Machabaeorum liber II (2Mc.)
Secondo libro dei Maccabei 1
1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt  fratres qui
sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione  Iudaeae et pacem bonam
2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est  ad
Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius  voluntatem
corde magno et animo volente
4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et  faciat
pacem
5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos  deserat
in tempore malo
6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei
scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis  in
istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et  oravimus
ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium  et similaginem
et accendimus lucernas et proposuimus panes
9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est  Hierosolymis et
in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo  magistro Ptolomei regis qui
est de genere christorum sacerdotum  et his qui in Aegypto sunt
Iudaeis salutem et sanitatem
11 de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi  utpote
qui adversus talem regem dimicavimus
12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt  contra nos
13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus  exercitus
cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis  Naneae
14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et  amici eius
et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum  paucis
ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
16 cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi  mittentes
lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et  diviserunt
membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu  purificationem
templi necessarium duximus significare vobis ut  vos quoque agatis
diem scenophegiae et diem ignis qui datus est  quando Neemias
aedificato templo et altari obtulit sacrificia
19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui  tunc
Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte  absconderunt in
valle ubi erat puteus altus siccus et in eo  contutati sunt eum ita ut
omnibus ignotus esset locus
20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut  mitteretur
Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum  qui absconderant
misit ad requirendum ignem et sicut  narraverunt nobis non invenerunt
ignem sed aquam crassam
21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae  inposita
erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et  ligna et quae
erant superposita
22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui  prius
erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes  mirarentur
23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum  consummaretur
sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem  respondentibus
24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium
creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es  rex
bonus
25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui  liberas
Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et  sanctificasti eos
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et  custodi
partem tuam et sanctifica
27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt  gentibus
contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod  tu es Deus
noster
28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30 sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum  esset
sacrificium
31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua  Neemias
iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine  quod
refulsit ab altari consumpta est
33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi  Persarum quod
in loco in quo ignem absconderant hii qui  translati erant sacerdotes
aqua apparuit de qua Neemias et qui  cum eo erant purificaverunt
sacrificia
34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei  templum
35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et
tribuebat
36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur
purificatio vocatur autem apud plures Nephi

Secondo libro dei Maccabei 2
1 invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod  iussit
accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum  est et ut
mandavit transmigratis
2 et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et  ut non
exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea  et ornamenta
eorum
3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a  corde
suo
4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam  iussit
propheta divino responso ad se facto comitari secum  usquequo exiit in
montem in quo Moses ascendit et vidit Dei  hereditatem
5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et  tabernaculum et
arcam et altare incensi intulit illuc et ostium  obstruxit
6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi  locum
et non potuerunt invenire
7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus  erit
locus donec congreget Deus congregationem populi et  propitius fiat
8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini  et nubes
erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon  petiit ut
locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
9 et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et
consummationis templi
10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de  caelo et
consumpsit holocaustum
11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro  peccato et
consumptum est
12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis  Neemiae haec
eadem et ut construens bibliothecam congregavit de  regibus libros et
prophetarum et David et epistulas regum et de  donariis
14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod  nobis
acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur  facietis
si egeritis hos dies
17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit  hereditatem
omnibus et regnum et sacerdotium et  sanctificationem
18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri  miserebitur et
congregabit de sub caelo in locum sanctum
19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni
purificatione et de arae dedicatione
21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et  filium
eius Eupatorem
22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui  pro
Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum  pauci essent
vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et  civitatem
liberarent ut leges quae abolendae erant  restituerentur Domino cum
omni tranquillitate propitio facto  illis
24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa  temptavimus
nos uno volumine breviare
25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem
volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem  rerum
26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi  oblectatio
studiosis vero ut facile possint memoriae commendare  omnibus autem
legentibus utilitas conferatur
27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa  suscepimus non
facilem laborem immo vero negotium plenum  vigiliarum et sudoris
adsumpsimus
28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum  voluntati
parere propter multorum gratiam libenter laborem  sustinemus
29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem
secundum datam formam brevitati studentes
30 sicut enim novae domus architecto de universa structura  curandum
est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad  ornatum exquirenda
sunt ita aestimandum est et in nobis
31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et  curiosius
partes singulas quasque disquaerere historiae  congruit auctori
32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum  vitare
brevitati concedendum est
33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum  dixisse
sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in  ipsa autem
historia succingi

Secondo libro dei Maccabei 3
1 igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges  etiam
adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis  pietatem et
animos odio habentes mala
2 fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum
ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent
3 ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes
sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
4 Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus
contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid  in
civitate moliri
5 sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium  Tharseae
filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et  Foenicis
6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse  aerarium
Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non  pertinent ad
rationem sacrificiorum esse autem possibile sub  potestate regis
cadere universa
7 cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae  delatae
erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia  eius misit cum
mandatis ut praedictam pecuniam transportaret
8 statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per
Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem  vera
regis propositum perfecturus
9 sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote  in
civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum  et cuius
rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere  haec ita
essent
10 tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et  victualia
viduarum ac pupillorum
11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in  his quae
detulerat impius Simon universa autem argenti talenta  quadringenta
esse et auri ducenta
12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per  universum
mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate  inpossibile omnino
esse
13 at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat  omni
genere regiae deferenda
14 constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus  non
modica vero per universam civitatem erat trepidatio
15 sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis  iactaverunt
se et invocabant de caelo eum qui de depositis  legem posuit ut his
qui deposuerant ea salva custodiret
16 iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente  vulnerabatur
facies enim et color inmutatus declarabat internum  animi dolorem
17 circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror  corporis per
quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius  efficiebatur
18 alii etiam congregati de domibus confluebant publica  supplicatione
obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset  venturus
19 accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas  confluebant sed
et virgines quae conclusae erant procurrebant  ad Onian aliae autem ad
muros quaedam vero per fenestras  aspiciebant
20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
21 erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis  in
agone constituti expectatio
22 et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi  his qui
crediderant cum omni integritate conservarentur
23 Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco  ipse cum
satellitibus circa aerarium praesens
24 sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis  evidentiam
ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei  virtute in
dissolutionem et formidinem converterentur
25 apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem
optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro  priores
calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma  habere aurea
26 alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi  gloria
speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque  parte
flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
27 subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa  caligine
circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria  positum eiecerunt
28 et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum
ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente
manifesta cognita Dei virtute
29 et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
30 hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum  et
templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum  apparente
omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est
31 tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim  Onian ut
invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in  supremo spiritu erat
constitutus
32 considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur
malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam  obtulit pro
salute viri hostiam salutarem
33 cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem  vestibus
amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti  gratias age nam
propter eum tibi Dominus vitam donavit
34 tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et
potestatem et his dictis non conparuerunt
35 Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit  ei qui
vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto  exercitu
repedabat ad regem
36 testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat  opera
magni Dei
37 cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc  semel
Hierosolymam mitti ait
38 si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc  et
flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco  vere sit
Dei quaedam virtus
39 nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et  adiutor est
loci illius et venientes ad malefaciendum percutit  ac perdit
40 igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet

Secondo libro dei Maccabei 4
1 Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male
loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec  et
ipse fuisset incentor malorum
2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et  aemulatorem
legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per  quosdam
Simonis necessarios homicidia fierent
4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium  insanire
utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam  malitiam Simonis ad
regem se contulit
5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet  ipsum
universae multitudinis considerans
6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem  rebus
dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
7 sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum  Antiochus
qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae  summum
sacerdotium
8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et  trecenta et
ex reditibus aliis talenta octoginta
9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si  potestati
eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi  constituere et eos qui
in Hierosolymis erant Antiochenos  scribere
10 quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim  ad
gentilem ritum contribules suos transferre coepit
11 et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus  fuerant
constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud  Romanos de amicitia
et societate functus est legationem  legitimam civium iura destituens
prava instituta sancibat
12 etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et  optimos
quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
13 erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et  profectus
gentilis et alienigenae conversationis propter impii  et non
sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti  essent sed
contempto templo et sacrificiis neglectis  festinarent participes
fieri palestrae et praebitionis eius  iniustae et in exercitiis disci
15 et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias  optimas
arbitrabantur
16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum  instituta
aemulabantur ac per omnia his consimiles esse  cupiebant quos hostes
et peremptores habuerant
17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec
sequens tempus declaravit
18 cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex  praesens
esset
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores  portantes
argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis  quas
postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis  erogarentur
quia non oporteret sed in alios sumptus eas  deputari
20 sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in  sacrificium
Herculis propter praesentes autem datae sunt in  fabricam navium
triremis
21 misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter  primatus
Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se  a negotiis
regni effectum propriis utilitatibus consulens  profectus inde venit
Ioppen et inde Hierosolymam
22 et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum
luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum
convertit
23 et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti  Simonis
fratrem portantem pecunias regi et de negotiis  necessariis responsa
perlaturum
24 at ille commendatus regi cum magnificasset faciem  potestatis eius
in semet ipsum retorsit summum sacerdotium  superponens Iasonem
talenta argenti trecenta
25 acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum  habens
sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae  iram gerens
26 et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse  deceptus
profugus in ammaniten expulsus est regionem
27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero  regi
promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus  qui arce erat
praepositus
28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam  utrique
ad regem vocati
29 Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre  suo
Sostratus autem praelatus est Cypris
30 et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas  seditionem
movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono  essent dati
31 festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto  uno ex
comitibus suis Andronico
32 ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea  quaedam
vasa templo furatus donavit Andronico et alia  vendiderat Tyro et per
vicinas civitates
33 quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in  loco
tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
34 unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian  interficeret
qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum  iureiurando quamvis
esset ei suspectus suasisset asylo  procedere statim eum peremit non
veritus iustitiam
35 ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque  nationes
indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri  iniusta
36 sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud
Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae
37 contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad  misericordiam
lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et  modestiam
38 accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per  totam
civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem  commiserat
sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam  tribuente
39 multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis  Menelai
consilio et divulgata fama congregata est multitudo  adversus
Lysimachum multo iam auro exportato
40 turbis autem insurgentibus et animis ira repletis  Lysimachus
armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti  coepit duce quodam
Tyranno aetate pariter et dementia provecto
41 sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii  fustes
validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum  iacere
42 et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes  vero in
fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium  interfecerunt
43 de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari
44 et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt  missi viri
tres a senioribus
45 et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas  pecunias ad
suadendum regi
46 itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi  gratia
regem adiit et a sententia deduxit
47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus  absolvit
miseros autem qui etiam si apud Scytas causam  dixissent innocentes
iudicarentur morte damnavit
48 cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et  populo et
sacris vasis causam prosecuti sunt
49 quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum
liberalissimi extiterunt
50 Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant  avaritiam
permanebat in potestate crescens in malitia et ad  insidias civium

Secondo libro dei Maccabei 5
1 eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in  Aegyptum
2 contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri  diebus
quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas  habentes et
hastis quasi cohortes armatas
3 et cursus equorum per ordines digestos et congressiones  fieri
comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem  gladiis
destrictis et telorum iactus et aureorum armorum  splendorem omnisque
generis loricarum
4 quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
5 sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset  Antiochus
adsumptis Iason non minus mille viris repente  adgressus est civitatem
et civibus ad murum convolantibus ad  ultimum adprehensa civitate
Menelaus fugit in arcem
6 Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat
prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans  hostium
et non civium se tropea capturum
7 et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum  suarum
confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
8 ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum  fugiens
de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga  legum et
execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum  extrusus est
9 et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas
profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
10 et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et
insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio
sepulchro participans
11 his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos  Iudaeos et
ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis  civitatem quidem armis
cepit
12 iussit autem militibus interficere nec parcere  occursantibus et
per domos ascendentes trucidare
13 fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum
exterminia virginumque et parvulorum neces
14 erant autem toto triduo octoginta milia interfecti  quadraginta
milia vincti
15 sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa  terra
sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit  proditor
16 et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis  regibus et
civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam  contrectabat
indigne et contaminabat
17 ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter
peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus  propter
quod et accidit circa locum despectio
18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse  involutos sicut
Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad  expoliandum aerarium
etiam hic statim adveniens flagellatus et  repulsus utique fuisset ab
audacia
19 verum non propter locum gentem sed propter gentem locum  Dominus
elegit
20 ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum  postea
autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira  Dei
omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum  summa gloria
exaltabitur
21 igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo  talentis
velociter Antiochiam regressus est existimans se prae  superbia terram
ad navigandum pelagus vero ad iter agendum  deducturum propter mentis
elationem
22 reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem  Hierosolymis
quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem  eo ipso a quo
constitutus est
23 in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam  ceteri
inminebant civibus
24 cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum  principem
Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus  praecipiens ei
omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac  iuvenes vendere
25 qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque  ad
sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere  suis
praecepit
26 omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et  civitatem
cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
27 Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in  desertum
locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis  agebat et faeni
cibo vescentes demorabantur ne participes  essent coinquinationis

Secondo libro dei Maccabei 6
1 sed non post multum temporis misit rex senem quendam  antiochenum
qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a  patriis et Dei legibus
2 contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et  cognominare
Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui  locum inhabitabant
Iovis Hospitalis
3 pessima autem universis et gravis malorum erat incursio
4 nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et  scortantium
cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se  ultro ingerebant
intro ferentes ea quae non licebat
5 altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus  prohibebantur
6 neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes  patrii
servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse  confitebatur
7 ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis  ad
sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur  hedera
coronati Libero circumire
8 decretum autem exiit in proximas gentilium civitates  suggerentibus
Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos  agerent ut
sacrificarent
9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium  interficerent
erat ergo videre miseriam
10 duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse  quas
infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem
circumduxissent per muros praecipitaverunt
11 alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter  sabbati diem
celebrantes cum indicati essent Philippo flammis  succensi sunt eo
quod verebantur propter religionem et  observantiam manu sibimet
auxilium ferre
12 obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne  abhorrescant
propter adversos casus sed reputent ea quae  acciderunt non ad
interitum sed ad correptionem generis esse  nostri
13 etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia  agere
sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
14 non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter  expectat ut
eas cum iudicii dies venerit in plenitudine  peccatorum puniat
15 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem  devolutis ita
demum in nos vindicet
16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam  amovet
corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
17 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis  iam
autem veniendum est ad narrationem
18 igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate  provectus et
vultu decorus aperto ore hians conpellebatur  carnem porcinam
manducare
19 at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam  amplectens
voluntarie praeibat ad supplicium
20 intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter  sustinens
destinavit non admittere inlicita propter vitae  amorem
21 hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter
antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri  carnes
quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut  rex
imperaverat de sacrificii carnibus
22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem  amicitiam hanc
in eo facerent humanitatem
23 at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae  eminentiam
dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a  puero optimae
conversationis et secundum sanctae et a Deo  conditae legis constituta
respondit cito dicens praemitti se  velle in infernum
24 non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi
adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse  ad
vitam alienigenarum
25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum  corruptibilis
vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque  execrationem meae
senectuti conquiram
26 nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar  sed
manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam
27 quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem  dignus
apparebo
28 adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto  animo ac
fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus  honesta morte
perfungar his dictis confestim ad supplicium  trahebatur
29 hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores  in iram
versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per  arrogantiam
prolatos arbitrabantur
30 sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui  habes
sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte  possim liberari
duros corporis sustineo dolores secundum animam  vero propter timorem
tuum libenter haec patior
31 et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus  sed et
universae genti memoriam mortis suae ad exemplum  virtutis et
fortitudinis derelinquens

Secondo libro dei Maccabei 7
1 contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos  conpelli a
rege contra fas ad carnes porcinas flagris et  taureis cruciatos
2 unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et  quid
vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias  Dei leges
praevaricari
3 iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi  quibus
statim succensis
4 iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute  capitis
abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi  ceteris eius
fratribus et matre inspicientibus
5 et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem  admoveri et
adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum  diu cruciaretur
ceteri una cum matre invicem se hortabantur  mori fortiter
6 dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in  nobis
quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in  servis suis
consolabitur
7 mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad
inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta  interrogabant
si manducaret priusquam toto corpore per membra  singula puniretur
8 at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod  et
iste sequenti loco primi tormenta suscepit
9 et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime  in
praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro  suis
legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit
10 post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito  protulit
et manus constanter extendit
11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei  leges
nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum  spero
12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis  animum
quod tamquam nihili duceret cruciatus
13 et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
14 et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus  morti
datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos  tibi enim
resurrectio ad vitam non erit
15 et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens  in eum
16 dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis  facis
quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse  derelictum
17 patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter  te et
semen tuum torquebit
18 post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait  noli
frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur  peccantes
in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in  nobis
19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum  pugnare
temptaveris
20 supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna  quae
pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens  bono animo
ferebat propter spem quam in Deum habebat
21 singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta  sapientia
et femineae cogitationi masculinum animum inserens
22 dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque  enim
ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum  membra non
ego ipsa conpegi
23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem  quique
omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum  misericordia
reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis  propter leges eius
24 Antiochus autem contemni se arbitratus simul et  exprobrantis voce
despecta cum adhuc adulescentior superesset  non solum verbis
hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem  se et beatum facturum
et translatum a patriis legibus amicum  habiturum et res necessarias
praebiturum
25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit  rex
matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem
26 cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit  suasuram se
filio suo
27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait  patria
voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses  portavi et
lac triennio dedi et alui et in aetatem istam  perduxi
28 peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in  eis
sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et  hominum genus
29 ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus  tuis
effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum  fratribus tuis te
recipiam
30 cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis  non
oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est  nobis per
Mosen
31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos  non
effugies manum Dei
32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur
33 et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus  noster
modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis  suis
34 tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli  frustra
extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium
effugisti
36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub  testamento
aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei  iustas superbiae
poenas solves
37 ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro
patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium  fieri
teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est  Deus solus
38 in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira  quae
super omne genus nostrum iuste superducta est
39 tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius  desaeviit
indigne ferens derisum se
40 et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
41 novissime autem et mater consummata est
42 igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis  dictum

Secondo libro dei Maccabei 8
1 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant  latenter in
castella et convocantes cognatos et eos qui  permanserant in iudaismo
adsumentes eduxerunt ad sex milia  viros
2 et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab  omnibus
calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab  impiis
3 misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico  conplananda
et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
4 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium  parvulorum et
blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur  super his
5 at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus
efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
6 et superveniens castellis et civitatibus inprovisus  succendebat eas
et oportuna loca occupans non paucas hostium  strages dabat
7 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et  fama
virtutis eius ubique diffundebatur
8 videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac
frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem  Coelesyriae et
Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis  negotiis
9 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus  amicum
datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti  milibus ut
universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia  viro militari
10 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat  dandum
duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret
11 statimque ad maritimas misit civitates convocans ad  coemptionem
iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta  mancipia talento
distracturum non respiciens ad vindictam quae  eum ab Omnipotente
esset consecutura
12 Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant  Iudaeis
Nicanoris adventum
13 ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae  in
fugam vertebantur
14 alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum
deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos  priusquam in
comminus veniret vendiderat
15 si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres  eorum
et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius  super ipsos
16 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso  erant
rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent  inique
venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter  contenderent
17 ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab  his
iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis  iniuriam
adhuc etiam veterum instituta convulsa
18 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos  autem in
omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos  et universum
mundum uno nutu delere confidimus
19 admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga
parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut
perierunt
20 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia  ut omnes
ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus  ipsi sex milia
soli peremerunt centum viginti milia propter  auxilium illis datum e
caelo et beneficia pro his plurima  consecuti sunt
21 his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria  mori
parati
22 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem  et
Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et  quingentenis
23 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo
adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
24 et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super  novem milia
hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris  vulneribus debilem
factam fugere conpulerunt
25 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant  sublatis
ipsos usquequaque persecuti sunt
26 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam  ob
causam non perseveraverunt insequentes
27 arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant
benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die  misericordiae
initium stillans in eos
28 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis  diviserunt
spolia et residua ipsi cum suis habuere
29 his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione
misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis
reconciliaretur
30 et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se
contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones  excelsas
obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam  portionem debilibus
pupillis et viduis sed et senioribus  facientes
31 et cum arma eorum collegissent diligenter omnia  conposuerunt in
locis oportunis residua vero spolia  Hierosolymam detulerunt
32 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum  scelestum
qui in multis Iudaeos adflixerat
33 et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras  ianuas
incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio  refugisset
incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis  reddita
34 facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad  Iudaeorum
venditionem adduxerat
35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat
deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit
Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus  consecutus
36 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de  captivitate
Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum  habere Iudaeos et ob
ipsum invulnerabiles esse eo quod  sequerentur leges ab ipso
constitutas

Secondo libro dei Maccabei 9
1 eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside
2 intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit  expoliare
templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma  concurrente in
fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus  post fugam turpiter
rediret
3 et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga  Nicanorem et
Timotheum gesta sunt
4 elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se  fugaverant
posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari  currum sine
intermissione agens iter caelesti eum iudicio  perurguente quod ita
superbe locutus est venturum se  Hierosolymam et congeriem sepulchri
Iudaeorum eam facturum
5 sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum  insanabili
et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum  sermonem adprehendit
eum dolor dirus viscerum et amara  internorum tormenta
6 et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus
aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia  cessaret
7 super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in  Iudaeos
et praecipiens adcelerare negotium contigit illum  impetu euntem de
curru cadere et gravi corporis conlisione  membra vexare
8 isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare  supra
humanum modum superbia repletus et montium altitudines in  statera
adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio  portabatur
manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans
9 ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in
doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore
exercitus gravaretur
10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur  eum nemo
poterat propter intolerantiam fetoris portare
11 hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem  sui
venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus  suis
augmenta capientibus
12 et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait  iustum est
subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire
13 orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset  misericordiam
consecuturus
14 et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum  deduceret
et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam  reddere
15 et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros  sed
avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis  exterminaturum
dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum  pollicetur
16 templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis
ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad  sacrificia
sumptus de reditibus suis praestaturum
17 super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae  perambulaturum
et praedicaturum Dei potestatem
18 sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum  iustum Dei
iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum  deprecationis
epistulam haec continentem
19 optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et  esse
felices rex et princeps Antiochus
20 si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis  cuncta sunt
maximas agimus gratias
21 et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne  memor
regressus de Persidis locis et infirmitate gravi  adprehensus
necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
22 non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi
infirmitatem
23 respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis
superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet
principatum
24 ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur  scientes
hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa  derelicta non
turbarentur
25 ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos
temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium  meum
Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna  multis
vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt
26 orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et  privatim
ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
27 confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem  propositum
meum communem vobis fore
28 igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse  alios
tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita  functus est
29 transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui  metuens
filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum  abiit

Secondo libro dei Maccabei 10
1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente  templum
quidem et civitatem recepit
2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque  delubra
demolitus est
3 et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis  lapidibus
igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et  incensum et
lucernas et panes propositionis posuerunt
4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne  amplius malis
talibus inciderent sed et si quando peccassent ut  ab ipso mitius
corriperentur et non blasphemis ac barbaris  hominibus traderentur
5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat  contigit eadem
die purgationem fieri vicesima et quinta mensis  qui fuit casleu
6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum
recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem  tabernaculorum
in montibus more bestiarum egerant
7 propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant  ei qui
prosperavit mundari locum suum
8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti
Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
9 et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae  excessus ita se
habuit
10 nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta  sunt
narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
11 hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam  quendam
Foenicis et Syriae militiae principem
12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos  esse
instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat  in eos et
pacifice agere cum eis
13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum  frequenter
proditor audiret eo quod Cyprum creditus a  Filometore Nobilem
translatus etiam ab eo recessisset veneno  vitam finivit
14 Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis  frequenter
Iudaeos debellabat
15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab
Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
16 hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum  rogantes ut
esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones  Idumeorum
17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes  interemerunt
et omnes simul non minus a viginti milibus  trucidaverunt
18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas  omnem
adparatum ad repugnandum habentes
19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et  Ioseppho item
Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis  ipse ad eas quae
amplius perurguebant pugnas conversus est
20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam  qui in
turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus  didragmis
acceptis dimiserunt quosdam effugere
21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est  congregatis
principibus populi accusavit quod pecunia fratres  vendidissent
adversariis eorum dimissis
22 hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas  turres
occupavit
23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus
munitionibus plus quam viginti milia peremit
24 Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato  exercitu
peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano  advenit quasi
armis Iudaeam capturus
25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo
deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis
praecincti
26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis  autem
eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate
procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
28 primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem  victoriae
et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum  habentes illi autem
ducem belli animum habebant
29 sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de  caelo viri
quinque in equis frenis aureis decori ducatum  Iudaeis praestantes
30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis  circumseptum
incolomem conservabant in adversarios autem tela  et fulmina iaciebant
ex quo et caecitate confusi et repleti  perturbatione cadebant
31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites  sescenti
32 Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui  praeerat
Caereas
33 Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt
praesidium diebus quattuor
34 at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super  modum
maledicebant et sermones nefandos iactabant
35 sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his  qui cum
Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam  viriliter
accesserunt ad murum et feroci animo incedentes  ascendebant
36 sed et alii similiter ascendentes turres portasque  succendere
adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
37 per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum  occultantem
se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem  illius Caerean et
Apollofanem occiderunt
38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant  Dominum qui
magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit

Secondo libro dei Maccabei 11
1 sed parvo post tempore Lysias procurator regis et  propinquus ac
negotiorum praepositus graviter ferens de his  quae acciderant
2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat
adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus
habitaculum facturum
3 templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra  gentium
habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
4 nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in
multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta  elefantis
confidebat
5 ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat  in
angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum  illud
praesidium expugnabat
6 ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt  expugnari
praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et  omnis turba simul
ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
7 et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus  est
simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus  suis
8 cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis  apparuit
praecedens eos eques in veste candida armis aureis  hastam vibrans
9 tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et  convaluerunt
animis non solum homines sed et bestias  ferocissimas et muros ferreos
parati penetrare
10 ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et  miserantem eos
Dominum
11 leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex  eis
undecim milia peditum et equites mille sescentos
12 universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis  vulnerati
nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens  evasit
13 et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam  erga se
diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei  auxilio
nitentes misit ad eos
14 promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et  regem
conpulsurum amicum fieri
15 annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus  utilitati
consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de  Iudaeis ea rex
concessit
16 nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc  modum
continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes  scripta
postulabant ut ea quae per illos significabantur  implerem
18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae  res
permittebat concessit
19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps  honorum
vobis causa esse temptabo
20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his  qui a
me missi sunt conloqui vobiscum
21 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori  die mensis
vicesima et quarta
22 regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae  fratri
salutem
23 patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui  sunt in
regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere  diligentiam
24 audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur  ad ritum
Graecorum sed tenere velle suum institutum ac  propterea postulare
concedi sibi legitima sua
25 volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes
iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum  suorum
consuetudinem
26 bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis  ut
cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus  propriis
deserviant
27 ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus  senatui
Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
28 si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
29 adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros  qui sunt
apud nos
30 his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis  xandici
damus dextras securitatis
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et  nemo
eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per  ignorantiam gesta
sunt
32 misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
33 valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis
quintadecima
34 miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem  Quintus
Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo  Iudaeorum salutem
35 de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos
concessimus
36 de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem  mittite
diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut  congruit vobis
nos enim Antiochiam accedimus
37 ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius  estis
voluntatis
38 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo  quintadecima die
mensis xandici

Secondo libro dei Maccabei 12
1 his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei  autem
agriculturae operam dabant
2 sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae  filius sed
et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor  cypriarches non
sinebant eos in silentio agere et quiete
3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt  rogaverunt
Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas  paraverant cum
uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis  inter eos subiacentibus
4 secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis
adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum  in
altum processissent submerserunt non minus ducentos
5 quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut  cognovit
praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto  iudice Deo
6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu
succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant  gladio
peremit
7 et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus  et
universos Ioppitas eradicaturus
8 sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari  modo facere
habitantibus secum Iudaeis
9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus  succendit
ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis  ducentis
quadraginta
10 inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad  Timotheum
commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et  equites quingenti
11 cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere  cessisset
residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi  dari promittentes
pascua daturos et in ceteris profuturos
12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit  pacem
dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
13 adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus  murisque
circumseptam quae a turbis habitabatur gentium  promiscuarum cui nomen
Caspin
14 hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate  murorum et
adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis  lacessentes Iudam
ac blasphemantes et loquentes quae fas non  est
15 Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine  arietibus
et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho  inruit ferociter
muris
16 et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles  caedes fecit
ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis  sanguine infectum
fluere videretur
17 inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et  venerunt in
Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos
18 et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt  nulloque
negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco  firmissimo
praesidio
19 Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo
peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros
20 at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et  constitutis per
cohortes adversus Timotheum processit habentem  secum centum viginti
milia peditum equitumque duo milia  quingentos
21 cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres  et filios
et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion  dicitur erat enim
inexpugnabile et accessu difficile propter  locorum angustias
22 cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus  incussus est
ex praesentia Dei qui universa conspicit et in  fugam versi sunt alius
alio ita ut magis a suis deicerentur et  gladiorum suorum ictibus
debilitarentur
23 Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et  prostravit ex
eis triginta milia virorum
24 ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et  Sosipatri et
multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur  eo quod multorum ex
Iudaeis parentes haberet ac fratres quos  morte eius decipi eveniret
25 et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum  constitutum
inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
26 Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti  quinque
milibus
27 post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron  civitatem
munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat  et robusti
iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant  in hac autem
machinae multae et telorum erat adparatus
28 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires  hostium
confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant  viginti
quinque milia prostraverunt
29 inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis  sescentis
stadiis aberat
30 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant  Iudaeis quod
benigne ab eis haberentur etiam temporibus  infelicitatis quod modeste
secum egerint
31 gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus  suum
benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni  septimanarum
instante
32 et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum  Idumeae
33 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus
quadringentis
34 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum
35 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis  Gorgiam
tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam  de Thracibus
inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita  Gorgias effugit in
Marisa
36 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et  fatigatis
invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli  fieri
37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens  fugam
Gorgiae militibus incussit
38 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam  et cum
septima dies superveniret secundum consuetudinem  purificati in eodem
loco sabbatum egerunt
39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora  prostratorum
tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris  paternis
40 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis  idolorum
quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet  Iudaeos omnibus ergo
manifestum factum est ob hanc causam eos  corruisse
41 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui  occulta
fecerit manifesta
42 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum  erat
delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas  hortabatur populum
conservare se sine peccato sub oculis  videntes quae facta sint pro
peccato eorum qui prostrati sunt
43 et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit
Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose  de
resurrectione cogitans
44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret  superfluum
videretur et vanum orare pro mortuis
45 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem
acceperant optimam haberent repositam gratiam
46 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut  a
peccato solverentur

Secondo libro dei Maccabei 13
1 anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum  Eupatoris
venire cum multitudine adversus Iudaeam
2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum  secum
habentem peditum centum decem milia et equitum quinque  milia et
elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos
3 commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia
deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se
constitui in principatum
4 sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et
suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis  est
consuetudo conprehensum in eodem loco necari
5 erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum  aggestum
undique habens cineris haec prospectum habebat in  praeceps
6 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum  propellentibus
ad interitum
7 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae  dari
Menelaum
8 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta  commisit
cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris  morte damnatus est
9 sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis  ostensurus
10 quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte  Dominum
invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos
11 quippe qui lege et patria sanctoque templo privari  vererentur ac
populum qui nuper paululum respirasset ne sineret  blasphemis rursum
nationibus subdi
12 omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino
misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum  prostratis
hortatus est eos Iudas ut se praepararent
13 ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret
exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini  iudicio
committere exitum rei
14 dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et  hortatus suos
ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro  legibus templo civitate
patria et civibus starent circa Modin  exercitum constituit
15 et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis  electis
nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit  viros quattuor
milia et maximum elefantorum cum his qui  superpositi erant
16 summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus  prospere
gestis abierunt
17 hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini
protectione
18 sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte  difficultates
locorum temptabat
19 et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra
admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur
20 his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
21 enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de  iudaico
exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est
22 iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris  dextram
dedit accepit abiit
23 commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit  rebellasse
Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia  mente
consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de  omnibus
quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit  sacrificium
honorificavit templum et munera posuit
24 Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque  Gerrenos
ducem et principem
25 ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses  amicitiae
conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent
26 tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et  populum
sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi  profectio et
reditus processit

Secondo libro dei Maccabei 14
1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant
Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum
Tripoli ascendisse ad loca oportuna
2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem  Lysiam
3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed  voluntarie
coinquinatus est temporibus commixtionis considerans  nullo modo sibi
esse salutem neque accessum ad altare
4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno  offerens ei
auream coronam et palmam super haec et tallos qui  templi esse
videbantur et ipsa quidem die siluit
5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a  Demetrio
ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis  Iudaei
niterentur
6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest  Iudas
Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec  patiuntur regnum
esse quietum
7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo  sacerdotio
huc veni
8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem  etiam
civibus consulens nam illorum pravitate universum genus  nostrum non
minime vexatur
9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi  secundum
pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse  negotiis
11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter  habentes
adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit  Iudaeam
13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum  illo
erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi  summum
sacerdotem
14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se  Nicanori
miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates  rerum suarum
existimantes
15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu  nationum
conspersi terra rogabant eum qui populum suum  constituit eum in
aeternum custodiret quique suam portionem  signis evidentibus protegit
16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt  ad
castellum Dessau
17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed  conterritus
est repentino adventu adversariorum
18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi  magnitudinem
quam pro patriae certaminibus habebant sanguine  iudicium facere
metuebat
19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam  ut
darent dextras atque acciperent
20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad  multitudinem
rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis  annuere
21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et  a
singulis sellae prolatae sunt et positae
22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne  forte ab
hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum  conloquium
fecerunt
23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique  agebat
gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero  inclinatus
25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias  fecit quiete
egit communiterque vivebant
26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et  conventiones
venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus  alienis adsentare
Iudamque regni insidiatorem successorem sibi  destinasse
27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus  inritatus
scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de  amicitiae
conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum  mittere Antiochiam
28 quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat  si ea
quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro
29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem  observabat qua
praeceptum perficeret
30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et  consuetum
occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono  esse
austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se  a Nicanore
31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit  ad
maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas  hostias
offerentibus iussit sibi tradi virum
32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui
quaerebatur extendens manum ad templum
33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei  fanum in
planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc  Libero patri
consecrabo
34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in  caelum
invocabant eum qui semper propugnator esset gentis  ipsorum haec
dicentes
35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti  templum
habitationis tuae fieri in nobis
36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in  aeternum
inpollutam domum istam quae nuper mundata est
37 Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus  est
Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro  adfectu pater
Iudaeorum appellabatur
38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in  iudaismo
corpusque et animam tradere contentus pro  perseverantia
39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in  Iudaeos
misit milites quingentos ut eum conprehenderent
40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis
inlaturum
41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque  ignem
admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se  petit
42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri  peccatoribus et
contra natales suos indignis iniuriis agi
43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset  et turbae
intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum  praecipitavit
semet ipsum viriliter in turbas
44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per  mediam
cervicem
45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et  sanguis eius
magno fluxu deflueret saucius cursu turbam  pertransiit
46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis  effectus
conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit  super turbas
invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec  illi iterum redderet
atque ita vita defunctus est

Secondo libro dei Maccabei 15
1 Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae  cogitavit
die sabbati cum omni impetu committere
2 Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur  dicentibus ne
ita ferociter et barbare feceris sed honorem  tribue diei
sanctificationis et honora eum qui universa  conspicit
3 at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui  imperavit
agi diem sabbatorum
4 et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo  potens qui
iussit agi septimam diem
5 at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi  arma et
negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium  perficeret
6 et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat  commune
tropeum statuere de Iuda
7 Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium  sibi a
Domino adfuturum
8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed  in mente
haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc  sperarent ab
Omnipotente adfuturam sibi victoriam
9 et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam  certaminum
quae fecerant prius promptiores eos constituit
10 et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium  fallaciam et
iuramentorum praevaricationem
11 singulos autem illorum armavit non clypei et hastae  munitione sed
sermonibus optimis et hortationibus exposito  digno fide somnio per
quod universos laetificavit
12 erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus  sacerdos virum
bonum et benignum verecundum visu modestum  moribus et eloquio decorum
et qui a puero in virtutibus  exercitatus sit manus protendentem orare
pro omni populo  Iudaeorum
13 post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria  mirabilem et
magni decoris habitudine circa illum
14 respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et  populi
Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa  sancta
civitate Hieremias propheta Dei
15 extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae  gladium
aureum dicentem
16 accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios  populi
mei Israhel
17 exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus  extolli
possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt  dimicare et
confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret  eo quod civitas
et sancta et templum periclitaretur
18 erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et  cognatis
minor sollicitudo maximus vero et primus pro  sanctitate timor erat
templi
19 sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo  habebat
pro his qui congressi erant
20 et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque  adesset
atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque  oportuno in loco
conpositi
21 considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum  varium
armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in  caelum prodigia
facientem Dominum invocavit qui non secundum  armorum potentiam sed
prout ipsi placet dat dignis victoriam
22 dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum  tuum sub
Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris  Sennacherim centum
octoginta quinque milia
23 et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante  nos in
timore et tremore magnitudinis brachii tui
24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum  populum
tuum et hic quidem ita peroravit
25 Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis
admovebant
26 Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes
congressi sunt
27 manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes  prostraverunt
non minus triginta milia praesentia Dei magnifice  delectati
28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt  Nicanorem
ruisse cum armis suis
29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria  voce
omnipotentem Dominum benedicebant
30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori  pro
civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero  abscisam
Hierosolymam perferri
31 quo cum convenisset convocatis contribulibus et  sacerdotibus ad
altare arcersiit et eos qui in arce erant
32 et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens  contra
domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit  particulatim avibus
dari manum autem dementis contra templum  suspendi
34 omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes  benedictus qui
locum suum incontaminatum conservavit
35 suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut  esset et
manifestum sit auxilii Dei
36 itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem  istum
absque celebritate praeterire
37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar  quod
dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
38 igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab
Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam  sermonis
39 et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si  autem
minus digne concedendum est mihi




