Regum liber II (2Rg.)
Secondo libro dei Re 1
1 praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est  Ahab
2 ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat  in
Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite  consulite
Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de  infirmitate mea hac
3 angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge  ascende
in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos  numquid non est
Deus in Israhel ut eatis ad consulendum  Beelzebub deum Accaron
4 quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem  ascendisti non
descendes sed morte morieris et abiit Helias
5 reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare  reversi estis
6 at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos  ite
revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit  Dominus
numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut  consulatur Beelzebub
deus Accaron idcirco de lectulo super quem  ascendisti non descendes
sed morte morieris
7 qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit  vobis et
locutus est verba haec
8 at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis  renibus qui
ait Helias Thesbites est
9 misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta  qui erant
sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice  montis ait homo Dei
rex praecepit ut descendas
10 respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum
descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos  descendit
itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta  qui erant cum
eo
11 rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et
quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit  rex
festina descende
12 respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e  caelo
et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis  Dei e caelo
et devoravit illum et quinquaginta eius
13 iterum misit principem quinquagenarium tertium et  quinquaginta qui
erant cum eo qui cum venisset curvavit genua  contra Heliam et
precatus est eum et ait homo Dei noli  despicere animam meam et animam
servorum tuorum qui mecum sunt
14 ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes
quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed  nunc
obsecro ut miserearis animae meae
15 locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende  cum eo
ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
16 et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios  ad
consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in  Israhel a
quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super  quem ascendisti
non descendes sed morte morieris
17 mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est  Helias et
regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram  filii Iosaphat
regis Iudae non enim habebat filium
18 reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

Secondo libro dei Re 2
1 factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per  turbinem in
caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me  usque
Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua  quia non
derelinquam te cumque descendissent Bethel
3 egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum  et
dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum  tuum a te
qui respondit et ego novi silete
4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit  me in
Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua  quia non
derelinquam te cumque venissent Hierichum
5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad  Heliseum et
dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet  dominum tuum a te
et ait et ego novi silete
6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad  Iordanem
qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non  derelinquam te
ierunt igitur ambo pariter
7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui  et
steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super  Iordanem
8 tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit  aquas
quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo  per siccum
9 cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis  ut
faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro  ut fiat
duplex spiritus tuus in me
10 qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris  me
quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris  non erit
11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus  igneus
et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per  turbinem in
caelum
12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus
Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque
vestimenta sua et scidit illa in duas partes
13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque  stetit
super ripam Iordanis
14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit  ubi
est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae  sunt huc
atque illuc et transiit Heliseus
15 videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de  contra
dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et  venientes in
occursum eius adoraverunt eum proni in terram
16 dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta  viri
fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte  tulerit eum
spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in  una vallium qui
ait nolite mittere
17 coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et  miserunt
quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus  non invenerunt
18 et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho  dixitque eis
numquid non dixi vobis nolite ire
19 dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio
civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed  aquae
pessimae sunt et terra sterilis
20 at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal  qui cum
adtulissent
21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec  dicit
Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors  neque
sterilitas
22 sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum  Helisei
quod locutus est
23 ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri  parvi
egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes  ascende calve
ascende calve
24 qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine  Domini
egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis  quadraginta
duos pueros
25 abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est  Samariam

Secondo libro dei Re 3
1 Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria  anno
octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim  annis
2 et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et  mater tulit
enim statuas Baal quas fecerat pater eius
3 verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare  fecit
Israhel adhesit nec recessit ab eis
4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi  Israhel
centum milia agnorum et centum milia arietum cum  velleribus suis
5 cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod  habebat
cum rege Israhel
6 egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et  recensuit
universum Israhel
7 misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a  me veni
mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam  qui meus est
tuus est populus meus populus tuus equi mei equi  tui
8 dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per  desertum
Idumeae
9 perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et
circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et
iumentis quae sequebantur eos
10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus  tres
reges ut traderet in manu Moab
11 et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur  Dominum
per eum et respondit unus de servis regis Israhel est  hic Heliseus
filius Saphat qui fundebat aquam super manus  Heliae
12 et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad  eum rex
Israhel et Iosaphat et rex Edom
13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est  vade
ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex  Israhel quare
congregavit Dominus tres reges hos ut traderet  eos in manu Moab
14 dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius  conspectu
sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae  erubescerem ne
adtendissem quidem te nec respexissem
15 nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes  facta est
super eum manus Domini et ait
16 haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et  fossas
17 haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam  et
alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae  vestrae et
iumenta vestra
18 parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam  Moab in
manu vestra
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem  electam et
universum lignum fructiferum succidetis cunctosque  fontes aquarum
obturabitis et omnem agrum egregium operietis  lapidibus
20 factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et  ecce
aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
21 universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges  ut
pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti  erant balteo
desuper et steterunt in terminis
22 primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum
viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
23 dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se  et
caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
24 perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel
percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui
vicerant et percusserunt Moab
25 et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes  singuli
lapides repleverunt et universos fontes aquarum  obturaverunt et omnia
ligna fructifera succiderunt ita ut muri  tantum fictiles remanerent
et circumdata est civitas a  fundibalariis et magna ex parte percussa
26 quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes  tulit
secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet  ad regem
Edom et non potuerunt
27 arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat  pro eo
obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio  magna in
Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in  terram suam

Secondo libro dei Re 4
1 mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad  Heliseum
dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti  quia servus tuus
fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut  tollat duos filios meos
ad serviendum sibi
2 cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid  habes in
domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua  quicquam in domo mea
nisi parum olei quo unguear
3 cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua  non
pauca
4 et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et  filii
tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint  tolles
5 ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios  suos
illi offerebant vasa et illa infundebat
6 cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi  adhuc
vas et ille respondit non habeo stetitque oleum
7 venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit  vende
oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite  de reliquo
8 facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per  Sunam erat
autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet  panem cumque
frequenter inde transiret devertebat ad eam ut  comederet panem
9 quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus  est iste
qui transit per nos frequenter
10 faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum  et
mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat  ibi
11 facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in  cenaculum et
requievit ibi
12 dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum
vocasset eam et illa stetisset coram eo
13 dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus  ministrasti
nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes  negotium et vis ut loquar
regi sive principi militiae quae  respondit in medio populi mei habito
14 et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne  quaeras
filium enim non habet et vir eius senex est
15 praecepit itaque ut vocaret eam quae cum vocata fuisset et
stetisset ad ostium
16 dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita  comes
fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli  quaeso domine
mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae
17 et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora  eadem
quam dixerat Heliseus
18 crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus  isset ad
patrem suum ad messores
19 ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero  tolle et
duc eum ad matrem suam
20 qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit  eum illa
super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
21 ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei  et
clusit ostium et egressa
22 vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de  pueris et
asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
23 qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt  kalendae
neque sabbatum quae respondit vale
24 stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne  mihi moram
facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi
25 profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli  cumque
vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum  ecce
Sunamitis illa
26 vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa  te et
circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit  recte
27 cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes  eius et
accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte  illam anima
enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me  et non indicavit
mihi
28 quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid  non
dixi tibi ne inludas me
29 et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum  meum in
manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes  eum et si
salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones  baculum meum
super faciem pueri
30 porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non
dimittam te surrexit ergo et secutus est eam
31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super  faciem
pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in  occursum eius
et nuntiavit ei dicens non surrexit puer
32 ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus  iacebat in
lectulo eius
33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad  Dominum
34 et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum  super os
eius et oculos suos super oculos eius et manus suas  super manus eius
et incurvavit se super eum et calefacta est  caro pueri
35 at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et
ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies  aperuitque
oculos
36 et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae  vocata
ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum
37 venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super  terram
tulitque filium suum et egressa est
38 et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in  terra et
filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de  pueris suis
pone ollam grandem et coque pulmentum filiis  prophetarum
39 et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes
invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea  colocyntidas agri
et implevit pallium suum et reversus concidit  in ollam pulmenti
nesciebat enim quid esset
40 infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de  coctione
exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non  potuerunt comedere
41 at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait  infunde
turbae et comedat et non fuit amplius quicquam  amaritudinis in olla
42 vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes
primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in  pera
sua at ille dixit da populo ut comedat
43 responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam  coram
centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec  enim dicit
Dominus comedent et supererit
44 posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta  verbum
Domini

Secondo libro dei Re 5
1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud  dominum
suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem  Syriae erat
autem vir fortis et dives sed leprosus
2 porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam  duxerant de
terra Israhel puellam parvulam quae erat in  obsequio uxoris Naaman
3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad  prophetam
qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam  habet
4 ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei  dicens
sic et sic locuta est puella de terra Israhel
5 dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem  Israhel qui
cum profectus esset et tulisset secum decem talenta  argenti et sex
milia aureos et decem mutatoria vestimentorum
6 detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum  acceperis
epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum  meum ut cures
eum a lepra sua
7 cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua  et ait
numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia  iste misit ad
me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et  videte quod
occasiones quaerat adversum me
8 quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem  Israhel
vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti  vestimenta tua
veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel
9 venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium  domus
Helisei
10 misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare  septies in
Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque  mundaberis
11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad  me et
stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua  locum
leprae et curaret me
12 numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci  omnibus
aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo  vertisset se et
abiret indignans
13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem
grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto  magis
quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis
14 descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri  Dei et
restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et  mundatus est
15 reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et  stetit
coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa  terra nisi
tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias  benedictionem a servo
tuo
16 at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non  accipiam
cumque vim faceret penitus non adquievit
17 dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo  ut
tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra  servus
tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino
18 hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo  quando
ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo  innitente
super manum meam si adoravero in templo Remmon  adorante me in eodem
loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo  pro hac re
19 qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae  tempore
20 dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman  Syro
isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus  quia curram
post eum et accipiam ab eo aliquid
21 et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset  ille
currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait  rectene
sunt omnia
22 et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo  venerunt ad me
duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis  prophetarum da eis
talentum argenti et vestes mutatorias  duplices
23 dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et  coegit eum
ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et  duplicia
vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et  portaverunt coram eo
24 cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit  in
domo dimisitque viros et abierunt
25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit  Heliseus
unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus  quoquam
26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando  reversus est
homo de curru suo in occursum tui nunc igitur  accepisti argentum et
accepisti vestes ut emas oliveta et  vineta et oves et boves et servos
et ancillas
27 sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in  sempiternum et
egressus est ab eo leprosus quasi nix

Secondo libro dei Re 6
1 dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in  quo
habitamus coram te angustus est nobis
2 eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias
singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit  ite
3 et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis  respondit ego
veniam
4 et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant  ligna
5 accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet  ferrum
securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu  eheu domine mi
et hoc ipsum mutuo acceperam
6 dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum
praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum
7 et ait tolle qui extendit manum et tulit illud
8 rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit  cum
servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias
9 misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne  transeas in
loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt
10 misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et
praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis
11 conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et  convocatis
servis suis ait quare non indicastis mihi quis  proditor mei sit apud
regem Israhel
12 dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed  Heliseus
propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia  verba
quaecumque locutus fueris in conclavi tuo
13 dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum
adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan
14 misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum
venissent nocte circumdederunt civitatem
15 consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est  viditque
exercitum in circuitu civitatis et equos et currus  nuntiavitque ei
dicens eheu eheu domine mi quid faciemus
16 at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt  quam cum
illis
17 cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut  videat et
aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons  plenus equorum et
curruum igneorum in circuitu Helisei
18 hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit  Dominum
dicens percute obsecro gentem hanc caecitate  percussitque eos Dominus
ne viderent iuxta verbum Helisei
19 dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est  civitas
sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis  duxit ergo eos in
Samariam
20 cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine  aperi
oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum  et viderunt
esse se in medio Samariae
21 dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid
percutiam eos pater mi
22 at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et  arcu
tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant  et bibant
et vadant ad dominum suum
23 adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt  et
biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra  non
venerunt latrones Syriae in terram Israhel
24 factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae
universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam
25 factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est  donec
venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta  pars cabi
stercoris columbarum quinque argenteis
26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad  eum
dicens salva me domine mi rex
27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de  area an de
torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae  respondit
28 mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum  hodie et
filium meum comedemus cras
29 coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera  da
filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum
30 quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat  super
murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat  ad carnem
intrinsecus
31 et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit  caput
Helisei filii Saphat super eum hodie
32 Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo
praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit  ad
senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut  praecidatur
caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite  ostium et non
sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum  domini eius post eum est
33 et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad  eum et
ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius  expectabo a Domino

Secondo libro dei Re 7
1 dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus  in
tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo  modii hordei
statere uno in porta Samariae
2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat  homini
Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo  numquid poterit
esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis  et inde non comedes
3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui
dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
4 sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive  manserimus hic
moriendum nobis est venite igitur et  transfugiamus ad castra Syriae
si pepercerint nobis vivemus si  autem occidere voluerint nihilominus
moriemur
5 surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae  cumque
venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem  reppererunt
6 siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae  curruum
et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem  ecce mercede
conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum  et Aegyptiorum et
venerunt super nos
7 surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt  tentoria
sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas  tantum suas
salvare cupientes
8 igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum  ingressi
sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt  tuleruntque inde
argentum et aurum et vestes et abierunt et  absconderunt et rursum
reversi sunt ad aliud tabernaculum et  inde similiter auferentes
absconderunt
9 dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni  nuntii
est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane  sceleris arguemur
venite eamus et nuntiemus in aula regis
10 cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis  dicentes
ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus  hominum nisi
equos et asinos alligatos et fixa tentoria
11 ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis  intrinsecus
12 qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid  fecerint
nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco  egressi sunt de
castris et latitant in agris dicentes cum  egressi fuerint de civitate
capiemus eos viventes et tunc  civitatem ingredi poterimus
13 respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos  qui
remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa  multitudine
Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes  explorare poterimus
14 adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum  dicens
ite videte
15 qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis  via plena
erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum  turbarentur
reversique nuntii indicaverunt regi
16 et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est  modius
similae statere uno et duo modii hordei statere uno  iuxta verbum
Domini
17 porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit  ad
portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est  iuxta quod
locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
18 factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi  quando
ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae  statere uno
hoc eodem tempore cras in porta Samariae
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si  Dominus
fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod  loqueris et
dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
20 evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum  populus in
porta et mortuus est

Secondo libro dei Re 8
1 Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat  filium
dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare  ubicumque reppereris
vocavit enim Dominus famem et veniet super  terram septem annis
2 quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens  cum domo
sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
3 cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra
Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua  et
agris suis
4 rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra  mihi
omnia magnalia quae fecit Heliseus
5 cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset  apparuit
mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro  domo sua et
pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec  est mulier et hic
filius eius quem suscitavit Heliseus
6 et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei  rex
eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et  universos
reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad  praesens
7 venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae  aegrotabat
nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
8 et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum  viri
Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de
infirmitate mea hac
9 ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et  omnia
bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset  coram eo
ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te  dicens si sanari
potero de infirmitate mea hac
10 dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit  mihi
Dominus quia morte morietur
11 stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem  vultus
flevitque vir Dei
12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit  quia scio
quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum  munitas igne
succendes et iuvenes eorum interficies gladio et  parvulos eorum
elides et praegnantes divides
13 dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam  rem
istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem  Syriae
fore
14 qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui  ait ei
quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi  recipiet
sanitatem
15 cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua  et
expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
16 anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat  regis Iuda
regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
17 triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo  annis
regnavit in Hierusalem
18 ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus  Ahab
filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est  coram Domino
19 noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum  suum
sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius  cunctis
diebus
20 in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et  constituit sibi
regem
21 venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit  nocte
percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes  curruum
populus autem fugit in tabernacula sua
22 recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc  tunc
recessit et Lobna in tempore illo
23 reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne  haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
24 et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis  in
civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo
25 anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit  Ahazias
filius Ioram regis Iudae
26 viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset  et uno
anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia  filia Amri
regis Israhel
27 et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est  coram
Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
28 abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra  Azahel
regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri  Ioram
29 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia  vulneraverant eum
Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem  Syriae porro Ahazias
filius Ioram rex Iuda descendit invisere  Ioram filium Ahab in
Hiezrahel quia aegrotabat

Secondo libro dei Re 9
1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum  et ait
illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc  in manu tua et
vade in Ramoth Galaad
2 cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii  Namsi et
ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et  introduces
interius cubiculum
3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices  haec
dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque  ostium et fugies
et non ibi subsistes
4 abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
5 et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et  ait
verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus  nobis at
ille dixit ad te o princeps
6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum  super
caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te  regem super
populum Domini Israhel
7 et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem  servorum
meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini  de manu
Hiezabel
8 perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem  ad
parietem et clausum et novissimum in Israhel
9 et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et  sicut
domum Baasa filii Ahia
10 Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit  qui
sepeliat eam aperuitque ostium et fugit
11 Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt  ei
rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis  nostis
hominem et quid locutus sit
12 at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui  ait eis
haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus  unxi te regem
super Israhel
13 festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum  posuerunt
sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et  cecinerunt tuba atque
dixerunt regnavit Hieu
14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra  Ioram
porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel  contra
Azahel regem Syriae
15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter  vulnera quia
percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel  regem Syriae dixitque
Hieu si placet vobis nemo egrediatur  profugus de civitate ne vadat et
nuntiet in Hiezrahel
16 et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim  aegrotabat
ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum  Ioram
17 igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit  globum
Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram  tolle currum et
mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene  sunt omnia
18 abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait  haec
dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et  paci transi
et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens  venit nuntius ad eos
et non revertitur
19 misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait  haec
dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi  et sequere
me
20 nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non
revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi
praeceps enim graditur
21 et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et  egressus est
Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in  curribus suis
egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt  eum in agro Naboth
Hiezrahelitis
22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille  respondit
quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et  veneficia eius
multa vigent
23 convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam
insidiae Ahazia
24 porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter  scapulas
et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit  in curru suo
25 dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro  Naboth
Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in  curru
sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc  levaverit super
eum dicens
26 si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius  quem vidi
heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit  Dominus nunc igitur
tolle proice eum in agro iuxta verbum  Domini
27 Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus  horti
persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in  curru suo
in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in  Mageddo et
mortuus est ibi
28 et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt
Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in  civitate
David
29 anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam
30 venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito  depinxit
oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit  per fenestram
31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest  Zamri
qui interfecit dominum suum
32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est  ista et
inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et  praecipitaverunt eam
aspersusque est sanguine paries et equorum  ungulae qui conculcaverunt
eam
34 cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite  videte
maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est
35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi  calvariam et
pedes et summas manus
36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est  quem
locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in  agro Hiezrahel
comedent canes carnes Hiezabel
37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae  in agro
Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa  Hiezabel

Secondo libro dei Re 10
1 erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo  Hieu
litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad  maiores
natu et ad nutricios Ahab dicens
2 statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios  domini vestri
et currus et equos et civitates firmas et arma
3 eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis  domini vestri
et ponite eum super solium patris sui et pugnate  pro domo domini
vestri
4 timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non  potuerunt
stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere
5 miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et  maiores
natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus  quaecumque iusseris
faciemus nec constituemus regem quodcumque  tibi placet fac
6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis  et
oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et  venite ad me
hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis  septuaginta viri
apud optimates civitatis nutriebantur
7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in  cofinis et
miserunt ad eum in Hiezrahel
8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt  capita
filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos  iuxta introitum
portae usque mane
9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem  populum
iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et  interfeci eum
quis percussit omnes hos
10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini  in
terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus  fecit
quod locutus est in manu servi sui Heliae
11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab  in
Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes  donec
non remanerent ex eo reliquiae
12 et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad  Camaram
pastorum in via
13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam  estis
vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et  descendimus ad
salutandos filios regis et filios reginae
14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent  vivos
iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta  duos viros et
non reliquit ex eis quemquam
15 cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in  occursum sibi
et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor  tuum rectum sicut cor
meum cum corde tuo et ait Ionadab est si  est inquit da manum tuam qui
dedit manum suam at ille levavit  eum ad se in curru
16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino  et
inpositum currui suo
17 duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant  de Ahab
in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod  locutus est per
Heliam
18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab  coluit
Baal parum ego autem colam eum amplius
19 nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius  et
cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non  veniat
sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit  non vivet
porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet  cultores Baal
20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque
21 et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti  servi
Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et  ingressi
sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo  usque ad summum
22 dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta  universis
servis Baal et protulerunt eis vestes
23 ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et  ait
cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum  sit de
servis Domini sed ut sint soli servi Baal
24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta  Hieu autem
praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat  eis quicumque
fugerit de hominibus his quos ego adduxero in  manus vestras anima
eius erit pro anima illius
25 factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit  Hieu
militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos  nullus evadat
percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt  milites et duces et
ierunt in civitatem templi Baal
26 et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt
27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et  fecerunt pro
ea latrinas usque ad diem hanc
28 delevit itaque Hieu Baal de Israhel
29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare  fecerat
Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui  erant in
Bethel et in Dan
30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod  rectum erat
et placebat in oculis meis et omnia quae erant in  corde meo fecisti
contra domum Ahab filii tui usque ad quartam  generationem sedebunt
super thronum Israhel
31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei  Israhel
in toto corde suo non enim recessit a peccatis  Hieroboam qui peccare
fecerat Israhel
32 in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel  percussitque
eos Azahel in universis finibus Israhel
33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et  Gad et
Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon  et Galaad et
Basan
34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et  fortitudo
eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum  regum Israhel
35 et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in  Samaria
et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et  octo anni
sunt in Samaria

Secondo libro dei Re 11
1 Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum  surrexit et
interfecit omne semen regium
2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas  filium
Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui  interficiebantur
et nutricem eius de triclinio et abscondit eum  a facie Athaliae ut
non interficeretur
3 eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia  regnavit
super terram
4 anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et  milites
introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis  foedus et
adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
5 et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis
6 tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum  domus
regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars  ad portam
quae est post habitaculum scutariorum et custodietis  excubitum domus
Messa
7 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato  custodiant
excubias domus Domini circum regem
8 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis  autem
ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque  cum rege
introeunte et egrediente
9 et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis  Ioiada
sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui  ingrediebantur sabbatum
cum his qui egrediebantur e sabbato  venerunt ad Ioiada sacerdotem
10 qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in  domo Domini
11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte  templi
dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum  regem
12 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et
testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes  manu
dixerunt vivat rex
13 audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad  turbas in
templum Domini
14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores  et
tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et  canentem tubis
et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio  coniuratio
15 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super  exercitum et
ait eis educite eam extra consepta templi et  quicumque secutus eam
fuerit feriatur gladio dixerat enim  sacerdos non occidatur in templo
Domini
16 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam  introitus
equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
17 pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem  et inter
populum ut esset populus Domini et inter regem et  populum
18 ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et  destruxerunt
aras eius et imagines contriverunt valide Matthan  quoque sacerdotem
Baal occiderunt coram altari et posuit  sacerdos custodias in domo
Domini
19 tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et  omnem
populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et  venerunt per
viam portae scutariorum in palatium et sedit super  thronum regum
20 laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit  Athalia
autem occisa est gladio in domo regis
21 septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset

Secondo libro dei Re 12
1 anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit  in
Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus  docuit eum
Ioiada sacerdos
3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et  adolebat
in excelsis incensum
4 dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae  inlata
fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur  pro pretio
animae et quam sponte et arbitrio cordis sui  inferunt in templum
Domini
5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent  sarta
tecta domus si quid necessarium viderint instauratione
6 igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non
instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens  eis
quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo  amplius
accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad  instaurationem templi
reddite eam
8 prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a  populo et
instaurare sarta tecta domus
9 et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque  foramen
desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram  ingredientium domum
Domini mittebantque in eo sacerdotes qui  custodiebant ostia omnem
pecuniam quae deferebatur ad templum  Domini
10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio  ascendebat
scriba regis et pontifex effundebantque et  numerabant pecuniam quae
inveniebatur in domo Domini
11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum  qui
praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in  fabris
lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo  Domini
12 et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et  ut
emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur
instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa  ad
muniendam domum
13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi  Domini et
fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et  argenteum de
pecunia quae inferebatur in templum Domini
14 his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur  templum
Domini
15 et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam  ut
distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam
16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non  inferebant
in templum Domini quia sacerdotum erat
17 tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth  cepitque
eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae
consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges  Iuda et
quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri  potuit in
thesauris templi Domini et in palatio regis misitque  Azaheli regi
Syriae et recessit ab Hierusalem
19 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne  haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer  servi eius
percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum  cum patribus suis
in civitate David regnavitque Amasias filius  eius pro eo

Secondo libro dei Re 13
1 anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae  regnavit
Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et  septem annis
2 et fecit malum coram Domino secutusque est peccata  Hieroboam filii
Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit  ab eis
3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos  in manu
Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel  cunctis diebus
4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum  Dominus
vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex  Syriae
5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de  manu
Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis  sicut heri
et nudius tertius
6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui  peccare
fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus  permansit in
Samaria
7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta  equites
et decem currus et decem milia peditum interfecerat  enim eos rex
Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura  areae
8 reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed  et
fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum  dierum regum
Israhel
9 dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in  Samaria
regnavitque Ioas filius eius pro eo
10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas  filius
Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
11 et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit  ab
omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit  Israhel in
ipsis ambulavit
12 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et
fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda  nonne
haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
13 et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit  super
solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum  regibus Israhel
14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est
descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo  dicebatque
pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius
15 et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque  adtulisset ad
eum arcum et sagittas
16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum
posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas  manibus
regis
17 et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit  Heliseus
iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis  Domini et
sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in  Afec donec
consumas eam
18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei  percute
iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et  stetisset
19 iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses  quinquies aut
sexies sive septies percussisses Syriam usque ad  consummationem nunc
autem tribus vicibus percuties eam
20 mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi  quoque de
Moab venerunt in terra in ipso anno
21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et
proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et  tetigit
ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus  Ioachaz
23 et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos  propter
pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et  noluit
disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens  tempus
24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad  filius
eius pro eo
25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad  filii Azahel
quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure  proelii tribus vicibus
percussit eum Ioas et reddidit civitates  Israheli

Secondo libro dei Re 14
1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit  Amasias
filius Ioas regis Iuda
2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti  autem et
novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Ioaden de
Hierusalem
3 et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater  eius
iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim  populus
immolabat et adolebat in excelsis
5 cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui  interfecerant
regem patrem suum
6 filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod  scriptum
est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens  non morientur
patres pro filiis neque filii morientur pro  patribus sed unusquisque
in peccato suo morietur
7 ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et  adprehendit
Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel  usque in praesentem
diem
8 tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii  Hieu regis
Israhel dicens veni et videamus nos
9 remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens  carduus
Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da  filiam tuam filio
meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae  sunt in Libano et
conculcaverunt carduum
10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum
contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum  ut
cadas tu et Iuda tecum
11 et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et  viderunt
se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
12 percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt  unusquisque in
tabernacula sua
13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit  Ioas rex
Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et  interrupit murum
Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam  Anguli quadringentis
cubitis
14 tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae  inventa sunt
in domo Domini et in thesauris regis et obsides et  reversus est
Samariam
15 reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius  qua
pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt  in libro
sermonum dierum regum Israhel
16 dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in  Samaria cum
regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius  pro eo
17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus  est Ioas
filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
18 reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in  libro
sermonum dierum regum Iuda
19 factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille  fugit in
Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt  eum ibi
20 et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem  cum
patribus suis in civitate David
21 tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum  sedecim et
constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
22 ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam  dormivit
rex cum patribus suis
23 anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit  Hieroboam
filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et  uno anno
24 et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab  omnibus
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit  Israhel
25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad  mare
Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus  est per
servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de  Geth quae est
in Opher
26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et  quod
consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et  non esset
qui auxiliaretur Israhel
27 nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo  sed
salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
28 reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et
fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum  et
Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro  sermonum
dierum regum Israhel
29 dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et
regnavit Zaccharias filius eius pro eo

Secondo libro dei Re 15
1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit  Azarias
filius Amasiae regis Iudae
2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta  duobus
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia  de Hierusalem
3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae  fecit
Amasias pater eius
4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus  sacrificabat et
adolebat incensum in excelsis
5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in  diem mortis
suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham  vero filius regis
gubernabat palatium et iudicabat populum  terrae
6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne  haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum  cum
maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius  eius pro
eo
8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit  Zaccharias
filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex  mensibus
9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres  eius non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare  fecit Israhel
10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes  percussitque eum
palam et interfecit regnavitque pro eo
11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt  in libro
sermonum dierum regum Israhel
12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens  filii usque
ad quartam generationem sedebunt de te super  thronum Israhel
factumque est ita
13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae  regis
Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque  Samariam et
percussit Sellum filium Iabes in Samaria et  interfecit eum
regnavitque pro eo
15 reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam  tetendit
insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum  dierum regum
Israhel
16 tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et
terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit  omnes
praegnantes eius et scidit eas
17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem  filius
Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
18 fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a  peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel  cunctis diebus eius
19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem  Phul mille
talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret  regnum eius
20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis  potentibus et
divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta  siclos argenti per
singulos reversusque est rex Assyriorum et  non est moratus in terra
21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit  nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
22 et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia  filius
eius pro eo
23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia  filius
Manahem super Israhel in Samaria biennio
24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a  peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux  eius et
percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta  Argob et iuxta
Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis  Galaaditarum et interfecit
eum regnavitque pro eo
26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit  nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit  Phacee
filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
28 et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a  peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex  Assur et
cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et  Asor et Galaad
et Galileam universam terram Nepthalim et  transtulit eos in Assyrios
30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela  contra
Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit  regnavitque pro
eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne  haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit  Ioatham
filius Oziae regis Iuda
33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et  sedecim
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa  filia Sadoc
34 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae  fecerat
Ozias pater suus operatus est
35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et
adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus  Domini
sublimissimam
36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit  nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin  regem Syriae
et Phacee filium Romeliae
38 et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum  eis in
civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius  pro eo

Secondo libro dei Re 16
1 anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz  filius
Ioatham regis Iuda
2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim  annis
regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in  conspectu
Domini Dei sui sicut David pater eius
3 sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum
consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae
dissipavit Dominus coram filiis Israhel
4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis  et in
collibus et sub omni ligno frondoso
5 tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae  rex
Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz  non
valuerunt superare eum
6 in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et  eiecit
Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et  habitaverunt ibi
usque in diem hanc
7 misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem  Assyriorum
dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et  salvum me fac de
manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui  consurrexerunt
adversum me
8 et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit  in domo
Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum  munera
9 qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex  Assyriorum in
Damascum et vastavit eam et transtulit  habitatores eius Cyrenen Rasin
autem interfecit
10 perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis  Assyriorum
in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex  Ahaz ad Uriam
sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta  omne opus eius
11 extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae  praeceperat rex
Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec  veniret rex Ahaz de
Damasco
12 cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus  est illud
ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium  suum
13 et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae  obtulerat
super altare
14 porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de  facie
templi et de loco altaris et de loco templi Domini  posuitque illud ex
latere altaris ad aquilonem
15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super  altare
maius offer holocaustum matutinum et sacrificium  vespertinum et
holocaustum regis et sacrificium eius et  holocaustum universi populi
terrae et sacrificia eorum et  libamina eorum et omnem sanguinem
holocausti et universum  sanguinem victimae super illud effundes
altare vero aeneum erit  paratum ad voluntatem meam
16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat  rex Ahaz
17 tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat  desuper et
mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud  et posuit super
pavimentum stratum lapide
18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et  ingressum
regis exterius convertit in templo Domini propter  regem Assyriorum
19 reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta  sunt in
libro sermonum dierum regum Iuda
20 dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis  in
civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo

Secondo libro dei Re 17
1 anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in  Samaria
super Israhel novem annis
2 fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui  ante
eum fuerant
3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus  est ei
Osee servus reddebatque illi tributa
4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare  nitens
misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret  tributa regi
Assyriorum sicut singulis annis solitus erat  obsedit eum et vinctum
misit in carcerem
5 pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam  obsedit eam
tribus annis
6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et  transtulit
Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor  iuxta fluvium
Gozan in civitatibus Medorum
7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo  qui
eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis  Aegypti
coluerunt deos alienos
8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat  Dominus in
conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia  similiter fecerant
9 et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum  suum et
aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a  turre custodum
usque ad civitatem munitam
10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et  subter
omne lignum nemorosum
11 et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas
transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima
inritantes Dominum
12 et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis  ne
facerent verbum hoc
13 et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per  manum omnium
prophetarum et videntum dicens revertimini a viis  vestris pessimis et
custodite praecepta mea et caerimonias  iuxta omnem legem quam
praecepi patribus vestris et sicut misi  ad vos in manu servorum
meorum prophetarum
14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta  cervicem
patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
15 et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum  patribus
eorum et testificationes quibus contestatus est eos  secutique sunt
vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes  quae erant per
circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus  eis ut non facerent
sicut et illae faciebant
16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui  feceruntque sibi
conflatiles duos vitulos et lucos et  adoraverunt universam militiam
caeli servieruntque Baal
17 et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et
divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut  facerent
malum coram Domino et inritarent eum
18 iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos  de
conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum
ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et  tradidit
in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et
constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim
Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis  Hieroboam quae
fecerat non recesserunt ab eis
23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut  locutus fuerat
in manu omnium servorum suorum prophetarum  translatusque est Israhel
de terra sua in Assyrios usque in  diem hanc
24 adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et  de Haiath
et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in  civitatibus
Samariae pro filiis Israhel qui possederunt  Samariam et habitaverunt
in urbibus eius
25 cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et  inmisit eis
Dominus leones qui interficiebant eos
26 nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae  ignorant
legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones  et ecce
interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
27 praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de
sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet  cum
eis et doceat eos legitima Dei terrae
28 igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi  ducti
fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos  quomodo
colerent Dominum
29 et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque  eos in
fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in  urbibus suis
in quibus habitabant
30 viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem  chutheni
fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
31 porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant  de
Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et  Anamelech diis
Sepharvaim
32 et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de  novissimis
sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis  sublimibus
33 et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta
consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
34 usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non  timent
Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et  legem et
mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem  cognominavit
Israhel
35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens  nolite
timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et  non
immoletis eis
36 sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti  in
fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum  adorate et
ipsi immolate
37 caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod  scripsit
vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non  timeatis deos
alienos
38 et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec  colatis deos
alienos
39 sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu  omnium
inimicorum vestrorum
40 illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam  pristinam
perpetrabant
41 fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed
nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et  nepotes
sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in  praesentem diem

Secondo libro dei Re 18
1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias  filius
Ahaz regis Iuda
2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et  viginti et
novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Abi filia
Zacchariae
3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae  fecerat
David pater suus
4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit  lucos
confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem  usque ad
illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum  vocavitque eum
Naasthan
5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit  similis ei
de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante  eum fuerunt
6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque  mandata
eius quae praeceperat Dominus Mosi
7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae  procedebat
sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem  Assyriorum et non
servivit ei
8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos  eorum a
turre custodum usque ad civitatem muratam
9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee  filii Hela
regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum  Samariam et
obpugnavit eam
10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est  nono anno
Osee regis Israhel capta est Samaria
11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios  conlocavitque eos
in Ala et in Habor fluviis Gozan in  civitatibus Medorum
12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi  sunt
pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non  audierunt
neque fecerunt
13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex
Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas
14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum  Lachis
dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi  feram indixit
itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae  trecenta talenta argenti et
triginta talenta auri
15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in  domo
Domini et in thesauris regis
16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et
lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et  Rabsacen de
Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem  qui cum
ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta  aquaeductum
piscinae superioris quae est in via agri Fullonis
18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim  filius
Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe  filius Asaph a
commentariis
19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex  magnus
rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris
20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in  quo
confidis ut audeas rebellare
21 an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto  super quem
si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius  et perforabit eam
sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui  confidunt in se
22 quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus  fiduciam nonne
iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et  altaria et praecepit
Iudae et Hierusalem ante altare hoc  adorabitis in Hierusalem
23 nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et  dabo
vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis  ascensores eorum
24 et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis  domini
mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus  et equites
25 numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut  demolirer
eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et  demolire eam
26 dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe  Rabsaci
precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem  intellegimus
hanc linguam et non loquaris nobis iudaice  audiente populo qui est
super murum
27 responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te  misit
me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros  qui sedent
super murum ut comedant stercora sua et bibant  urinam suam vobiscum
28 stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et  ait
audite verba regis magni regis Assyriorum
29 haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit  eruere
vos de manu mea
30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens  liberabit
nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu  regis Assyriorum
31 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum  facite mecum
quod vobis est utile et egredimini ad me et  comedet unusquisque de
vinea sua et de ficu sua et bibetis  aquas de cisternis vestris
32 donec veniam et transferam vos in terram quae similis  terrae
vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini  terram panis et
vinearum terram olivarum et olei ac mellis et  vivetis et non
moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit  dicens Dominus
liberabit nos
33 numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis
Assyriorum
34 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et  Ava
numquid liberaverunt Samariam de manu mea
35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt  regionem
suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem  de manu mea
36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam  siquidem
praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et  Sobna scriba
et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam  scissis vestibus et
nuntiaverunt ei verba Rabsacis

Secondo libro dei Re 19
1 quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et  opertus est
sacco ingressusque est domum Domini
2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et  senes de
sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium  Amos
3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et
increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad  partum
et vires non habet parturiens
4 si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis  quem
misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum  viventem et
argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et  fac orationem pro
reliquiis quae reppertae sunt
5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit  Dominus
noli timere a facie sermonum quos audisti quibus  blasphemaverunt
pueri regis Assyriorum me
7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et  revertetur in
terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
8 reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum
expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis
9 cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce  egressus
est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit  nuntios ad
Ezechiam dicens
10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus  in quo
habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in  manu regis
Assyriorum
11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum  universis
terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris  liberari
12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt  patres
mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui  erant in
Thelassar
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim  Ana et
Ava
14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum  et
legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram  Domino
15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui  sedes
super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu  fecisti caelum
et terram
16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et  vide et
audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret  nobis Deum
viventem
17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et  terras omnium
18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed  opera
manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos
19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius  ut
sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
20 misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec  dicit
Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super  Sennacherib rege
Assyriorum audivi
21 iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te  et
subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit  filia
Hierusalem
22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti  vocem
et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum  Israhel
23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in
multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate
Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et
ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius
24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis  pedum
meorum omnes aquas clausas
25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus  antiquis
plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam  collium pugnantium
civitates munitae
26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi  sunt
facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae  arefacta
est antequam veniret ad maturitatem
27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego  praescivi et
furorem tuum contra me
28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas  ponam
itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis  et reducam te
in viam per quam venisti
29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod  reppereris
in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in  anno tertio
seminate et metite plantate vineas et comedite  fructum earum
30 et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem  deorsum
et faciet fructum sursum
31 de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod  salvetur de
monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc
32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non  ingredietur
urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit  eam clypeus nec
circumdabit eam munitio
33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non  ingredietur
dicit Dominus
34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et  propter David
servum meum
35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et  percussit
castra Assyriorum centum octoginta quinque milia  cumque diluculo
surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et  recedens abiit
36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in  Nineve
37 cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et  Sarasar
filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in  terram Armeniorum
et regnavit Eseraddon filius eius pro eo

Secondo libro dei Re 20
1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et  venit ad eum
Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec  dicit Dominus Deus
praecipe domui tuae morieris enim et non  vives
2 qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum  dicens
3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in  veritate et
in corde perfecto et quod placitum est coram te  fecerim flevit itaque
Ezechias fletu magno
4 et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus  est sermo
Domini ad eum dicens
5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit  Dominus Deus
David patris tui audivi orationem tuam vidi  lacrimam tuam et ecce
sanavi te die tertio ascendes templum  Domini
6 et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem  istam
propter me et propter David servum meum
7 dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent  et
posuissent super ulcus eius curatus est
8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia  Dominus me
sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum  Domini
9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit  Dominus
sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem  lineis an ut
revertatur totidem gradibus
10 et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis  nec hoc
volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus
11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram  per
lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum  decem
gradibus
12 in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex
Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod
aegrotasset Ezechias
13 laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit  eis
domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia  unguenta quoque
et domum vasorum suorum et omnia quae habere  potuerat in thesauris
suis non fuit quod non monstraret eis  Ezechias in domo sua et in omni
potestate sua
14 venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei  quid
dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait  Ezechias de terra
longinqua venerunt de Babylone
15 at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias  omnia
quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non  monstraverim eis in
thesauris meis
16 dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini
17 ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo  tua et
quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in  Babylone non
remanebit quicquam ait Dominus
18 sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis
tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus  est sit
pax et veritas in diebus meis
20 reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et  quomodo
fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas  in civitatem
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum  regum Iuda
21 dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit  Manasses filius
eius pro eo

Secondo libro dei Re 21
1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris  eius
Aphsiba
2 fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas  delevit
Dominus a facie filiorum Israhel
3 conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat  Ezechias
pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut  fecerat Ahab rex
Israhel et adoravit omnem militiam caeli et  coluit eam
4 extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in  Hierusalem
ponam nomen meum
5 et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus  atriis
templi Domini
6 et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et  observavit
auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit  ut faceret malum
coram Domino et inritaret eum
7 posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini  super quo
locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium  eius in templo
hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis  tribubus Israhel ponam
nomen meum in sempiternum
8 et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam  dedi
patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae  praecepi
eis et universam legem quam mandavit eis servus meus  Moses
9 illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut  facerent
malum super gentes quas contrivit Dominus a facie  filiorum Israhel
10 locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum  dicens
11 quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas  super
omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit  etiam Iudam in
inmunditiis suis
12 propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam  mala
super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant  ambae aures
eius
13 et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus  domus
Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae  delens vertam
et ducam crebrius stilum super faciem eius
14 dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in  manu
inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis  adversariis
suis
15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint  inritantes me
ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto  usque ad diem hanc
16 insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis  donec
impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis  quibus peccare
fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
17 reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et  peccatum
eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro  sermonum dierum
regum Iuda
18 dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in  horto
domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro  eo
19 viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset  duobusque
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Mesallemeth filia Arus
de Iethba
20 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses  pater
eius
21 et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius
servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit  eas
22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit  in via
Domini
23 tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt  regem in
domo sua
24 percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant  contra
regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium  eius pro eo
25 reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta  sunt in
libro sermonum dierum regum Iuda
26 sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et  regnavit
Iosias filius eius pro eo

Secondo libro dei Re 22
1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta  uno anno
regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia  Phadaia de
Besecath
2 fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per  omnes
vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad  sinistram
3 anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan  filium Aslia
filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei
4 vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae  inlata
est in templum Domini quam collegerunt ianitores a  populo
5 deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et  distribuent
eam his qui operantur in templo Domini ad  instauranda sarta tecta
templi
6 tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta  conponunt
et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad  instaurandum templum
7 verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed  in
potestate habeant et in fide
8 dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis  repperi
in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et  legit illud
9 venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod
praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae  repperta est
in domo Domini et dederunt ut distribueretur  fabris a praefectis
operum templi Domini
10 narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi  Helcias
sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege
11 et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta  sua
12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et  Achobor
filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis  dicens
13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super  omni
Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna  enim ira
Domini succensa est contra nos quia non audierunt  patres nostri verba
libri huius ut facerent omne quod scriptum  est nobis
14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et  Saphan et
Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue  filii Araas
custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in  secunda locutique
sunt ad eam
15 et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel  dicite viro
qui misit vos ad me
16 haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc  et super
habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda
17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis  inritantes
me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur  indignatio mea in
loco hoc et non extinguetur
18 regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic  dicetis
haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti  verba voluminis
19 et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino  auditis
sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo  videlicet
fierent in stuporem et in maledictum et scidisti  vestimenta tua et
flevisti coram me et ego audivi ait Dominus
20 idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad  sepulchrum
tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala  quae inducturus sum
super locum istum

Secondo libro dei Re 23
1 et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati  sunt ad
eum omnes senes Iuda et Hierusalem
2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda  universique qui
habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et  prophetae et omnis
populus a parvo usque ad magnum legitque  cunctis audientibus omnia
verba libri foederis qui inventus est  in domo Domini
3 stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino  ut
ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et  testimonia
et caerimonias in omni corde et in tota anima et  suscitarent verba
foederis huius quae scripta erant in libro  illo adquievitque populus
pacto
4 et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi  ordinis
et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia  vasa quae facta
fuerant Baal et in luco et universae militiae  caeli et conbusit ea
foris Hierusalem in convalle Cedron et  tulit pulverem eorum in Bethel
5 et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad  sacrificandum in
excelsis per civitates Iuda et in circuitu  Hierusalem et eos qui
adolebant incensum Baal et soli et lunae  et duodecim signis et omni
militiae caeli
6 et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in  convalle
Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et  proiecit super
sepulchrum vulgi
7 destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo  Domini
pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
8 congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et  contaminavit
excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa  usque Bersabee et
destruxit aras portarum in introitu ostii  Iosue principis civitatis
quod erat ad sinistram portae  civitatis
9 verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare  Domini
in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio  fratrum suorum
10 contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii  Ennom ut
nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem  Moloch
11 abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in  introitu
templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui  erat in Farurim
currus autem solis conbusit igni
12 altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae  fecerant
reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus  atriis templi
Domini destruxit rex et cucurrit inde et  dispersit cinerem eorum in
torrentem Cedron
13 excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem  montis
Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel  Astharoth idolo
Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom  abominationi filiorum
Ammon polluit rex
14 et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca  eorum
ossibus mortuorum
15 insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod  fecerat
Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et  altare illud et
excelsum destruxit atque conbusit et comminuit  in pulverem
succenditque etiam lucum
16 et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in  monte
misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super  altare et
polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est  vir Dei qui
praedixerat verba haec
17 et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei  cives
illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda  et
praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
18 et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta  manserunt
ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de  Samaria
19 insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus
Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum  abstulit
Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat  in Bethel
20 et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi  super
altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est  Hierusalem
21 et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo  vestro
secundum quod scriptum est in libro foederis huius
22 nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui  iudicaverunt
Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum  Iuda
23 sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase  istud
Domino in Hierusalem
24 sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et  inmunditias
abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in  Hierusalem abstulit
Iosias ut statueret verba legis quae  scripta sunt in libro quem
invenit Helcias sacerdos in templo  Domini
25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad  Dominum in
omni corde suo et in tota anima sua et in universa  virtute sua iuxta
omnem legem Mosi neque post eum surrexit  similis illi
26 verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui  magni quo
iratus est furor eius contra Iudam propter  inritationes quibus
provocaverat eum Manasses
27 dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut  abstuli
Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi  Hierusalem et domum de
qua dixi erit nomen meum ibi
28 reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne  haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
29 in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra  regem
Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in  occursum eius et
occisus est in Mageddo cum vidisset eum
30 et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et  pertulerunt in
Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo  tulitque populus
terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et  constituerunt eum
regem pro patre suo
31 viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et  tribus
mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Amithal filia
Hieremiae de Lobna
32 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant  patres eius
33 vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra  Emath ne
regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae  centum talentis
argenti et talento auri
34 regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae  pro Iosia
patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz  tulit et duxit
in Aegyptum
35 argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum  indixisset
terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum  Pharaonis et
unumquemque secundum vires suas exegit tam  argentum quam aurum de
populo terrae ut daret Pharaoni Necho
36 viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare  coepisset et
undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris  eius Zebida filia
Phadaia de Ruma
37 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant  patres eius

Secondo libro dei Re 24
1 in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et  factus est
ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit  contra eum
2 inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos  Syriae
latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et  inmisit eos in
Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini  quod locutus erat per
servos suos prophetas
3 factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut  auferret eum
coram se propter peccata Manasse universa quae  fecit
4 et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit  Hierusalem
cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus  propitiari
5 reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit  nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et  dormivit Ioiachim
cum patribus suis
6 regnavitque Ioiachin filius eius pro eo
7 et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra  sua
tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium  Eufraten
omnia quae fuerant regis Aegypti
8 decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset  et tribus
mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Naestha filia
Helnathan de Hierusalem
9 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater  eius
10 in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis  Babylonis
in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus
11 venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum  servi eius
obpugnarent eam
12 egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse  et mater
eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius  et suscepit eum
rex Babylonis anno octavo regni sui
13 et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros  domus
regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat  Salomon rex
Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini
14 et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et  omnes
fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem  artificem et
clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus  populi terrae
15 transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et  uxores
regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in  captivitatem de
Hierusalem in Babylonem
16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et  clusores
mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos  rex Babylonis
captivos in Babylonem
17 et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque  nomen ei
Sedeciam
18 vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum  regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen  matris eius
erat Amithal filia Hieremiae de Lobna
19 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat  Ioiachim
20 irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam  donec
proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege  Babylonis

Secondo libro dei Re 25
1 factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima  die
mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis  exercitus
eius in Hierusalem et circumdederunt eam et  extruxerunt in circuitu
eius munitiones
2 et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum  annum regis
Sedeciae
3 nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat  panis
populo terrae
4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte  fugerunt
per viam portae quae est inter duplicem murum ad  hortum regis porro
Chaldei obsidebant in circuitu civitatem  fugit itaque per viam quae
ducit ad campestria solitudinis
5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem  conprehenditque eum in
planitie Hiericho et omnes bellatores  qui erant cum eo dispersi sunt
et reliquerunt eum
6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in  Reblatha qui
locutus est cum eo iudicium
7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius  effodit
vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
8 mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus  regis
Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus  regis Babylonis
Hierusalem
9 et succendit domum Domini et domum regis et domos  Hierusalem
omnemque domum conbusit igni
10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus
Chaldeorum qui erat cum principe militum
11 reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et
perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum  vulgus
transtulit Nabuzardan princeps militiae
12 et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
13 columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases  et mare
aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et  transtulerunt
aes omnium in Babylonem
14 ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et  omnia
vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae  argentea
argentea tulit princeps militiae
16 id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat  Salomon in
templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
17 decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et
capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et  reticulum
et malogranata super capitellum columnae omnia aerea  similem et
columna secunda habebat ornatum
18 tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum  et
Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
19 et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super  viros
bellatores et quinque viros de his qui steterant coram  rege quos
repperit in civitate et Sopher principem exercitus  qui probabat
tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui  inventi fuerant in
civitate
20 quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem  Babylonis
in Reblatha
21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha  in terra
Emath et translatus est Iuda de terra sua
22 populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem  dimiserat
Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam  filium Ahicham filii
Saphan
23 quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui  erant cum
eis videlicet quod constituisset rex Babylonis  Godoliam venerunt ad
Godoliam in Maspha Ismahel filius  Nathaniae et Iohanan filius Caree
et Sareia filius Thenaameth  Nethophathites et Iezonias filius
Maachathi ipsi et socii eorum
24 iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite  timere
servire Chaldeis manete in terra et servite regi  Babylonis et bene
erit vobis
25 factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius  Nathaniae
filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo  percusseruntque
Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et  Chaldeos qui erant cum eo
in Maspha
26 consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et
principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
27 factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis  Ioiachin
regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die  mensis sublevavit
Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare  coeperat caput Ioiachin
regis Iuda de carcere
28 et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super  thronum
regum qui erant cum eo in Babylone
29 et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et  comedebat panem
semper in conspectu eius cunctis diebus vitae  suae




