Esdrae liber II (Nehemias) (2Es.)
Neemia 1
1 verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu  anno
vicesimo et ego eram in Susis castro
2 et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda  et
interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de
captivitate et de Hierusalem
3 et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de  captivitate
ibi in provincia in adflictione magna sunt et in  obprobrio et murus
Hierusalem dissipatus est et portae eius  conbustae sunt igni
4 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi  diebus et
ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli
5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque  terribilis qui
custodis pactum et misericordiam cum his qui te  diligunt et
custodiunt mandata tua
6 fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias  orationem
servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die  pro filiis Israhel
servis tuis et confiteor pro peccatis  filiorum Israhel quibus
peccaverunt tibi et ego et domus patris  mei peccavimus
7 vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et  caerimonias
et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo
8 memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum  transgressi
fueritis ego dispergam vos in populos
9 et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et  faciatis ea
etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde  congregabo vos et
inducam in locum quem elegi ut habitaret  nomen meum ibi
10 et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in  fortitudine
tua magna et in manu tua valida
11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi  tui et
ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen  tuum et dirige
servum tuum hodie et da ei misericordiam ante  virum hunc ego enim
eram pincerna regis

Neemia 2
1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis  regis et
vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et  non eram quasi
languidus ante faciem eius
2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum  non
videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde  tuo est et
timui valde ac nimis
3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus  meus
quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et  portae eius
conbustae sunt igni
4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli
5 et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus  tuus
ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem  sepulchri
patris mei et aedificabo eam
6 dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad  quod
tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante  vultum
regis et misit me et constitui ei tempus
7 et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad  duces
regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in  Iudaeam
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi  ligna et
tegere possim portas turris domus et muri civitatis et  domum quam
ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei  mei bonam mecum
9 et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas  regis
miserat autem mecum rex principes militum et equites
10 et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus  ammanites et
contristati sunt adflictione magna quod venisset  homo qui quaereret
prosperitatem filiorum Israhel
11 et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus
12 et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi  cuiquam
quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in  Hierusalem et iumentum
non erat mecum nisi animal cui sedebam
13 et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem  Draconis et
ad portam Stercoris et considerabam murum  Hierusalem dissipatum et
portas eius consumptas igni
14 et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non  erat
locus iumento cui sedebam ut transiret
15 et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et  reversus
veni ad portam Vallis et redii
16 magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego  facerem sed
et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et  magistratibus et
reliquis qui faciebant opus usque ad id  locorum nihil indicaveram
17 et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia  Hierusalem
deserta est et portae eius consumptae sunt igni  venite et aedificemus
muros Hierusalem et non simus ultra  obprobrium
18 et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et  verba regis
quae locutus est mihi et aio surgamus et  aedificemus et confortatae
sunt manus eorum in bono
19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus  ammanites et
Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt  dixeruntque quae est
haec res quam facitis numquid contra regem  vos rebellatis
20 et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos  iuvat
et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis  autem non est
pars et iustitia et memoria in Hierusalem

Neemia 3
1 et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius  sacerdotes et
aedificaverunt portam Gregis ipsi  sanctificaverunt eam et statuerunt
valvas eius et usque ad  turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam
usque ad turrem  Ananehel
2 et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum  aedificavit
Zecchur filius Amri
3 portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi  texerunt eam
et statuerunt valvas eius et seras et vectes et  iuxta eos aedificavit
Marimuth filius Uriae filii Accus
4 et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii  Mesezebel
et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana
5 et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum  non
subposuerunt colla sua in opere Domini sui
6 et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et  Mosollam
filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas  eius et seras
et vectes
7 et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon  Meronathites
viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in  regione trans Flumen
8 et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et  iuxta eum
aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt  Hierusalem usque
ad murum plateae latioris
9 et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici
Hierusalem
10 et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum  suam
et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae
11 mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub  filius
Phaethmoab et turrem Furnorum
12 iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae  partis
vici Hierusalem ipse et filiae eius
13 et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi
aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes  et
mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii
14 et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab  princeps
vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit  valvas eius et
seras et vectes
15 et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai  princeps pagi
Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit  valvas eius et seras
et vectes et muros piscinae Siloae in  hortum regis et usque ad gradus
qui descendunt de civitate  David
16 post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae  partis
vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad  piscinam quae
grandi opere constructa est et usque ad domum  Fortium
17 post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum
aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in  vico suo
18 post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad  princeps
dimidiae partis Ceila
19 et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha
mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli
20 post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai  mensuram
secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib  sacerdotis magni
21 post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus  mensuram
secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur  domus Eliasib
22 et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus
Iordanis
23 post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et  post
eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae  contra domum
suam
24 post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam  a domo
Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum
25 Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de  domo
regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia  filius Pheros
26 Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam  Aquarum ad
orientem et turrem quae prominebat
27 post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e  regione a
turre magna et eminenti usque ad murum templi
28 sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes  unusquisque
contra domum suam
29 post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam  et post
eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae  orientalis
30 post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius  Selo
sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam  filius
Barachiae contra gazofilacium suum post eum aedificavit  Melchias
filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta  vendentium
contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum  Anguli
31 et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt  artifices
et negotiatores

Neemia 4
1 factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus  murum
iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos
2 et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum  quid
Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num  sacrificabunt
et conplebunt in una die numquid aedificare  poterunt lapides de
acervis pulveris qui conbusti sunt
3 sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si  ascenderit
vulpis transiliet murum eorum lapideum
4 audi Deus noster quia facti sumus despectio converte  obprobrium
super caput eorum et da eos in despectionem in terra  captivitatis
5 ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie  tua non
deleatur quia inriserunt aedificantes
6 itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad  partem
dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum
7 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes  et
Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri  Hierusalem et
quod coepissent interrupta concludi irati sunt  nimis
8 et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra
Hierusalem et molirentur insidias
9 et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum  die et
nocte contra eos
10 dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et  humus
nimia est et nos non poterimus aedificare murum
11 et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec  veniamus in
medio eorum et interficiamus eos et cessare  faciamus opus
12 factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta  eos et
dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus  venerant ad
nos
13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordine  cum
gladiis suis et lanceis et arcis
14 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad  magistratus et ad
reliquam partem vulgi nolite timere a facie  eorum Domini magni et
terribilis mementote et pugnate pro  fratribus vestris filiis vestris
et filiabus vestris uxoribus  vestris et domibus
15 factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum  esse nobis
dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus  omnes ad muros
unusquisque ad opus suum
16 et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant  opus
et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et  arcus et
loricae et principes post eos in omni domo Iuda
17 aedificantium in muro et portantium onera et inponentium  una manu
sua faciebat opus et altera tenebat gladium
18 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes  et
aedificabant et clangebant bucina iuxta me
19 et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam  partem vulgi
opus grande est et latum et nos separati sumus in  muro procul alter
ab altero
20 in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc  concurrite ad
nos Deus noster pugnabit pro nobis
21 et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat  lanceas ab
ascensu aurorae donec egrediantur astra
22 in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero  suo
maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem  et diem ad
operandum
23 ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant  post
me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum  nudabatur ad
baptismum

Neemia 5
1 et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus  fratres
suos iudaeos
2 et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae  sunt
nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus  et vivamus
3 et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos  nostras
opponamus et accipiamus frumentum in fame
4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis  demusque
agros nostros et vineas
5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae  sunt
sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus  filios nostros
et filias nostras in servitutem et de filiabus  nostris sunt famulae
nec habemus unde possint redimi et agros  nostros et vineas alii
possident
6 et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum  verba haec
7 cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et  magistratus et
dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris  exigatis et congregavi
adversus eos contionem magnam
8 et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos  qui
venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et  vos
igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt  nec
invenerunt quid responderent
9 dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in  timore
Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus  inimicis nostris
10 et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis  pecuniam
et frumentum non repetamus in commune istud aes  alienum concedamus
quod debetur nobis
11 reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et  domos suas
quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et  olei quam exigere
soletis ab eis date pro illis
12 et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque  faciemus ut
loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut  facerent iuxta quod
dixeram
13 insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus  omnem
virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de  laboribus
suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa  multitudo amen
et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut  dictum erat
14 a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra  Iuda
ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum  Artarxersis regis
per annos duodecim ego et fratres mei annonas  quae ducibus debebantur
non comedimus
15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum  et
acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos  quadraginta
sed et ministri eorum depresserant populum ego  autem non feci ita
propter timorem Dei
16 quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et  omnes
pueri mei congregati ad opus erant
17 Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et  qui
veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt  in mensa
mea erant
18 parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex  electi
exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et  alia multa
tribuebam insuper et annonas ducatus mei non  quaesivi valde enim erat
adtenuatus populus
19 memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci  populo
huic

Neemia 6
1 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem  Arabs et
ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et  non esset in
ipso residua interruptio usque ad tempus autem  illud valvas non
posueram in portis
2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et  percutiamus
foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem  cogitabant ut
facerent mihi malum
3 misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non  possum
descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero  ad vos
4 miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices  et
respondi eis iuxta sermonem priorem
5 et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice  puerum
suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo
6 in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei  cogitetis
rebellare et propterea aedifices murum et levare te  velis super eos
regem propter quam causam
7 et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem  dicentes
rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco  nunc veni ut
ineamus consilium pariter
8 et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec  quae tu
loqueris de corde enim tuo tu conponis haec
9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent  manus
nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis  confortavi
manus meas
10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii  Metabehel
secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in  medio templi et
claudamus portas aedis quia venturi sunt ut  interficiant te et nocte
venturi sunt ad occidendum te
11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego  ingredietur
templum et vivet non ingrediar
12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi  vaticinans
locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat  conduxissent eum
13 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et  haberent
malum quod exprobrarent mihi
14 memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera  eorum talia
sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum  qui terrebant me
15 conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul
quinquaginta duobus diebus
16 factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut  timerent
universae gentes quae erant in circuitu nostro et  conciderent intra
semet ipsos et scirent quod a Deo factum  esset opus hoc
17 sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum  epistulae
mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos
18 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia  gener
erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius  acceperat filiam
Mosollam filii Barachiae
19 sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et  Tobias
mittebat epistulas ut terreret me

Neemia 7
1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et  recensui
ianitores et cantores et Levitas
2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de  Hierusalem
ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus  ceteris videbatur
3 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad  calorem solis
cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et  oppilatae et posui
custodes de habitatoribus Hierusalem  singulos per vices suas et
unumquemque contra domum suam
4 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus  in medio
eius et non erant domus aedificatae
5 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et
magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census  eorum
qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate  migrantium
quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et  reversi sunt in
Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in  civitatem suam
7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias  Naamni
Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus  virorum
populi Israhel
8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
10 filii Area sescenti quinquaginta duo
11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia  octingenti
decem et octo
12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque
14 filii Zacchai septingenti sexaginta
15 filii Bennui sescenti quadraginta octo
16 filii Bebai sescenti viginti octo
17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem
19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque
21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
22 filii Asem trecenti viginti octo
23 filii Besai trecenti viginti quattuor
24 filii Areph centum duodecim
25 filii Gabaon nonaginta quinque
26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
27 viri Anathoth centum viginti octo
28 viri Bethamoth quadraginta duo
29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta  tres
30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus
31 viri Machmas centum viginti duo
32 viri Bethel et Hai centum viginti tres
33 viri Nebo alterius quinquaginta duo
34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
35 filii Arem trecenti viginti
36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
38 filii Senaa tria milia nongenti triginta
39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta  tres
40 filii Emmer mille quinquaginta duo
41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
42 filii Arem mille decem et septem Levitae
43 filii Iosue et Cadmihel filiorum
44 Oduia septuaginta quattuor cantores
45 filii Asaph centum quadraginta octo
46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub  filii
Atita filii Sobai centum triginta octo
47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba  filii
Selmon
49 filii Anan filii Geddel filii Gaer
50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda
51 filii Gezem filii Aza filii Fasea
52 filii Besai filii Munim filii Nephusim
53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
54 filii Besloth filii Meida filii Arsa
55 filii Bercos filii Sisara filii Thema
56 filii Nesia filii Atipha
57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii  Pherida
58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel
59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus  ex
Sabaim filio Amon
60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti  nonaginta duo
61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub  Addon
et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et  semen suum
utrum ex Israhel essent
62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta  duo
63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai  qui
accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus  est nomine
eorum
64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt  et
eiecti sunt de sacerdotio
65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis  sanctorum
donec staret sacerdos doctus et eruditus
66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti
sexaginta
67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia  trecenti
triginta et septem et inter eos cantores et cantrices  ducentae
quadraginta quinque
68 []
69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia  septingenti
viginti
70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus
Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas  quinquaginta
tunicas sacerdotales quingentas triginta
71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis  auri
dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia  et
argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta  septem
73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et  cantores
et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in  civitatibus suis

Neemia 8
1 et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in  civitatibus
suis congregatusque est omnis populus quasi vir  unus ad plateam quae
est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae  scribae ut adferret librum
legis Mosi quam praecepit Dominus  Israheli
2 adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum  et
mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima  mensis
septimi
3 et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam  Aquarum de
mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et  mulierum et
sapientium et aures omnis populi erant erectae ad  librum
4 stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat  ad
loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania  et Uria
et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram  Phadaia Misahel
et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et  Mosollam
5 et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum  quippe
populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis  populus
6 et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis  populus amen
amen elevans manus suas et incurvati sunt et  adoraverunt Deum proni
in terram
7 porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia  Maasia
Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium  faciebant in
populo ad audiendam legem populus autem stabat in  gradu suo
8 et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad
intellegendum et intellexerunt cum legeretur
9 dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos  scriba et
Levitae interpretantes universo populo dies  sanctificatus est Domino
Deo nostro nolite lugere et nolite  flere flebat enim omnis populus
cum audiret verba legis
10 et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et  mittite
partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies  Domini est et
nolite contristari gaudium enim Domini est  fortitudo nostra
11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes  tacete
quia dies sanctus est et nolite dolere
12 abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et  mitteret
partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant  verba quae
docuerat eos
13 et in die secundo congregati sunt principes familiarum  universi
populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut  interpretaretur eis
verba legis
14 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu  Mosi ut
habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni  mense septimo
15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus  suis et
in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte  frondes olivae
et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et  ramos palmarum et
frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula  sicut scriptum est
16 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi  tabernacula
unusquisque in domate suo et in atriis suis et in  atriis domus Dei et
in platea portae Aquarum et in platea  portae Ephraim
17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de  captivitate
tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non  enim fecerant a
diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel  usque ad diem illum et
fuit laetitia magna nimis
18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die  primo usque
ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem  diebus et in die
octavo collectum iuxta ritum

Neemia 9
1 in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii  Israhel
in ieiunio et in saccis et humus super eos
2 et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio  alienigena et
steterunt et confitebantur peccata sua et  iniquitates patrum suorum
3 et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis  Domini
Dei sui quater in die et quater confitebantur et  adorabant Dominum
Deum suum
4 surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel  Sebnia
Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna  Dominum Deum
suum
5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia  Odoia
Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab  aeterno usque in
aeternum et benedicant nomini gloriae tuae  excelso in omni
benedictione et laude
6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et  omnem
exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria  et omnia
quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et  exercitus caeli te
adorat
7 tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de  igne
Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham
8 et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo  foedus
ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei  et Iebusei et
Gergesei ut dares semini eius et implesti verba  tua quoniam iustus es
9 et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto  clamoremque
eorum audisti super mare Rubrum
10 et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis  servis eius
et in omni populo terrae illius cognovisti enim  quia superbe egerant
contra eos et fecisti tibi nomen sicut et  in hac die
11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris  in
sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi  lapidem
in aquas validas
12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in  columna
ignis per noctem ut appareret eis via per quam  ingrediebantur
13 ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de  caelo
et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis  caerimonias et
praecepta bona
14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et
caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui
15 panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de  petra
eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur  et
possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes  eis
16 ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt
cervices suas et non audierunt mandata tua
17 et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum  quae
feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt  caput ut
converterentur ad servitutem suam quasi per  contentionem tu autem
Deus propitius clemens et misericors  longanimis et multae
miserationis non dereliquisti eos
18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et  dixissent iste
est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto  feceruntque blasphemias magnas
19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in  deserto
columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret  eos in via et
columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per  quod ingrederentur
20 et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna  tuum non
prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti
21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis  defuit
vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non  sunt adtriti
22 et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes  et
possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og  regis
Basan
23 et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et  adduxisti eos
ad terram de qua dixeras patribus eorum ut  ingrederentur et
possiderent
24 et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram  eis
habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum  et reges
eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat  illis
25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et  possederunt
domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis  fabricatas vineas et
oliveta et ligna pomifera multa et  comederunt et saturati sunt et
inpinguati sunt et abundavere  deliciis in bonitate tua magna
26 provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et
proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos  occiderunt
qui contestabantur eos ut reverterentur ad te  feceruntque blasphemias
grandes
27 et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et  in
tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo  audisti
et secundum miserationes tuas multas dedisti eis  salvatores qui
salvaverunt eos de manu hostium suorum
28 cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in  conspectu
tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et  possederunt eos
conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem  de caelo audisti et
liberasti eos in misericordiis tuis multis  temporibus
29 et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi  vero
superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in  iudiciis tuis
peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et  dederunt umerum
recedentem et cervicem suam induraverunt nec  audierunt
30 et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos  in
spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et
tradidisti eos in manu populorum terrarum
31 in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in
consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et
clemens tu es
32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis  custodiens
pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem  laborem qui
invenit nos reges nostros principes nostros et  sacerdotes nostros
prophetas nostros et patres nostros et omnem  populum tuum a diebus
regis Assur usque in diem hanc
33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia  veritatem
fecisti nos autem impie egimus
34 reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres  nostri
non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua  et testimonia
tua quae testificatus es in eis
35 et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam  dederas
eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in  conspectu
eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis  suis pessimis
36 ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti  patribus
nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt  eius et nos ipsi
servi sumus in ea
37 et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super  nos
propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur  et in
iumentis nostris secundum voluntatem suam et in  tribulatione magna
sumus
38 super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et  scribimus et
signant principes nostri Levitae nostri et  sacerdotes nostri

Neemia 10
1 signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai  et
Sedecias
2 Saraias Azarias Hieremias
3 Phessur Amaria Melchia
4 Attus Sebenia Melluc
5 Arem Mermuth Obdias
6 Danihel Genton Baruch
7 Mosollam Abia Miamin
8 Mazia Belga Semaia hii sacerdotes
9 porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad  Cedmihel
10 et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan
11 Micha Roob Asebia
12 Zacchur Serebia Sabania
13 Odia Bani Baninu
14 capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani
15 Bonni Azgad Bebai
16 Adonia Beggoai Adin
17 Ater Ezechia Azur
18 Odevia Asum Besai
19 Ares Anathoth Nebai
20 Mecphia Mosollam Azir
21 Mesizabel Sadoc Ieddua
22 Felthia Anan Ania
23 Osee Anania Asub
24 Aloes Phaleam Sobec
25 Reum Asebna Madsia
26 et Haia Hanam Anan
27 Melluc Arem Baana
28 et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et  cantores
Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis  terrarum ad legem
Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum
29 omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis  optimates
eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut  ambularent in
lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut  facerent et
custodirent universa mandata Domini Dei nostri et  iudicia eius et
caerimonias eius
30 et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias  eorum non
acciperemus filiis nostris
31 populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad  usum per
diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in  sabbato et in die
sanctificata et dimittemus annum septimum et  exactionem universae
manus
32 et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem  sicli per
annum ad opus domus Dei nostri
33 ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in
holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in  sollemnitatibus et
in sanctificatis et pro peccato ut exoretur  pro Israhel et in omnem
usum domus Dei nostri
34 sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter  sacerdotes et
Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei  nostri per domos
patrum nostrorum per tempora a temporibus anni  usque ad annum ut
arderent super altare Domini Dei nostri sicut  scriptum est in lege
Mosi
35 et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva  universi
fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini
36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut
scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium  nostrarum
ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui  ministrant in domo
Dei nostri
37 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et  poma
omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus  sacerdotibus ad
gazofilacium Dei nostri et decimam partem  terrae nostrae Levitis ipsi
Levitae decimas accipient ex  omnibus civitatibus operum nostrorum
38 erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis  Levitarum
et Levitae offerent decimam partem decimae suae in  domum Dei nostri
ad gazofilacium in domo thesauri
39 ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii  Levi
primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa  sanctificata et
sacerdotes et cantores et ianitores et ministri  et non dimittemus
domum Dei nostri

Neemia 11
1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua  vero
plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui  habitaturi
essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero  partes in
civitatibus
2 benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte  obtulerunt ut
habitarent in Hierusalem
3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in  Hierusalem
et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in  possessione sua in
urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae  Nathinnei et filii servorum
Salomonis
4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis  Beniamin
de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae  filii Amariae
filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
5 Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius  Adaia filius
Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem  quadringenti
sexaginta octo viri fortes
7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius  Ioed
filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel  filius Isaia
8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius  Sennua
super civitatem secundus
10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
11 Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius  Meraioth
filius Ahitub princeps domus Dei
12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti  duo et
Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius  Zacchariae
filius Phessur filius Melchiae
13 et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo  et
Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius  Emmer
14 et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et  praepositus
eorum Zabdihel filius potentium
15 et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius  Asabia
filius Boni
16 et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus  in domo
Dei a principibus Levitarum
17 et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph  princeps ad
laudandum et confitendum in oratione et Becbecia  secundus de
fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal  filius Idithun
18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta  quattuor
19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui  custodiebant ostia
centum septuaginta duo
20 et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis
civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
21 et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de
Nathinneis
22 et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani  filius
Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph  cantores in
ministerio domus Dei
23 praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in  cantoribus per
dies singulos
24 et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in  manu regis
iuxta omne verbum populi
25 et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda  habitaverunt
in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et  in filiabus eius et
in Capsel et in viculis eius
26 et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
27 et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
28 et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
29 et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
30 Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius  Azeca et
filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem  Ennom
31 filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et  filiabus
eius
32 Anathoth Nob Anania
33 Asor Rama Getthaim
34 Adid Seboim Neballa Loth
35 et Ono valle Artificum
36 et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin

Neemia 12
1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum  Zorobabel filio
Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra
2 Amaria Melluch Attus
3 Sechenia Reum Meremuth
4 Addo Genthon Abia
5 Miamin Madia Belga
6 Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia
7 Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus  Iosue
8 porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias  super
hymnos ipsi et fratres eorum
9 et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in  officio suo
10 Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et  Eliasib
genuit Ioiada
11 et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa
12 in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes  familiarum
Saraiae Amaria Hieremiae Anania
13 Ezrae Mosollam Amariae Iohanan
14 Milico Ionathan Sebeniae Ioseph
15 Arem Edna Maraioth Elci
16 Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam
17 Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti
18 Belgae Sammua Semaiae Ionathan
19 Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi
20 Sellaiae Celai Amoc Eber
21 Elciae Asebia Idaiae Nathanahel
22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa  scripti
principes familiarum et sacerdotes in regno Darii  Persae
23 filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum  dierum
et usque ad dies Ionathan filii Eliasib
24 et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius  Cedmihel et
fratres eorum per vices suas ut laudarent et  confiterentur iuxta
praeceptum David viri Dei et observarent  aeque per ordinem
25 Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub  custodes
portarum et vestibulorum ante portas
26 hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in  diebus
Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque
27 in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas  de
omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et  facerent
dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in  cantico in
cymbalis psalteriis et citharis
28 congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus  circa
Hierusalem et de villis Netuphati
29 et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth  quoniam villas
aedificaverunt sibi cantores in circuitu  Hierusalem
30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt  populum et
portas et murum
31 ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui  duos
choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum  ad portam
Sterquilinii
32 et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
33 et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et
Hieremia
34 et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius  Ionathan filius
Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius  Zecchur filius Asaph
35 et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai  Nathanel et
Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et  Ezras scriba ante
eos in porta Fontis
36 et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in  ascensu
muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad  orientem
37 et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et  ego post
eum et media pars populi super murum et super turrem  Furnorum et
usque ad murum latissimum
38 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super  portam
Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad  portam Gregis et
steterunt in porta Custodiae
39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et  dimidia
pars magistratuum mecum
40 et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai  Zaccharia
Anania in tubis
41 et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia  et Elam
et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia  praepositus
42 et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati  sunt Deus
enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores  eorum et liberi
gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem  procul
43 recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia  thesauri
ad libamina et ad primitias et ad decimas ut  introferrent per eos
principes civitatis in decore gratiarum  actionis sacerdotes et
Levitas quia laetatus est Iuda in  sacerdotibus et Levitis adstantibus
44 et custodierunt observationem Dei sui et observationem  expiationis
et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et  Salomonis filii
eius
45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes
constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo
46 et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae  dabat
partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et  sanctificabant
Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

Neemia 13
1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente  populo et
inventum est scriptum in eo quod non debeat introire  Ammanites et
Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum
2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et
conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit  Deus
noster maledictionem in benedictionem
3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem  alienigenam
ab Israhel
4 et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in
gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum
reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et  olei
partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias  sacerdotales
6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno  tricesimo
secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et  in fine dierum
rogavi regem
7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat  Eliasib
Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
8 et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae  foras de
gazofilacio
9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa  domus
Dei sacrificium et tus
10 et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et  fugisset
unusquisque in regionem suam de Levitis et de  cantoribus et de his
qui ministrabant
11 et egi causam adversus magistratus et dixi quare  dereliquimus
domum Dei et congregavi eos et feci stare in  stationibus suis
12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei  in
horrea
13 et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc  scribam
et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur  filium
Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis  creditae sunt
partes fratrum suorum
14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes  meas quas
feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in  sabbato
portantes acervos et onerantes super asinos vinum et  uvas et ficus et
omne onus et inferentes Hierusalem in die  sabbati et contestatus sum
ut in die qua vendere liceret  venderent
16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia  venalia et
vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem
17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec  mala
quam vos facitis et profanatis diem sabbati
18 numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus  noster
super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos  additis
iracundiam super Israhel violando sabbatum
19 factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die  sabbati
dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent  eas usque post
sabbatum et de pueris meis constitui super  portas ut nullus inferret
onus in die sabbati
20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia  foris
Hierusalem semel et bis
21 et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex  adverso muri
si secundo hoc feceritis manum mittam in vos  itaque ex tempore illo
non venerunt in sabbato
22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad  custodiendas
portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc  ergo memento mei
Deus meus et parce mihi secundum multitudinem  miserationum tuarum
23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores  azotias
ammanitidas et moabitidas
24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et  nesciebant
loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et  populi
25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et  decalvavi
eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas  filiis eorum et non
acciperent de filiabus eorum filiis suis et  sibimet ipsis dicens
26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel  et
certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus  Deo suo
erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et  ipsum ergo ad
peccatum duxerunt mulieres alienigenae
27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande  hoc ut
praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas
28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni  gener erat
Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
29 recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt  sacerdotium
iusque sacerdotale et leviticum
30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui  ordines
sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo




