Samuelis liber I (1Sm.)
Primo libro di Samuele 1
1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen  eius
Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph  Ephratheus
2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae  Fenenna
fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut  adoraret
et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem  ibi duo filii
Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori  suae
et cunctis filiis eius et filiabus partes
5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat  Dominus
autem concluserat vulvam eius
6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in  tantum
ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius
7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore  ascenderent
templum Domini et sic provocabat eam porro illa  flebat et non
capiebat cibum
8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non  comedis
et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego  melior sum tibi
quam decem filii
9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et  Heli
sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens  videris
adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec  oblitus
ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo  eum Domino
omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super  caput eius
12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino  ut Heli
observaret os eius
13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius
movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam  Heli
temulentam
14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo  mades
15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier  infelix
nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest  non bibi sed
effudi animam meam in conspectu Domini
16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia  ex
multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in  praesens
17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi  petitionem
quam rogasti eum
18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis  tuis
et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non  sunt
amplius in diversa mutati
19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique  sunt et
venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana  Annam uxorem
suam et recordatus est eius Dominus
20 et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit  filium
vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino  postulasset eum
21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret  Domino
hostiam sollemnem et votum suum
22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec
ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum  Domini et
maneat ibi iugiter
23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et  mane
donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum  suum mansit
ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret  eum a lacte
24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis  tribus et
tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum  ad domum Domini
in Silo puer autem erat adhuc infantulus
25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum  illa
mulier quae steti coram te hic orans Dominum
27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam  quam
postulavi eum
28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus  fuerit
accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit  Anna et ait

Primo libro di Samuele 2
1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in  Domino
dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata  sum in
salutari tuo
2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te  et non
est fortis sicut Deus noster
3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant  vetera de
ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et  ipsi praeparantur
cogitationes
4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore
5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati  sunt
donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat  filios
infirmata est
6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et  reducit
7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat
8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut  sedeat
cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim  sunt cardines
terrae et posuit super eos orbem
9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris  conticescent
quia non in fortitudine roborabitur vir
10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis  tonabit
Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi  suo et
sublimabit cornu christi sui
11 et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat  minister in
conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
12 porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
13 neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque  immolasset
victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur  carnes et habebat
fuscinulam tridentem in manu sua
14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam  sive in
caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat  sacerdos sibi sic
faciebant universo Israheli venientium in  Silo
15 etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et
dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim
accipiam a te carnem coctam sed crudam
16 dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem  hodie adeps
et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui  respondens aiebat
ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam  vi
17 erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia
detrahebant homines sacrificio Domini
18 Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus  ephod
lineo
19 et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat  statutis
diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam  sollemnem
20 et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat  Dominus
tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti  Domino et
abierunt in locum suum
21 visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres  filios et
duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud  Dominum
22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant  filii
sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum  mulieribus quae
observabant ad ostium tabernaculi
23 et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio  res
pessimas ab omni populo
24 nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut
transgredi faciatis populum Domini
25 si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem  in
Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt  vocem
patris sui quia voluit Dominus occidere eos
26 puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat  tam Deo
quam hominibus
27 venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit  Dominus
numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum  essent in
Aegypto in domo Pharaonis
28 et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem  ut
ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret  ephod
coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis  filiorum
Israhel
29 quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae  praecepi ut
offerrentur in templo et magis honorasti filios  tuos quam me ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israhel  populi mei
30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut  domus
tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo  usque in
sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me  sed quicumque
glorificaverit me glorificabo eum qui autem  contemnunt me erunt
ignobiles
31 ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium  domus
patris tui ut non sit senex in domo tua
32 et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis  Israhel
et non erit senex in domo tua omnibus diebus
33 verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo  sed ut
deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna  domus tuae
morietur cum ad virilem aetatem venerit
34 hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis  tuis
Ofni et Finees in die uno morientur ambo
35 et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et  animam
meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit  coram christo
meo cunctis diebus
36 futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua  veniat ut
oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam  panis dicatque
dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem  ut comedam buccellam
panis

Primo libro di Samuele 3
1 puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo  Domini
erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
2 factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et  oculi
eius caligaverant nec poterat videre
3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat  in
templo Domini ubi erat arca Dei
4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui  dixit non
vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque  Samuhel
abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui  respondit non
vocavi te fili mi revertere et dormi
7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat  ei
sermo Domini
8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui  consurgens
abiit ad Heli
9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia  Dominus
vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si  deinceps
vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus  tuus abiit ergo
Samuhel et dormivit in loco suo
10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat  secundo
Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit  servus tuus
11 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in  Israhel quod
quicumque audierit tinnient ambae aures eius
12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum  super
domum eius incipiam et conplebo
13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in  aeternum
propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere  filios suos et non
corripuit eos
14 idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus  eius
victimis et muneribus usque in aeternum
15 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus  Domini et
Samuhel timebat indicare visionem Heli
16 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui
respondens ait praesto sum
17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te  oro te
ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si  absconderis a
me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt  tibi
18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non  abscondit ab
eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in  oculis suis faciat
19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit  ex
omnibus verbis eius in terram
20 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod  fidelis
Samuhel propheta esset Domini
21 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus  fuerat
Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit  sermo
Samuhelis universo Israheli

Primo libro di Samuele 4
1 egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et
castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim  venerunt
in Afec
2 et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine  terga
vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo  certamine passim per
agros quasi quattuor milia virorum
3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu  de
Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim  adferamus
ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in  medium nostri ut
salvet nos de manu inimicorum nostrorum
4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis  Domini
exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii  Heli cum arca
foederis Domini Ofni et Finees
5 cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus  est
omnis Israhel clamore grandi et personuit terra
6 et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam  haec est
vox clamoris magni in castris Hebraeorum et  cognoverunt quod arca
Domini venisset in castra
7 timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et
ingemuerunt
8 vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius  tertius vae
nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium  istorum hii sunt dii
qui percusserunt Aegyptum omni plaga in  deserto
9 confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis  sicut
illi servierunt vobis confortamini et bellate
10 pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit
unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis  et
ceciderunt de Israhel triginta milia peditum
11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et  Finees
12 currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die  illo
scissa veste et conspersus pulvere caput
13 cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam
aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem  ille
postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis  civitas
14 et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic  sonitus
tumultus huius at ille festinavit et venit et  adnuntiavit Heli
15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius
caligaverant et videre non poterat
16 et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de  acie
fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi
17 respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram
Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo  filii
tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est
18 cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum  iuxta
ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat  vir et
grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis
19 nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque  partui et
audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus  socer suus et vir
suus incurvavit se et peperit inruerant enim  in eam dolores subiti
20 in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant  circa
eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit  eis neque
animadvertit
21 et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de  Israhel
quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro  suo
22 et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset  arca Dei

Primo libro di Samuele 5
1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a  lapide
Adiutorii in Azotum
2 tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum  Dagon et
statuerunt eam iuxta Dagon
3 cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon  iacebat
pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et  restituerunt
eum in loco suo
4 rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon  iacentem
super faciem suam in terram coram arca Domini caput  autem Dagon et
duae palmae manuum eius abscisae erant super  limen
5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter  hanc
causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui  ingrediuntur templum
eius super limen Dagon in Azoto usque in  hodiernum diem
6 adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus  est eos
et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines  eius
7 videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non  maneat
arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius  super nos et
super Dagon deum nostrum
8 et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad  se et
dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel  responderuntque Getthei
circumducatur arca Dei Israhel et  circumduxerunt arcam Dei Israhel
9 illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per  singulas
civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat  viros
uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et  conputrescebant
prominentes extales eorum
10 miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei  in
Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos  arcam
Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum
11 miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas  Philisthinorum
qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et  revertatur in locum suum
et non interficiat nos cum populo  nostro
12 fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima  valde
manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant  percutiebantur in
secretiori parte natium et ascendebat  ululatus uniuscuiusque
civitatis in caelum

Primo libro di Samuele 6
1 fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem  mensibus
2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid
faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in  locum
suum qui dixerunt
3 si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam  sed
quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et  scietis
quare non recedat manus eius a vobis
4 qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei
responderuntque illi
5 iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos  facietis
et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus  vobis et satrapis
vestris facietisque similitudines anorum  vestrorum et similitudines
murium qui demoliti sunt terram et  dabitis Deo Israhel gloriam si
forte relevet manum suam a vobis  et a diis vestris et a terra vestra
6 quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et  Pharao cor
suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos  et abierunt
7 nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas  vaccas
fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro  et recludite
vitulos earum domi
8 tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa  aurea quae
exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad  latus eius et
dimittite eam ut vadat
9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit  contra
Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem  minime sciemus
quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu  accidit
10 fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae
lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum
concluserunt domi
11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae  habebat
mures aureos et similitudinem anorum
12 ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit  Bethsames et
itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et  non declinabant
neque ad dextram neque ad sinistram sed et  satrapae Philisthinorum
sequebantur usque ad terminos Bethsames
13 porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes  oculos
viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
14 et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi  erat
autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri  vaccasque
inposuerunt super ea holocaustum Domino
15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat  iuxta
eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem  grandem viri
autem bethsamitae obtulerunt holocausta et  immolaverunt victimas in
die illa Domino
16 et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt  in
Accaron in die illa
17 hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro  delicto
Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum  Accaron unum
18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque  muro et
usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini  quae erat
usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis
19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent  arcam
Domini et percussit de populo septuaginta viros et  quinquaginta milia
plebis luxitque populus quod percussisset  Dominus plebem plaga magna
20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in  conspectu
Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
21 miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes
reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad  vos

Primo libro di Samuele 7
1 venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem  filium eius
sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
2 et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim  multiplicati
sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et  requievit omnis domus
Israhel post Dominum
3 ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in  toto
corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos  de medio
vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino  et servite ei
soli et eruet vos de manu Philisthim
4 abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et  servierunt
Domino soli
5 dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat  ut orem
pro vobis Dominum
6 et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt  in
conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi
peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in  Masphat
7 et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel  in
Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel  quod cum
audissent filii Israhel timuerunt a facie  Philisthinorum
8 dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad  Dominum Deum
nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
9 tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum
holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro
Israhel et exaudivit eum Dominus
10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum  Philistheos inire
proelium contra Israhel intonuit autem  Dominus fragore magno in die
illa super Philisthim et exterruit  eos et caesi sunt a filiis Israhel
11 egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt  Philistheos et
percusserunt eos usque ad locum qui erat subter  Bethchar
12 tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter  Masphat et
inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii  dixitque hucusque
auxiliatus est nobis Dominus
13 et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut  venirent in
terminos Israhel facta est itaque manus Domini  super Philistheos
cunctis diebus Samuhel
14 et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel
Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit  Israhel de
manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et  Amorreum
15 iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae
16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et  Masphat
et iudicabat Israhelem in supradictis locis
17 revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi
iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino

Primo libro di Samuele 8
1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos  iudices
Israhel
2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi  Abia
iudicum in Bersabee
3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed  declinaverunt
post avaritiam acceperuntque munera et  perverterunt iudicium
4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad  Samuhel
in Ramatha
5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in  viis
tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae  habent
nationes
6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da  nobis
regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus  quae
loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem  super eos
8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de  Aegypto
usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt  diis alienis
sic faciunt etiam tibi
9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et  praedic eis
ius regis qui regnaturus est super eos
10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui  petierat a
se regem
11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios  vestros
tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites  et
praecursores quadrigarum suarum
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores  agrorum
suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum  suorum
13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias  et
panificas
14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et  dabit
servis suis
15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut  det
eunuchis et famulis suis
16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et  asinos
auferet et ponet in opere suo
17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem  elegistis
vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt  nequaquam
rex enim erit super nos
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos  rex
noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro  nobis
21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in  auribus
Domini
22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et  constitue super
eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat  unusquisque in
civitatem suam

Primo libro di Samuele 9
1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror  filii
Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore
2 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat  vir de
filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat  super omnem
populum
3 perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul  filium
suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et  quaere asinas
qui cum transissent per montem Ephraim
4 et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam  per
terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et  minime
reppererunt
5 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum  qui
erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater  meus asinas
et sollicitus sit pro nobis
6 qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne  quod
loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si  forte
indicet nobis de via nostra propter quam venimus
7 dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad  virum
panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non  habemus ut demus
homini Dei nec quicquam aliud
8 rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu  mea
quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet  nobis viam
nostram
9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere  Deum
venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur  hodie vocabatur
olim videns
10 et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus  et
ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
11 cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas  egredientes
ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est  videns
12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te  festina nunc
hodie enim venit in civitate quia sacrificium est  hodie populo in
excelso
13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat
excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec  ille
veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt  qui vocati
sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis  eum
14 et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio  urbis
apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in  excelsum
15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem  quam
veniret Saul dicens
16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de  terra
Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel  et salvabit
populum meum de manu Philisthinorum quia respexi  populum meum venit
enim clamor eorum ad me
17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir  quem
dixeram tibi iste dominabitur populo meo
18 accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait  indica oro
mihi ubi est domus videntis
19 et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende  ante me
in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te  mane et omnia
quae sunt in corde tuo indicabo tibi
20 et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus  sis quia
inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel  nonne tibi et
omni domui patris tui
21 respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum  de
minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes  familias
de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem  istum
22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit  eos in
triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui  fuerant invitati
erant enim quasi triginta viri
23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi  ut
reponeres seorsum apud te
24 levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque  Samuhel
ecce quod remansit pone ante te et comede quia de  industria servatum
est tibi quando populum vocavi et comedit  Saul cum Samuhel in die
illa
25 et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum  Saul in
solario
26 cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit  Samuhel Saul
in solarium dicens surge ut dimittam te et  surrexit Saul egressique
sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
27 cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel  dixit ad
Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem  subsiste
paulisper ut indicem tibi verbum Domini

Primo libro di Samuele 10
1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput  eius et
deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super  hereditatem suam in
principem
2 cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum  Rachel
in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae  sunt asinae ad
quas ieras perquirendas et intermissis pater  tuus asinis sollicitus
est pro vobis et dicit quid faciam de  filio meo
3 cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad  quercum
Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum  in Bethel unus
portans tres hedos et alius tres tortas panis et  alius portans
lagoenam vini
4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies  de manu
eorum
5 post haec venies in collem Domini ubi est statio  Philisthinorum et
cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis  gregem prophetarum
descendentium de excelso et ante eos  psalterium et tympanum et tibiam
et citharam ipsosque  prophetantes
6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et
mutaberis in virum alium
7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque
invenerit manus tua quia Dominus tecum est
8 et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te  ut
offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem  diebus
expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae  facias
9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele  inmutavit ei
Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die  illa
10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus  prophetarum obvius
ei et insilivit super eum spiritus Dei et  prophetavit in medio eorum
11 videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius  tertius quod
esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad  invicem quaenam res
accidit filio Cis num et Saul in prophetis
12 responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum  propterea
versum est in proverbium num et Saul inter prophetas
13 cessavit autem prophetare et venit ad excelsum
14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis  qui
responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus  venimus ad
Samuhelem
15 et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi  Samuhel
16 et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae  essent
asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem  locutus illi
fuerat Samuhel
17 et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha
18 et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel  ego eduxi
Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et  de manu omnium
regum qui adfligebant vos
19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus  salvavit vos de
universis malis et tribulationibus vestris et  dixistis nequaquam sed
regem constitue super nos nunc ergo  state coram Domino per tribus
vestras et per familias
20 et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors  tribus
Beniamin
21 et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et  cecidit
cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis  quaesierunt ergo
eum et non est inventus
22 et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset  illuc
responditque Dominus ecce absconditus est domi
23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio  populi
et altior fuit universo populo ab umero et sursum
24 et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit  Dominus
quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit  cunctus populus
et ait vivat rex
25 locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et  scripsit in
libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel  omnem populum
singulos in domum suam
26 sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo  pars
exercitus quorum tetigerat Deus corda
27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et
despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero  dissimulabat se
audire

Primo libro di Samuele 11
1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus
Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos
foederatos et serviemus tibi
2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum  foedus ut
eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos  obprobrium in
universo Israhel
3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies  ut
mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non  fuerit qui
defendat nos egrediemur ad te
4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba
audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
5 et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid  habet
populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes
6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba  haec et
iratus est furor eius nimis
7 et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in  omnes
terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non  exierit
secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius  invasit ergo
timor Domini populum et egressi sunt quasi vir  unus
8 et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel  trecenta
milia virorum autem Iuda triginta milia
9 et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt  in
Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol  venerunt ergo
nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati  sunt
10 et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne  quod
placuerit vobis
11 et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul  populum
in tres partes et ingressus est media castra in vigilia  matutina et
percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui  autem dispersi
sunt ita ut non relinquerentur in eis duo  pariter
12 et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non
regnabit super nos date viros et interficiemus eos
13 et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie  fecit
Dominus salutem in Israhel
14 dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala  et
innovemus ibi regnum
15 et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem  Saul
coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas  pacificas coram
Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri  Israhel nimis

Primo libro di Samuele 12
1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem  vestram
iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super  vos regem
2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui  porro
filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab
adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum
3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum  bovem
cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum  si oppressi
aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et  contemnam illud hodie
restituamque vobis
4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque  tulisti
de manu alicuius quippiam
5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis  christus eius
in die hac quia non inveneritis in manu mea  quippiam et dixerunt
testis
6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron  et
eduxit patres nostros de terra Aegypti
7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram  Domino de
omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et  cum patribus
vestris
8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt  patres
vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et  eduxit patres
vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc
9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu  Sisarae
magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in  manu regis
Moab et pugnaverunt adversum eos
10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus  quia
dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth  nunc ergo erue
nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus  tibi
11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel  et eruit
vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et  habitastis
confidenter
12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset  adversum vos
dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis  cum Dominus Deus
vester regnaret in vobis
13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et  petistis ecce
dedit vobis Dominus regem
14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis  vocem eius
et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et  rex qui imperat
vobis sequentes Dominum Deum vestrum
15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis  sermonem
Domini erit manus Domini super vos et super patres  vestros
16 sed et nunc state et videte rem istam grandem quam  facturus est
Dominus in conspectu vestro
17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et  dabit
voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande  malum feceritis
vobis in conspectu Domini petentes super vos  regem
18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et  pluviam
in die illa
19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem  dixitque
universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad  Dominum Deum tuum
ut non moriamur addidimus enim universis  peccatis nostris malum ut
peteremus nobis regem
20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis
universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini  et
servite Domino in omni corde vestro
21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis  neque
eruent vos quia vana sunt
22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum  magnum
quia iuravit Dominus facere vos sibi populum
23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare  pro vobis
et docebo vos viam bonam et rectam
24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto  corde
vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit
25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester  pariter
peribitis

Primo libro di Samuele 13
1 filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem  annis
regnavit super Israhel
2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul  duo
milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum  Ionathan in
Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit  unumquemque in
tabernacula sua
3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in  Gabaa quod
cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni  terra dicens
audiant Hebraei
4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit  Saul
stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum  Philisthim
clamavit ergo populus post Saul in Galgala
5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel
triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus  sicut
harena quae est in litore maris plurima et ascendentes  castrametati
sunt in Machmas ad orientem Bethaven
6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus  est enim
populus absconderunt se in speluncis et in abditis in  petris quoque
et in antris et in cisternis
7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad  cumque
adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus  est qui
sequebatur eum
8 et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non  venit
Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo
9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et  obtulit
holocaustum
10 cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel  veniebat et
egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
11 locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul  quia
vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta  placitos
dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas
12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem  Domini
non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum
13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti  mandata
Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses  iam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in  sempiternum
14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi  Dominus
virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset  dux super
populum suum eo quod non servaveris quae praecepit  Dominus
15 surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa  Beniamin
et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo  quasi sescentos
viros
16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus  fuerat cum
eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim  consederant in Machmas
17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres  cunei
unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul
18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem  verterat
se ad iter termini inminentis valli Seboim contra  desertum
19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra  Israhel
caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei  gladium aut
lanceam
20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret
unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum
21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et  tridentum et
securium usque ad stimulum corrigendum
22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et  lancea in
manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan  excepto Saul et
Ionathan filio eius
23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in  Machmas

Primo libro di Samuele 14
1 et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad
adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem
Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum  non
indicavit
2 porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato  quae
erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum  virorum
3 et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui  ortus
fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod  sed et populus
ignorabat quod isset Ionathan
4 erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan  transire ad
stationem Philisthinorum eminentes petrae ex  utraque parte et quasi
in modum dentium scopuli hinc inde  praerupti nomen uni Boses et nomen
alteri Sene
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et  alter a
meridie contra Gabaa
6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni  transeamus
ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat  Dominus pro nobis
quia non est Domino difficile salvare vel in  multitudine vel in
paucis
7 dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo  perge quo
cupis ero tecum ubicumque volueris
8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque
apparuerimus eis
9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad  vos
stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
10 si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia  tradidit eos
Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
11 apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum  dixeruntque
Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in  quibus absconditi
fuerant
12 et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad  armigerum eius
dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis  rem et ait Ionathan
ad armigerum suum ascendamus sequere me  tradidit enim eos Dominus in
manu Israhel
13 ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et  armiger eius
post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios  armiger eius
interficiebat sequens eum
14 et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et  armiger eius
quasi viginti virorum in media parte iugeri quam  par boum in die
arare consuevit
15 et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis  populus
stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et  conturbata est
terra et accidit quasi miraculum a Deo
16 et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa  Beniamin et
ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
17 et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte  quis
abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non  adesse
Ionathan et armigerum eius
18 et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca  Dei in
die illa cum filiis Israhel
19 cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus  exortus est
in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et  clarius reboabat
et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
20 conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et  venerunt
usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat  gladius uniuscuiusque
ad proximum suum et caedes magna nimis
21 sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius  tertius
ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut  essent cum Israhele
qui erant cum Saul et Ionathan
22 omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte  Ephraim
audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum  suis in
proelio
23 et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem  pervenit usque
Bethaven
24 et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit  autem Saul
populum dicens maledictus vir qui comederit panem  usque ad vesperam
donec ulciscar de inimicis meis et non  manducavit universus populus
panem
25 omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel  super faciem
agri
26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel
nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus  iuramentum
27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius  populum
extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et  intinxit in
favo mellis et convertit manum suam ad os suum et  inluminati sunt
oculi eius
28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit  pater
tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie  defecerat
autem populus
29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi  quia
inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de  melle isto
30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum  suorum
quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in  Philisthim
31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque  in
Ahialon defatigatus est autem populus nimis
32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et  mactaverunt
in terra comeditque populus cum sanguine
33 nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset  Domino
comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite  ad me iam
nunc saxum grande
34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut  adducat ad
me unusquisque bovem suum et arietem et occidite  super istud et
vescimini et non peccabitis Domino comedentes  cum sanguine adduxit
itaque omnis populus unusquisque bovem in  manu sua usque ad noctem et
occiderunt ibi
35 aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit
aedificare altare Domini
36 et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus  eos
usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum  dixitque
populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et  ait sacerdos
accedamus huc ad Deum
37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades  eos in
manu Israhel et non respondit ei in die illa
38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et  scitote et
videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium  meum
factum est absque retractatione morietur ad quod nullus  contradixit
ei de omni populo
40 et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam  et ego
cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit  populus ad Saul
quod bonum videtur in oculis tuis fac
41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et  deprehensus
est Ionathan et Saul populus autem exivit
42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan  filium meum
et captus est Ionathan
43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et  indicavit
ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate  virgae quae erat in
manu mea paululum mellis et ecce ego morior
44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte
morieris Ionathan
45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui  fecit
salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit  Dominus si
ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum  Deo operatus est
hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non  moreretur
46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro  Philisthim
abierunt in loca sua
47 at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per  circuitum
adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios  Ammon et Edom et
reges Suba et Philistheos et quocumque se  verterat superabat
48 congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel  de manu
vastatorum eius
49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua  nomina
duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen  minoris Michol
50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina  principum
militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul
51 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel
52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus  diebus Saul
nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum  ad proelium
sociabat eum sibi

Primo libro di Samuele 15
1 et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in  regem
super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
2 haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit  Amalech
Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de  Aegypto
3 nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa  eius non
parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et  parvulum atque
lactantem bovem et ovem camelum et asinum
4 praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos  ducenta
milia peditum et decem milia virorum Iuda
5 cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit  insidias
in torrente
6 dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab  Amalech ne
forte involvam te cum eo tu enim fecisti  misericordiam cum omnibus
filiis Israhel cum ascenderent de  Aegypto et recessit Cineus de medio
Amalech
7 percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae  est e
regione Aegypti
8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus
interfecit in ore gladii
9 et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium  et
armentorum et vestibus et arietibus et universis quae  pulchra erant
nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile  fuit et reprobum hoc
demoliti sunt
10 factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit  me et
verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel  et clamavit
ad Dominum tota nocte
12 cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane  nuntiatum
est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et  erexisset sibi
fornicem triumphalem et reversus transisset  descendissetque in
Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
13 dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
14 dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat  in
auribus meis et armentorum quam ego audio
15 et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus
melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo  reliqua
vero occidimus
16 dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae  locutus
sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
17 et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis  caput in
tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem  super Israhel
18 et misit te Dominus in via et ait vade et interfice  peccatores
Amalech et pugnabis contra eos usque ad  internicionem eorum
19 quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam  es et
fecisti malum in oculis Domini
20 et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et  ambulavi in
via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem  Amalech et Amalech
interfeci
21 tulit autem populus de praeda oves et boves primitias  eorum quae
caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut  victimas et non
potius ut oboediatur voci Domini melior est  enim oboedientia quam
victimae et auscultare magis quam offerre  adipem arietum
23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi  scelus
idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti  sermonem
Domini abiecit te ne sis rex
24 dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum  sermonem
Domini et verba tua timens populum et oboediens voci  eorum
25 sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut  adorem
Dominum
26 et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti  sermonem
Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
27 et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit
summitatem pallii eius quae et scissa est
28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te  hodie et
tradidit illud proximo tuo meliori te
29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non
flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
30 at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus  populi mei et
coram Israhel et revertere mecum ut adorem  Dominum Deum tuum
31 reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul  Dominum
32 dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et  oblatus est
ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat  amara mors
33 et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius  tuus
sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in  frusta
concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
34 abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum  suam in
Gabaath
35 et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae
verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod
constituisset regem Saul super Israhel

Primo libro di Samuele 16
1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego
proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et  veni
ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis  eius mihi
regem
2 et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et  interficiet me et
ait Dominus vitulum de armento tolles in manu  tua et dices ad
immolandum Domino veni
3 et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid  facias et
ungues quemcumque monstravero tibi
4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in
Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei
dixeruntque pacificus ingressus tuus
5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini  et venite
mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios  eius et vocavit
eos ad sacrificium
6 cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino  est
christus eius
7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque
altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem  intuetur
cor
8 et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui  dixit nec
hunc elegit Dominus
9 adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit  Dominus
10 adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et  ait
Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii  qui
respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait  Samuhel
ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus  priusquam ille huc
venerit
12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher  aspectu
decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est  enim
13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio  fratrum eius
et directus est spiritus Domini in David a die  illa et in reliquum
surgensque Samuhel abiit in Ramatha
14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum  spiritus
nequam a Domino
15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus  exagitat te
16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt  quaerant
hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit  te spiritus
Dei malus psallat manu sua et levius feras
17 et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene  psallentem
et adducite eum ad me
18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai
Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum
bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus  est
cum eo
19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David  filium
tuum qui est in pascuis
20 tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et  hedum de
capris unum et misit per manum David filii sui Saul
21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit  eum
nimis et factus est eius armiger
22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo  invenit
enim gratiam in oculis meis
23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat  David
citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et  levius
habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

Primo libro di Samuele 17
1 congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium  convenerunt in
Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho  et Azeca in finibus
Dommim
2 porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle  Terebinthi
et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim
3 et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel  stabat
super montem ex altera parte vallisque erat inter eos
4 et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum  nomine
Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo
5 et cassis aerea super caput eius et lorica hamata  induebatur porro
pondus loricae eius quinque milia siclorum  aeris
6 et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus  tegebat
umeros eius
7 hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium  ipsum
autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri  et armiger
eius antecedebat eum
8 stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis  quare
venitis parati ad proelium numquid ego non sum  Philistheus et vos
servi Saul eligite ex vobis virum et  descendat ad singulare certamen
9 si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis  servi si
autem ego praevaluero et percussero eum vos servi  eritis et servietis
nobis
10 et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis  hodie
date mihi virum et ineat mecum singulare certamen
11 audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones  Philisthei
huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum  est de
Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo  filios et erat vir
in diebus Saul senex et grandevus inter  viros
13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in  proelium et
nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad  bellum Heliab
primogenitus et secundus Abinadab tertiusque  Samma
14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis  Saulem
15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem  patris sui
in Bethleem
16 procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat  quadraginta
diebus
17 dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus  tuis oephi
pulentae et decem panes istos et curre in castra ad  fratres tuos
18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum et  fratres tuos
visitabis si recte agant et cum quibus ordinati  sint disce
19 Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle  Terebinthi
pugnabant adversum Philisthim
20 surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi  et
onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum  Magala et
ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat  in certamine
21 direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso  fuerant
praeparati
22 derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu  custodis ad
sarcinas cucurrit ad locum certaminis et  interrogabat si omnia recte
agerentur erga fratres suos
23 cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius
ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris
Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David
24 omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a  facie eius
timentes eum valde
25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc  qui
ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo  qui
percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam  dabit ei
et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel
26 et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid  dabitur viro
qui percusserit Philistheum hunc et tulerit  obprobrium de Israhel
quis est enim hic Philistheus  incircumcisus qui exprobravit acies Dei
viventis
27 referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec  dabuntur
viro qui percusserit eum
28 quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum  aliis
iratus est contra David et ait quare venisti et quare  dereliquisti
pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam  tuam et nequitiam
cordis tui quia ut videres proelium  descendisti
29 et dixit David quid feci numquid non verbum est
30 et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem  sermonem et
respondit ei populus verbum sicut et prius
31 audita sunt autem verba quae locutus est David et  adnuntiata in
conspectu Saul
32 ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat  cor
cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus  Philistheum
33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti  nec
pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab
adulescentia sua
34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui  gregem et
veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio  gregis
35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et  illi
consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et  suffocabam
interficiebamque eos
36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit  igitur et
Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia  ausus est
maledicere exercitum Dei viventis
37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de  manu ursi
ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit  autem Saul ad David
vade et Dominus tecum sit
38 et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam  aeream
super caput eius et vestivit eum lorica
39 accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit  temptare
si armatus posset incedere non enim habebat  consuetudinem dixitque
David ad Saul non possum sic incedere  quia nec usum habeo et deposuit
ea
40 et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et  elegit
sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit  eos in peram
pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit  et processit
adversum Philistheum
41 ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum  David et
armiger eius ante eum
42 cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit  eum erat
enim adulescens rufus et pulcher aspectu
43 et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod  tu venis
ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in  diis suis
44 dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas  volatilibus caeli
et bestiis terrae
45 dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio  et
hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini  exercituum Dei
agminum Israhel quibus exprobrasti
46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et  auferam
caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim  hodie
volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra  quia est
Deus in Israhel
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec  in hasta
salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in  manus nostras
48 cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et  adpropinquaret
contra David festinavit David et cucurrit ad  pugnam ex adverso
Philisthei
49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et  funda iecit
et percussit Philistheum in fronte et infixus est  lapis in fronte
eius et cecidit in faciem suam super terram
50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in  lapide
percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non  haberet in
manu David
51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius  et
eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput  eius
videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus  eorum
fugerunt
52 et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et  persecuti
Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad  portas Accaron
cecideruntque vulnerati de Philisthim in via  Sarim usque ad Geth et
usque Accaron
53 et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant
Philistheos invaserunt castra eorum
54 adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in  Hierusalem
arma vero eius posuit in tabernaculo suo
55 eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra
Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe  descendit
hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua  rex si novi
56 et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer
57 cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum  Abner
et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in  manu
58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens  dixitque David
filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum

Primo libro di Samuele 18
1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan  conligata
est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam  suam
2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut  reverteretur
in domum patris sui
3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum  quasi
animam suam
4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et  dedit eam
David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et  arcum suum et
usque ad balteum
5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum  Saul et
prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros  belli et acceptus
erat in oculis universi populi maximeque in  conspectu famulorum Saul
6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae  sunt
mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque  ducentes in
occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in  sistris
7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit  Saul
mille et David decem milia
8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius  iste sermo
dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt  mille quid ei
superest nisi solum regnum
9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et
deinceps
10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et
prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua  sicut
per singulos dies tenebatque Saul lanceam
11 et misit eam putans quod configere posset David cum  pariete et
declinavit David a facie eius secundo
12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se
recessisset
13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super  mille viros
et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et  Dominus erat
cum eo
15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit  cavere eum
16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim  egrediebatur
et ingrediebatur ante eos
17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam  dabo
tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella  Domini Saul
autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed  sit super illum
manus Philisthinorum
18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea  aut
cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul  David
data est Hadrihel Molathitae uxor
20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum  est Saul
et placuit ei
21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit  super
eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in  duabus rebus
gener meus eris hodie
22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me  dicentes
ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc  ergo esto gener
regis
23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba  haec et ait
David num parum vobis videtur generum esse regis  ego autem sum vir
pauper et tenuis
24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba  locutus
est David
25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse  rex
sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut  fiat ultio
de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David  in manibus
Philisthinorum
26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus  placuit
sermo in oculis David ut fieret gener regis
27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub  eo erant
et percussis Philisthim ducentis viris adtulit  praeputia eorum et
adnumeravit ea regi ut esset gener eius  dedit itaque ei Saul Michol
filiam suam uxorem
28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David  Michol
autem filia Saul diligebat eum
29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul  inimicus
David cunctis diebus
30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem
egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi  Saul
et celebre factum est nomen eius nimis

Primo libro di Samuele 19
1 locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes  servos
suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul  diligebat David
valde
2 et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus  occidere
te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam  et absconderis
3 ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro  ubicumque
fueris et ego loquar de te ad patrem meum et  quodcumque videro
nuntiabo tibi
4 locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum
dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non  peccavit
tibi et opera eius bona sunt tibi valde
5 et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum  et fecit
Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et  laetatus es quare
ergo peccas in sanguine innoxio interficiens  David qui est absque
culpa
6 quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit  Dominus
quia non occidetur
7 vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba  haec et
introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum  sicut fuerat heri
et nudius tertius
8 motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit  adversus
Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a  facie eius
9 et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem  in domo
sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu  sua
10 nisusque est Saul configere lancea David in pariete et  declinavit
David a facie Saul lancea autem casso vulnere  perlata est in parietem
et David fugit et salvatus est nocte  illa
11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut  custodirent eum
et interficeretur mane quod cum adnuntiasset  David Michol uxor sua
dicens nisi salvaveris te nocte hac cras  morieris
12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit  atque
salvatus est
13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et  pellem
pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam  vestimentis
14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et  responsum est
quod aegrotaret
15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens  adferte eum
ad me in lecto ut occidatur
16 cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super  lectum et
pellis caprarum ad caput eius
17 dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et  dimisisti
inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul  quia ipse
locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te
18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in  Ramatha et
nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et  abierunt ipse et Samuhel
et morati sunt in Nahioth
19 nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in  Nahioth in
Rama
20 misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum  vidissent
cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem  super eos factus
est etiam in illis spiritus Domini et  prophetare coeperunt etiam ipsi
21 quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios  prophetaverunt
autem et illi et rursum Saul misit tertios  nuntios qui et ipsi
prophetaverunt
22 abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad  cisternam
magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in  quo loco sunt
Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth  sunt in Rama
23 et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum  spiritus
Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum  veniret in
Nahioth in Rama
24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et  prophetavit cum
ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die  illa et nocte unde et
exivit proverbium num et Saul inter  prophetas

Primo libro di Samuele 20
1 fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque  locutus
est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et  quod peccatum
meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
2 qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater  meus
quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi  hunc ergo
celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam  erit istud
3 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater  tuus quia
inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc  Ionathan ne forte
tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit  anima tua quia uno tantum
ut ita dicam gradu ego morsque  dividimur
4 et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua  faciam
tibi
5 dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino  et ego ex
more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte  ergo me ut
abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
6 si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me  David ut
iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia  victimae sollemnes ibi
sunt universis contribulibus eius
7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus  scito
quia conpleta est malitia eius
8 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me  famulum
tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua  iniquitas tu me
interfice et ad patrem tuum ne introducas me
9 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut  si certo
cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te  non adnuntiem
tibi
10 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid  forte
responderit tibi pater tuus dure
11 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque  exissent
ambo in agrum
12 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero
sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni  fuerit
super David et non statim misero ad te et notum tibi  fecero
13 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem
perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem  tuam et
dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut  fuit cum
patre meo
14 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero  mortuus
fuero
15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in  sempiternum
quando eradicaverit Dominus inimicos David  unumquemque de terra
16 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit  Dominus
de manu inimicorum David
17 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum  sicut
animam enim suam ita diligebat eum
18 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris
19 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo  festinus
et venies in locum ubi celandus es in die qua operari  licet et
sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
20 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi  exercens me
ad signum
21 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi  sagittas
22 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu  veni ad
me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si  autem sic
locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade  quia dimisit te
Dominus
23 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus  inter me
et te usque in sempiternum
24 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et  sedit
rex ad comedendum panem
25 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum  consuetudinem
quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et  sedit Abner ex latere
Saul vacuusque apparuit locus David
26 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat  enim quod
forte evenisset ei ut non esset mundus nec  purificatus
27 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus
apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur  non
venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
28 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in  Bethleem
29 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in  civitate
unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si  inveni gratiam in
oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos  ob hanc causam non
venit ad mensam regis
30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris  virum
ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai  in
confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super  terram non
stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc  mitte et adduc eum
ad me quia filius mortis est
32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare  moritur quid
fecit
33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit  Ionathan
quod definitum esset patri suo ut interficeret David
34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non  comedit in
die kalendarum secunda panem contristatus est enim  super David eo
quod confudisset eum pater suus
35 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta  placitum
David et puer parvulus cum eo
36 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego  iacio
cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
37 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et
clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta  porro
ultra te
38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter  ne
steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad  dominum
suum
39 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim  Ionathan et
David rem noverant
40 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade  defer in
civitatem
41 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad  austrum
et cadens pronus in terram adoravit tertio et  osculantes alterutrum
fleverunt pariter David autem amplius
42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque  iuravimus
ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me  et te et inter
semen meum et semen tuum usque in sempiternum
43 et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est  civitatem

Primo libro di Samuele 21
1 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et  obstipuit
Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu  solus et nullus
est tecum
2 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi  sermonem et
dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et  cuiusmodi tibi
praecepta dederim nam et pueris condixi in illum  et illum locum
3 nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da  mihi aut
quicquid inveneris
4 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos  ad manum
sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a  mulieribus
5 et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de  mulieribus
agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius  quando egrediebamur
et fuerunt vasa puerorum sancta porro via  haec polluta est sed et
ipsa hodie sanctificabitur in vasis
6 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat  ibi
panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a  facie
Domini ut ponerentur panes calidi
7 erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in  tabernaculo
Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus  pastorum Saul
8 dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam  aut
gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo  enim regis
urguebat
9 et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem  percussisti in
valle Terebinthi est involutus pallio post ephod  si istum vis tollere
tolle neque enim est alius hic absque eo  et ait David non est huic
alter similis da mihi eum
10 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et  venit
ad Achis regem Geth
11 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex  terrae
nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul  mille et
David decem milia
12 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit  valde a
facie Achis regis Geth
13 et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus  eorum
et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius  in barbam
14 et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare
adduxistis eum ad me
15 an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut  fureret me
praesente hicine ingredietur domum meam

Primo libro di Samuele 22
1 abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod  cum
audissent fratres eius et omnis domus patris eius  descenderunt ad eum
illuc
2 et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia  constituti et
oppressi aere alieno et amaro animo et factus est  eorum princeps
fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
3 et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et  dixit ad
regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum  donec sciam
quid faciat mihi Deus
4 et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud  eum
cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
5 dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio
proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in
saltum Hareth
6 et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant  cum eo
Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod  est in Rama
hastam manu tenens cunctique socii eius  circumstarent eum
7 ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini  numquid
omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et  universos vos
faciet tribunos et centuriones
8 quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi  renuntiet
maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio  Isai non est qui
vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet  mihi eo quod
suscitaverit filius meus servum meum adversum me  insidiantem mihi
usque hodie
9 respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus  inter
servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud  Ahimelech filium
Achitob
10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et  gladium
Goliath Philisthei dedit illi
11 misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob  sacerdotem
et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in  Nobe qui venerunt
universi ad regem
12 et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum  domine
13 dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et  filius
Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro  eo Deum ut
consurgeret adversum me insidiator usque hodie  permanens
14 respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis  tuis
sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium  tuum et
gloriosus in domo tua
15 num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne  suspicetur
rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa  domo patris mei
non enim scivit servus tuus quicquam super hoc  negotio vel modicum
vel grande
16 dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus  patris tui
17 et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini  et
interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est  scientes
quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem  servi regis
extendere manum suam in sacerdotes Domini
18 et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes  conversusque
Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in  die illa octoginta
quinque viros vestitos ephod lineo
19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii  viros et
mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem  in ore gladii
20 evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius  nomen erat
Abiathar fugit ad David
21 et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini
22 et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi  esset
Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus  omnium
animarum patris tui
23 mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam  quaeret et
animam tuam mecumque servaberis

Primo libro di Samuele 23
1 et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant  Ceila et
diripiunt areas
2 consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et  percutiam
Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et  percuties
Philistheos et salvabis Ceila
3 et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in  Iudaea
consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila  adversum agmina
Philisthinorum
4 rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait  surge et
vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua
5 abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum  Philistheos
et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga  magna et salvavit
David habitatores Ceilae
6 porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad  David in
Ceila ephod secum habens descenderat
7 nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et  ait Saul
tradidit eum Deus in manus meas conclususque est  introgressus urbem
in qua portae et serae
8 et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in  Ceila et
obsideret David et viros eius
9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam  malum dixit
ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
10 et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus  quod
disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me
11 si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet  Saul sicut
audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo  tuo et ait
Dominus descendet
12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt  mecum
in manu Saul et dixit Dominus tradent
13 surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi  de
Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est  Saul quod
fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit  exire
14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis  mansitque in
monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul  cunctis diebus et non
tradidit eum Deus in manus eius
15 et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret  animam eius
porro David erat in deserto Ziph in silva
16 et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in  silva et
confortavit manus eius in Deo dixitque ei
17 ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et  tu
regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul  pater
meus scit hoc
18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque  David in
silva Ionathas autem reversus est in domum suam
19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne  David
latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle  Achilae quae est
ad dexteram deserti
20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes  descende
nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
21 dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem  meam
22 abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et
considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi  recogitat
enim de me quod callide insidier ei
23 considerate et videte omnia latibula eius in quibus  absconditur et
revertimini ad me ad rem certam ut vadam  vobiscum quod si etiam in
terra se abstruserit perscrutabor eum  in cunctis milibus Iuda
24 at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem  et viri
eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram  Iesimuth
25 ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum  est David
statimque descendit ad petram et versabatur in  deserto Maon quod cum
audisset Saul persecutus est David in  deserto Maon
26 et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et  viri eius
erant in latere montis ex parte altera porro David  desperabat se
posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri  eius in modum coronae
cingebant David et viros eius ut caperent  eos
27 et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam  infuderunt
se Philisthim super terram
28 reversus est ergo Saul desistens persequi David et  perrexit in
occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt  locum illum petram
Dividentem

Primo libro di Samuele 24
1 ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis  Engaddi
2 cumque reversus esset Saul postquam persecutus est  Philistheos
nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est  Engaddi
3 adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni  Israhel
perrexit ad investigandum David et viros eius etiam  super
abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt
4 et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti  eratque
ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret  ventrem porro David
et viri eius in interiori parte speluncae  latebant
5 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est  Dominus
ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut  placuerit in
oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram  clamydis Saul
silenter
6 post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram
clamydis Saul
7 dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam  hanc
rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum  quoniam
christus Domini est
8 et confregit David viros suos sermonibus et non permisit  eos ut
consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca  pergebat coepto
itinere
9 surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca  clamavit
post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul  post se et
inclinans se David pronus in terram adoravit
10 dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium  David
quaerit malum adversum te
11 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus  in manu
mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed  pepercit tibi oculus
meus dixi enim non extendam manum meam in  domino meo quia christus
Domini est
12 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae  in manu
mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae  nolui extendere
manum meam in te animadverte et vide quoniam  non est in manu mea
malum neque iniquitas neque peccavi in te  tu autem insidiaris animae
meae ut auferas eam
13 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex  te
manus autem mea non sit in te
14 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur
impietas manus ergo mea non sit in te
15 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum  sequeris
et pulicem unum
16 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et  diiudicet
causam meam et eruat me de manu tua
17 cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad  Saul
dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et  levavit Saul
vocem suam et flevit
18 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti  mihi
bona ego autem reddidi tibi mala
19 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo  tradiderit me
Dominus in manu tua et non occideris me
20 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via  bona sed
Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod  hodie operatus es
in me
21 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et  habiturus in
manu tua regnum Israhel
22 iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque  auferas
nomen meum de domo patris mei
23 et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et  David et
viri eius ascenderunt ad tutiora loca

Primo libro di Samuele 25
1 mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus  Israhel et
planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama  consurgensque David
descendit in desertum Pharan
2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio  eius in
Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria  milia et
mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in  Carmelo
3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius  Abigail
eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir  eius durus et
pessimus et malitiosus erat autem de genere  Chaleb
4 cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal  gregem suum
5 misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et  venietis
ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
6 et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax  et
omnibus quaecumque habes sit pax
7 audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in  deserto
numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis  quicquam de grege
omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
8 interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo  inveniant pueri
gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus  quodcumque invenerit
manus tua da servis tuis et filio tuo  David
9 cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia  verba haec
ex nomine David et siluerunt
10 respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et  quis est
filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt  dominos suos
11 tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum  quae occidi
tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint
12 regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi  venerunt
et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
13 tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio  suo et
accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et  David ense suo
et secuti sunt David quasi quadringenti viri  porro ducenti
remanserunt ad sarcinas
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens  ecce
misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino  nostro et
aversus est eos
15 homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec  quicquam
aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum  eis in deserto
16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus  diebus
quibus pavimus apud eos greges
17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam  conpleta est
malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam  et ipse filius est
Belial ita ut nemo ei possit loqui
18 festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos  utres
vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae  et centum
ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et  inposuit super
asinos
19 dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum  sequar vos
viro autem suo Nabal non indicavit
20 cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices  montis David
et viri eius descendebant in occursum eius quibus  et illa occurrit
21 et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant  in
deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum  pertinebant et
reddidit mihi malum pro bono
22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero  de
omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad  parietem
23 cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit  de asino
et procidit coram David super faciem suam et adoravit  super terram
24 et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec
iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi  verba
famulae tuae
25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum  iniquum
Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est  stultitia cum eo
ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos  domine mi quos misisti
26 nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui  prohibuit
te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi  et nunc fiant
sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino  meo malum
27 quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla  tua
tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum
28 aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi  Dominus
domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi  tu proeliaris
malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus  vitae tuae
29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et  quaerens animam
tuam erit anima domini mei custodita quasi in  fasciculo viventium
apud Dominum Deum tuum porro anima  inimicorum tuorum rotabitur quasi
in impetu et circulo fundae
30 cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae  locutus est
bona de te et constituerit te ducem super Israhel
31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis  domino meo
quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus  fueris et cum
benefecerit Dominus domino meo recordaberis  ancillae tuae
32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel  qui misit
te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum
33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad  sanguinem et
ulciscerer me manu mea
34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum  facere
tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset  Nabal usque
ad lucem matutinam mingens ad parietem
35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei  dixitque
ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam  et honoravi
faciem tuam
36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in  domo
eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim  ebrius
nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande  usque in mane
37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei  uxor sua
verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et  factus est quasi
lapis
38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal  et
mortuus est
39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus  Dominus qui
iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et  servum suum
custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit  Dominus in caput eius
misit ergo David et locutus est ad  Abigail ut sumeret eam sibi in
uxorem
40 et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti  sunt ad
eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi  in uxorem
41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce  famula tua
sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum  et
quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est  nuntios
David et facta est illi uxor
43 sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque  uxor eius
44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti  filio Lais
qui erat de Gallim

Primo libro di Samuele 26
1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David  absconditus
est in colle Achilae quae est ex adverso  solitudinis
2 et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo  tria milia
virorum de electis Israhel ut quaereret David in  deserto Ziph
3 et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex  adverso
solitudinis in via David autem habitabat in deserto  videns autem quod
venisset Saul post se in desertum
4 misit exploratores et didicit quod venisset certissime
5 et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque  vidisset
locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner  princeps militiae
eius Saulem dormientem in tentorio et  reliquum vulgus per circuitum
eius
6 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae  fratrem
Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra  dixitque Abisai
ego descendam tecum
7 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et  invenerunt Saul
iacentem et dormientem in tentorio et hastam  fixam in terra ad caput
eius Abner autem et populum dormientes  in circuitu eius
8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum  in
manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et  secundo
opus non erit
9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim  extendit
manum suam in christum Domini et innocens erit
10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit  eum aut
dies eius venerit ut moriatur aut in proelium  descendens perierit
11 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in  christum
Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius  et scyphum
aquae et abeamus
12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput  Saul et
abierunt et non erat quisquam qui videret et  intellegeret et
vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor  Domini inruerat super eos
13 cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice  montis
de longe et esset grande intervallum inter eos
14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens  nonne
respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui  clamas et
inquietas regem
15 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius  similis
tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum  regem ingressus
est enim unus de turba ut interficeret regem  dominum tuum
16 non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii  mortis
estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum  Domini nunc
ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae  qui erat ad caput
eius
17 cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est  haec fili
mi David et David vox mea domine mi rex
18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum  quid
feci aut quod est in manu mea malum
19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si  Dominus
incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem  filii hominum
maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt  me hodie ut non
habitem in hereditate Domini dicentes vade  servi diis alienis
20 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino  quia
egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut  persequitur
perdix in montibus
21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim  ultra
male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in  oculis tuis
hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim  multa nimis
22 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de  pueris
et tollat eam
23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam  et fidem
tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui  levare manum meam
in christum Domini
24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis  sic
magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de  omni
angustia
25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et  quidem
faciens facies et potens poteris abiit autem David in  viam suam et
Saul reversus est in locum suum

Primo libro di Samuele 27
1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in  manu Saul
nonne melius est ut fugiam et salver in terra  Philisthinorum ut
desperet Saul cessetque me quaerere in  cunctis finibus Israhel fugiam
ergo manus eius
2 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad  Achis
filium Mahoc regem Geth
3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir  et domus
eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et  Abigail uxor
Nabal Carmeli
4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non  addidit
ultra ut quaereret eum
5 dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis  detur
mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi  cur enim manet
servus tuus in civitate regis tecum
6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam  causam facta
est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
7 fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione
Philisthinorum quattuor mensuum
8 et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri  et de
Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in  terra
antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
9 et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem  virum et
mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos  et vestes
revertebatur et veniebat ad Achis
10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie  respondebatque David
contra meridiem Iudae et contra meridiem  Hiramel et contra meridiem
Ceni
11 virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in  Geth
dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et  hoc erat
decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in  regione
Philisthinorum
12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est  contra
populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus

Primo libro di Samuele 28
1 factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim  agmina
sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque  Achis ad
David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in  castris tu et
viri tui
2 dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus  tuus et
ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te  cunctis
diebus
3 Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et
sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et  ariolos de
terra
4 congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati  sunt in
Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et  venit in Gelboe
5 et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor  eius nimis
6 consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia  neque per
sacerdotes neque per prophetas
7 dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem  pythonem
et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt  servi eius ad
eum est mulier habens pythonem in Aendor
8 mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis  abiit
ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et  ait divina
mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
9 et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et  quomodo
eraserit magos et ariolos de terra quare ergo  insidiaris animae meae
ut occidar
10 et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non  veniet
tibi quicquam mali propter hanc rem
11 dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem  suscita
mihi
12 cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna  et dixit
ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad  Saul
deos vidi ascendentes de terra
14 dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex  ascendit et
ipse amictus est pallio intellexit Saul quod  Samuhel esset et
inclinavit se super faciem suam in terra et  adoravit
15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut  suscitarer et
ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim  pugnant adversum me et
Deus recessit a me et exaudire me noluit  neque in manu prophetarum
neque per somnia vocavi ergo te ut  ostenderes mihi quid faciam
16 et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a  te et
transierit ad aemulum tuum
17 faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et  scindet
regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David
18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris  eius in
Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie
19 et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim  cras autem
tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel  tradet Dominus in
manu Philisthim
20 statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim  verba
Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem  tota die
illa
21 ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim  erat
valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae  et posui
animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos  locutus es ad me
22 nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram  te
buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter  facere
23 qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi  sui et
mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et  sedit super
lectum
24 mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et  festinavit
et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et  coxit azyma
25 et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum  comedissent
surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam

Primo libro di Samuele 29
1 congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed  et
Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
2 et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et  milibus
David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum  Achis
3 dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei  isti et
ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David  qui fuit servus
Saul regis Israhel et est apud me multis diebus  vel annis et non
inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad  me usque ad diem hanc
4 irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et  dixerunt ei
revertatur vir et sedeat in loco suo in quo  constituisti eum et non
descendat nobiscum in proelium ne fiat  nobis adversarius cum
proeliari coeperimus quomodo enim aliter  placare poterit dominum suum
nisi in capitibus nostris
5 nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes  percussit Saul
in milibus suis et David in decem milibus suis
6 vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia  rectus es tu
et bonus in conspectu meo et exitus tuus et  introitus tuus mecum est
in castris et non inveni in te  quicquam mali ex die qua venisti ad me
usque ad diem hanc sed  satrapis non places
7 revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos  satraparum
Philisthim
8 dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in  me
servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc  ut non
veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
9 respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus  es tu
in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim  dixerunt
non ascendet nobiscum in proelium
10 igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt  tecum et
cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere  pergite
11 surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut
proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim
Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel

Primo libro di Samuele 30
1 cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia
Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et
percusserant Siceleg et succenderant eam igni
2 et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad  magnum et
non interfecerant quemquam sed secum duxerant et  pergebant in itinere
suo
3 cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et  invenissent
eam succensam igni et uxores suas et filios suos et  filias ductas
esse captivas
4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et
planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
5 siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant  Ahinoem
Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus  lapidare
quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis  suis et
filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo
7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad  me ephod
et adplicuit Abiathar ephod ad David
8 et consuluit David Dominum dicens persequar an non  latrunculos hos
et conprehendam eos dixitque ei persequere  absque dubio enim
conprehendes eos et excuties praedam
9 abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et  venerunt
usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt
10 persecutus est autem David ipse et quadringenti viri  substiterant
enim ducenti qui lassi transire non poterant  torrentem Besor
11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad  David
dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam
12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae  passae quae
cum comedisset reversus est spiritus eius et  refocilatus est non enim
comederat panem neque biberat aquam  tribus diebus et tribus noctibus
13 dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui  ait ei
puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae  dereliquit autem me
dominus meus quia aegrotare coepi nudius  tertius
14 siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et  contra Iudam
et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni
15 dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait  iura
mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu  domini mei
et ducam te ad cuneum istum
16 qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem  universae
terrae comedentes et bibentes et quasi festum  celebrantes diem pro
cuncta praeda et spoliis quae ceperant de  terra Philisthim et de
terra Iuda
17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam  alterius diei
et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti  viri adulescentes qui
ascenderant camelos et fugerant
18 eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas  uxores
suas eruit
19 nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis  quam de
filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia  reduxit David
20 et tulit universos greges et armenta et minavit ante  faciem suam
dixeruntque haec est praeda David
21 venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant  nec
sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente  Besor qui
egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo  accedens autem
David ad populum salutavit eos pacifice
22 respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui  ierant
cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus  eis quicquam
de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique  uxor sua et filii quos
cum acceperint recedant
23 dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae
tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos  qui
eruperant adversum nos in manu nostra
24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars  erit
descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et  similiter
divident
25 et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et
praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc
26 venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda  senioribus
Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de  praeda hostium
Domini
27 his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et  qui in
Iether
28 et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama
29 et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in  urbibus Ceni
30 et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac
31 et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in  quibus
commoratus fuerat David ipse et viri eius

Primo libro di Samuele 31
1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt  viri
Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in  monte
Gelboe
2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et  percusserunt
Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
3 totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti  sunt eum
viri sagittarii et vulneratus est vehementer a  sagittariis
4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et  percute me
ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant  me inludentes mihi
et noluit armiger eius fuerat enim nimio  timore perterritus arripuit
itaque Saul gladium et inruit super  eum
5 quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset  Saul
inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius  et
universi viri eius in die illa pariter
7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans
Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset  Saul
et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt  veneruntque
Philisthim et habitaverunt ibi
8 facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent
interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in  monte
Gelboe
9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et  miserunt
in terram Philisthinorum per circuitum ut  adnuntiaretur in templo
idolorum et in populis
10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero  eius
suspenderunt in muro Bethsan
11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque  fecerant
Philisthim Saul
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota  nocte et
tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de  muro Bethsan
veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi




