Paralipomenon liber II (2Par.)
Secondo libro delle Cronache 1
1 confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et  Dominus
erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
2 praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et  centurionibus et
ducibus et iudicibus omnis Israhel et  principibus familiarum
3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi  erat
tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in  solitudine
4 arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum  quem
paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in  Hierusalem
5 altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius  Uri
filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et  requisivit Salomon
et omnis ecclesia
6 ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo  foederis
Domini et obtulit in eo mille hostias
7 ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula  quod vis
ut dem tibi
8 dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo  misericordiam
magnam et constituisti me regem pro eo
9 nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus  es
David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum  multum
qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
10 da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram  populo tuo
et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum  digne qui tam grandis
est iudicare
11 dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi  tuo et
non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque  animas eorum
qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti  autem sapientiam
et scientiam ut iudicare possis populum meum  super quem constitui te
regem
12 sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et  substantiam
et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec  ante te nec post te
fuerit similis tui
13 venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram
tabernaculo foederis et regnavit super Israhel
14 congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei  mille
quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit  eos esse in
urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
15 praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi  lapides et
cedros quasi sycomoros quae nascuntur in  campestribus multitudine
magna
16 adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a
negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
17 quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum  quinquaginta
similiter de universis regnis Cettheorum et a  regibus Syriae emptio
celebrabatur

Secondo libro delle Cronache 2
1 decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et  palatium
sibi
2 et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et
octoginta milia qui caederent lapides in montibus  praepositosque
eorum tria milia sescentos
3 misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum  David
patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi  domum in
qua et habitavit
4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et  consecrem
eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda  aromata et ad
propositionem panum sempiternam et holocaustomata  mane et vespere
sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus  Domini Dei nostri in
sempiternum quae mandata sunt Israheli
5 domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim  Deus
noster super omnes deos
6 quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si  caelum
et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum  ut possim ei
aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur  incensum coram illo
7 mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro  et
argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat  scalpere
celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea  et in
Hierusalem quos praeparavit David pater meus
8 sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de  Libano
scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de  Libano et erunt
servi mei cum servis tuis
9 ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio  aedificare
magna est nimis et inclita
10 praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo  in
cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros  totidem olei
quoque sata viginti milia
11 dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat  Salomoni quia
dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare  fecit super eum
12 et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit  caelum
et terram qui dedit David regi filium sapientem et  eruditum et
sensatum atque prudentem ut aedificaret domum  Domino et palatium sibi
13 misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram  patrem meum
14 filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui
noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore  et
lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et  qui
sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter  quodcumque in
opere necessarium est cum artificibus tuis et cum  artificibus domini
mei David patris tui
15 triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus  es
domine mi mitte servis tuis
16 nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris  et
adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit  transferre ea in
Hierusalem
17 numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant  in terra
Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David  pater eius et
inventi sunt centum quinquaginta milia et tria  milia sescenti
18 fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera  portarent et
octoginta milia qui lapides in montibus caederent  tria milia autem et
sescentos praepositos operum populi

Secondo libro delle Cronache 3
1 et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in  monte
Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco  quem paraverat
David in area Ornan Iebusei
2 coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui
3 et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret  domum Dei
longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta  latitudinis cubitos
viginti
4 porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta  mensuram
latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo  centum viginti
cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro  mundissimo
5 domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et  lamminas
auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas  et quasi
catenulas se invicem conplectentes
6 stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore  decore multo
7 porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum  et
trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit  cherubin in
parietibus
8 fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta  latitudinem
domus cubitorum viginti et latitudinem similiter  viginti cubitorum et
lamminis aureis texit eam quasi talentis  sescentis
9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos  quinquagenos
adpenderent cenacula quoque texit auro
10 fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere  statuario
et texit eos auro
11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala  haberet
cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera  quinque cubitos
habens alam tangeret alterius cherub
12 similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et  tangebat
parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam  cherub alterius
contingebat
13 igitur alae utriusque cherubin expansae erant et  extendebantur per
cubitos viginti ipsi autem stabant erectis  pedibus et facies eorum
versae erant ad exteriorem domum
14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et
intexuit ei cherubin
15 ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et  quinque
cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque  cubitorum
16 necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas  capitibus
columnarum malagranata etiam centum quae catenulis  interposuit
17 ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a  dextris et
alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit  Iachin et quae ad
levam Booz

Secondo libro delle Cronache 4
1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et
viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium  rotundum
per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et  funiculus
triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
3 similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis  quaedam
extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris  circuibant
boves autem erant fusiles
4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum  tres
respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres  alii
meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes
superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius  erat
quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque  mensurae tria
milia metretas
6 fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et  quinque a
sinistris ut lavarent in eis omnia quae in  holocaustum oblaturi erant
porro in mari sacerdotes lavabantur
7 fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua  iussa
erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et  quinque a
sinistris
8 necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a  dextris et
quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia  in
basilica quae texit aere
10 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad  meridiem
11 fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et
conplevit omne opus regis in domo Dei
12 hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi  quaedam
retiacula quae capita tegerent super epistylia
13 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut  bini
ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur  quae
protegerent epistylia et capita columnarum
14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
15 mare unum bovesque duodecim sub mari
16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni  Hiram
pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
17 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter  Socchoth
et Saredatha
18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut  ignoraretur
pondus aeris
19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et  mensas
et super eas panes propositionis
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante  oraculum
iuxta ritum ex auro purissimo
21 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia  de auro
mundissimo facta sunt
22 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex  auro
purissimo et ostia celavit templi interioris id est in  sancto
sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque  conpletum est omne
opus quod fecit Salomon in domo Domini

Secondo libro delle Cronache 5
1 intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus  argentum
et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus  Dei
2 post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos  principes
tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in  Hierusalem ut
adducerent arcam foederis Domini de civitate  David quae est Sion
3 venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni  mensis
septimi
4 cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae  arcam
5 et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa
sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum
Levitis
6 rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui  fuerant
congregati ante arcam immolabant arietes et boves  absque ullo numero
tanta enim erat multitudo victimarum
7 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum  id est
ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas  cherubin
8 ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo  posita
erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius
9 vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores  erant
capita parebant ante oraculum si vero quis paululum  fuisset
extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi  usque in
praesentem diem
10 nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat  Moses
in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel  egredientibus ex
Aegypto
11 egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim  sacerdotes
qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec  adhuc illo tempore
vices et ministeriorum ordo inter eos  divisus erat
12 tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et  qui sub
Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti  byssinis
cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant  stantes ad orientalem
plagam altaris cumque eis sacerdotes  centum viginti canentes tubis
13 igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et  organis et
diversi generis musicorum concinentibus et vocem in  sublime
tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum  laudare
coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus  quoniam in
aeternum misericordia eius impleretur domus Domini  nube
14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter  caliginem
conpleverat enim gloria Domini domum Dei

Secondo libro delle Cronache 6
1 tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in  caligine
2 ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in
perpetuum
3 et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini  Israhel
nam omnis turba stabat intenta et ait
4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David  patri
meo opere conplevit dicens
5 a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi  civitatem
de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea  domus nomini meo
neque elegi quemquam alium virum ut esset dux  in populo meo Israhel
6 sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David  ut
constituerem eum super populum meum Israhel
7 cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret  domum
nomini Domini Dei Israhel
8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut  aedificares
domum nomini meo bene quidem fecisti habere  huiuscemodi voluntatem
9 sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui  egredietur de
lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo
10 conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et  ego
surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel  sicut
locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei  Israhel
11 et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit  cum
filiis Israhel
12 stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae  multitudinis
Israhel et extendit manus suas
13 siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in  medio
basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et  quinque cubitos
latitudinis et tres cubitos in altum stetitque  super eam et deinceps
flexis genibus contra universam  multitudinem Israhel et palmis in
caelum levatis
14 ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo  et in
terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis  tuis qui
ambulant coram te in toto corde suo
15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque  locutus
fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut  et praesens
tempus probat
16 nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo  David
quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram  me qui
sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint  filii tui vias
suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu  ambulasti coram me
17 et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem  locutus es
servo tuo David
18 ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super  terram si
caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis  domus ista quam
aedificavi
19 sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi  tui et
obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces  quas fundit
famulus tuus coram te
20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus  super
locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum
21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi  preces
famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in  loco isto et
exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et  propitiare
22 si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra  eum
paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari  in domo
ista
23 tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita  ut
reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris  iustum
retribuens ei secundum iustitiam suam
24 si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis  peccabunt
enim tibi et conversi egerint paenitentiam et  obsecraverint nomen
tuum et fuerint deprecati in loco isto
25 tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel  et
reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum
26 si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi  et
deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et  conversi
a peccatis suis cum eos adflixeris
27 exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et  populi
tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur  et da
pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum
28 fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et  aurugo et
lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus  portas obsederint
civitatis omnisque plaga et infirmitas  presserit
29 si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens  plagam
et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo  hac
30 tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et
propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum
habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum
31 ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus  quibus
vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris
32 externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si  venerit de
terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter  manum tuam
robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in  loco isto
33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies  cuncta
pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant  omnes populi
terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus  Israhel et
cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum  hanc quam
aedificavi
34 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra  adversarios suos
per viam in qua miseris eos adorabunt te  contra viam in qua civitas
haec est quam elegisti et domus quam  aedificavi nomini tuo
35 ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et  ulciscaris
36 si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non  peccet et
iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos  eos duxerint in
terram longinquam vel certe quae iuxta est
37 et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti  fuerant
egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra  captivitatis
suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste  egimus
38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima  sua in
terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te  contra viam
terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis  quam elegisti et
domus quam aedificavi nomini tuo
39 ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces  eorum
et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis  peccatori
40 tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures  tuae
intentae sint ad orationem quae fit in loco isto
41 nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca
fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute  et
sancti tui laetentur in bonis
42 Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento
misericordiarum David servi tui

Secondo libro delle Cronache 7
1 cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de  caelo
et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini  implevit domum
2 nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod  implesset
maiestas Domini templum Domini
3 sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et  gloriam
Domini super domum et corruentes proni in terram super  pavimentum
stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum  quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
4 rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino
5 mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia  arietum
centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et  universus populus
6 sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in  organis
carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum  Dominum quoniam in
aeternum misericordia eius hymnos David  canentes per manus suas porro
sacerdotes canebant tubis ante  eos cunctusque Israhel stabat
7 sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum  Domini
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia  altare
aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et  sacrificia et
adipes
8 fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem  diebus et
omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu  Emath usque ad
torrentem Aegypti
9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare  septem
diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem
10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit  populos ad
tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono  quod fecerat
Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo
11 conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia  quae
disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in  domo sua et
prosperatus est
12 apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem  tuam et
elegi locum istum mihi in domum sacrificii
13 si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et
praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in
populum meum
14 conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen  meum
deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit
paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et
propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum
15 oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad  orationem
eius qui in loco isto oraverit
16 elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum  ibi in
sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi  cunctis diebus
17 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David  pater tuus
et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et  iustitias meas
iudiciaque servaveris
18 suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David  patri tuo
dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit  princeps in Israhel
19 si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas  et
praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis  diis
alienis et adoraveritis eos
20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam
sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in
parabolam et in exemplum cunctis populis
21 et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et  dicent
stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui  huic
22 respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum  suorum qui
eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt deos  alienos et
adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt  super eos universa
haec mala

Secondo libro delle Cronache 8
1 expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon  domum
Domini et domum suam
2 civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et  habitare ibi
fecit filios Israhel
3 abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam
4 et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates  munitissimas
aedificavit in Emath
5 extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem  civitates
muratas habentes portas et vectes et seras
6 Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt  Salomonis
cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia  quae voluit
Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem  et in Libano et in
universa terra potestatis suae
7 omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis  et
Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe  Israhel
8 de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii  Israhel
subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc
9 porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus  regis ipsi
enim erant viri bellatores et duces primi et  principes quadrigarum et
equitum eius
10 omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt  ducenti
quinquaginta qui erudiebant populum
11 filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum  quam
aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo  David
regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est  eam arca
Domini
12 tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini  quod
extruxerat ante porticum
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi  in
sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id  est in
sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et  in
sollemnitate tabernaculorum
14 et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia
sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut  laudarent
et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum  uniuscuiusque diei et
ianitores in divisionibus suis per portam  et portam sic enim
praeceperat David homo Dei
15 nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes  quam
Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis  thesaurorum
16 omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo  fundavit
domum Domini usque in diem quo perfecit eam
17 tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram  maris
Rubri quae est in terra Edom
18 misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et  nautas
gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir  tuleruntque
inde quadringenta quinquaginta talenta auri et  adtulerunt ad regem
Salomonem

Secondo libro delle Cronache 9
1 regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut  temptaret
eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et  camelis qui
portabant aromata et auri plurimum gemmasque  pretiosas cumque
venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque  erant in corde suo
2 et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam  fuit
quod ei non perspicuum fecerit
3 quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum  quam
aedificaverat
4 necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia
ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes  eorum
et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae  stupore ultra
in ea spiritus
5 dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de
virtutibus et sapientia tua
6 non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent  oculi mei
et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae  fuisse narratam
vicisti famam virtutibus tuis
7 beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te  in
omni tempore et audiunt sapientiam tuam
8 sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare  super
thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus  Israhel et vult
servare eum in aeternum idcirco posuit te super  eum regem ut facias
iudicia atque iustitiam
9 dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata  multa nimis
et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia  ut haec quae dedit
regina Saba regi Salomoni
10 sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de  Ophir
et ligna thyina et gemmas pretiosissimas
11 de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in  domo
Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria  cantoribus
numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
12 rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et  quae
postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa  abiit in
terram suam cum servis suis
13 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescenta sexaginta sex talenta auri
14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et  negotiatores
adferre consueverant omnesque reges Arabiae et  satrapae terrarum qui
conportabant aurum et argentum Salomoni
15 fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa
sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur
16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus  tegebantur
scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod  erat consitum
nemore
17 fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud  auro
mundissimo
18 sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum  aureum et
brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes  iuxta brachiola
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex
utraque parte non fuit tale solium in universis regnis
20 omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus  saltus
Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis  pro nihilo
reputabatur
21 siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram  semel in
annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et  ebur et simias
et pavos
22 magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae  divitiis
et gloria
23 omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre  Salomonis ut
audirent sapientiam quam dederat Deus in corde  eius
24 et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et  arma
et aromata equos et mulos per singulos annos
25 habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis  et
curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in  urbibus
quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem
26 exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio  Eufraten
usque ad terram Philisthinorum id est usque ad  terminos Aegypti
27 tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi  lapidum et
cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae  gignuntur in
campestribus
28 adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus
29 reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum  scripta sunt
in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae  Silonitis in visione
quoque Iaddo videntis contra Hieroboam  filium Nabath
30 regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel
quadraginta annis
31 dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in  civitate David
regnavitque pro eo Roboam filius eius

Secondo libro delle Cronache 10
1 profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus  Israhel
convenerat ut constituerent eum regem
2 quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in  Aegypto
fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
3 vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti  sunt ad
Roboam dicentes
4 pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera  patre tuo
qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de  onere subleva ut
serviamus tibi
5 qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset  populus
6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius  Salomone
dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam  populo
7 qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos  verbis
clementibus servient tibi omni tempore
8 at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare  coepit
qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
9 dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid  debeo populo
huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit  nobis pater tuus
10 at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in  deliciis
atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi  pater tuus
adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic  respondebis eis minimus
digitus meus grossior est lumbis patris  mei
11 pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus  adponam
pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam  scorpionibus
12 venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die  tertio
sicut praeceperat eis
13 responditque rex dura derelicto consilio seniorum
14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave  vobis
inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit  vos
flagellis ego vero caedam scorpionibus
15 et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei  ut
conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae  Silonitis
ad Hieroboam filium Nabath
16 populus autem universus rege duriora dicente sic locutus  est ad
eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio  Isai
revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum  tuam David
et abiit Israhel in tabernacula sua
17 super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus  Iuda
regnavit Roboam
18 misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et  lapidaverunt
eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam  currum festinavit
ascendere et fugit in Hierusalem
19 recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

Secondo libro delle Cronache 11
1 venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam  domum Iuda
et Beniamin in centum octoginta milibus electorum  atque bellantium ut
dimicaret contra Israhel et converteret ad  se regnum suum
2 factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
3 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad  universum
Israhel qui est in Iuda et Beniamin
4 haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra  fratres
vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea  hoc gestum est
voluntate qui cum audissent sermonem Domini  reversi sunt nec
perrexerunt contra Hieroboam
5 habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit  civitates
muratas in Iuda
6 extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
7 Bethsur quoque et Soccho et Odollam
8 necnon Geth et Maresa et Ziph
9 sed et Aduram et Lachis et Azecha
10 Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et  Beniamin
civitates munitissimas
11 cumque clausisset eas muris posuit in eis principes  ciborumque
horrea hoc est olei et vini
12 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et  hastarum
firmavitque eas multa diligentia et imperavit super  Iudam et Beniamin
13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel  venerunt
ad eum de cunctis sedibus suis
14 relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes  ad
Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et  posteri eius
ne sacerdotio Domini fungerentur
15 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum  vitulorumque
quos fecerat
16 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor  suum ut
quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad  immolandas
victimas Domino Deo patrum suorum
17 et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam  filium
Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David  et Salomonis
annis tantum tribus
18 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii  David
Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
19 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
20 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae  peperit ei
Abia et Ethai et Ziza et Salumith
21 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes  uxores suas
et concubinas nam uxores decem et octo duxerat  concubinasque
sexaginta et genuit viginti octo filios et  sexaginta filias
22 constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super  fratres
suos ipsum enim regem facere cogitabat
23 qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius  et in
cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis  civitatibus muratis
praebuitque eis escas plurimas et multas  petivit uxores

Secondo libro delle Cronache 12
1 cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum  dereliquit
legem Domini et omnis Israhel cum eo
2 anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti  in
Hierusalem quia peccaverunt Domino
3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum  nec erat
numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies  scilicet et
Trogoditae et Aethiopes
4 cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque  Hierusalem
5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes  Iuda
qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac  dixitque ad eos
haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego  reliqui vos in manu
Sesac
6 consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est  Dominus
7 cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est  sermo
Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non  disperdam eos
daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit  furor meus super
Hierusalem per manum Sesac
8 verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae  et
servitutis regni terrarum
9 recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis  thesauris
domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et  clypeos aureos
quos fecerat Salomon
10 pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus
scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii
11 cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et  tollebant
eos iterumque referebant ad armamentarium suum
12 verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira  Domini nec
deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt  opera bona
13 confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque  regnavit
quadraginta autem et unius anni erat cum regnare  coepisset et decem
septemque annis regnavit in Hierusalem urbe  quam elegit Dominus ut
confirmaret nomen suum ibi de cunctis  tribubus Israhel nomenque
matris eius Naama Ammanitis
14 fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret  Dominum
15 opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in  libris
Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter  exposita
pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis  diebus
16 et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in  civitate
David et regnavit Abia filius eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 13
1 anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius  Michaia
filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et  Hieroboam
3 cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos  viros et
electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e  contra aciem
octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant  et ad bella
fortissimi
4 stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim  et ait
audi Hieroboam et omnis Israhel
5 num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum  David super
Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum  salis
6 et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii  David et
rebellavit contra dominum suum
7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et
praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat  rudis
et corde pavido nec potuit resistere eis
8 nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini  quod
possidet per filios David habetisque grandem populi  multitudinem
atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in  deos
9 et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas  et
fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum  quicumque
venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus  et in arietibus
septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii
10 noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus  sacerdotesque
ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt  in ordine suo
11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane  et
vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et  proponuntur
panes in mensa mundissima estque apud nos  candelabrum aureum et
lucernae eius ut accendantur semper ad  vesperam nos quippe custodimus
praecepta Domini Dei nostri quem  vos reliquistis
12 ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius  qui
clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite  pugnare
contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis  expedit
13 haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias  cumque ex
adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat  exercitu
14 respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et  post tergum
et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere  coeperunt
15 omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis  clamantibus
perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui  stabat ex adverso Abia
et Iuda
16 fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in  manu eorum
17 percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et  corruerunt
vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium
18 humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et  vehementissime
confortati filii Iuda eo quod sperassent in  Domino Deo patrum suorum
19 persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit  civitates
eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus  suis Ephron quoque
et filias eius
20 nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem  percussit
Dominus et mortuus est
21 igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores  quattuordecim
procreavitque viginti duos filios et sedecim  filias
22 reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius  scripta sunt
diligentissime in libro prophetae Addo

Secondo libro delle Cronache 14
1 dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius  diebus
quievit terra annis decem
2 fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu  Dei sui et
subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
3 et confregit statuas lucosque succidit
4 ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum  et
faceret legem et universa mandata
5 et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit  in pace
6 aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat  et nulla
temporibus eius bella surrexerant pacem Domino  largiente
7 dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus  muris et
roboremus turribus et portis et seris donec a bellis  quieta sunt
omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum  nostrorum et dederit
nobis pacem per gyrum aedificaverunt  igitur et nullum in extruendo
inpedimentum fuit
8 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas  de Iuda
trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et  sagittariorum ducenta
octoginta milia omnes isti viri  fortissimi
9 egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu  decies
centena milia et curribus trecentis et venit usque  Maresa
10 porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in  valle
Sephata quae est iuxta Maresa
11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te  ulla
distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva  nos Domine
Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes  fiduciam venimus
contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu  es non praevaleat
contra te homo
12 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda  fugeruntque
Aethiopes
13 et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque  Gerar
et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino  caedente
contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt  ergo spolia
multa
14 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare  grandis
quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et  multam
praedam asportaverunt
15 sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam
multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem

Secondo libro delle Cronache 15
1 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
2 egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et  omnis
Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si  quaesieritis
eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet  vos
3 transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et  absque
sacerdote doctore et absque lege
4 cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum  Israhel et
quaesierint eum repperient
5 in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed  terrores
undique in cunctis habitatoribus terrarum
6 pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra  civitatem quia
Dominus conturbabit eos in omni angustia
7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae  erit enim
merces operi vestro
8 quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded  prophetae
confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda  et Beniamin et
ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et  dedicavit altare Domini
quod erat ante porticum Domini
9 congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum  eis de
Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum  confugerant ex
Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset  cum eo
10 cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo  regni
Asa
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam
adduxerant boves septingentos et arietes septem milia
12 et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent  Dominum
Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua
13 si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel  moriatur
a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
14 iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore  tubae et
in sonitu bucinarum
15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde  suo
iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et  invenerunt
praestititque eis Dominus requiem per circuitum
16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit  imperio eo
quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne  contrivit et in
frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa  erat
perfectum cunctis diebus eius
18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini
argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum  regni Asa

Secondo libro delle Cronache 16
1 anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex  Israhel in
Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset  egredi et
ingredi de regno Asa
2 protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus  Domini et de
thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae  qui habitabat in
Damasco dicens
3 foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus  habuere
concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut  rupto foedere
quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me  recedere
4 quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad  urbes
Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et  universas urbes
muratas Nepthalim
5 quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et  intermisit opus
suum
6 porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides  Rama et
ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa  aedificavitque ex eis
Gabaa et Maspha
7 in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et  dixit ei
quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino  Deo tuo
idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua
8 nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et  equitibus
et multitudine nimia quos cum Domino credidisses  tradidit in manu tua
9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent
fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte  igitur
egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te  bella consurgent
10 iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum  valde
quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de  populo in tempore
illo plurimos
11 opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro  regum
Iuda et Israhel
12 aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore  pedum
vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit  Dominum sed magis
in medicorum arte confisus est
13 dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno  quadragesimo
primo regni sui
14 et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in  civitate
David posueruntque eum super lectulum suum plenum  aromatibus et
unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum  arte confecta et
conbuserunt super eum ambitione nimia

Secondo libro delle Cronache 17
1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit  contra
Israhel
2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae  erant
vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in  civitatibus
Ephraim quas ceperat Asa pater eius
3 et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David  patris
sui primis et non speravit in Baalim
4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et  non iuxta
peccata Israhel
5 confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis  Iuda
munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et  multa gloria
6 cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini  etiam
excelsa et lucos de Iuda abstulit
7 tertio autem anno regni sui misit de principibus suis  Benail et
Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut  docerent in
civitatibus Iuda
8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel  quoque
et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et  Tobadoniam Levitas et
cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
9 docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et  circuibant
cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
10 itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum  quae
erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
11 sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal  argenti
Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia  septingentos et
hircos totidem
12 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime  atque
aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque  muratas
13 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque  bellatores et
robusti erant in Hierusalem
14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in  Iuda
principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum  trecenta
milia
15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta  milia
16 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino  et cum
eo ducenta milia virorum fortium
17 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo  tenentium
arcum et clypeum ducenta milia
18 post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia
expeditorum militum
19 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos  posuerat in
urbibus muratis et in universo Iuda

Secondo libro delle Cronache 18
1 fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate
coniunctus est Ahab
2 descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius  adventum
mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui  venerat cum eo
persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
3 dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum  in
Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus  tuus sic
et populus meus tecumque erimus in bello
4 dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro  inpraesentiarum
sermonem Domini
5 congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros  et dixit
ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an  quiescere at illi
ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis
6 dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut  ab illo
etiam requiramus
7 et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus  quaerere
Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat  mihi bonum sed
malum omni tempore est autem Micheas filius  Iembla dixitque Iosaphat
ne loquaris rex hoc modo
8 vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca  cito
Micheam filium Iembla
9 porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in  solio
suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta  portam Samariae
omnesque prophetae vaticinabantur coram eis
10 Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et  ait haec
dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam
11 omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant  ascende
in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus  in manu regis
12 nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en  verba
omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso  ergo te ut et
sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque  prospera
13 cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque  dixerit Deus
meus hoc loquar
14 venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in  Ramoth
Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit  ascendite cuncta
enim prospera evenient et tradentur hostes in  manus vestras
15 dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi  loquaris
nisi quod verum est in nomine Domini
16 at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus  sicut
oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti  dominos
revertatur unusquisque ad domum suam in pace
17 et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non
prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt
18 at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum  sedentem in
solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a  dextris et
sinistris
19 et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut  ascendat et
corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc  modo et alter alio
20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego  decipiam eum
cui Dominus in quo inquit decipies
21 at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore  omnium
prophetarum eius dixitque Dominus decipies et  praevalebis egredere et
fac ita
22 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore  omnium
prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala
23 accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit  Micheae
maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini  a me ut
loqueretur tibi
24 dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando  ingressus
fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
25 praecepit autem rex Israhel dicens tollite Micheam et  ducite eum
ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium  Ammelech
26 et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date  ei
panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace
27 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est  locutus
Dominus in me et ait audite populi omnes
28 igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in  Ramoth
Galaad
29 dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad
pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex  Israhel
habitu venit ad bellum
30 rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens  ne
pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum  regem
Israhel
31 itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt  rex
Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille  clamavit ad
Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab  illo
32 cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex  Israhel
reliquerunt eum
33 accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum  iaceret et
percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas  at ille aurigae
suo ait converte manum tuam et educ me de acie  quia vulneratus sum
34 et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat  in curru
suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est  occidente sole

Secondo libro delle Cronache 19
1 reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in
Hierusalem
2 cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio  praebes
auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris  et idcirco iram
quidem Domini merebaris
3 sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos  de terra
Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum
4 habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus  est ad
populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit  eos ad
Dominum Deum patrum suorum
5 constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda  munitis
per singula loca
6 et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim  hominis
exercetis iudicium sed Domini et quodcumque  iudicaveritis in vos
redundabit
7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite  non est
enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum  acceptio nec
cupido munerum
8 in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et  sacerdotes et
principes familiarum ex Israhel ut iudicium et  causam Domini
iudicarent habitatoribus eius
9 praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter  et corde
perfecto
10 omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui  habitant in
urbibus suis inter cognationem et cognationem  ubicumque quaestio est
de lege de mandato de caerimoniis de  iustificationibus ostendite eis
ut non peccent in Dominum et ne  veniat ira super vos et super fratres
vestros sic ergo agetis  et non peccabitis
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad  Dominum
pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui  est dux in
domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium  pertinent
habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini  et agite
diligenter et erit Dominus cum bonis

Secondo libro delle Cronache 20
1 post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum  eis de
Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
2 veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit  contra
te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et  de Syria et
ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi
3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad  rogandum
Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda
4 congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed et omnes de  urbibus
suis venerunt ad obsecrandum eum
5 cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et  Hierusalem in
domo Domini ante atrium novum
6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et  dominaris
cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et  potentia nec
quisquam tibi potest resistere
7 nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae  huius
coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham  amici tui in
sempiternum
8 habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium  nomini tuo
dicentes
9 si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et  fames
stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum  est nomen
tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris  et exaudies
salvosque facies
10 nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos  non
concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de  Aegypto
sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos
11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione  quam
tradidisti nobis
12 Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non  tanta est
fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae  inruit super
nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc  solum habemus residui
ut oculos nostros dirigamus ad te
13 omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et  uxoribus et
liberis suis
14 erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii  Hiehihel
filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem  factus est
spiritus Domini in medio turbae
15 et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et  tu rex
Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec  paveatis hanc
multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei
16 cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum  nomine
Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est  contra
solitudinem Hieruhel
17 non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter  state et
videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et  Hierusalem nolite
timere nec paveatis cras egredimini contra  eos et Dominus erit
vobiscum
18 Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem  ceciderunt
proni in terram coram Domino et adoraverunt eum
19 porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant  Dominum
Deum Israhel voce magna in excelsum
20 cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae
profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me  Iuda
et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo  vestro et
securi eritis credite prophetis eius et cuncta  evenient prospera
21 deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut  laudarent
eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce  consona dicerent
confitemini Domino quoniam in aeternum  misericordia eius
22 cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias  eorum in
semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis  Seir qui
egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi  sunt
23 namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum  habitatores
montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque  hoc opere
perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis  concidere vulneribus
24 porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit  solitudinem
vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus  nec superesse
quemquam qui necem potuisset evadere
25 venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda  spolia
mortuorum inveneruntque inter cadavera variam  supellectilem vestes
quoque et vasa pretiosissima et  diripuerunt ita ut omnia portare non
possent nec per tres dies  spolia auferre pro praedae magnitudine
26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis  etenim
quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum  vallis
Benedictionis usque in praesentem diem
27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem  et
Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod  dedisset
eis Dominus gaudium de inimicis suis
28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et  tubis in
domum Domini
29 inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum  cum
audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel
30 quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per  circuitum
31 regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta  quinque
annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque  annis regnavit
in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia  Selachi
32 et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea  faciens
quae placita erant coram Domino
33 verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non  direxerat cor
suum ad Dominum Deum patrum suorum
34 reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum  scripta
sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro  regum Israhel
35 post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia  rege
Israhel cuius opera fuerunt impiissima
36 et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis
feceruntque classem in Asiongaber
37 prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad  Iosaphat
dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit  Dominus opera tua
contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in  Tharsis

Secondo libro delle Cronache 21
1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est  cum eis
in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo
2 qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Hiahihel et
Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii
Iosaphat regis Israhel
3 deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et
pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem
tradidit Ioram eo quod esset primogenitus
4 surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se  confirmasset
occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de  principibus Israhel
5 triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et  octo annis
regnavit in Hierusalem
6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab  filia
quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu  Domini
7 noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum  quod
inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam  et filiis
eius omni tempore
8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et
constituit sibi regem
9 cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto  equitatu qui
erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se  circumdederat et
omnes duces equitatus eius
10 attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad  hanc
diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius
dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum
11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et  fornicari
fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam
12 adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus
scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam  non
ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis  Iuda
13 sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti  Iudam
et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus  Ahab insuper
et fratres tuos domum patris tui meliores te  occidisti
14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et  filiis et
uxoribus tuis universaque substantia tua
15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec  egrediantur
vitalia tua paulatim per dies singulos
16 suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum  Philisthinorum et
Arabum qui confines sunt Aethiopibus
17 et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam  diripueruntque
cunctam substantiam quae inventa est in domo  regis insuper et filios
eius et uxores nec remansit ei filius  nisi Ioachaz qui minimus natu
erat
18 et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore  insanabili
19 cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur  duorum
annorum expletus est circulus et sic longa consumptus  tabe ita ut
egereret etiam viscera sua languore pariter et vita  caruit mortuusque
est in infirmitate pessima et non fecit ei  populus secundum morem
conbustionis exequias sicut fecerat  maioribus eius
20 triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo  annis
regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et  sepelierunt eum in
civitate David verumtamen non in sepulchro  regum

Secondo libro delle Cronache 22
1 constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium  eius
minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum  fuerant
interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra  regnavitque
Ochozias filius Ioram regis Iuda
2 filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare  coepisset
et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Otholia filia
Amri
3 sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim  eius
inpulit eum ut impie ageret
4 fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab  ipsi enim
fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in  interitum eius
5 ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio  Ahab
rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in  Ramoth Galaad
vulneraveruntque Syri Ioram
6 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim  plagas
acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius  Ioram rex
Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in  Hiezrahel
aegrotantem
7 voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad  Ioram et
cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium  Namsi quem unxit
Dominus ut deleret domum Ahab
8 cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda  et
filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit  illos
9 ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in  Samaria
adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod  esset filius
Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo  nec erat ultra spes
aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
10 siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset  filius suus
surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus  Ioram
11 porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et  furata
est eum de medio filiorum regis cum interficerentur  absconditque cum
nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth  autem quae absconderat
eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae  pontificis soror Ochoziae et
idcirco Otholia non interfecit eum
12 fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus
regnavit Otholia super terram

Secondo libro delle Cronache 23
1 anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit  centuriones
Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium  Iohanan Azariam
quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et  Elisaphat filium
Zechri et iniit cum eis foedus
2 qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis  urbibus
Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in  Hierusalem
3 iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege
dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut  locutus est
Dominus super filios David
4 iste est ergo sermo quem facietis
5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et  Levitarum
et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum  regis et tertia
in porta quae appellatur Fundamenti omne vero  reliquum vulgus sit in
atriis domus Domini
6 nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes  et qui
ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia  sanctificati
sunt et omne reliquum vulgus observet custodias  Domini
7 Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et  si quis
alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque  cum rege et
intrante et egrediente
8 fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae
praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui  sub se
erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam  impleverant
sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae  pontifex non dimiserat
abire turmas quae sibi per singulas  ebdomadas succedere consueverant
9 deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas clypeosque  et
peltas regis David quas consecraverat in domo Domini
10 constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte  templi
dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et  templo per
circuitum regis
11 et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema  dederuntque in
manu eius tenendam legem et constituerunt eum  regem unxit quoque
illum Ioiadae pontifex et filii eius  inprecatique sunt atque dixerunt
vivat rex
12 quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque
laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini
13 cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et
principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae  gaudentem
atque clangentem tubis et diversi generis organis  concinentem
vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait  insidiae insidiae
14 egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et  principes
exercitus dixit eis educite illam extra septa templi  et interficiatur
foris gladio praecepitque sacerdos ne  occideretur in domo Domini
15 et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset  portam
Equorum domus regis interfecerunt eam ibi
16 pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum  et
regem ut esset populus Domini
17 itaque ingressus est omnis populus domum Baal et  destruxerunt eam
et altaria ac simulacra illius confregerunt  Matthan quoque sacerdotem
Baal interfecerunt ante aras
18 constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub  manibus
sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo  Domini ut
offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in  lege Mosi in gaudio
et canticis iuxta dispositionem David
19 constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non
ingrederetur eam inmundus in omni re
20 adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes  populi
et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de  domo Domini et
introire per medium portae superioris in domum  regis et conlocaverunt
eum in solio regali
21 laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro  Otholia
interfecta est gladio

Secondo libro delle Cronache 24
1 septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et  quadraginta annis
regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Sebia de Bersabee
2 fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae
sacerdotis
3 accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios  et
filias
4 post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini
5 congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis  egredimini ad
civitates Iuda et colligite de universo Israhel  pecuniam ad sarta
tecta templi Dei vestri per singulos annos  festinatoque hoc facite
porro Levitae egere neglegentius
6 vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi  fuit
curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem  pecuniam
quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret  eam omnis
multitudo Israhel in tabernaculum testimonii
7 Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum  Domini et
de universis quae sanctificata fuerant templo Domini  ornaverunt fanum
Baalim
8 praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta  portam
domus Domini forinsecus
9 et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent  singuli
pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super  omnem Israhel
in deserto
10 laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et  ingressi
contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut  impleretur
11 cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per  manus
Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur  scriba regis et
quem primus sacerdos constituerat  effundebantque pecuniam quae erat
in arca porro arcam  reportabant ad locum suum sicque faciebant per
singulos dies et  congregata est infinita pecunia
12 quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus  domus
Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et  artifices operum
singulorum ut instaurarent domum Domini fabros  quoque ferri et aeris
ut quod cadere coeperat fulciretur
13 egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur  parietum
cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini  in statum
pristinum et firme eam stare fecerunt
14 cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et  Ioiadae
reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi  in ministerium
et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa  aurea et argentea et
offerebantur holocausta in domo Domini  iugiter cunctis diebus Ioiadae
15 senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum  centum
triginta esset annorum
16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod  fecisset
bonum cum Israhel et cum domo eius
17 postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda  et
adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit  eis
18 et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum  servieruntque
lucis et sculptilibus et facta est ira contra  Iudam et Hierusalem
propter hoc peccatum
19 mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos
protestantes illi audire nolebant
20 spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae  sacerdotem et
stetit in conspectu populi et dixit eis haec  dicit Dominus quare
transgredimini praeceptum Domini quod vobis  non proderit et
dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos
21 qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis  imperium
in atrio domus Domini
22 et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat  Ioiadae
pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum  moreretur ait
videat Dominus et requirat
23 cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus  Syriae
venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos  principes
populi atque universam praedam miserunt regi Damascum
24 et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit  Dominus
manibus eorum infinitam multitudinem eo quod  reliquissent Dominum
Deum patrum suorum in Ioas quoque  ignominiosa exercuere iudicia
25 et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis  surrexerunt autem
contra eum servi sui in ultionem sanguinis  filii Ioiadae sacerdotis
et occiderunt eum in lectulo suo et  mortuus est sepelieruntque eum in
civitate David sed non in  sepulchris regum
26 insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et
Iozabath filius Semarith Moabitidis
27 porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub  eo et
instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro  regum
regnavitque Amasias filius eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 25
1 viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset  et
viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Ioaden
de Hierusalem
2 fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde  perfecto
3 cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui
occiderant regem patrem suum
4 sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro  legis
Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres  pro filiis
neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo  peccato morietur
5 congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per  familias
tribunosque et centuriones in universo Iuda et  Beniamin et recensuit
a viginti annis sursum invenitque  triginta milia iuvenum qui
egrederentur ad pugnam et tenerent  hastam et clypeum
6 mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum  centum
talentis argenti
7 venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur  tecum
exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et  cunctis filiis
Ephraim
8 quod si putas in robore exercitus bella consistere superari  te
faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in  fugam
vertere
9 dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum  talentis
quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei  habet Dominus
unde tibi dare possit multo his plura
10 separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex  Ephraim
ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam  vehementer irati
reversi sunt in regionem suam
11 porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in  vallem
Salinarum percussitque filios Seir decem milia
12 et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et  adduxerunt ad
praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque  eos de summo in
praeceps qui universi crepuerunt
13 at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad  proelium
diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque  Bethoron et
interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
14 Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos  filiorum Seir
statuit illos in deos sibi et adorabat eos et  illis adolebat incensum
15 quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum  prophetam
qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt  populum suum de
manu tua
16 cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius  regis es
quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio  inquit quod
cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc  malum et insuper
non adquievisti consilio meo
17 igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad  Ioas
filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni  videamus nos
mutuo
18 at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano  misit ad
cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem  et ecce bestiae
quae erant in silva Libani transierunt et  conculcaverunt carduum
19 dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in  superbiam
sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut  cadas et tu et
Iudas tecum
20 noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut  traderetur
in manibus hostium propter deos Edom
21 ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere
conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae
22 corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua
23 porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit  Ioas rex
Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem  destruxitque murum eius
a porta Ephraim usque ad portam Anguli  quadringentis cubitis
24 omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae  reppererat in
domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam  domus regiae necnon et
filios obsidum reduxit Samariam
25 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus  est Ioas
filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis
26 reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum  scripta sunt
in libro regum Iuda et Israhel
27 qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in
Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum  ibi
28 reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus  suis in
civitate David

Secondo libro delle Cronache 26
1 omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim
constituit regem pro patre suo Amasia
2 ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae  postquam
dormivit rex cum patribus suis
3 sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et  quinquaginta
duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris  eius Hiechelia de
Hierusalem
4 fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae  fecerat
Amasias pater eius
5 et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et  videntis
Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus
6 denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et  destruxit
murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti  aedificavit quoque oppida
in Azoto et in Philisthim
7 et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui
habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas
8 pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen  eius
usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias
9 aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam  Anguli et
super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere  firmavitque eas
10 extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas  plurimas eo
quod haberet multa pecora tam in campestribus quam  in heremi
vastitate vineas quoque habuit et vinitores in  montibus et in Carmelo
erat quippe homo agriculturae deditus
11 fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad  proelia
sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub  manu Ananiae qui
erat de ducibus regis
12 omnisque numerus principum per familias virorum fortium  duum
milium sescentorum
13 et sub eis universus exercitus trecentorum et septem  milium
quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra  adversarios
dimicabant
14 praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui  clypeos et
hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad  iaciendos lapides
15 et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in  turribus
conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas  et saxa
grandia egressumque est nomen eius procul eo quod  auxiliaretur ei
Dominus et corroborasset illum
16 sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum  suum et
neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini  adolere voluit
incensum super altare thymiamatis
17 statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo  sacerdotes
Domini octoginta viri fortissimi
18 restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia  ut
adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum  Aaron qui
consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere  de sanctuario ne
contempseris quia non reputabitur tibi in  gloriam hoc a Domino Deo
19 iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut  adoleret
incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est  lepra in fronte
eius coram sacerdotibus in domo Domini super  altare thymiamatis
20 cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui
sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato  expulerunt eum
sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo  quod sensisset ilico
plagam Domini
21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae  et
habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus  fuerat de
domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum  regis et iudicabat
populum terrae
22 reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum  scripsit
Esaias filius Amos propheta
23 dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in  agro
regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque  Ioatham
filius eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 27
1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset  et
sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Hierusa filia
Sadoc
2 fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae  fecerat
Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum  Domini et
adhuc populus delinquebat
3 ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro  Ophel
multa construxit
4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus  castella
et turres
5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos  dederuntque
ei filii Ammon in tempore illo centum talenta  argenti et decem milia
choros tritici ac totidem choros hordei  haec ei praebuerunt filii
Ammon in anno secundo et tertio
6 corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas  coram
Domino Deo suo
7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et  opera
scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et  sedecim annis
regnavit in Hierusalem
9 dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 28
1 viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim  annis
regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu  Domini sicut
David pater eius
2 sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas  fudit Baalim
3 ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et  lustravit
filios suos in igne iuxta ritum gentium quas  interfecit Dominus in
adventu filiorum Israhel
4 sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et  in
collibus et sub omni ligno frondoso
5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui
percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et  adduxit in
Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est  et percussus plaga
grandi
6 occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti  milia in
die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent  Dominum Deum
patrum suorum
7 eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam  filium
regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque  secundum a rege
8 ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia  mulierum
puerorum et puellarum et infinitam praedam  pertuleruntque eam in
Samariam
9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui  egressus
obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce  iratus Dominus
Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos  manibus vestris et
occidistis illos atrociter ita ut caelum  pertingeret vestra
crudelitas
10 insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in  servos
et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim  super hoc
Domino Deo vestro
11 sed audite consilium meum et reducite captivos quos  adduxistis de
fratribus vestris quia magnus furor Domini  inminet vobis
12 steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim  Azarias
filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias  filius Sellum
et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de  proelio
13 et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus  Domino
quare vultis adicere super peccata nostra et vetera  cumulare delicta
grande quippe peccatum est et ira furoris  Domini inminet super
Israhel
14 dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae  ceperant
coram principibus et omni multitudine
15 steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes
captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque
vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu  unxissent
quoque propter laborem et adhibuissent eis curam  quicumque ambulare
non poterant et erant inbecillo corpore  inposuerunt eos iumentis et
adduxerunt Hierichum civitatem  Palmarum ad fratres eorum ipsique
reversi sunt Samariam
16 tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium
postulans
17 veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et  ceperunt
praedam magnam
18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad  meridiem
Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth  Soccho quoque et
Thamnam et Gamzo cum viculis suis et  habitaverunt in eis
19 humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda  eo quod
nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum
20 adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum  qui et
adflixit eum et nullo resistente vastavit
21 igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et  principum dedit
regi Assyriorum munera et tamen nihil ei  profuit
22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in  Dominum
ipse per se rex Achaz
23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et  dixit dii
regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis  et aderunt mihi
cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et  universo Israhel
24 direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque  confractis
clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in  universis angulis
Hierusalem
25 in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum  tus
atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum
26 reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et
novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
27 dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in  civitate
Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra  regum Israhel
regnavitque Ezechias filius eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 29
1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset  annorum et
viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen  matris eius Abia
filia Zacchariae
2 fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia  quae
fecerat David pater eius
3 ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus  Domini et
instauravit eas
4 adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in  plateam
orientalem
5 dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate  domum
Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de  sanctuario
6 peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu  Domini Dei
nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a  tabernaculo Domini
et praebuerunt dorsum
7 cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt  lucernas
incensumque non adoleverunt et holocausta non  obtulerunt in
sanctuario Deo Israhel
8 concitatus est itaque furor Domini super Iudam et  Hierusalem
tradiditque eos in commotionem et in interitum et in  sibilum sicut
ipsi cernitis oculis vestris
9 en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae  nostrae
et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus
10 nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo  Israhel
et avertat a nobis furorem irae suae
11 filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis  coram eo et
ministretis illi colatis eum et cremetis incensum
12 surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel  filius
Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis  filius Abdai et
Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom  Ioha filius Zemma et
Eden filius Ioaha
13 at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis  quoque
Asaph Zaccharias et Mathanias
14 necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis  Idithun
Semeias et Ozihel
15 congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et  ingressi
iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent  domum Dei
16 sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut  sanctificarent illud
extulerunt omnem inmunditiam quam intro  reppererant in vestibulum
domus Domini quam tulerunt Levitae et  asportaverunt ad torrentem
Cedron foras
17 coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die  octava
eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini  expiaveruntque
templum diebus octo et in die sextadecima mensis  eiusdem quod
coeperant impleverunt
18 ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei
sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos  vasaque
eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis  suis
19 cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz  in regno
suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt  omnia coram
altari Domini
20 consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes  principes
civitatis et ascendit domum Domini
21 obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos  septem et
hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario  pro Iuda dixit
quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent  super altare Domini
22 mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes  sanguinem et
fuderunt illud super altare mactaverunt etiam  arietes et illorum
sanguinem super altare fuderunt immolaverunt  agnos et fuderunt super
altare sanguinem
23 adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa
multitudine inposueruntque manus suas super eos
24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem  eorum
altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe  Israhel
praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato
25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et
psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad  videntis
regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum  fuit per manum
prophetarum eius
26 steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes  tubas
27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare  cumque
offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et  clangere
tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel  reppererat
concrepare
28 omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant  tubas erant
in officio suo donec conpleretur holocaustum
29 cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes  qui erant
cum eo et adoraverunt
30 praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent  Dominum
sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum  magna laetitia
et curvato genu adoraverunt
31 Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras  Domino
accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini  obtulit ergo
universa multitudo hostias et laudes et holocausta  mente devota
32 porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic  fuit tauros
septuaginta arietes centum agnos ducentos
33 sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria  milia
34 sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut  pelles
holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum  adiuverunt
eos donec impleretur opus et sanctificarentur  antistites Levitae
quippe faciliori ritu sanctificantur quam  sacerdotes
35 fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et  libamina
holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini
36 laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod  ministerium
Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri  placuerat

Secondo libro delle Cronache 30
1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque
epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in
Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel
2 inito ergo consilio regis et principum et universi coetus
Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo
3 non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes  qui
possent sufficere sanctificati non fuerant et populus  necdum
congregatus erat in Hierusalem
4 placuitque sermo regi et omni multitudini
5 et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de
Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo  Israhel
in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege  praescriptum est
6 perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et  principum
eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex  iusserat
praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum  Abraham et
Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae  effugerunt manum
regis Assyriorum
7 nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt  a
Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi
cernitis
8 nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri  tradite manus
Domino et venite ad sanctuarium eius quod  sanctificavit in aeternum
servite Domino Deo patrum vestrorum  et avertetur a vobis ira furoris
eius
9 si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et  filii
habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos  duxere captivos
et revertentur in terram hanc pius enim et  clemens est Dominus Deus
vester et non avertet faciem suam a  vobis si reversi fueritis ad eum
10 igitur cursores pergebant velociter de civitate in  civitatem per
terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis  inridentibus et
subsannantibus eos
11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon  adquiescentes
consilio venerunt Hierusalem
12 in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum  et
facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini
13 congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent
sollemnitatem azymorum in mense secundo
14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem  atque
universa in quibus idolis adolebatur incensum  subvertentes
proiecerunt in torrentem Cedron
15 immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi
sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt
holocausta in domo Domini
16 steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem  Mosi
hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum  sanguinem de
manibus Levitarum
17 eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco  Levitae
immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari  Domino
18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar  et
Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta  quod
scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus  bonus
propitiabitur
19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum  suorum et
non inputabit eis quod minus sanctificati sunt
20 quem exaudivit Dominus et placatus est populo
21 feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem
sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna  laudantes
Dominum per singulos dies Levitae quoque et  sacerdotes per organa
quae suo officio congruebant
22 et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui  habebant
intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem  diebus
sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et  laudantes Dominum
Deum patrum suorum
23 placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam  alios dies
septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio
24 Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros  et
septem milia ovium principes vero dederant populo tauros  mille et
oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum  plurima multitudo
25 et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et  Levitarum
quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel  proselytorum
quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda
26 factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a  diebus
Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non  fuerat
27 surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes  populo et
exaudita est vox eorum pervenitque oratio in  habitaculum sanctum
caeli

Secondo libro delle Cronache 31
1 cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis  Israhel qui
inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt  simulacra succideruntque
lucos demoliti sunt excelsa et altaria  destruxerunt non solum de
universo Iuda et Beniamin sed de  Ephraim quoque et Manasse donec
penitus everterent reversique  sunt omnes filii Israhel in
possessiones et civitates suas
2 Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas  per
divisiones suas unumquemque in officio proprio tam  sacerdotum
videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica  ut ministrarent et
confiterentur canerentque in portis  castrorum Domini
3 pars autem regis erat ut de propria eius substantia  offerretur
holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque  et kalendis et
sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in  lege Mosi
4 praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent  partes
sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini
5 quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas  obtulere
primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis  quoque et omnium
quae gignit humus decimas obtulerunt
6 sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda
obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae  voverant
Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt  acervos plurimos
7 mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense  septimo
conpleverunt eos
8 cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius  viderunt
acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel
9 interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita  iacerent
acervi
10 respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc  dicens ex
quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini  comedimus et saturati
sumus remanseruntque plurima eo quod  benedixerit Dominus populo suo
reliquiarum autem copia est ista  quam cernis
11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo  Domini
quod cum fecissent
12 intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque  voverant
fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita  et Semei
frater eius secundus
13 post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth
Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias
praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex  imperio
Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad  quos omnia
pertinebant
14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis  portae
praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino  primitiisque et
consecratis in sancta sanctorum
15 et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias  Amarias quoque
et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut  fideliter distribuerent
fratribus suis partes minoribus atque  maioribus
16 exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui
ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos
conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones  suas
17 sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et  supra per
ordines et turmas suas
18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum  utriusque
sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant  praebebantur
19 sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium  singularum
dispositi erant viri qui partes distribuerent  universo sexui
masculino de sacerdotibus et Levitis
20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda  operatusque
est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et
caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo  fecitque et
prosperatus est

Secondo libro delle Cronache 32
1 post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex  Assyriorum
et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens  eas capere
2 quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et  totum
belli impetum verti contra Hierusalem
3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut  obturarent
capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium  decernente
sententia
4 congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos  fontes et
rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant  reges
Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam
5 aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat
dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum  murum
instauravitque Mello in civitate David et fecit universi  generis
armaturam et clypeos
6 constituitque principes bellatorum in exercitu et  convocavit
universos in platea portae civitatis ac locutus est  ad cor eorum
dicens
7 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis  regem
Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo  multo enim
plures nobiscum sunt quam cum illo
8 cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster  qui
auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque  est populus
huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
9 quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum  servos
suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu  obsidebat Lachis ad
Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui  erat in urbe dicens
10 haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes  fiduciam
sedetis obsessi in Hierusalem
11 num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti  adfirmans
quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis  Assyriorum
12 numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius  et
altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari  uno
adorabitis et in ipso conburetis incensum
13 an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis  terrarum
populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque  terrarum liberare
regionem suam de manu mea
14 quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres  mei qui
potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit  etiam Deus vester
eruere vos de hac manu
15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione  deludat neque
credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum  gentium atque
regnorum liberare populum suum de manu mea et de  manu patrum meorum
consequenter nec Deus vester poterit eruere  vos de hac manu
16 sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum  Deum et
contra Ezechiam servum eius
17 epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum  Deum
Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium  ceterarum non
potuerunt liberare populos suos de manu mea sic  et Deus Ezechiae
eruere non poterit populum suum de manu ista
18 insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui  sedebat
in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et  caperet civitatem
19 locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos
populorum terrae opera manuum hominum
20 oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos  prophetes
adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in  caelum
21 et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum  robustum et
bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum  reversusque est
cum ignominia in terram suam cumque ingressus  esset domum dei sui
filii qui egressi fuerant de utero eius  interfecerunt eum gladio
22 salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de  manu
Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et  praestitit ei
quietem per circuitum
23 multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino  Hierusalem et
munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post  haec coram cunctis
gentibus
24 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et  oravit
Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum
25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia  elevatum est
cor eius et facta est contra eum ira et contra  Iudam ac Hierusalem
26 humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor  eius tam
ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit  super eos ira
Domini in diebus Ezechiae
27 fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros  sibi
plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi  aromatum et
armorum universi generis et vasorum magni pretii
28 apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium
iumentorum caulasque pecoribus
29 et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et  armentorum
innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus  substantiam multam nimis
30 ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum  Gion et
avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus  operibus suis
fecit prospere quae voluit
31 attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant  ad eum
ut interrogarent de portento quod acciderat super terram  dereliquit
eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae  erant in corde
eius
32 reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius  scripta
sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro  regum Iuda et
Israhel
33 dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum  supra
sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias  universus Iuda
et omnes habitatores Hierusalem regnavitque  Manasses filius eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 33
1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
2 fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium  quas
subvertit Dominus coram filiis Israhel
3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat  Ezechias
pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et  adoravit omnem
militiam caeli et coluit eam
4 aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat  Dominus in
Hierusalem erit nomen meum in aeternum
5 aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus  atriis domus
Domini
6 transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon
observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus  inserviebat
habebat secum magos et incantatores multaque mala  operatus est coram
Domino ut inritaret eum
7 sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini  de qua
locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius  dicens in
domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis  tribubus Israhel
ponam nomen meum in sempiternum
8 et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi  patribus
eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae  praecepi eis
cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per  manum Mosi
9 igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut  facerent
malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a  facie filiorum
Israhel
10 locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et  adtendere
noluerunt
11 idcirco superinduxit eis principes exercitus regis  Assyriorum
ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque  conpedibus duxerunt
Babylonem
12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et  egit
paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit  orationem
eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et  cognovit Manasses
quod Dominus ipse esset Deus
14 post haec aedificavit murum extra civitatem David ad  occidentem
Gion in convalle ab introitu portae Piscium per  circuitum usque ad
Ophel et exaltavit illum vehementer  constituitque principes exercitus
in cunctis civitatibus Iuda  munitis
15 et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras  quoque
quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et  proiecit omnia
extra urbem
16 porro instauravit altare Domini et immolavit super illud  victimas
et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret  Domino Deo
Israhel
17 attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
18 reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum  suum
verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine  Domini Dei
Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque  contemptus
loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit  lucos et statuas
antequam ageret paenitentiam scripta sunt in  sermonibus Ozai
20 dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt  eum in
domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon
21 viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et  duobus
annis regnavit in Hierusalem
22 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses  pater
eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus  immolavit
atque servivit
23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est  Manasses
pater eius et multo maiora deliquit
24 cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt  eum in
domo sua
25 porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon  percusserant
constituit regem Iosiam filium eius pro eo

Secondo libro delle Cronache 34
1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta  et uno
annis regnavit in Hierusalem
2 fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit  in viis
David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque  ad sinistram
3 octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit  quaerere
Deum patris sui David et duodecimo anno postquam  coeperat mundavit
Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis  simulacrisque et
sculptilibus
4 destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae  superposita
fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia  succidit atque
comminuit et super tumulos eorum qui eis  immolare consueverant
fragmenta dispersit
5 ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum
mundavitque Iudam et Hierusalem
6 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque  Nepthalim
cuncta subvertit
7 cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia  contrivisset in
frusta cunctaque delubra demolitus esset de  universa terra Israhel
reversus est Hierusalem
8 igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et  templo
Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem  civitatis et
Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent  domum Domini Dei
sui
9 qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo
pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam  congregaverant
Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et  universis reliquiis
Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et  habitatoribus Hierusalem
10 tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in  domo
Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque  sarcirent
11 at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent  lapides
de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii et ad  contignationem
domorum quas destruxerant reges Iuda
12 qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi  operantium
Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et  Mosollam de filiis
Caath qui urguebant opus omnes Levitae  scientes organis canere
13 super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant  scribae et
magistri de Levitis ianitores
14 cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum  Domini
repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum  Mosi
15 et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo  Domini et
tradidit ei
16 at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens  omnia quae
dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur
17 argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt  datumque
est praefectis artificum et diversa opera fabricantium
18 praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem  cum rege
praesente recitasset
19 audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua
20 et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio  Micha
Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens
21 ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et  Iuda super
universis sermonibus libri istius qui reppertus est  magnus enim furor
Domini stillavit super nos eo quod non  custodierint patres nostri
verba Domini ut facerent omnia quae  scripta sunt in isto volumine
22 abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant  ad
Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra  custodis
vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti  sunt ei verba
quae supra narravimus
23 at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel  dicite viro
qui misit vos ad me
24 haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum  et
super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt  in libro
hoc quem legerunt coram rege Iuda
25 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut  me ad
iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum  idcirco
stillavit furor meus super locum istum et non  extinguetur
26 ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando  sic
loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti  verba
voluminis
27 atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu  Dei
super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores  Hierusalem
reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et  flevisti coram me
ego quoque exaudivi te dicit Dominus
28 iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in  sepulchrum
tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod  ego inducturus
sum super locum istum et super habitatores eius  rettulerunt itaque
regi cuncta quae dixerat
29 at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et  Hierusalem
30 ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et  habitatores
Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus  a minimo usque ad
maximum quibus audientibus in domo Domini  legit rex omnia verba
voluminis
31 et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut
ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et
iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua
faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat
32 adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in
Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta
pactum Domini Dei patrum suorum
33 abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis  regionibus
filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in  Israhel servire
Domino Deo suo cunctis diebus eius non  recesserunt a Domino Deo
patrum suorum

Secondo libro delle Cronache 35
1 fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod  immolatum est
quartadecima die mensis primi
2 et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est  eos ut
ministrarent in domo Domini
3 Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel  sanctificabatur
Domino locutus est ponite arcam in sanctuario  templi quod aedificavit
Salomon filius David rex Israhel  nequaquam enim eam ultra portabitis
nunc autem ministrate  Domino Deo vestro et populo eius Israhel
4 et praeparate vos per domos et cognationes vestras in  divisionibus
singulorum sicut praecepit David rex Israhel et  descripsit Salomon
filius eius
5 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
6 et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut  possint
iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi  facere praeparate
7 dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus  in
sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui  pecoris
triginta milia boumque tria milia haec de regis  universa substantia
8 duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam  populo quam
sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias  et Iehihel
principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad  faciendum phase
pecora commixtim duo milia sescenta et boves  trecentos
9 Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius  necnon
Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum  dederunt ceteris
Levitis ad celebrandum phase quinque milia  pecorum et boves
quingentos
10 praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in  officio
suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium
11 et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua
sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum
12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias  singulorum et
offerrentur Domino sicut scriptum est in libro  Mosi de bubus quoque
fecere similiter
13 et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum  est
pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et  ollis et
festinato distribuerunt universae plebi
14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in  oblatione
holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes  fuerant occupati
unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis  Aaron paraverunt
novissimis
15 porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta  praeceptum
David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis  ianitores vero
per portas singulas observabant ita ut ne puncto  quidem discederent a
ministerio quam ob rem et fratres eorum  Levitae paraverunt eis cibos
16 omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa  ut
facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini  iuxta
praeceptum regis Iosiae
17 feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase  in
tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus
18 non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis  prophetae
sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit  phase sicut Iosias
sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et  Israhel qui reppertus fuerat
et habitantibus in Hierusalem
19 octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est
20 postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex  Aegypti
ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit  in occursum
eius Iosias
21 at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est  rex Iuda
non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno  domum ad quam me
Deus festinato ire praecepit desine adversum  Deum facere qui mecum
est ne interficiat te
22 noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum  nec
adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut  dimicaret in
campo Mageddo
23 ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite  me de
proelio quia oppido vulneratus sum
24 qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui  sequebatur
eum more regio et asportaverunt in Hierusalem  mortuusque est et
sepultus in mausoleo patrum suorum et  universus Iuda et Hierusalem
luxerunt eum
25 Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices  usque in
praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et  quasi lex
obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in  Lamentationibus
26 reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae  lege
praecepta sunt Domini
27 opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in  libro regum
Israhel et Iuda

Secondo libro delle Cronache 36
1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et  constituit regem
pro patre suo in Hierusalem
2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et  tribus
mensibus regnavit in Hierusalem
3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et  condemnavit
terram centum talentis argenti et talento auri
4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam  et
Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz  tulit secum
et adduxit in Aegyptum
5 viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset  et
undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram  Domino Deo
suo
6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et  vinctum
catenis duxit in Babylonem
7 ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo  suo
8 reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas  operatus
est et quae inventa sunt in eo continentur in libro  regum Israhel et
Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo
9 octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus  mensibus
ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum  in conspectu
Domini
10 cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex  qui et
adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul  pretiosissimis vasis
domus Domini regem vero constituit  Sedeciam fratrem eius super Iudam
et Hierusalem
11 viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset  et
undecim annis regnavit in Hierusalem
12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem
Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini
13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum  per Deum
et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur  ad Dominum Deum
Israhel
14 sed et universi principes sacerdotum et populus  praevaricati sunt
inique iuxta universas abominationes gentium  et polluerunt domum
Domini quam sanctificaverat sibi in  Hierusalem
15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per  manum
nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens  eo quod
parceret populo et habitaculo suo
16 at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant  sermones eius
inludebantque prophetis donec ascenderet furor  Domini in populum eius
et esset nulla curatio
17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit  iuvenes
eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus  adulescentis et
virginis et senis nec decrepiti quidem sed  omnes tradidit manibus
eius
18 universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et  thesauros
templi et regis et principum transtulit in Babylonem
19 incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem
universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat  demoliti
sunt
20 si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi  et
filiis eius donec imperaret rex Persarum
21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret  terra
sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit  sabbatum usque dum
conplerentur septuaginta anni
22 anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem  Domini
quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus  spiritum Cyri
regis Persarum qui iussit praedicari in universo  regno suo etiam per
scripturam dicens




