercora proruperunt
23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et  obfirmatis
sera
24 per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt  clausas
fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in  aestivo
cubiculo
25 expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod  nullus
aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt  dominum suum
iacentem in terra mortuum
26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit  locum
Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque  cum eo
filii Israhel ipso in fronte gradiente
28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus  inimicos
nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post  eum et
occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et  non
dimiserunt transire quemquam
29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem  milia
omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere  potuit
30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit  terra
octoginta annis
31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de  Philisthim
sescentos viros vomere et ipse quoque defendit  Israhel

Giudici 4
1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini  post
mortem Ahoth
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui  regnavit
in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram  ipse autem
habitabat in Aroseth gentium
3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim  habebat
falcatos currus et per viginti annos vehementer  oppresserat eos
4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat  populum
in illo tempore
5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama  et
Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel  in omne
iudicium
6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes  Nepthalim
dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel  vade et duc
exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem  milia pugnatorum de
filiis Nepthalim et de filiis Zabulon
7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram  principem
exercitus Iabin et currus eius atque omnem  multitudinem et tradam eos
in manu tua
8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris  venire non
pergam
9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi  victoria
non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara  surrexit itaque
Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus
pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis  fratribus
suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat  tabernacula usque ad
vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta  Cedes
12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius  Abinoem in
montem Thabor
13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum  de
Aroseth gentium ad torrentem Cison
14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua  tradidit
Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus  descendit
itaque Barac de monte Thabor et decem milia  pugnatorum cum eo
15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius  universamque
multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in  tantum ut Sisara de
curru desiliens pedibus fugeret
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque  ad
Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad  internicionem
caderet
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris  Aber Cinei
erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber  Cinei
18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra  ad me
domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius  et opertus
ab ea pallio
19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde  sitio quae
aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit  illum
20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum  venerit
aliquis interrogans te et dicens numquid hic est  aliquis respondebis
nullus est
21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens  pariter
malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit  supra tempus
capitis eius clavum percussumque malleo defixit in  cerebrum usque ad
terram qui soporem morti socians defecit et  mortuus est
22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in
occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris  qui
cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et  clavum infixum
in tempore eius
23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram  filiis
Israhel
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin  regem
Chanaan donec delerent eum

Giudici 5
1 cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo  dicentes
2 qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum
benedicite Domino
3 audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum  quae
Domino canam psallam Domino Deo Israhel
4 Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom  terra mota
est caelique ac nubes stillaverunt aquis
5 montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei  Israhel
6 in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt  semitae et
qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles  devios
7 cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret  Debbora
surgeret mater in Israhel
8 nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit  clypeus
et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
9 cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate  obtulistis
vos discrimini benedicite Domino
10 qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio  et
ambulatis in via loquimini
11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus  ibi
narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel  tunc
descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
12 surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge  Barac et
adprehende captivos tuos fili Abinoem
13 salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus  dimicavit
14 ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin  in
populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et  de Zabulon
qui exercitum ducerent ad bellandum
15 duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt  secuti qui
quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit  diviso contra se
Ruben magnanimorum repperta contentio est
16 quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum  diviso
contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
17 Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus  Aser
habitabat in litore maris et in portibus morabatur
18 Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in  regione
Merome
19 venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in  Thanach
iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
20 de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in  ordine et
cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
21 torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens  Cison
conculca anima mea robustos
22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per  praeceps
ruentibus fortissimis hostium
23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite
habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in  adiutorium
fortissimorum eius
24 benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur  in
tabernaculo suo
25 aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit  butyrum
26 sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum  malleos
percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum  et tempus
valide perforans
27 inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes  illius
volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
28 per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de  cenaculo
loquebatur cur moratur regredi currus eius quare  tardaverunt pedes
quadrigarum illius
29 una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba  respondit
30 forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum  eligitur ei
vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in  praedam et supellex
varia ad ornanda colla congeritur
31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te  sicut
sol in ortu suo splendet ita rutilent
32 quievitque terra per quadraginta annos

Giudici 6
1 fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui  tradidit
eos in manu Madian septem annis
2 et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et  speluncas
in montibus et munitissima ad repugnandum loca
3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et  ceteri
orientalium nationum
4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta
vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam  pertinens
relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos
5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum  tabernaculis et
instar lucustarum universa conplebant innumera  multitudo hominum et
camelorum quicquid tetigerant devastantes
6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
7 et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
8 qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit  Dominus
Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et  eduxi de domo
servitutis
9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui
adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi  vobis
terram eorum
10 et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum  in
quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
11 venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in  Ephra
et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon  filius eius
excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut  fugeret Madian
12 apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime
13 dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est  cur
adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae
narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos
Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
14 respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine  tua et
liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
15 qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo  Israhel ecce
familia mea infima est in Manasse et ego minimus  in domo patris mei
16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi  unum
virum
17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum  quod tu
sis qui loquaris ad me
18 ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et
offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
19 ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae  modio
azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium  mittens in
ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
20 cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et  pone
super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset  ita
21 extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in  manu et
tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de  petra et carnes
azymosque consumpsit angelus autem Domini  evanuit ex oculis eius
22 vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi  Domine
Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem
23 dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud  Domini
pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra  quae est
familiae Ezri
25 nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et  alterum
taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est  patris tui et
nemus quod circa aram est succide
26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae  huius
super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum  secundum et
offeres holocaustum super lignorum struem quae de  nemore succideris
27 adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit  sicut
praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et  homines illius
civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte  conplevit
28 cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt  destructam aram
Baal lucumque succisum et taurum alterum  inpositum super altare quod
tunc aedificatum erat
29 dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent  auctorem
facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
30 et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia  destruxit
aram Baal et succidit nemus
31 quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et  pugnatis pro
eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux  crastina veniat si
deus est vindicet se de eo qui suffodit aram  eius
32 ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset  Ioas
ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi  congregati
sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt  in valle
Iezrahel
34 spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina  convocavit
domum Abiezer ut sequeretur
35 misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus  est eum
et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui  occurrerunt ei
36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam  Israhel
sicut locutus es
37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere  fuerit et in
omni terra siccitas sciam quod per manum meam  sicut locutus es
liberabis Israhel
38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere  concam
rore conplevit
39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra  me si
adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut  solum vellus
siccum sit et omnis terra rore madens
40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit  siccitas in
solo vellere et ros in omni terra

Giudici 7
1 igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et  omnis
populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant  autem castra
Madian in valle ad septentrionalem plagam collis  Excelsi
2 dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec  tradetur
Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et  dicat meis
viribus liberatus sum
3 loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui  formidolosus
et timidus est revertatur recesseruntque de monte  Galaad et reversa
sunt ex populo viginti duo milia virorum et  tantum decem milia
remanserunt
4 dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos  ad
aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum  vadat ipse
pergat quem ire prohibuero revertatur
5 cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon  qui
lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere  separabis eos
seorsum qui autem curvatis genibus biberint in  altera parte erunt
6 fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas
lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo  poplite
biberat
7 et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt  aquas
liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem  reliqua
multitudo revertatur in locum suum
8 sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam
multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum  trecentis
viris se certamini dedit castra autem Madian erant  subter in valle
9 eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra  quia
tradidi eos in manu tua
10 sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer  tuus
11 et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus  tuae et
securior ad hostium castra descendes descendit ergo  ipse et Phara
puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum  vigiliae
12 Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi  iacebant
in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque  innumerabiles erant
sicut harena quae iacet in litoribus maris
13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo  et in
hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et  videbatur mihi
quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in  Madian castra
descendere cumque pervenisset ad tabernaculum  percussit illud atque
subvertit et terrae funditus coaequavit
14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius
Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius
Madian et omnia castra eius
15 cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius  adoravit
et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit  enim Dominus in
manus nostras castra Madian
16 divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in
manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio  lagoenarum
17 et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite  ingrediar
partem castrorum et quod fecero sectamini
18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per  castrorum
circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni
19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo  in parte
castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et  custodibus
suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere  inter se lagoenas
20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et  hydrias
confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et  dextris
sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et  Gedeonis
21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum  hostilium
omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes  ululantesque
fugerunt
22 et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis  personantes
inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et  mutua se caede
truncabant
23 fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath
conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni  Manasse
persequebantur Madian
24 misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens  descendite
in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera  atque Iordanem
clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas  atque Iordanem usque
Bethbera
25 adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit  Oreb in
petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt  Madian capita
Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta  Iordanis

Giudici 8
1 dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere  voluisti
ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra  Madian iurgantes
fortiter et prope vim inferentes
2 quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos
fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer
3 in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et  Zeb quid
tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus  esset requievit
spiritus eorum quo tumebant contra eum
4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum  trecentis
viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes  persequi non
poterant
5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui  mecum est
quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et  Salmana reges
Madian
6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee  et
Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus  exercitui tuo
panes
7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana  in
manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque  deserti
8 et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad  viros eius
loci similia cui et illi responderunt sicut  responderant viri Soccoth
9 dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace  destruam
turrem hanc
10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo
quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis  orientalium
populorum caesis centum viginti milibus bellatorum  et educentium
gladium
11 ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis  morabantur
ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit  castra hostium qui
securi erant et nihil adversi suspicabantur
12 fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon  conprehendit
turbato omni exercitu eorum
13 revertensque de bello ante solis ortum
14 adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum  nomina
principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta  septem viros
15 venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super  quibus
exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et  Salmana in manibus
tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris  qui lassi sunt et
defecerunt panes
16 tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos  et
contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth
17 turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus  civitatis
18 dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos  occidistis
in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex  eis quasi filius
regis
19 quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit
Dominus si servassetis eos non vos occiderem
20 dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui  non
eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat
21 dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia  iuxta
aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit  Zebee et
Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla  regalium camelorum
decorari solent
22 dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu  et
filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu  Madian
23 quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos  filius
meus sed dominabitur Dominus
24 dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi  inaures
ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere  consuerant
25 qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super  terram
pallium proiecerunt in eo inaures de praeda
26 et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri  sicli
absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus  Madian reges
uti soliti erant et praeter torques aureos  camelorum
27 fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua  Ephra
fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est  Gedeoni et omni
domui eius in ruinam
28 humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec  potuerunt
ultra elevare cervices sed quievit terra per  quadraginta annos quibus
praefuit Gedeon
29 abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo  sua
30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore  eius eo
quod plures haberet uxores
31 concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei  filium
nomine Abimelech
32 mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et  sepultus in
sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri
33 postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel  et
fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut  esset eis in
deum
34 nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu  omnium
inimicorum suorum per circuitum
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta  omnia
bona quae fecerat Israheli

Giudici 9
1 abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres  matris
suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus  patris
matris suae dicens
2 loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut  dominentur
vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut  dominetur vobis
unus vir simulque considerate quia os vestrum  et caro vestra sum
3 locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros  Sychem
universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post  Abimelech
dicentes frater noster est
4 dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith  qui
conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt  eum
5 et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos  filios
Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum  remansitque Ioatham
filius Hierobbaal minimus et absconditus  est
6 congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae  familiae urbis
Mello abieruntque et constituerunt regem  Abimelech iuxta quercum quae
stabat in Sychem
7 quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice  montis
Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri  Sychem ita
audiat vos Deus
8 ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae  impera
nobis
9 quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua  et dii
utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear
10 dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum  accipe
11 quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam
fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear
12 locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis
13 quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod  laetificat
Deum et homines et inter ligna cetera commoveri
14 dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos
15 quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis  venite et
sub mea umbra requiescite sin autem non vultis  egrediatur ignis de
ramno et devoret cedros Libani
16 nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super  vos
regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo  eius et
reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro  vobis
17 et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu  Madian
18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et  interfecistis
filios eius septuaginta viros super unum lapidem  et constituistis
regem Abimelech filium ancillae eius super  habitatores Sychem eo quod
frater vester sit
19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et  domo eius
hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in  vobis
20 sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat  habitatores
Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de  viris Sychem et de
oppido Mello et devoret Abimelech
21 quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi  metu
Abimelech fratris sui
22 regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis
23 misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et  habitatores
Sychem qui coeperunt eum detestari
24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et
effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum  et in
ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant
25 posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et  dum
illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes  praedas
de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech
26 venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et  transivit in
Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores  Sychem
27 egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et  factis
cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter  epulas et
pocula maledicebant Abimelech
28 clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est  Sychem ut
serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et  constituit
principem Zebul servum suum super viros Emmor patris  Sychem cur
igitur servimus ei
29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem  de
medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus
multitudinem et veni
30 Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii  Obed
iratus est valde
31 et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius  Obed
venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum  te civitatem
32 surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in  agro
33 et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem
egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
34 surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et  tetendit
insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
35 egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu  portae
civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus  cum eo de
insidiarum loco
36 cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de  montibus
multitudo descendit cui ille respondit umbras montium  vides quasi
hominum capita et hoc errore deciperis
37 rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae  descendit et
unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
38 cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis  est
Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem  despiciebas
egredere et pugna contra eum
39 abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit  contra
Abimelech
40 qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit
cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
41 et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius  expulit
de urbe nec in ea passus est commorari
42 sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum
nuntiatum esset Abimelech
43 tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens  insidias in
agris vidensque quod egrederetur populus de  civitate surrexit et
inruit in eos
44 cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem  turmae
palantes per campum adversarios sequebantur
45 porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit
interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in  ea
dispergeret
46 quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum  ingressi sunt
fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant  et ex eo locus
nomen acceperat qui erat valde munitus
47 Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter
conglobatos
48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta  securi
praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit  ad socios
quod me vidistis facere cito facite
49 igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur  ducem
quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum  est ut fumo
et igne mille hominum necarentur viri pariter ac  mulieres habitatorum
turris Sychem
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes  quod
circumdans obsidebat exercitu
51 erat autem turris excelsa in media civitate ad quam  confugerant
viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis  clausa firmissime
ianua et super turris tectum stantes per  propugnacula
52 accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et
adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
53 et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit  capiti
Abimelech et confregit cerebrum eius
54 qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina  gladium tuum
et percute me ne forte dicatur quod a femina  interfectus sim qui
iussa perficiens interfecit eum
55 illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi  sunt in
sedes suas
56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem  suum
interfectis septuaginta fratribus suis
57 Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit  super
eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal

Giudici 10
1 post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa  patrui
Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis  Ephraim
2 et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac  sepultus
est in Sanir
3 huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per  viginti et
duos annos
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos  asinarum et
principes triginta civitatum quae ex nomine eius  appellatae sunt
Avothiair id est oppida Iair usque in  praesentem diem in terra Galaad
5 mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum  Camon
6 filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova  fecerunt
malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim  et Astharoth et
diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum  Ammon et Philisthim
dimiseruntque Dominum et non colebant eum
7 contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et  filiorum
Ammon
8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et  octo
omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae  est in
Galaad
9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam  et
Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis
10 et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia  dereliquimus
Deum nostrum et servivimus Baalim
11 quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei
filiique Ammon et Philisthim
12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et  clamastis
ad me et erui vos de manu eorum
13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco  non
addam ut ultra vos liberem
14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in  tempore
angustiae
15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu  nobis
quicquid tibi placet tantum nunc libera nos
16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola
proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum
17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria  contra
quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati  sunt
18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui  primus e
nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux  populi Galaad

Giudici 11
1 fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque  pugnator
filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
2 habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui  postquam
creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo  patris nostri esse
non poteris quia de altera matre generatus  es
3 quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob
congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi
principem sequebantur
4 in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel
5 quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de  Galaad ut
tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
6 dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna  contra
filios Ammon
7 quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et  eiecistis
de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate  conpulsi
8 dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur  causam nunc
ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes  contra filios Ammon
sisque dux omnium qui habitant in Galaad
9 Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem  pro vobis
contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in  manus meas ego ero
princeps vester
10 qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator  ac testis
est quod nostra promissa faciamus
11 abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum  omnis
populus principem sui locutusque est Iepthae omnes  sermones suos
coram Domino in Maspha
12 et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona  sua
dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut  vastares
terram meam
13 quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam  quando
ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque  Iordanem nunc
igitur cum pace redde mihi eam
14 per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut  dicerent regi
Ammon
15 haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec  terram
filiorum Ammon
16 sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per  solitudinem
usque ad mare Rubrum et venit in Cades
17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam  per
terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit  quoque et ad
regem Moab qui et ipse transitum praebere  contempsit mansit itaque in
Cades
18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque  contra
orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans  Arnon nec
voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium  est terrae Moab
19 misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui
habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per  terram
tuam usque ad fluvium
20 qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum  transire per
terminos suos sed infinita multitudine congregata  egressus est contra
eum in Iassa et fortiter resistebat
21 tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu  suo qui
percussit eum et possedit omnem terram Amorrei  habitatoris regionis
illius
22 et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de  solitudine
usque ad Iordanem
23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante  contra illum
populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram  eius
24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur  quae
autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram  cedent
possessionem
25 nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut  docere
potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit  contra eum
26 quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et  villis
illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per  trecentos annos
quare tanto tempore nihil super hac repetitione  temptastis
27 igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis  indicens
mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius  diei inter Israhel
et inter filios Ammon
28 noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae  quae per
nuntios mandaverat
29 factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et  circumiens Galaad
et Manasse Maspha quoque Galaad et inde  transiens ad filios Ammon
30 votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in  manus meas
31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae  mihique
occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum  holocaustum offeram
Domino
32 transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra  eos quos
tradidit Dominus in manus eius
33 percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti
civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna  nimis
humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
34 revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit  unigenita
filia cum tympanis et choris non enim habebat alios  liberos
35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi  decepisti me et
ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum  et aliud facere non
potero
36 cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad  Dominum fac
mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione  atque victoria de
hostibus tuis
37 dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor  dimitte me
ut duobus mensibus circumeam montes et plangam  virginitatem meam cum
sodalibus meis
38 cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus  cumque
abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem  suam in
montibus
39 expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et  fecit ei
sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos  increbuit in Israhel et
consuetudo servata est
40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et
plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor

Giudici 12
1 ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes  contra
aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam  contra filios
Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum  igitur incendimus domum
tuam
2 quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo  contra
filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis  auxilium et
facere noluistis
3 quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique  ad
filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid  commerui ut
adversum me consurgatis in proelium
4 vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra  Ephraim
percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat  fugitivus est Galaad
de Ephraim et habitat in medio Ephraim et  Manasse
5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim
reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens  atque
dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei  Galaaditae
numquid Ephrateus es quo dicente non sum
6 interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur  spica qui
respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere  non valens
statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis  transitu et
ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta  duo milia
7 iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et  mortuus est ac
sepultus in civitate sua Galaad
8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem
9 qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens  foras
maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit  uxores
introducens in domum suam qui septem annis iudicavit  Israhel
10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem
11 cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem  decem
annis
12 mortuusque est ac sepultus in Zabulon
13 post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel  Farathonites
14 qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes
ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in  Israhel
octo annis
15 mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in  monte Amalech

Giudici 13
1 rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini  qui
tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
2 erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine  Manue habens
uxorem sterilem
3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et  absque
liberis sed concipies et paries filium
4 cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam  comedas
5 quia concipies et paries filium cuius non tanget caput  novacula
erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris  utero et ipse
incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
6 quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me  habens
vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem  quis esset
et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi  dicere
7 sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne  vinum
bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim  puer
nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad  diem mortis
suae
8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei  quem
misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere  de puero qui
nasciturus est
9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum  angelus
Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus  eius non erat
cum ea quae cum vidisset angelum
10 festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei  dicens ecce
apparuit mihi vir quem ante videram
11 qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad  virum dixit
ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit  ego sum
12 cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid  vis ut
faciat puer aut a quo se observare debebit
13 dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus  sum uxori
tuae abstineat se
14 et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram  non
bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat  atque
custodiat
15 dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas  precibus
meis et faciamus tibi hedum de capris
16 cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos  sin autem
vis holocaustum facere offer illud Domino et  nesciebat Manue quod
angelus Dei esset
17 dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus  fuerit
expletus honoremus te
18 cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est  mirabile
19 tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit  super
petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et  uxor eius
intuebantur
20 cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini  in
flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius  proni
ceciderunt in terram
21 et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque  intellexit
Manue angelum esse Domini
22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum
23 cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de  manibus
nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec  ostendisset
nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura  dixisset
24 peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson  crevitque puer
et benedixit ei Dominus
25 coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter  Saraa
et Esthaol

Giudici 14
1 descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem  de
filiabus Philisthim
2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi  mulierem in
Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut  mihi accipiatis
uxorem
3 cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in  filiabus
fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere  uxorem de
Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad  patrem suum hanc
mihi accipe quia placuit oculis meis
4 parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et
quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore  Philisthim
dominabantur Israheli
5 descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha  cumque
venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis  saevus rugiens et
occurrit ei
6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit  leonem quasi
hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in  manu et hoc patri
et matri noluit indicare
7 descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis  eius
8 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit  ut
videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis  erat ac
favus mellis
9 quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque  ad
patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi  comederunt nec
tamen eis voluit indicare quod mel de corpore  leonis adsumpserat
10 descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo  Samson
convivium sic enim iuvenes facere consuerant
11 cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales  triginta
qui essent cum eo
12 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si
solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta
sindones et totidem tunicas
13 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta
sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone
problema ut audiamus
14 dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est  egressa
dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem  solvere
15 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson  blandire
viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet  problema quod si
facere nolueris incendimus et te et domum  patris tui an idcirco nos
vocastis ad nuptias ut spoliaretis
16 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens  odisti me
et non diligis idcirco problema quod proposuisti  filiis populi mei
non vis mihi exponere at ille respondit patri  meo et matri nolui
dicere et tibi indicare potero
17 septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque  die
septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit  civibus
suis
18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid  dulcius
melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non  arassetis in vitula
mea non invenissetis propositionem meam
19 inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem  et
percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his  qui
problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris  sui
20 uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et  pronubis

Giudici 15
1 post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis  instarent
venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit  ei hedum de
capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare  prohibuit eum
pater illius dicens
2 putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed  habet
sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea  uxor
3 cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra
Philistheos faciam enim vobis mala
4 perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum  iunxit ad
caudas et faces ligavit in medio
5 quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent  quae
statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus  succensis et
conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula  concrematae sunt
in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma  consumeret
6 dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum  est Samson
gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri  tradidit haec
operatus est ascenderuntque Philisthim et  conbuserunt tam mulierem
quam patrem eius
7 quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis  expetam
ultionem et tunc quiescam
8 percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram  femori
inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae  Aetham
9 igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati  sunt et in
loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla  eorum est fusus
exercitus
10 dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum  nos qui
responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei  quae in nos
operatus est
11 descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum  silicis
Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim  imperent nobis
quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut  fecerunt mihi feci
eis
12 ligare inquiunt te venimus et tradere in manus  Philisthinorum
iurate respondit mihi quod non me occidatis
13 dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus  ligaveruntque eum
duobus novis funibus et tulerunt de petra  Aetham
14 qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim  vociferantes
occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et  sicut solent ad
odorem ignis lina consumi ita vincula quibus  ligatus erat dissipata
sunt et soluta
15 inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat
arripiens interfecit in ea mille viros
16 et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi  eos et
percussi mille viros
17 cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de  manu et
vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur  elevatio
Maxillae
18 sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in  manu
servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti  morior
incidamque in manus incircumcisorum
19 aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et  egressae
sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum  et vires recepit
idcirco appellatum est nomen loci illius Fons  invocantis de maxilla
usque in praesentem diem
20 iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis

Giudici 16
1 abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem  ingressusque
est ad eam
2 quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos  intrasse
urbem Samson circumdederunt eum positis in porta  civitatis custodibus
et ibi tota nocte cum silentio  praestolantes ut facto mane exeuntem
occiderent
3 dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde  consurgens
adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et  sera inpositasque
umeris portavit ad verticem montis qui  respicit Hebron
4 post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et
vocabatur Dalila
5 veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt  decipe
eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem  et quomodo eum
superare valeamus et vinctum adfligere quod si  feceris dabimus tibi
singuli mille centum argenteos
6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo  sit tua
maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere  nequeas
7 cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum  siccis et
adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri  homines
8 adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes  ut
dixerat quibus vinxit eum
9 latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei  expectantibus
clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui  rupit vincula
quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum  putamine cum odorem
ignis acceperit et non est cognitum in quo  esset fortitudo eius
10 dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum  locutus es
saltim nunc indica quo ligari debeas
11 cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui  numquam
fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum  similis
12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim  super te
Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit  vincula quasi
fila telarum
13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et  falsum
loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem  crines capitis
mei cum licio plexueris et clavum his  circumligatum terrae fixeris
infirmus ero
14 quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te  Samson
qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et  licio
15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum  animus tuus
non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et  noluisti dicere in
quo sit tua maxima fortitudo
16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter  adhereret
spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et  ad mortem usque
lassata est
17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam  ascendit
super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo  sum de utero
matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a  me fortitudo mea et
deficiam eroque ut ceteri homines
18 videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum  misit ad
principes Philisthinorum atque mandavit ascendite  adhuc semel quia
nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt  adsumpta pecunia quam
promiserant
19 at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo  reclinare
caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius  et coepit
abicere eum et a se repellere statim enim ab eo  fortitudo discessit
20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno  consurgens dixit
in animo suo egrediar sicut ante feci et me  excutiam nesciens quod
Dominus recessisset ab eo
21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos  eius et
duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere  molere fecerunt
22 iamque capilli eius renasci coeperant
23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut  immolarent
hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur  dicentes tradidit
deus noster inimicum nostrum Samson in manus  nostras
24 quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque  dicebat
tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui  delevit terram
nostram et occidit plurimos
25 laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt  ut
vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere  ludebat
ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas
26 qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam  columnas
quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et  paululum
requiescam
27 domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi  omnes
principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter  tria milia
utriusque sexus spectabant ludentem Samson
28 at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et  redde nunc
mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me  de hostibus meis
et pro amissione duorum luminum unam ultionem  recipiam
29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus  alteramque
earum dextera et alteram leva tenens
30 ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque  fortiter
columnis cecidit domus super omnes principes et  ceteram multitudinem
quae ibi erat multoque plures interfecit  moriens quam ante vivus
occiderat
31 descendentes autem fratres eius et universa cognatio  tulerunt
corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in  sepulchro patris
Manue iudicavitque Israhel viginti annis

Giudici 17
1 fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas
2 qui dixit matri suae mille centum argenteos quos  separaveras tibi
et super quibus me audiente iuraveras ecce ego  habeo et apud me sunt
cui illa respondit benedictus filius meus  Domino
3 reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et  vovi
argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus  et faciat
sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi
4 reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et  dedit
eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque  conflatile quod fuit
in domo Micha
5 qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac  therafin
id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius  filiorum suorum
manum et factus est ei sacerdos
6 in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque  quod sibi
rectum videbatur hoc faciebat
7 fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione  eius
eratque ipse Levites et habitabat ibi
8 egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit  ubicumque sibi
commodum repperisset cumque venisset in monte  Ephraim iter faciens et
declinasset parumper in domum Micha
9 interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum  de
Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi  esse
perspexero
10 mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos  daboque tibi
per annos singulos decem argenteos ac vestem  duplicem et quae ad
victum necessaria sunt
11 adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus  de filiis
12 implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum  sacerdotem
13 nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti  levitici
generis sacerdotem

Giudici 18
1 in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan  quaerebat
possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum  enim diem inter
ceteras tribus sortem non acceperat
2 miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque  viros
fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et  diligenter
inspicerent dixeruntque eis ite et considerate  terram qui cum
pergentes venissent in montem Ephraim et  intrassent domum Micha
requieverunt ibi
3 et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius
diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis  quam ob
causam huc venire voluisti
4 qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me  mercede
conduxit ut sim ei sacerdos
5 rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an
prospero itinere pergerent et res haberet effectum
6 qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam  vestram et
iter quo pergitis
7 euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque  populum
habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum  consuetudinem
securum et quietum nullo eis penitus resistente  magnarumque opum et
procul a Sidone atque a cunctis hominibus  separatum
8 reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid  egissent
sciscitantibus responderunt
9 surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde  opulentam et
uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et  possideamus eam
nullus erit labor
10 intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque  nobis
Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae  gignuntur in
terra
11 profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et  Esthaol
sescenti viri accincti armis bellicis
12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus  ex eo
tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum  Cariathiarim
13 inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad  domum Micha
14 dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad  considerandam
terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in  domibus istis sit
ephod et therafin et sculptile atque  conflatile videte quid vobis
placeat
15 et cum paululum declinassent ingressi sunt domum  adulescentis
Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum  verbis pacificis
16 sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante  ostium
17 at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et  ephod et
therafin atque conflatile tollere nitebantur et  sacerdos stabat ante
ostium sescentis viris fortissimis haut  procul expectantibus
18 tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola  atque
conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis
19 cui responderunt tace et pone digitum super os tuum  venique
nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi  melius est ut
sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu  et familia in Israhel
20 quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit  ephod et
idola ac sculptile et cum eis profectus est
21 qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et  iumenta et
omne quod erat pretiosum
22 iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in  aedibus
Michae conclamantes secuti sunt
23 et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent  dixerunt ad
Micham quid tibi vis cur clamas
24 qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et  sacerdotem et
omnia quae habeo et dicitis quid tibi est
25 dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et  veniant
ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua  pereas
26 et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod
fortiores se essent reversus est in domum suam
27 sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra  diximus
veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque  securum et
percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio  tradiderunt
28 nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent  a
Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac  negotii
erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum  extruentes
habitaverunt in ea
29 vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui  quem
genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur
30 posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan  filii Mosi
ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem  captivitatis
suae
31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit  domus Dei
in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel

Giudici 19
1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim  qui
accepit uxorem de Bethleem Iuda
2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui  Bethleem
mansitque apud eum quattuor mensibus
3 secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque  blandiri
et secum reducere habens in comitatu puerum et duos  asinos quae
suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod  cum audisset
socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus
4 et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri  tribus
diebus comedens cum eo et bibens familiariter
5 die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem  tenuit
socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et  conforta stomachum
et sic proficisceris
6 sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater  puellae
ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas  pariterque laetemur
7 at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus  obnixe
eum socer tenuit et apud se fecit manere
8 mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te  inquit ut
paululum cibi capias et adsumptis viribus donec  increscat dies postea
proficiscaris comederunt ergo simul
9 surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero  cui
rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum  declivior sit
et propinquet ad vesperum mane apud me etiam  hodie et duc laetum diem
et cras proficisceris ut vadas in  domum tuam
10 noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim  perrexit et
venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur  Hierusalem ducens
secum duos asinos onustos et concubinam
11 iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem  dixitque
puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem  Iebuseorum et
maneamus in ea
12 cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae  quae
non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa
13 et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe  Rama
14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter  occubuitque eis
sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin
15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent  sedebant
in platea civitatis et nullus eos recipere volebat  hospitio
16 et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere  suo
vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus  habitabat in
Gabaa homines autem regionis illius erant filii  Iemini
17 elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum  sarcinulis
suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis  et quo vadis
18 qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et  pergimus ad
locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde  ieramus Bethleem
et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub  tectum suum vult
recipere
19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac  vinum in
meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est  nulla re indigemus
nisi hospitio
20 cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae
necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas
21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit  ac
postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium
22 illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu
reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii  Belial id
est absque iugo et circumdantes domum senis fores  pulsare coeperunt
clamantes ad dominum domus atque dicentes  educ virum qui ingressus
est domum tuam ut abutamur eo
23 egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite  facere
malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et  cessate ab hac
stultitia
24 habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam  eas ad
vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis  tantum obsecro
ne scelus hoc contra naturam operemini in virum
25 nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo  eduxit ad
eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua  cum tota nocte
abusi essent dimiserunt eam mane
26 at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi  manebat
dominus suus et ibi corruit
27 mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam  expleret
viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium  sparsis in limine
manibus
28 cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut  ambulemus qua
nihil respondente intellegens quod erat tulit eam  et inposuit asino
reversusque est in domum suam
29 quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver  uxoris cum
ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens  misit in omnes
terminos Israhel
30 quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis  facta
est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de  Aegypto
usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune  decernite
quid facto opus sit

Giudici 20
1 egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter  congregati quasi
vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad  ad Dominum in Maspha
2 omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in  ecclesiam
populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum  pugnatorum
3 nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel  in
Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae  quomodo
tantum scelus perpetratum esset
4 respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque  deverti
5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum  in qua
manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili  libidinis
furore vexantes denique mortua est
6 quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes  terminos
possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam  grande piaculum
factum est in Israhel
7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis
8 stansque omnis populus quasi unius hominis sermone  respondit non
recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam  intrabit domum
9 sed hoc contra Gabaa in commune faciemus
10 decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel  et
centum de mille et mille de decem milibus ut conportent  exercitui
cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin  reddere ei pro
scelere quod meretur
11 convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo  eadem
mente unoque consilio
12 et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent  cur
tantum nefas in vobis reppertum est
13 tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut
moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum  suorum
filiorum Israhel audire mandatum
14 sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt  in Gabaa
ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel  populum
dimicarent
15 inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin  educentium
gladium praeter habitatores Gabaa
16 qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut  dextra
proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut  capillum
quoque possent percutere et nequaquam in alteram  partem ictus lapidis
deferretur
17 virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt
quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam
18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo
consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro
princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit  Dominus
Iudas sit dux vester
19 statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt  iuxta
Gabaa
20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem  obpugnare
coeperunt
21 egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis  Israhel
die illo viginti duo milia viros
22 rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes  in eodem
loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino  usque ad
noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra  procedere ad
dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an  non quibus ille
respondit ascendite ad eum et inite certamen
24 cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad  proelium
processissent
25 eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes  eis tanta
in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia  virorum educentium
gladium prosternerent
26 quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et  sedentes
flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad  vesperam et
obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
27 et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat  arca
foederis Dei
28 et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus
consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus  ad
pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere  quibus ait
Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus  vestras
29 posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis  Gabaa
30 et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin  exercitum
produxerunt
31 sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et  fugientes
adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent  ex eis sicut
primo et secundo die et caederent per duas semitas  terga vertentes
quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa  atque prosternerent
triginta circiter viros
32 putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte  simulantes
iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et  quasi fugientes
ad supradictas semitas perducerent
33 omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis  tetenderunt
aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae  quoque quae circa urbem
erant paulatim se aperire coeperunt
34 et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem  milia
virorum de universo Israhel habitatores urbis ad  certamina
provocabant ingravatumque est bellum contra filios  Beniamin et non
intellexerunt quod ex omni parte illis instaret  interitus
35 percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et
interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et  centum
viros omnes bellatores et educentes gladium
36 filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent  coeperunt
fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad  fugiendum locum
ut ad praeparatas insidias devenirent quas  iuxta urbem posuerant
37 qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin  terga
caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt  eam in ore
gladii
38 signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis
conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et
ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent
39 quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi
putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius  sequebantur
caesis de exercitu eorum triginta viris
40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere  Beniamin
quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et  flammas in
sublime ferri
41 qui prius simulaverant fugam versa facie fortius  resistebant quod
cum vidissent filii Beniamin in fugam versi  sunt
42 et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos  adversariis
persequentibus sed et hii qui urbem succenderant  occurrerunt eis
43 atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus  caederentur
nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque  prostrati sunt ad
orientalem plagam urbis Gabaa
44 fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et  octo
milia virorum omnes robustissimi pugnatores
45 quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in
solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon  in illa
quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt  quinque milia
viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos  et interfecerunt
etiam alios duo milia
46 et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in  diversis
locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella  promptissimi
47 remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere  potuerant
et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in  petra Remmon
mensibus quattuor
48 regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a  viris
usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et  viculos
Beniamin vorax flamma consumpsit

Giudici 21
1 iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt  nullus
nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
2 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius
sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu
coeperunt flere dicentes
3 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo  tuo ut
hodie una tribus auferretur ex nobis
4 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare
obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
5 quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus  Israhel
grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in  Maspha
interfici eos qui defuissent
6 ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo  Beniamin
coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel
7 unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non  daturos
nos his filias nostras
8 idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui  non
ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt  habitatores
Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
9 eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi  reppertus
est
10 miserunt itaque decem milia viros robustissimos et  praeceperunt
eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in  ore gladii tam uxores
quam parvulos eorum
11 et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini  et
mulieres quae cognoverunt viros interficite
12 inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines  quae
nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo  in terra
Chanaan
13 miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra  Remmon
et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
14 veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt  eis
uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt  quas
simili modo traderent
15 universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem  super
interfectione unius tribus ex Israhel
16 dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non  acceperunt
uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt
17 et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne  una
tribus deleatur ex Israhel
18 filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento  et
maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus  suis
uxorem Beniamin
19 ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas  Domini est
in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem  urbis Bethel et
ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit  ad Sycimam et ad
meridiem oppidi Lebona
20 praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et  latete in
vineis
21 cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more  procedere
exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores  singulas et
pergite in terram Beniamin
22 cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos  queri
coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non  enim
rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed  rogantibus ut
acciperent non dedistis et a vestra parte  peccatum est
23 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et  iuxta
numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros  uxores
singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes  urbes et
habitantes in eis




