Samuelis liber II (2Sm.)
Secondo libro di Samuele 1
1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David  reverteretur a
caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos
2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul  veste
conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David  cecidit
super faciem suam et adoravit
3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris  Israhel
fugi
4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica  mihi
qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e  populo mortui
sunt sed et Saul et Ionathan filius eius  interierunt
5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia  mortuus
est Saul et Ionathan filius eius
6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et  Saul
incumbebat super hastam suam porro currus et equites  adpropinquabant
ei
7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum
respondissem adsum
8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum
9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam  tenent me
angustiae et adhuc tota anima in me est
10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere  non
poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite  eius et
armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum  huc
11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque  viri qui
erant cum eo
12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad  vesperam super
Saul et super Ionathan filium eius et super  populum Domini et super
domum Israhel quod corruissent gladio
13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui  respondit
filius hominis advenae amalechitae ego sum
14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam  ut
occideres christum Domini
15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum  qui
percussit illum et mortuus est
16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim  tuum
locutum est adversum te dicens ego interfeci christum  Domini
17 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et  super
Ionathan filium eius
18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum  est in
libro Iustorum
19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo
ceciderunt fortes
20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis  Ascalonis
ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent  filiae
incircumcisorum
21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque  sint
agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium  clypeus Saul
quasi non esset unctus oleo
22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan  numquam
rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus  inanis
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte  quoque
non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino  in
deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis  tuis
occisus est
26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis  super
amorem mulierum
27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica

Secondo libro di Samuele 2
1 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam  in
unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende  dixitque David
quo ascendam et respondit ei in Hebron
2 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites  et
Abigail uxor Nabal Carmeli
3 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo  sua et
manserunt in oppidis Hebron
4 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret  super domum
Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad  sepelissent Saul
5 misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad  eos
benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum  domino
vestro Saul et sepelistis eum
6 et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et  veritatem
sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum  istud
7 confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis  licet enim
mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus  Iuda regem sibi
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit  Hisboseth
filium Saul et circumduxit eum per Castra
9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super  Iezrahel
et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel  universum
10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare
coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem  domus
Iuda sequebatur David
11 et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans  in
Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
12 egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul  de
Castris in Gabaon
13 porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et
occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum  convenissent e
regione sederunt hii ex una parte piscinae et  illi ex altera
14 dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis  et
respondit Ioab surgant
15 surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin  ex
parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David
16 adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit  gladium in
latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est  nomen loci illius
ager Robustorum in Gabaon
17 et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est  Abner
et viri Israhel a pueris David
18 erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel  porro
Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis  quae morantur
in silvis
19 persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad  dexteram
sive ad sinistram omittens persequi Abner
20 respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es  Asahel qui
respondit ego sum
21 dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et  adprehende
unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius  noluit autem Asahel
omittere quin urgueret eum
22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi  ne
conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem  meam ad
Ioab fratrem tuum
23 qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo  eum Abner
aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est  in eodem loco
omnesque qui transiebant per locum in quo  ceciderat Asahel et mortuus
erat subsistebant
24 persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol  occubuit
et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex  adverso vallis et
itineris deserti in Gabaon
25 congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in  unum
cuneum steterunt in summitate tumuli unius
26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad  internicionem tuus
mucro desaeviet an ignoras quod periculosa  sit desperatio usquequo
non dicis populo ut omittat persequi  fratres suos
27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane  recessisset
populus persequens fratrem suum
28 insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec  persecuti
sunt ultra Israhel neque iniere certamen
29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte  illa
et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt  ad Castra
30 porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum  et
defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto  Asahele
31 servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui  erant
cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
32 tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris  sui in
Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui  erant cum eo et
in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron

Secondo libro di Samuele 3
1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter  domum
David David proficiens et semper se ipso robustior domus  autem Saul
decrescens cotidie
2 nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus  eius
Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
3 et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro  tertius
Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
4 quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia  filius
Abital
5 sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt  David in
Hebron
6 cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David  Abner
filius Ner regebat domum Saul
7 fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia  dixitque
Hisboseth ad Abner
8 quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis
propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum  adversum Iuda
hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul  patris tui et super
fratres et proximos eius et non tradidi te  in manu David et tu
requisisti in me quod argueres pro muliere  hodie
9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit
Dominus David sic faciam cum eo
10 ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus  David
super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
11 et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
12 misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est  terra
et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea  tecum et reducam
ad te universum Israhel
13 qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto  a te
dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol  filiam Saul
et sic venies et videbis me
14 misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens  redde
uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis  Philisthim
15 misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio  Lais
16 sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad  eum
Abner vade revertere qui reversus est
17 sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens  tam heri
quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret  super vos
18 nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David  dicens in
manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de  manu Philisthim
et omnium inimicorum eius
19 locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut  loqueretur
ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et  universo Beniamin
20 venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit  David Abner
et viris eius qui venerant cum eo convivium
21 et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum  meum
regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes  omnibus sicut
desiderat anima tua cum ergo deduxisset David  Abner et ille isset in
pace
22 statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum  praeda
magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron  quia iam
dimiserat eum et profectus fuerat in pace
23 et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant
nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner  ad
regem et dimisit eum et abiit in pace
24 et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce  venit
Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
25 ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet  te et
sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae  agis
26 egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et  reduxit
eum a cisterna Sira ignorante David
27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad  medium
portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi  in inguine et
mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris  eius
28 quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum  et
regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine  Abner filii
Ner
29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius  nec
deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus  tenens
fusum et cadens gladio et indigens pane
30 igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo  quod
occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum  eo
scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite  ante
exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
32 cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam  et
flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
33 plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi  mortuus
est Abner
34 manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt  conpedibus
adgravati sed sicut solent cadere coram filiis  iniquitatis corruisti
congeminansque omnis populus flevit super  eum
35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David  clara
adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et  haec addat si
ante occasum solis gustavero panem vel aliud  quicquam
36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae  fecit rex
in conspectu totius populi
37 et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa  quoniam
non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius  Ner
38 dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam  princeps et
maximus cecidit hodie in Israhel
39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti  filii
Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum  iuxta
malitiam suam

Secondo libro di Samuele 4
1 audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et
dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
2 duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni  Baana
et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis  Beniamin
siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
3 et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae  usque in
tempus illud
4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus  quinquennis
enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan  ex Iezrahel
tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque  festinaret ut fugeret
cecidit et claudus effectus est habuitque  vocabulum Mifiboseth
5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana  ingressi
sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super  stratum suum
meridie
6 ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et  percusserunt
eum in inguine Rechab et Baana frater eius et  fugerunt
7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super  lectulum
suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum  sublatoque capite
eius abierunt per viam deserti tota nocte
8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque  ad
regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui  quaerebat
animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones  hodie de Saul
et de semine eius
9 respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis  Remmon
Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam  meam de omni
angustia
10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est  Saul qui
putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in  Siceleg cui oportebat
me dare mercedem pro nuntio
11 quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum  innoxium
in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem  eius de manu
vestra et auferam vos de terra
12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos  praecidentesque
manus et pedes eorum suspenderunt eos super  piscinam in Hebron caput
autem Hisboseth tulerunt et  sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron

Secondo libro di Samuele 5
1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron  dicentes
ecce nos os tuum et caro tua sumus
2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos  tu eras
educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te  tu pasces
populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et  percussit
cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino  unxeruntque David in
regem super Israhel
4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et
quadraginta annis regnavit
5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus  in
Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem  Israhel
et Iudam
6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad
Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non
ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non
ingredietur David huc
7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset  Iebuseum et
tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos  odientes animam
David idcirco dicitur in proverbio caecus et  claudus non intrabunt
templum
9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David  et
aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus  Deus
exercituum erat cum eo
11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna  cedrina et
artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes  et aedificaverunt
domum David
12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem  super
Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum  suum Israhel
13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem  postquam
venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et  filiae
14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua  et Sobab
et Nathan et Salomon
15 et Ibaar et Helisua et Nepheg
16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
17 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super  Israhel
et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum  audisset David
descendit in praesidium
18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim  et si
dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende  quia tradens
dabo Philisthim in manu tua
20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et  dixit
divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur  aquae
propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri  eius
22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi  sunt in
valle Raphaim
23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas  sed gyra
post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc  inibis
proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam  ut percutiat
castra Philisthim
25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et  percussit
Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer

Secondo libro di Samuele 6
1 congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel  triginta
milia
2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de  viris
Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est  nomen Domini
exercituum sedentis in cherubin super eam
3 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum  tuleruntque eam
de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et  Haio filii Abinadab
minabant plaustrum novum
4 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa  custodiens
arcam Dei Haio praecedebat arcam
5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in  omnibus
lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et  sistris et
cymbalis
6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza  ad arcam
Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves
7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit  eum
super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
8 contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus  Ozam et
vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in  diem hanc
9 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo  ingredietur ad
me arca Domini
10 et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David  sed
devertit eam in domo Obededom Getthei
11 et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus  mensibus
et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius
12 nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et  omnia
eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam  Dei de domo
Obededom in civitatem David cum gaudio
13 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex  passus
immolabat bovem et arietem
14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David  erat
accinctus ephod lineo
15 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti  Domini
in iubilo et in clangore bucinae
16 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia  Saul
prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem  atque
saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo
17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo  in
medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David
holocausta coram Domino et pacifica
18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica  benedixit
populo in nomine Domini exercituum
19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam
mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae  carnis
unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus  unusquisque in
domum suam
20 reversusque est et David ut benediceret domui suae et  egressa
Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus  fuit hodie rex
Israhel discoperiens se ante ancillas servorum  suorum et nudatus est
quasi si nudetur unus de scurris
21 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius  quam
patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut  essem dux
super populum Domini Israhel
22 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis  in
oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior  apparebo
23 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad  diem
mortis suae

Secondo libro di Samuele 7
1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus  dedisset
ei requiem undique ab universis inimicis suis
2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo  cedrina
et arca Dei posita sit in medio pellium
3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac  quia
Dominus tecum est
4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad  Nathan
dicens
5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus  numquid tu
aedificabis mihi domum ad habitandum
6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel  de
terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in
tabernaculo et in tentorio
7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel  numquid
loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui  praecepi ut
pasceret populum meum Israhel dicens quare non  aedificastis mihi
domum cedrinam
8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus  exercituum
ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux  super populum
meum Israhel
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci  universos
inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande  iuxta nomen
magnorum qui sunt in terra
10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et  habitabit sub
eo et non turbabitur amplius nec addent filii  iniquitatis ut
adfligant eum sicut prius
11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et  requiem
dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi  Dominus quod
domum faciat tibi Dominus
12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus  tuis
suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo  et firmabo
regnum eius
13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum  regni eius
usque in sempiternum
14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si  inique
aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in  plagis filiorum
hominum
15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a  Saul
quem amovi a facie tua
16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum  ante
faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam  sic
locutus est Nathan ad David
18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et  dixit quis
ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti  me hucusque
19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus  nisi
loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est  enim lex
Adam Domine Deus
20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu  enim
scis servum tuum Domine Deus
21 propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia  magnalia
haec ita ut notum faceres servo tuo
22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis  tui neque
est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus  nostris
23 quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra  propter quam
ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et  poneret sibi nomen
faceretque eis magnalia et horribilia super  terram a facie populi tui
quem redemisti tibi ex Aegypto gentem  et deum eius
24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum  sempiternum et tu
Domine factus es eis in Deum
25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum  tuum et
super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut  locutus es
26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque  dicatur
Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi  tui David erit
stabilita coram Domino
27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem  servi tui
dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus  tuus cor suum
ut oraret te oratione hac
28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera  locutus
es enim ad servum tuum bona haec
29 incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in  sempiternum
coram te quia tu Domine Deus locutus es et  benedictione tua
benedicetur domus servi tui in sempiternum

Secondo libro di Samuele 8
1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et  humiliavit
eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans  terrae
mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et  unum ad
vivificandum factusque est Moab David serviens sub  tributo
3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando  profectus
est ut dominaretur super flumen Eufraten
4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus  et
viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum  dereliquit
autem ex eis centum currus
5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer  regi Soba
et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est  Syria
David serviens sub tributo servavit Dominus David in  omnibus ad
quaecumque profectus est
7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et  detulit
ea in Hierusalem
8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David  aes
multum nimis
9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne  robur
Adadezer
10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret  eum
congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer  et
percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu  eius
erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et  auro
quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech  et de
manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria  in
valle Salinarum caesis duodecim milibus
14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta  est
universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in  omnibus
ad quaecumque profectus est
15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David
iudicium et iustitiam omni populo suo
16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro  Iosaphat
filius Ahilud erat a commentariis
17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar  sacerdotes et
Saraias scriba
18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii  autem
David sacerdotes erant

Secondo libro di Samuele 9
1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo  Saul ut
faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
2 erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset  rex ad
se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum  servus tuus
3 et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum  eo
misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius  Ionathan debilis
pedibus
4 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir  filii
Amihel in Lodabar
5 misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii  Amihel de
Lodabar
6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad  David
corruit in faciem suam et adoravit dixitque David  Mifiboseth qui
respondit adsum servus tuus
7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te  misericordiam
propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi  omnes agros Saul
patris tui et tu comedes panem in mensa mea  semper
8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam  respexisti
super canem mortuum similem mei
9 vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia  quaecumque
fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio  domini tui
10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et  inferes
filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem  filius domini tui
comedet semper panem super mensam meam erant  autem Sibae quindecim
filii et viginti servi
11 dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo  tuo sic
faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam  tuam quasi unus
de filiis regis
12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis  vero
cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa  regis
iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede

Secondo libro di Samuele 10
1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon  et
regnaret Anon filius eius pro eo
2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas  sicut fecit
pater eius mecum misericordiam misit ergo David  consolans eum per
servos suos super patris interitu cum autem  venissent servi David in
terram filiorum Ammon
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum  putas quod
propter honorem patris tui David miserit ad te  consolatores et non
ideo ut investigaret et exploraret  civitatem et everteret eam misit
David servos suos ad te
4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem  barbae
eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et  dimisit eos
5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum  erant enim
viri confusi turpiter valde et mandavit eis David  manete Hiericho
donec crescat barba vestra et tunc revertimini
6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David  miserunt
et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba  viginti milia peditum
et a rege Maacha mille viros et ab Histob  duodecim milia virorum
7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum  bellatorum
8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante  ipsum
introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et  Maacha seorsum
erant in campo
9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se  proelium et
ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis  Israhel et
instruxit aciem contra Syrum
10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo  qui
direxit aciem adversum filios Ammon
11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in
adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te  auxiliabor
tibi
12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate  Dei
nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen  contra Syros
qui statim fugerunt a facie eius
14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et  ipsi a
facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est  Ioab a filiis
Ammon et venit Hierusalem
15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel  congregati
sunt pariter
16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium  et
adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae  Adadezer erat
princeps eorum
17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem  et
transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem  Syri ex
adverso David et pugnaverunt contra eum
18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris
septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach  principem
militiae percussit qui statim mortuus est
19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio  Adadezer
victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et  servierunt eis
timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon

Secondo libro di Samuele 11
1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges  ad bella
procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et  universum Israhel
et vastaverunt filios Ammon et obsederunt  Rabba David autem remansit
in Hierusalem
2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo  post
meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque  mulierem se
lavantem ex adverso super solarium suum erat autem  mulier pulchra
valde
3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque  ei est
quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae  Hetthei
4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa  esset ad
illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab  inmunditia sua
5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque  nuntiavit David
et ait concepi
6 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum
misitque Ioab Uriam ad David
7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte  ageret Ioab
et populus et quomodo administraretur bellum
8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes  tuos
egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus  regius
9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis  servis
domini sui et non descendit ad domum suam
10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad  domum suam
et ait David ad Uriam numquid non de via venisti  quare non
descendisti ad domum tuam
11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in
papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super  faciem
terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et  bibam et
dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem  animae tuae
quod non faciam rem hanc
12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras  dimittam te
mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et
inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum  servis
domini sui et in domum suam non descendit
14 factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab  misitque
per manum Uriae
15 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi  fortissimum
proelium est et derelinquite eum ut percussus  intereat
16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo  sciebat
viros esse fortissimos
17 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et  ceciderunt
de populo servorum David et mortuus est etiam Urias  Hettheus
18 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii
19 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos  sermones
belli ad regem
20 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad  murum ut
proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex  muro tela
mittantur
21 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier  misit
super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in  Thebes quare
iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus  Urias Hettheus
occubuit
22 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae  ei
praeceperat Ioab
23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri  et
egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu  persecuti eos
sumus usque ad portam civitatis
24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro  desuper
mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus  Urias Hettheus
mortuus est
25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat  ista res
varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc  illum consumit
gladius conforta bellatores tuos adversum urbem  ut destruas eam et
exhortare eos
26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus  et
planxit eum
27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum  suam et
facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit  verbum hoc quod
fecerat David coram Domino

Secondo libro di Samuele 12
1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum  dixit ei
duo viri erant in civitate una unus dives et alter  pauper
2 dives habebat oves et boves plurimos valde
3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam  parvulam quam
emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum  filiis eius simul
de pane illius comedens et de calice eius  bibens et in sinu illius
dormiens eratque illi sicut filia
4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens  ille sumere
de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium  peregrino illi qui
venerat ad se tulit ovem viri pauperis et  praeparavit cibos homini
qui venerat ad se
5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum  nimis dixit
ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est  vir qui fecit hoc
6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et  non
pepercerit
7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit  Dominus Deus
Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego  erui te de manu
Saul
8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu  tuo
dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista  adiciam tibi
multo maiora
9 quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in  conspectu
meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem  illius accepisti
uxorem et interfecisti eum gladio filiorum  Ammon
10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in  sempiternum
eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae  Hetthei ut esset uxor
tua
11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te  malum de
domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo  proximo tuo et
dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in
conspectu omnis Israhel et in conspectu solis
13 et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad  David
Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini  propter
verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur
15 et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus  parvulum
quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est
16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit  David
ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut  surgeret de
terra qui noluit neque comedit cum eis cibum
18 accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque  servi
David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt  enim ecce cum
parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non  audiebat vocem
nostram quanto magis si dixerimus mortuus est  puer se adfliget
19 cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit  quod
mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num  mortuus est puer
qui responderunt ei mortuus est
20 surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est  cumque
mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit  et venit in
domum suam petivitque ut ponerent ei panem et  comedit
21 dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti  propter
infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo  autem puero
surrexisti et comedisti panem
22 qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et  flevi
dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et  vivet
infans
23 nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero  revocare
eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non  revertetur ad me
24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque  ad eam
dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius  Salomon et
Dominus dilexit eum
25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius  Amabilis
Domino eo quod diligeret eum Dominus
26 igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et  expugnabat
urbem regiam
27 misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum  Rabbath et
capienda est urbs Aquarum
28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside  civitatem et
cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini  meo adscribatur
victoria
29 congregavit itaque David omnem populum et profectus est  adversum
Rabbath cumque dimicasset cepit eam
30 et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri  talentum
habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super  caput David sed
et praedam civitatis asportavit multam valde
31 populum quoque eius adducens serravit et circumegit super  eos
ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo  laterum sic
fecit universis civitatibus filiorum Ammon et  reversus est David et
omnis exercitus Hierusalem

Secondo libro di Samuele 13
1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem
speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David
2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem  eius quia
cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam  inhoneste ageret
cum ea
3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa  fratris David
vir prudens valde
4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per  singulos
dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar  sororem Absalom
fratris mei amo
5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem  simula
cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat  oro Thamar
soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut  comedam de manu
eius
6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque  venisset rex
ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat  obsecro Thamar soror mea
ut faciat in oculis meis duas  sorbitiunculas et cibum capiam de manu
eius
7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon  fratris
tui et fac ei pulmentum
8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem  iacebat quae
tollens farinam commiscuit et liquefaciens in  oculis eius coxit
sorbitiunculas
9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et  noluit
comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque  eiecissent omnes
10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de  manu
tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et  intulit ad Amnon
fratrem suum in conclave
11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni  cuba mecum
soror mea
12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque  enim hoc
fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris  quasi unus
de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad  regem et non
negabit me tibi
14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens  viribus
oppressit eam et cubavit cum illa
15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius  esset
odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei  Amnon surge
vade
16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis  adversum me
quam quod ante fecisti expellens me et noluit  audire eam
17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me  foras et
claude ostium post eam
18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae  regis
virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister  illius foras
clausitque fores post eam
19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica
inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et  clamans
20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus  concubuit
tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque  adfligas cor tuum pro
re hac mansit itaque Thamar contabescens  in domo Absalom fratris sui
21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est  valde
22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum  oderat
enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam
23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves  Absalom
in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom  omnes filios
regis
24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi  tui
veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut  veniamus omnes
et gravemus te cum autem cogeret eum et  noluisset ire benedixit ei
26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum  saltem
Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut  vadat tecum
27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et  universos
filios regis
28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum
temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et
interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis  roboramini
et estote viri fortes
29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut  praeceperat eis
Absalom surgentesque omnes filii regis  ascenderunt singuli mulas suas
et fugerunt
30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David  dicens
percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex  eis saltem
unus
31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit  super
terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt  vestimenta
sua
32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit  ne
aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi  sint Amnon
solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat  positus ex die qua
oppressit Thamar sororem eius
33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum  istud
dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus  mortuus est
34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos  et
aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex  latere
montis
35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta  verbum
servi tui sic factum est
36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et  intrantes
levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et  omnes servi eius
fleverunt ploratu magno nimis
37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem  Gessur
luxit ergo David filium suum cunctis diebus
38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi  tribus
annis
39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus  esset
super Amnon interitu

Secondo libro di Samuele 14
1 intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum  esset
ad Absalom
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad  eam
lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris  oleo ut sis
quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
3 et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones  huiuscemodi
posuit autem Ioab verba in ore eius
4 itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem  cecidit coram
eo super terram et adoravit et dixit serva me rex
5 et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu  mulier vidua
ego sum mortuus est enim vir meus
6 et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum  se in
agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit  alter
alterum et interfecit eum
7 et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam  dicit
trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro  anima
fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et  quaerunt
extinguere scintillam meam quae relicta est ut non  supersit viro meo
nomen et reliquiae super terram
8 et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro  te
9 dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex  iniquitas et
in domum patris mei rex autem et thronus eius sit  innocens
10 et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra  non
addet ut tangat te
11 quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non  multiplicentur
proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam  interficient filium
meum qui ait vivit Dominus quia non cadet  de capillis filii tui super
terram
12 dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum  regem
verbum et ait loquere
13 dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra  populum Dei
et locutus est rex verbum istud ut peccet et non  reducat eiectum suum
14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non
revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans  ne
penitus pereat qui abiectus est
15 nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum  hoc
praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si  quo modo
faciat rex verbum ancillae suae
16 et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium  qui
volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis  quasi
sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus  rex ut nec
benedictione nec maledictione moveatur unde et  Dominus Deus tuus est
tecum
18 et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me  verbum quod
te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis  respondit
mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex  nec ad dextram
nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus  est dominus meus rex
servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi  et ipse posuit in os
ancillae tuae omnia verba haec
20 ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab  praecepit
istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet  sapientiam angelus
Dei ut intellegas omnia super terram
21 et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade  igitur et
revoca puerum Absalom
22 cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et  benedixit
regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia  inveni gratiam
in oculis tuis domine mi rex fecisti enim  sermonem servi tui
23 surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom  in
Hierusalem
24 dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam  non videat
reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem  regis non vidit
25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel  et
decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in  eo ulla
macula
26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno  tondebatur quia
gravabat eum caesaries ponderabat capillos  capitis sui ducentis
siclis pondere publico
27 nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine  Thamar
eleganti forma
28 mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis  non
vidit
29 misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit  venire ad
eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire
30 dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum  habentem
messem hordei ite igitur et succendite eum igni  succenderunt ergo
servi Absalom segetem igni
31 surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et  dixit quare
succenderunt servi tui segetem meam igni
32 et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut  venires ad me
et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni  de Gessur melius
mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam  faciem regis quod si memor
est iniquitatis meae interficiat me
33 ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom  intravit
ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo  osculatusque est
rex Absalom

Secondo libro di Samuele 15
1 igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et
quinquaginta viros qui praecederent eum
2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et  omnem
virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium  vocabat
Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui  respondens aiebat
ex una tribu Israhel ego sum servus tuus
3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni  et iusti
sed non est qui te audiat constitutus a rege  dicebatque Absalom
4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant  omnes qui
habent negotium et iuste iudicem
5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum  extendebat
manum suam et adprehendens osculabatur eum
6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut  audiretur
a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et  reddam
vota mea quae vovi Domino in Hebron
8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae  dicens si
reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron
10 misit autem Absalom exploratores in universas tribus  Israhel
dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite  regnavit Absalom
in Hebron
11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati  euntes
simplici corde et causam penitus ignorantes
12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium  David de
civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est  coniuratio
valida populusque concurrens augebatur cum Absalom
13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus  Israhel
sequitur Absalom
14 et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem  surgite
fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom  festinate
egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super  nos ruinam et
percutiat civitatem in ore gladii
15 dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque  praeceperit
dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
16 egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis  et
dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam  domum
17 egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit  procul a domo
18 et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones  Cherethi
et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti  eum fuerant de
Geth praecedebant regem
19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum  revertere et
habita cum rege quia peregrinus es et egressus de  loco tuo
20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem  vadam
quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos  ostendisti
gratiam et fidem
21 et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit  dominus meus
rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex  sive in morte sive
in vita ibi erit servus tuus
22 et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai  Gettheus et
omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
23 omnesque flebant voce magna et universus populus  transiebat rex
quoque transgrediebatur torrentem Cedron et  cunctus populus incedebat
contra viam quae respicit ad desertum
24 venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes  arcam
foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit  Abiathar donec
expletus est omnis populus qui egressus fuerat  de civitate
25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si  invenero
gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi  eam et
tabernaculum suum
26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum  est
coram se
27 et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in  civitatem
in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius  Abiathar duo filii
vestri sint vobiscum
28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat  sermo a
vobis indicans mihi
29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei  Hierusalem et
manserunt ibi
30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens  operto
capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus  qui erat cum eo
operto capite ascendebat plorans
31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in  coniuratione
cum Absalom dixitque David infatua quaeso  consilium Ahitofel Domine
32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo  adoraturus erat
Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa  veste et terra pleno
capite
33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
34 si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus  tuus
sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus  dissipabis
consilium Ahitofel
35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne  verbum
quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et  Abiathar
sacerdotibus
36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et  Ionathan
Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod  audieritis
37 veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom  quoque
ingressus est Hierusalem

Secondo libro di Samuele 16
1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit  Siba puer
Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui  onerati erant
ducentis panibus et centum alligaturis uvae  passae et centum massis
palatarum et utribus vini
2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba  asini
domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad  vescendum pueris
tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in  deserto
3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi
remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus  Israhel
regnum patris mei
4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth  dixitque
Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde  vir de
cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera  procedebat egrediens
et maledicebat
6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos  regis
David omnis autem populus et universi bellatores a dextro  et sinistro
latere regis incedebant
7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere  egredere
vir sanguinum et vir Belial
8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul  quoniam
invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu  Absalom filii
tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir  sanguinum es
9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit  canis hic
moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput  eius
10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum
maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et  quis est
qui audeat dicere quare sic fecerit
11 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius  meus qui
egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto  magis nunc
filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta  praeceptum Domini
12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat  mihi bonum
pro maledictione hac hodierna
13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei  autem
per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur  maledicens et
mittens lapides adversum eum terramque spargens
14 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et  refocilati
sunt ibi
15 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt  Hierusalem
sed et Ahitofel cum eo
16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom  locutus
est ad eum salve rex salve rex
17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum  quare
non isti cum amico tuo
18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero  quem
elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel  et cum eo
manebo
19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio  regis
sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere
debeamus
21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris  tui quas
dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis  Israhel quod
foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum  tecum
22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario  ingressusque
est ad concubinas patris sui coram universo  Israhel
23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi  si quis
consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum  esset cum
David et cum esset cum Absalom

Secondo libro di Samuele 17
1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia  virorum
et consurgens persequar David hac nocte
2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis  manibus
percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo  est percutiam
regem desolatum
3 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet  unum enim
virum tu quaeris et omnis populus erit in pace
4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu  Israhel
5 ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus  quid etiam
ipse dicat
6 cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum  huiuscemodi
sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non  quod das
consilium
7 et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit  Ahitofel
hac vice
8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui  cum eo
sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa  raptis catulis in
saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator  est nec morabitur cum
populo
9 forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit  loco et cum
ceciderit unus quilibet in principio audiet  quicumque audierit et
dicet facta est plaga in populo qui  sequebatur Absalom
10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore  solvetur
scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem  tuum et robustos
omnes qui cum eo sunt
11 sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad  te
universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris
innumerabilis et tu eris in medio eorum
12 et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et
operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non  relinquemus
de viris qui cum eo sunt ne unum quidem
13 quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis  Israhel
civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non  repperiatur
nec calculus quidem ex ea
14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium  Husai
Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum  est
consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom  malum
15 et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc  modo
consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego  tale et
tale dedi consilium
16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne  moremini
nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione  transgredere
ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum  eo est
17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel  abiit
ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut  referrent ad regem
David nuntium non enim poterant videri aut  introire civitatem
18 vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero  concito
gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui  habebat puteum
in vestibulo suo et descenderunt in eum
19 tulit autem mulier et expandit velamen super os putei  quasi
siccans ptisanas et sic res latuit
20 cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum  dixerunt ubi
est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier  transierunt gustata
paululum aqua at hii qui quaerebant cum non  repperissent reversi sunt
Hierusalem
21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes
nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito  fluvium
quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel
22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et
transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem  residuus
fuit qui non transisset fluvium
23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium  suum
stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et  in
civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et  sepultus
est in sepulchro patris sui
24 David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem  ipse et
omnis vir Israhel cum eo
25 Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum  Amasa
autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli  qui ingressus
est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae  fuit mater Ioab
26 et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
27 cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de  Rabbath
filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et  Berzellai
Galaadites de Rogelim
28 obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia  frumentum et
hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem  frixum cicer
29 et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque  David et
populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim  sunt populum fame
et siti fatigari in deserto

Secondo libro di Samuele 18
1 igitur considerato David populo suo constituit super eum  tribunos
et centuriones
2 et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in  manu
Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu  Ethai qui erat
de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego  vobiscum
3 et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non  magnopere
ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit  e nobis non
satis curabunt quia tu unus pro decem milibus  conputaris melius est
igitur ut sis nobis in urbe praesidio
4 ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit  ergo
rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas  centeni et
milleni
5 et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate  mihi puerum
Absalom et omnis populus audiebat praecipientem  regem cunctis
principibus pro Absalom
6 itaque egressus est populus in campum contra Israhel et  factum est
proelium in saltu Ephraim
7 et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David  factaque est
ibi plaga magna in die illa viginti milium
8 fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae  et
multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam  hii quos
voraverat gladius in die illa
9 accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens  mulo cumque
ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et  magnam adhesit
caput eius quercui et illo suspenso inter caelum  et terram mulus cui
sederat pertransivit
10 vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens vidi  Absalom
pendere de quercu
11 et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non
confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti  siclos et
unum balteum
12 qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille  argenteos
nequaquam mitterem manum meam in filium regis  audientibus enim nobis
praecepit rex tibi et Abisai et Ethai  dicens custodite mihi puerum
Absalom
13 sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam  hoc regem
latere potuisset et tu stares ex adverso
14 et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te  tulit ergo
tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde  Absalom cumque adhuc
palpitaret herens in quercu
15 cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes
interfecerunt eum
16 cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne  persequeretur
fugientem Israhel volens parcere multitudini
17 et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam  grandem
et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum  nimis omnis autem
Israhel fugit in tabernacula sua
18 porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui  est in
valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit  monumentum
nominis mei vocavitque titulum nomine suo et  appellatur manus Absalom
usque ad hanc diem
19 Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi  quia
iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
20 ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed  nuntiabis in
alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est  mortuus
21 et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti  adoravit Chusi
Ioab et cucurrit
22 rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid  inpedit si
etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis  currere fili mi
non eris boni nuntii baiulus
23 qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre  currens ergo
Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
24 David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui  erat in
fastigio portae super murum elevans oculos vidit  hominem currentem
solum
25 et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est  bonus est
nuntius in ore eius properante autem illo et  accedente propius
26 vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans  in
culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et  iste
bonus est nuntius
27 speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi  cursum
Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium  portans
bonum venit
28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans  regem coram
eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus  tuus qui conclusit
homines qui levaverunt manus suas contra  dominum meum regem
29 et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi  tumultum
magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum  tuum nescio
aliud
30 ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset  et staret
31 apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine  mi rex
iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui  surrexerunt
contra te
32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui  respondens
Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei  regis et universi
qui consurgunt adversum eum in malum
33 contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et  flevit et sic
loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom  quis mihi tribuat
ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi

Secondo libro di Samuele 19
1 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium  suum
2 et versa est victoria in die illa in luctum omni populo  audivit
enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
3 et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo
declinare solet populus versus et fugiens de proelio
4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi  Absalom
Absalom fili mi fili mi
5 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie  vultus
omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam  et animam
filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum  tuarum et animam
concubinarum tuarum
6 diligis odientes te et odio habes diligentes te et  ostendisti hodie
quia non curas de ducibus tuis et de servis  tuis et vere cognovi modo
quia si Absalom viveret et nos omnes  occubuissemus tunc placeret tibi
7 nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis  tuis iuro
enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus  quidem remansurus
sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi  quam omnia mala quae
venerunt super te ab adulescentia tua  usque in praesens
8 surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo  nuntiatum est
quod rex sederet in porta venitque universa  multitudo coram rege
Israhel autem fugit in tabernacula sua
9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel  dicens
rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse  salvavit nos de
manu Philisthinorum et nunc fugit de terra  propter Absalom
10 Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello  usquequo
siletis et non reducitis regem
11 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes  dicens
loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis  novissimi ad
reducendum regem in domum suam sermo autem omnis  Israhel pervenerat
ad regem in domo eius
12 fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi  reducitis
regem
13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat  mihi
Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram  me omni
tempore pro Ioab
14 et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius  miseruntque
ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
15 et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda  venit in
Galgala ut occurreret regi et transduceret eum  Iordanem
16 festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim  et
descendit cum viris Iuda in occursum regis David
17 cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et  quindecim
filii eius ac viginti servi erant cum eo et  inrumpentes Iordanem ante
regem
18 transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent  iuxta
iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram  rege cum iam
transisset Iordanem
19 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque  memineris
iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi  rex de Hierusalem
neque ponas rex in corde tuo
20 agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie  primus
veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini  mei regis
21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro  his verbis
non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur  efficimini mihi
hodie in Satan ergone hodie interficietur vir  in Israhel an ignoro
hodie me factum regem super Israhel
23 et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis  inlotis
pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a  die qua
egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in  pace
25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non  venisti
mecum Mifiboseth
26 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me  dixi ei
ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens  abirem cum
rege claudus enim sum servus tuus
27 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum  regem tu
autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod  placitum est tibi
28 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino  meo
regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae  tuae quid
igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra  vociferari ad
regem
29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus  sum tu
et Siba dividite possessiones
30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat  postquam
reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
31 Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim  transduxit regem
Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi  eum
32 erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est  octogenarius et
ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in  Castris fuit quippe vir
dives nimis
33 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas  secure
mecum in Hierusalem
34 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae  meae ut
ascendam cum rege Hierusalem
35 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad  discernendum
suave aut amarum aut delectare potest servum tuum  cibus et potus vel
audire ultra possum vocem cantorum atque  cantricum quare servus tuus
fit oneri domino meo regi
36 paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec  indigeo hac
vicissitudine
37 sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate  mea
iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus  tuus
Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi  bonum
videtur
38 dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei  quicquid tibi
placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
39 cumque transisset universus populus et rex Iordanem  osculatus est
rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus  est in locum suum
40 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis  autem
populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars  adfuerat de
populo Israhel
41 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt  ei quare
te furati sunt fratres nostri viri Iuda et  transduxerunt regem et
domum eius Iordanem omnesque viros David  cum eo
42 et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior  mihi est
rex cur irasceris super hac re numquid comedimus  aliquid ex rege aut
munera nobis data sunt
43 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem  partibus maior
ego sum apud regem magisque ad me pertinet David  quam ad te cur mihi
fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est  priori ut reducerem regem
meum durius autem responderunt viri  Iuda viris Israhel

Secondo libro di Samuele 20
1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius  Bochri
vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars  in David
neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua  Israhel
2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba  filium
Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane  usque Hierusalem
3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem  mulieres
concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et  tradidit eas in
custodiam alimenta eis praebens et non est  ingressus ad eas sed erant
clausae usque ad diem mortis suae in  viduitate viventes
4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in  diem
tertium et tu adesto praesens
5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra  placitum
quod ei constituerat
6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos  Seba
filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui  et
persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et  effugiat nos
7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et  Felethi et
omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum  Seba filium
Bochri
8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon  Amasa
veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica  stricta ad
mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio  dependente usque ad
ilia in vagina qui fabrefactus levi motu  egredi poterat et percutere
9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu  dextra
mentum Amasae quasi osculans eum
10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui  percussit
eum in latere et effudit intestina eius in terram nec  secundum vulnus
adposuit Ioab autem et Abisai frater eius  persecuti sunt Seba filium
Bochri
11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de  sociis
Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David  pro Ioab
12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit  hoc
quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum  et amovit
Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne  subsisterent
transeuntes propter eum
13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab  ad
persequendum Seba filium Bochri
14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam  et in
Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in  Bethmacha et
circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa  est urbs omnis autem
turba quae erat cum Ioab moliebatur  destruere muros
16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite  dicite Ioab
adpropinqua huc et loquar tecum
17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille  respondit
ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae  tuae qui respondit
audio
18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio  qui
interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu  quaeris
subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare  praecipitas
hereditatem Domini
20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito  neque
demolior
21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius  Bochri
cognomine levavit manum contra regem David tradite illum  solum et
recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput  eius mittetur
ad te per murum
22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis  sapienter qui
abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad  Ioab et ille cecinit
tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in  tabernacula sua Ioab autem
reversus est Hierusalem ad regem
23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem  filius
Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a
commentariis
25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David

Secondo libro di Samuele 21
1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter  et
consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter  Saul et
domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae  non sunt
de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii  quippe Israhel
iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo  quasi pro filiis
Israhel et Iuda
3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod  erit
vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et  auro
quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut
interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut  faciam
vobis
5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit  inique ita
delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de  stirpe eius in
cunctis finibus Israhel
6 dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos  Domino
in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego  dabo
7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul  propter
iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter  Ionathan filium
Saul
8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos  peperit Saul
Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol  filiae Saul quos
genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de  Molathi
9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos  in monte
coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in  diebus messis
primis incipiente messione hordei
10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi  super
petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de  caelo et
non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias  per noctem
11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia  concubina
Saul
12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii  eius a
viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea  Bethsan in qua
suspenderant eos Philisthim cum interfecissent  Saul in Gelboe
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius  et
colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in  terra
Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius  feceruntque omnia
quae praeceperat rex et repropitiatus est  Deus terrae post haec
15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum  Israhel
et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant  contra
Philisthim deficiente autem David
16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae  trecentas
uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus  est percutere
David
17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum
Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non
egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc
percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in  quo
percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites  Goliath
Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium  texentium
20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos  in
manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et  quattuor et erat
de origine Arafa
21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius  Sammaa
fratris David
22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in  manu
David et servorum eius

Secondo libro di Samuele 22
1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die  qua
liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et  de manu
Saul
2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu  salutis
meae elevator meus et refugium meum salvator meus de  iniquitate
liberabis me
4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial
terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei  mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum  clamabo et
exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus  veniet ad aures eius
8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa  sunt et
conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit
carbones incensi sunt ab eo
10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus  eius
11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super  pinnas
venti
12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas  de
nubibus caelorum
13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones  ignis
14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt  fundamenta orbis
ab increpatione Domini ab inspiratione  spiritus furoris eius
17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis  multis
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui  oderant me
quoniam robustiores me erant
19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est  Dominus
firmamentum meum
20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum
munditiam manuum mearum reddet mihi
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius  non
amovi a me
24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et  secundum
munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos
humiliabis
29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras  meas
30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum  scutum
est omnium sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum  nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam  viam
meam
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens  me
35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum  aereum
brachia mea
36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea  multiplicavit
me
37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec  consumam
eos
39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub  pedibus
meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis  resistentes mihi
sub me
41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam  eos
42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non  exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum  comminuam eos
atque conpingam
44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in  caput
gentium populus quem ignoro serviet mihi
45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus  fortis
salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi  elevas me a
viro iniquo liberabis me
50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo  cantabo
51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam  christo
suo David et semini eius in sempiternum

Secondo libro di Samuele 23
1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius  Isai dixit
vir cui constitutum est de christo Dei Iacob  egregius psalta Israhel
2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per  linguam meam
3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel  dominator
hominum iustus dominator in timore Dei
4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat  et sicut
pluviis germinat herba de terra
5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret  mecum
firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et  omnis
voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae  non
tolluntur manibus
7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno  lanceato
igneque succensae conburentur usque ad nihilum
8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus
princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus  qui
octingentos interfecit impetu uno
9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes  qui
erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et  congregati sunt
illuc in proelium
10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit
Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum  gladio
fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus  qui fugerat
reversus est ad caesorum spolia detrahenda
11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt
Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque
fugisset populus a facie Philisthim
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter  triginta
et venerant tempore messis ad David in speluncam  Odollam castra autem
Philisthim erant posita in valle Gigantum
14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum  tunc erat
in Bethleem
15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum  aquae de
cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et  hauserunt
aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et  adtulerunt ad
David at ille noluit bibere sed libavit illam  Domino
17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num  sanguinem
hominum istorum qui profecti sunt et animarum  periculum bibam noluit
ergo bibere haec fecerunt tres  robustissimi
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de  tribus
ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos  interfecit
nominatus in tribus
19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad  tres
primos non pervenerat
20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum  de
Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit  et
percussit leonem in media cisterna diebus nivis
21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum  spectaculo
habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad  eum in virga vi
extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit  eum hasta sua
22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter  triginta
nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat  fecitque eum David
sibi auricularium a secreto
24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui  eius de
Bethleem
25 Semma de Arari Helica de Arodi
26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius  Ribai de
Gebeeth filiorum Beniamin
30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius  Ahitofel
Gelonites
35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii  Sarviae
38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
39 Urias Hettheus omnes triginta septem

Secondo libro di Samuele 24
1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque  David in
eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula  omnes tribus
Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum  ut sciam numerum
eius
3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum  quantus
nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei  regis sed quid
sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum  exercitus
egressusque est Ioab et principes militum a facie  regis ut numerarent
populum Israhel
5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram  urbis
quae est in valle Gad
6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem  Hodsi et
venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta  Sidonem
7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et  Chananei
veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et  viginti
dies in Hierusalem
9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et  inventa sunt
de Israhel octingenta milia virorum fortium qui  educerent gladium et
de Iuda quingenta milia pugnatorum
10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est  populus et
dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto  sed precor Domine
ut transferas iniquitatem servi tui quia  stulte egi nimis
11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad  Gad
propheten et videntem David dicens
12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi  datur optio
elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut  septem annis
veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus  fugies adversarios
tuos et illi persequentur aut certe tribus  diebus erit pestilentia in
terra tua nunc ergo delibera et vide  quem respondeam ei qui me misit
sermonem
14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut  incidam in
manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam  in manu hominis
15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque  ad tempus
constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque  Bersabee septuaginta
milia virorum
16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait  angelo
percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam  erat autem
angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem  populum
ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt  quid fecerunt
vertatur obsecro manus tua contra me et contra  domum patris mei
18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende  constitue
Domino altare in area Areuna Iebusei
19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei  Dominus
20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius  transire
ad se
21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait  quid causae
est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui  David ait ut emam a
te aream et aedificem altare Domino et  cesset interfectio quae
grassatur in populo
22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus  rex sicut
ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et  iuga boum in
usum lignorum
23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem  Dominus Deus
tuus suscipiat votum tuum
24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a  te et
non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo  David aream
et boves argenti siclis quinquaginta




