Esther (Est.)
Ester 1
1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam  super
centum viginti septem provincias
2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius  exordium
fuit
3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium  cunctis
principibus et pueris suis fortissimis Persarum et  Medorum inclitis
et praefectis provinciarum coram se
4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem  atque
iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet  et octoginta
diebus
5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui
inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus  iussit
convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod  regio cultu
et manu consitum erat
6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et  carpasini et
hyacinthini sustentata funibus byssinis atque  purpureis qui eburneis
circulis inserti erant et columnis  marmoreis fulciebantur lectuli
quoque aurei et argentei super  pavimentum zmaragdino et pario stratum
lapide dispositi erant  quod mira varietate pictura decorabat
7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis  atque
aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut  magnificentia regia
dignum erat abundans et praecipuum  ponebatur
8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex  statuerat
praeponens mensis singulos de principibus suis ut  sumeret unusquisque
quod vellet
9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio  ubi rex
Asuerus manere consueverat
10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam  potionem
incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona  et Bagatha et
Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui  in conspectu eius
ministrabant
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super  caput eius
diademate et ostenderet cunctis populis et  principibus illius
pulchritudinem erat enim pulchra valde
12 quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos  mandaverat
venire contempsit unde iratus rex et nimio furore  succensus
13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant  et
illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura  maiorum
14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha  et
Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum  atque
Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum  residere soliti
erant
15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis  imperium
quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non  solum
regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos  qui sunt in
cunctis provinciis regis Asueri
17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut  contemnant
viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina  Vasthi intraret ad
eum et illa noluit
18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque  Medorum
parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est  indignatio
19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et  scribatur
iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri  inlicitum est ut
nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem  sed regnum illius altera
quae melior illa est accipiat
20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum  divulgetur
imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum  deferant maritis
suis
21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex  iuxta
consultum Mamuchan
22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut  quaeque
gens audire et legere poterat diversis linguis et  litteris esse viros
principes ac maiores in domibus suis et hoc  per cunctos populos
divulgari

Ester 2
1 his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat  indignatio
recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae  passa esset
2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi  puellae
virgines ac speciosae
3 et mittantur qui considerent per universas provincias  puellas
speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem  Susan et tradant
in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui  est praepositus et
custos mulierum regiarum et accipiant mundum  muliebrem et cetera ad
usus necessaria
4 et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet  pro
Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit  fieri
5 erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus  filius Iair
filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
6 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam  regem
Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
7 qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero  nomine
Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra  nimis et
decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus  sibi eam
adoptavit in filiam
8 cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius  multae
virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo  traderentur eunucho
Hester quoque inter ceteras puellas ei  tradita est ut servaretur in
numero feminarum
9 quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut
adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et  septem
puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam  pedisequas
eius ornaret atque excoleret
10 quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus  enim
praeceperat ut de hac re omnino reticeret
11 qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua  electae
virgines servabantur curam agens salutis Hester et  scire volens quid
ei accideret
12 cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum  ut
intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem
pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex  menses
oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam  pigmentis et
aromatibus uterentur
13 ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum
pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de  triclinio
feminarum ad regis cubiculum transiebant
14 et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in
secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant  qui
concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad  regem ultra
redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset  ex nomine
15 evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester  filia
Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam  intrare
deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum  sed quaecumque
voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei  ad ornatum dedit erat
enim formonsa valde et incredibili  pulchritudine omnium oculis
gratiosa et amabilis videbatur
16 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui
vocatur tebeth septimo anno regni eius
17 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque  gratiam et
misericordiam coram eo super omnes mulieres et  posuit diadema regni
in capite eius fecitque eam regnare in  loco Vasthi
18 et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis  principibus
et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester  et dedit requiem in
universis provinciis ac dona largitus est  iuxta magnificentiam
principalem
19 cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur
Mardocheus manebat ad regis ianuam
20 necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta  mandatum
eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester  et ita cuncta
faciebat ut eo tempore solita erat quo eam  parvulam nutriebat
21 eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur  irati
sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores  erant et in
primo palatii limine praesidebant volueruntque  insurgere in regem et
occidere eum
22 quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae  Hester et
illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
23 quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in  patibulo
mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege

Ester 3
1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui  erat de
stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes  quos habebat
2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur  flectebant
genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat  imperator solus
Mardocheus non flectebat genu neque adorabat  eum
3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant  cur
praeter ceteros non observas mandata regis
4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire  nuntiaverunt
Aman scire cupientes utrum perseveraret in  sententia dixerat enim eis
se esse Iudaeum
5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod  Mardocheus non
sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est  valde
6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas  audierat
enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem  Iudaeorum qui
erant in regno Asueri perdere nationem
7 mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni  Asueri
missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram  Aman quo die
et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et  exivit mensis
duodecimus qui vocatur adar
8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias  regni
tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus  et
caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime  nosti quod
non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum  adpendam
arcariis gazae tuae
10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum  Aman
filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo  age
quod tibi placet
12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima  die
eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas  regis et
iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque  gens legere
poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine  regis Asueri et
litterae ipsius signatae anulo
13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem
parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis  duodecimi
qui vocatur adar et bona eorum diriperent
14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae  scirent et
pararent se ad praedictam diem
15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium
statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante  convivium
et cunctis qui in urbe erant flentibus

Ester 4
1 quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et  indutus est
sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae  civitatis voce
magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim  erat
licitum indutum sacco aulam regis intrare
3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae  crudele regis
dogma pervenerat planctus ingens erat apud  Iudaeos ieiunium ululatus
et fletus sacco et cinere multis pro  strato utentibus
4 ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi  nuntiaveruntque ei
quod audiens consternata est et misit vestem  ut ablato sacco
induerent eum quam accipere noluit
5 accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat  praecepit ut
iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc  faceret
6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea  civitatis
ante ostium palatii
7 qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman  promisisset ut
in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret  argentum
8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut  reginae
ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et  deprecaretur eum
pro populo suo
9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus  dixerat
10 quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
11 omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt  norunt
provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius  atrium regis
intraverit absque ulla cunctatione statim  interficiatur nisi forte
rex auream virgam ad eum tetenderit  pro signo clementiae atque ita
possit vivere ego igitur quomodo  ad regem intrare potero quae
triginta iam diebus non sum vocata  ad eum
12 quod cum audisset Mardocheus
13 rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam  tantum
liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur  Iudaei et
tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum  idcirco ad
regnum veneris ut in tali tempore parareris
15 rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et  orate
pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac  noctibus et ego
cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc  ingrediar ad regem
contra legem faciens invocata tradensque me  morti et periculo
17 ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester  praeceperat

Ester 5
1 die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et  stetit
in atrio domus regiae quod erat interius contra  basilicam regis at
ille sedebat super solium in consistorio  palatii contra ostium domus
2 cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius  et
extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae  accedens
osculata est summitatem virgae eius
3 dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio  tua
etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
4 at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me  hodie et
Aman tecum ad convivium quod paravi
5 statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat  voluntati
venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis  regina paraverat
6 dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis  ut
detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem  regni mei
petieris inpetrabis
7 cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
8 si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut  det mihi
quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et  Aman ad
convivium quod paravi eis et cras regi aperiam  voluntatem meam
9 egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque  vidisset
Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum  non adsurrexisse
sibi sed nec motum quidem de loco sessionis  suae indignatus est valde
10 et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se  amicos
et Zares uxorem suam
11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum  filiorumque
turbam et quanta eum gloria super omnes principes  et servos suos rex
elevasset
12 et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit  cum
rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege  pransurus
sum
13 et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu  videro
Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
14 responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube  parari
excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta  cubitos et dic mane
regi ut adpendatur super eam Mardocheus et  sic ibis cum rege laetus
ad convivium placuit ei consilium et  iussit excelsam parari crucem

Ester 6
1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi  historias et
annales priorum temporum qui cum illo praesente  legerentur
2 ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset
Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum
iugulare cupientium
3 quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac  praemii
Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius  ac ministri
nihil omnino mercedis accepit
4 statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius  atrium
domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet  Mardocheum
adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
5 responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex  ingrediatur
6 cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem  rex
honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans  quod nullum
alium rex nisi se vellet honorare
7 respondit homo quem rex honorare cupit
8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de  sella
regis est et accipere regium diadema super caput suum
9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius  et per
plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic  honorabitur quemcumque
rex voluerit honorare
10 dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut  locutus
es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave  ne quicquam de
his quae locutus es praetermittas
11 tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in  platea
civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat  hoc honore
condignus est quemcumque rex voluerit honorare
12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman  festinavit ire
in domum suam lugens et operto capite
13 narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae  evenissent sibi
cui responderunt sapientes quos habebat in  consilio et uxor eius si
de semine Iudaeorum est Mardocheus  ante quem cadere coepisti non
poteris ei resistere sed cades in  conspectu eius
14 adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum  ad
convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt

Ester 7
1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino  incaluerat quae
est petitio tua Hester ut detur tibi et quid  vis fieri etiam si
dimidiam regni mei partem petieris  inpetrabis
3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o  rex et si
tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et  populum meum pro
quo obsecro
4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur  iugulemur et
pereamus atque utinam in servos et famulas  venderemur esset
tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem  hostis noster est cuius
crudelitas redundat in regem
5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius  potentiae ut
haec audeat facere
6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est  Aman quod
ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae  ferre non
sustinens
7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in  hortum
arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret  Hester reginam pro
anima sua intellexit enim a rege sibi  paratum malum
8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et  intrasset
convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse  in quo iacebat
Hester et ait etiam reginam vult opprimere me  praesente in domo mea
necdum verbum de ore regis exierat et  statim operuerunt faciem eius
9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio  regis en
lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro  rege stat in domo
Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos  cui dixit rex adpendite
eum in eo
10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat  Mardocheo et
regis ira quievit

Ester 8
1 die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman  adversarii
Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem  regis confessa est
enim ei Hester quod esset patruus suus
2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit
Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
3 nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta  ad eum
oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius  pessimas quas
excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas  fieri
4 at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum
clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
5 et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et
deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis
epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis  Iudaeorum
quibus eos in cunctis regis provinciis perire  praeceperat corrigantur
6 quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi  mei
7 responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo  domum
Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui  ausus est manum
in Iudaeos mittere
8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine  signantes
litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut  epistulis quae ex
regis nomine mittebantur et illius anulo  signatae erant nemo auderet
contradicere
9 accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus  tertii
mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius  die scriptae
sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos  et ad principes
procuratoresque et iudices qui centum viginti  septem provinciis ab
India usque Aethiopiam praesidebant  provinciae atque provinciae
populo et populo iuxta linguas et  litteras suas et Iudaeis ut legere
poterant et audire
10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo  illius
obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes  provincias
discurrentes veteres litteras novis nuntiis  praevenirent
11 quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas  civitates
et in unum praeciperent congregari ut starent pro  animabus suis et
omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis  et universis domibus
interficerent atque delerent
12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id  est
tertiadecima mensis duodecimi adar
13 summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui  regis
Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse  Iudaeos ad
capiendam vindictam de hostibus suis
14 egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et  edictum
regis pependit in Susis
15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens
fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis  coronam
auream portans capite et amictus pallio serico atque  purpureo
omnisque civitas exultavit atque laetata est
16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et  tripudium
17 apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis  iussa
veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus  dies in
tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum  religioni et
caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos  iudaici nominis terror
invaserat

Ester 9
1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus
tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur  et
hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores  esse
coeperunt et se de adversariis vindicare
2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut
extenderent manum contra inimicos et persecutores suos  nullusque
ausus est resistere eo quod omnes populos  magnitudinis eorum formido
penetrarat
3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque  dignitas
quae singulis locis et operibus praeerat extollebant  Iudaeos timore
Mardochei
4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant  fama
quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora  volitabat
5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et  occiderunt
eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent  et decem
extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum  ista sunt nomina
7 Pharsandatha et Delphon et Esphata
8 et Phorata et Adalia et Aridatha
9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere  noluerunt
11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem  relatus
est
12 qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei  quingentos
viros et alios decem filios Aman quantam putas eos  exercere caedem in
universis provinciis quid ultra postulas et  quid vis ut fieri iubeam
13 cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut  sicut
hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem  filii Aman in
patibulis suspendantur
14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit  edictum
et decem Aman filii suspensi sunt
15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti  sunt
in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta  substantia est
16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant  pro
animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac  persecutoribus
suis in tantum ut septuaginta quinque milia  occisorum implerentur et
nullus de substantiis eorum quicquam  contingeret
17 dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes
interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem
constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore  vacarent
epulis gaudio atque conviviis
18 at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et
quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt  quintodecimo
autem die percutere desierunt et idcirco eandem  diem constituere
sollemnem epularum atque laetitiae
19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis  morabantur
quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et  gaudii decreverunt ita
ut exultent in eo et mittant sibi mutuo  partes epularum et ciborum
20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris  conprehensa
misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis  morabantur tam in
vicino positis quam procul
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro  festis
susciperent et revertente semper anno sollemni honore  celebrarent
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis  et
luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa  sint
essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent  sibi
invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur
23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo  tempore
facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda  mandaverat
24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et  adversarius
Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret  illos atque deleret
et misit phur quod nostra lingua vertitur  in sortem
25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus  eius
litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos
cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et  filios
eius adfixerunt cruci
26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id  est
Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et  cuncta quae
gesta sunt epistulae id est libri huius volumine  continentur
27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint  suscepere
Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui  religioni eorum
voluerint copulari ut nulli liceat duos hos  dies absque sollemnitate
transigere quam scriptura testatur et  certa expetunt tempora annis
sibi iugiter succedentibus
28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per  singulas
generationes cunctae in toto orbe provinciae  celebrabunt nec est ulla
civitas in qua dies Phurim id est  Sortium non observentur a Iudaeis
et ab eorum progenie quae his  caerimoniis obligata est
29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus  Iudaeus
etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista  sollemnis
sanciretur in posterum
30 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem  regis
Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et  susciperent
veritatem
31 observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio  celebrarent
sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi  observanda
susceperant a se et a semine suo ieiunia atque  clamores et Sortium
dies
32 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia  continentur

Ester 10
1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas  fecit
tributarias
2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas  qua
exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque  Persarum




