Regum liber I (1Rg.)
Primo libro dei Re 1
1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies  cumque
operiretur vestibus non calefiebat
2 dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi
adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum  dormiatque
in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
3 quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus  finibus
Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt  eam ad regem
4 erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et
ministrabat ei rex vero non cognovit eam
5 Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo  fecitque
sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante  eum currerent
6 nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc  fecisti
erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post  Absalom
7 et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote  qui
adiuvabant partes Adoniae
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan  propheta et
Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum  Adonia
9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis  pinguibus
iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel  vocavit universos
fratres suos filios regis et omnes viros Iuda  servos regis
10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et  Salomonem
fratrem suum non vocavit
11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num  audisti quod
regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster  David hoc ignorat
12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam  filiique
tui Salomonis
13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine  mi rex
iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius  tuus regnabit
post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo  regnavit Adonias
14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et  conplebo
sermones tuos
15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex  autem
senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid  tibi
inquit vis
17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum  tuum
ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse  sedebit in
solio meo
18 et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante
19 mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et  vocavit
omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab  principem
militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit
20 verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius  Israhel ut
indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi  rex post te
21 eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis  erimus
ego et filius meus Salomon peccatores
22 adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit
23 et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque
introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in  terram
24 dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post  me et
ipse sedeat super thronum meum
25 quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et  arietes
plurimos et vocavit universos filios regis et principes  exercitus
Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et  bibentibus coram
eo et dicentibus vivat rex Adonias
26 me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium  Ioiadae et
Salomonem famulum tuum non vocavit
27 numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non  indicasti
servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei  regis post eum
28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae  cum
fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de  omni
angustia
30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens  Salomon
filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super  solium meum pro me
sic faciam hodie
31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens  vivat
dominus meus rex David in aeternum
32 dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et  Nathan
propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi  fuissent coram
rege
33 dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et  inponite
Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum  in Gion
34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in  regem super
Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex  Salomon
35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium  meum et
ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux  super Israhel et
super Iudam
36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic  loquatur
Dominus Deus domini mei regis
37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum  Salomone et
sublimius faciat solium eius a solio domini mei  regis David
38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias  filius
Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem  super mulam
regis David et adduxerunt eum in Gion
39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et  unxit
Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus  vivat rex
Salomon
40 et ascendit universa multitudo post eum et populus  canentium
tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra  ad clamorem eorum
41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo  iamque
convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait  quid sibi
vult clamor civitatis tumultuantis
42 adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis  venit cui
dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona  nuntians
43 responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster  rex
David regem constituit Salomonem
44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et  Banaiam
filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt  eum super mulam
regis
45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in  Gion et
ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est  vox quam
audistis
46 sed et Salomon sedit super solio regni
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi  David
dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum  et
magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex  in lectulo
suo
48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel  qui
dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
49 territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant  ab
Adonia et ivit unusquisque in viam suam
50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque  cornu
altaris
51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem
Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex  Salomon
quod non interficiat servum suum gladio
52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus  quidem
capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit  in eo
morietur
53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus
adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam

Primo libro dei Re 2
1 adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque
Salomoni filio suo dicens
2 ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius  et
custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et  testimonia
sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas  universa quae facis et
quocumque te verteris
4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me  dicens si
custodierint filii tui viam suam et ambulaverint  coram me in veritate
in omni corde suo et in omni anima sua non  auferetur tibi vir de
solio Israhel
5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae  fecerit
duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et  Amasa filio
Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in  pace et posuit
cruorem proelii in balteo suo qui erat circa  lumbos eius et in
calciamento suo quod erat in pedibus eius
6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem  eius
pacifice ad inferos
7 sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque
comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a  facie
Absalom fratris tui
8 habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de  Baurim qui
maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad  Castra sed quia
descendit mihi in occursum cum transirem  Iordanem et iuravi ei per
Dominum dicens non te interficiam  gladio
9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies  quae
facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
10 dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in
civitate David
11 dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta  anni
sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem  triginta tribus
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et  firmatum est
regnum eius nimis
13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem
Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui  respondit
pacificus
14 addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille
15 tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat  omnis
Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum  est fratris
mei a Domino enim constitutum est ei
16 nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem  meam
quae dixit ad eum loquere
17 et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare  tibi
quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
18 et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
19 venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei  pro
Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et  sedit
super thronum suum positus quoque est thronus matri regis  quae sedit
ad dexteram eius
20 dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne
confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas  est
ut avertam faciem tuam
21 quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
22 responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas  Abisag
Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim  frater meus
maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab  filium Sarviae
23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat  mihi
Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est  Adonias verbum
hoc
24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super  solium
David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus  est quia hodie
occidetur Adonias
25 misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui
interfecit eum et mortuus est
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad  agrum tuum
es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam  quia portasti arcam
Domini Dei coram David patre meo et  sustinuisti laborem in omnibus in
quibus laboravit pater meus
27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini  ut
impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in  Silo
28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post  Adoniam et
post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in  tabernaculum Domini
et adprehendit cornu altaris
29 nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in  tabernaculum
Domini et esset iuxta altare misitque Salomon  Banaiam filium Ioiadae
dicens vade interfice eum
30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit  rex
egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit  Banaias regi
sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec  respondit mihi
31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et  sepeli
et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab  a me et a
domo patris mei
32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia  interfecit
duos viros iustos melioresque se et occidit eos  gladio patre meo
David ignorante Abner filium Ner principem  militiae Israhel et Amasa
filium Iether principem exercitus  Iuda
33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput  seminis
eius in sempiternum David autem et semini eius et domui  et throno
illius sit pax usque in aeternum a Domino
34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum  interfecit
sepultusque est in domo sua in deserto
35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super  exercitum et
Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
36 misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi  domum
in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc  atque illuc
37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem  Cedron
scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput  tuum
38 dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus  meus rex
sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in  Hierusalem diebus
multis
39 factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad  Achis
filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod  servi eius
essent in Geth
40 et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad  Achis
ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
41 nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de
Hierusalem et redisset
42 et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum  tibi
per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris  huc et
illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus  sermo audivi
43 quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum  quod
praeceperam tibi
44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi  conscium est
cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit  Dominus malitiam tuam
in caput tuum
45 et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis  coram
Domino usque in sempiternum
46 iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus  percussit eum
et mortuus est

Primo libro dei Re 3
1 confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et  adfinitate
coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque  filiam eius et
adduxit in civitatem David donec conpleret  aedificans domum suam et
domum Domini et murum Hierusalem per  circuitum
2 et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum  erat
templum nomini Domini usque in die illo
3 dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David  patris
sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat  thymiama
4 abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat  excelsum
maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon  super altare
illud in Gabaon
5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula  quod vis
ut dem tibi
6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo
misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in  veritate et
iustitia et recto corde tecum custodisti ei  misericordiam tuam
grandem et dedisti ei filium sedentem super  thronum eius sicut et
hodie
7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David  patre
meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et  introitum meum
8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi  infiniti
qui numerari et supputari non potest prae multitudine
9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum  tuum et
discernere inter malum et bonum quis enim potest  iudicare populum
istum populum tuum hunc multum
10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem  huiuscemodi
postulasset
11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non  petisti
tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum  tuorum sed
postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor  sapiens et
intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui  fuerit nec post
te surrecturus sit
13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet  et
gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro  diebus
14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta  mea et
mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam  dies tuos
15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium  cumque
venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et  obtulit
holocausta et fecit victimas pacificas et grande  convivium universis
famulis suis
16 tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem  steteruntque coram
eo
17 quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec  habitabamus in
domo una et peperi apud eam in cubiculo
18 tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et  eramus
simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis  duabus
19 mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens  quippe
oppressit eum
20 et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum  de
latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu  suo suum
autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
21 cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit  mortuus
quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse  meum quem
genueram
22 responditque altera mulier non est ita sed filius tuus  mortuus est
meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris  filius quippe meus
vivit et filius tuus mortuus est atque in  hunc modum contendebant
coram rege
23 tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus  mortuus
est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est  et filius meus
vivit
24 dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent  gladium
coram rege
25 dividite inquit infantem vivum in duas partes et date  dimidiam
partem uni et dimidiam partem alteri
26 dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota  sunt
quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date  illi infantem
vivum et nolite interficere eum contra illa  dicebat nec mihi nec tibi
sit dividatur
27 respondens rex ait date huic infantem vivum et non  occidatur haec
est mater eius
28 audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex  et
timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad  faciendum iudicium

Primo libro dei Re 4
1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud  a
commentariis
4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et  Abiathar
sacerdotes
5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud  filius
Nathan sacerdos amicus regis
6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super  tributa
7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem  Israhel qui
praebebant annonam regi et domui eius per singulos  enim menses in
anno singuli necessaria ministrabant
8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon  Bethanan
10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam  Salomonis
habebat uxorem
12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam  Bethsan
quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan  usque Abelmeula e
regione Iecmaan
13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse  in
Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan
sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras  aereas
14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam  Salomonis
in coniugio
16 Baana filius Usi in Aser et in Balod
17 Iosaphat filius Pharue in Isachar
18 Semei filius Hela in Beniamin
19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis  Amorrei et Og
regis Basan super omnia quae erant in illa terra
20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in  multitudine
comedentes et bibentes atque laetantes
21 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut  a
flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti  offerentium sibi
munera et servientium ei cunctis diebus vitae  eius
22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori
similae et sexaginta chori farinae
23 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum  arietes
excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et  avium
altilium
24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen  quasi a
Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et  habebat pacem
ex omni parte in circuitu
25 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo  unusquisque sub
vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee  cunctis diebus
Salomonis
26 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum  currulium
et duodecim milia equestrium
27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et  necessaria
mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant  in tempore suo
28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant  in locum
ubi erat rex iuxta constitutum sibi
29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam  nimis
et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore  maris
30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium  Orientalium
et Aegyptiorum
31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan  Ezraita et
Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat  nominatus in universis
gentibus per circuitum
32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt  carmina
eius quinque et mille
33 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque  ad
hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis  et
volucribus et reptilibus et piscibus
34 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam  Salomonis
et ab universis regibus terrae qui audiebant  sapientiam eius

Primo libro dei Re 5
1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit  enim
quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus  fuerat Hiram
David omni tempore
2 misit autem et Salomon ad Hiram dicens
3 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit  aedificare
domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia  per circuitum
donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
4 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non  est Satan
neque occursus malus
5 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei  sicut
locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus  quem dabo pro
te super solium tuum ipse aedificabit domum  nomini meo
6 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi  mei
sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo  tibi
quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo  meo vir
qui noverit ligna caedere sicut Sidonii
7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde  et ait
benedictus Dominus hodie qui dedit David filium  sapientissimum super
populum hunc plurimum
8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque  mandasti mihi
ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis  cedrinis et abiegnis
9 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea  in
ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et  adplicabo
ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi  ut detur cibus
domui meae
10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna  iuxta
omnem voluntatem eius
11 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum  tritici in
cibum domui eius et viginti choros purissimi olei  haec tribuebat
Salomon Hiram per annos singulos
12 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est  ei et
erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus  ambo
13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat  indictio
triginta milia virorum
14 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos
vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et  Adoniram
erat super huiuscemodi indictione
15 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera
portabant et octoginta milia latomorum in monte
16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero  trium
milium et trecentorum praecipientium populo et his qui  faciebant opus
17 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides  pretiosos in
fundamentum templi et quadrarent eos
18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram  porro
Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam  domum

Primo libro dei Re 6
1 factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno  egressionis
filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto  mense zio ipse est
mensis secundus regis Salomonis super  Israhel aedificare coepit domum
Domino
2 domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat  sexaginta
cubitos in longitudine et viginti cubitos in  latitudine et triginta
cubitos in altitudine
3 et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis  iuxta
mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos  latitudinis ante
faciem templi
4 fecitque in templo fenestras obliquas
5 et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit  latera in
circuitu
6 tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat  latitudinis et
medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et  tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis trabes  autem posuit in domo per
circuitum forinsecus ut non hererent  muris templi
7 domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque  perfectis
aedificata est et malleus et securis et omne  ferramentum non sunt
audita in domo cum aedificaretur
8 ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per  cocleam
ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum
laquearibus cedrinis
10 et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
11 et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
12 domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis  et
iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea  gradiens per ea
firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad  David patrem tuum
13 et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam  populum
meum Israhel
14 igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
15 et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis  cedrinis a
pavimento domus usque ad summitatem parietum et  usque ad laquearia
operuit lignis intrinsecus et texit  pavimentum domus tabulis abiegnis
16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem  templi
tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit  interiorem
domum oraculi in sanctum sanctorum
17 porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus  oraculi
18 et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens  tornaturas
suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes  omnia cedrinis
tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere  poterat in pariete
19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut
poneret ibi arcam foederis Domini
20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et  viginti
cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et  operuit illud
atque vestivit auro purissimo sed et altare  vestivit cedro
21 domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et  adfixit
lamminas clavis aureis
22 nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et  totum
altare oraculi texit auro
23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem
cubitorum altitudinis
24 quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala  cherub
altera id est decem cubitos habentes a summitate alae  usque ad alae
alterius summitatem
25 decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et  opus
unum erat in duobus cherubin
26 id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et
similiter cherub secundus
27 posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant  autem
alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala  cherub secundi
tangebat parietem alterum alae autem alterae in  media parte templi se
invicem contingebant
28 texit quoque cherubin auro
29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis  celaturis
et torno et fecit in eis cherubin et palmas et  picturas varias quasi
prominentes de pariete et egredientes
30 sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et  extrinsecus
31 et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum  postesque
angulorum quinque
32 et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam
cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et  texit
ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera  auro
33 fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum
quadrangulatos
34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque  ostium
duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
35 et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes
operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
36 et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum  politorum
et uno ordine lignorum cedri
37 anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
38 et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus  perfecta est
domus in omni opere suo et in universis  utensilibus aedificavitque
eam annis septem

Primo libro dei Re 7
1 domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad  perfectum
usque perduxit
2 aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum
longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta
cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas  cedrinas
ligna quippe cedrina exciderat in columnas
3 et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae  quadraginta
quinque columnis sustentabatur unus autem ordo  habebat columnas
quindecim
4 contra se invicem positas
5 et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas  et super
columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
6 et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum  longitudinis et
triginta cubitorum latitudinis et alteram  porticum in facie maioris
porticus et columnas et epistylia  super columnas
7 porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit  lignis
cedrinis a pavimento usque ad summitatem
8 et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media  porticu
simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam  uxorem duxerat
Salomon tali opere quali et hanc porticum
9 omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque  mensuram tam
intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a  fundamento usque ad
summitatem parietum et intrinsecus usque ad  atrium maius
10 fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis  decem
sive octo cubitorum
11 et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
12 et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis  et
unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini  interiori
et in porticu domus
13 misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
14 filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio  artificem
aerarium et plenum sapientia et intellegentia et  doctrina ad
faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad  regem Salomonem fecit
omne opus eius
15 et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum  altitudinis
columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat  columnam utramque
16 duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita  columnarum
fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum  unum et quinque
cubitorum altitudinis capitellum alterum
17 et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro  opere
contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat  septena
versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula  in capitello
altero
18 et perfecit columnas et duos ordines per circuitum  retiaculorum
singulorum ut tegerent capitella quae erant super  summitatem
malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi  opere
lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
20 et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper  iuxta
mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem  ducenti
ordines erant in circuitu capitelli secundi
21 et statuit duas columnas in porticum templi cumque  statuisset
columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin  similiter erexit columnam
secundam et vocavit nomen eius Booz
22 et super capita columnarum opus in modum lilii posuit  perfectumque
est opus columnarum
23 fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad  labium
rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et  resticula
triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis  ambiens
mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant  fusiles
25 et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant  ad
aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres  ad
orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora  universa
intrinsecus latitabant
26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius  quasi
labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos  capiebat
27 et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis  bases
singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium  cubitorum
altitudinis
28 et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter
iuncturas
29 et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin  et in
iuncturis similiter desuper et subter leones et boves  quasi lora ex
aere dependentia
30 et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per  quattuor
partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se  invicem
respectantes
31 os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et  quod
forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum  pariterque
habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem  columnarum variae
celaturae erant et media intercolumnia  quadrata non rotunda
32 quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant
coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et  semis
33 tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et  axes earum
et radii et canti et modioli omnia fusilia
34 nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis  unius ex
ipsa basi fusiles et coniuncti erant
35 in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii  cubiti
ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens  celaturas suas
et scalpturas varias ex semet ipso
36 scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in
angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem  stantis
hominis ut non celata sed adposita per circuitum  viderentur
37 in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura  scalpturaque
consimili
38 fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos  capiebat luter
unus eratque quattuor cubitorum singulosque  luteres per singulas id
est decem bases posuit
39 et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi  et
quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem  templi
contra orientem ad meridiem
40 fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit  omne
opus regis Salomonis in templo Domini
41 columnas duas et funiculos capitulorum super capitella  columnarum
duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos  qui erant super
capita columnarum
42 et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos  versus
malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos  funiculos
capitellorum qui erant super capita columnarum
43 et bases decem et luteres decem super bases
44 et mare unum et boves duodecim subter mare
45 et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram  regi
Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
46 in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa  terra
inter Socchoth et Sarthan
47 et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem  nimiam non
erat pondus aeris
48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et  mensam
super quam ponerentur panes propositionis auream
49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad  sinistram
contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores  et lucernas
desuper aureas et forcipes aureos
50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et  turibula de
auro purissimo et cardines ostiorum domus  interioris sancti sanctorum
et ostiorum domus templi ex auro  erant
51 et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini  et
intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et  aurum et
vasa reposuitque in thesauris domus Domini

Primo libro dei Re 8
1 tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus  tribuum
et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem  in Hierusalem
ut deferrent arcam foederis Domini de civitate  David id est de Sion
2 convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense  hethanim
in sollemni die ipse est mensis septimus
3 veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes  arcam
4 et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et  omnia vasa
sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea  sacerdotes et
Levitae
5 rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat  ad eum
gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et  boves absque
aestimatione et numero
6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum  in
oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin
7 siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et  protegebant
arcam et vectes eius desuper
8 cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris
sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui  et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
9 in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas
posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum
filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti
10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario  nebula
implevit domum Domini
11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter  nebulam
impleverat enim gloria Domini domum Domini
12 tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula
13 aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum  solium
tuum in sempiternum
14 convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae  Israhel
omnis enim ecclesia Israhel stabat
15 et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore  suo ad
David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens
16 a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi
civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus  et
esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum  meum
Israhel
17 voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini  Dei
Israhel
18 et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde  tuo
aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente  tractans
19 verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui  egredietur
de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo
20 confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique  pro
David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus  est
Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
21 et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod
percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra  Aegypti
22 stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu  ecclesiae
Israhel et expandit manus suas in caelum
23 et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in  caelo
desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et  misericordiam
servis tuis qui ambulant coram te in toto corde  suo
24 qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei  ore
locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat
25 nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David  patri
meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir  coram me qui
sedeat super thronum Israhel ita tamen si  custodierint filii tui viam
suam ut ambulent coram me sicut tu  ambulasti in conspectu meo
26 et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es  servo tuo
David patri meo
27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si  enim
caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto  magis domus
haec quam aedificavi
28 sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine  Deus
meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram  te hodie
29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die  super domum
de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias  orationem qua orat te
servus tuus in loco isto
30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel
quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco  habitaculi tui
in caelo et cum exaudieris propitius eris
31 si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod  iuramentum
quo teneatur adstrictus et venerit propter  iuramentum coram altari
tuo in domum tuam
32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos  condemnans
impium et reddens viam suam super caput eius  iustificansque iustum et
retribuens ei secundum iustitiam suam
33 si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia  peccaturus est
tibi et agentes paenitentiam et confitentes  nomini tuo venerint et
oraverint et deprecati te fuerint in  domo hac
34 exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et  reduces
eos in terram quam dedisti patribus eorum
35 si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata  eorum et
orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo  et a peccatis
suis conversi fuerint propter adflictionem suam
36 exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et  populi
tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent  et da pluviam
super terram tuam quam dedisti populo tuo in  possessionem
37 fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut  corruptus aer
aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et  inimicus eius portas
obsidens omnis plaga universa infirmitas
38 cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini  de
populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et  expanderit
manus suas in domo hac
39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et  repropitiaberis et
facies ut des unicuique secundum omnes vias  suas sicut videris cor
eius quia tu nosti solus cor omnium  filiorum hominum
40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem  terrae
quam dedisti patribus nostris
41 insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum
venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim  nomen
tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum
42 extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc
43 tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies  omnia
pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi  populi
terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et  probent quia
nomen tuum invocatum est super domum hanc quam  aedificavi
44 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos  suos per
viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam  civitatis quam
elegisti et contra domum quam aedificavi nomini  tuo
45 et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et  facies
iudicium eorum
46 quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet  et
iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint  in terram
inimicorum longe vel prope
47 et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis  et
conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes  peccavimus
inique egimus impie gessimus
48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota  anima sua
in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt  et oraverint te
contra viam terrae suae quam dedisti patribus  eorum et civitatis quam
elegisti et templi quod aedificavi  nomini tuo
49 exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum  et
preces et facies iudicium eorum
50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus
iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis
misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut  misereantur eis
51 populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de  terra
Aegypti de medio fornacis ferreae
52 ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et  populi tui
Israhel et exaudias eos in universis pro quibus  invocaverint te
53 tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis  populis
terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando  eduxisti patres
nostros de Aegypto Domine Deus
54 factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem
orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris  Domini
utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat  ad caelum
55 stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna  dicens
56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel  iuxta
omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo  ex omnibus
bonis quae locutus est per Mosen servum suum
57 sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus  nostris
non derelinquens nos neque proiciens
58 sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis  viis
eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia  quaecumque
mandavit patribus nostris
59 et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram  Domino
adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat  iudicium
servo suo et populo suo Israhel per singulos dies
60 et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et  non
est ultra absque eo
61 sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut
ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et  hodie
62 igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas  coram
Domino
63 mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino  boum
viginti duo milia ovium centum viginti milia et  dedicaverunt templum
Domini rex et filii Israhel
64 in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante  domum
Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et  adipem
pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino  minus erat et
capere non poterat holocausta et sacrificium et  adipem pacificorum
65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et  omnis
Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad  rivum
Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem  diebus id est
quattuordecim diebus
66 et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi  profecti
sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde  super omnibus bonis
quae fecerat Dominus David servo suo et  Israhel populo suo

Primo libro dei Re 9
1 factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus  Domini et
aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat  facere
2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon
3 dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et  deprecationem
tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi  domum hanc quam
aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in  sempiternum et erunt oculi
mei et cor meum ibi cunctis diebus
4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus  in
simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae  praecepi
tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris
5 ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut  locutus
sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo  vir de solio
Israhel
6 si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non
sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas
proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et
adoraveritis eos
7 auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et  templum quod
sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo  eritque Israhel in
proverbium et in fabulam cunctis populis
8 et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam
stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae  huic et
domui huic
9 et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui  eduxit
patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos  alienos et
adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus  super eos omne
malum hoc
10 expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon  duas
domos id est domum Domini et domum regis
11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna  et
aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram  viginti
oppida in terra Galileae
12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae  dederat ei
Salomon et non placuerunt ei
13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
15 haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad  aedificandam
domum Domini et domum suam et Mello et murum  Hierusalem et Eser et
Mageddo et Gazer
16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam  igni
et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit  eam in
dote filiae suae uxori Salomonis
17 aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18 et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
19 et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro  munivit
et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque  ei placuit ut
aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni  terra potestatis
suae
20 universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et
Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel
21 horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non  potuerant
filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios  usque ad diem
hanc
22 de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire  quemquam
sed erant viri bellatores et ministri eius et  principes et duces et
praefecti curruum et equorum
23 erant autem principes super omnia opera Salomonis  praepositi
quingenti quinquaginta qui habebant subiectum  populum et statutis
operibus imperabant
24 filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum  suam
quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello
25 offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas super altare quod  aedificaverat
Domino et adolebat thymiama coram Domino  perfectumque est templum
26 classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est  iuxta
Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea
27 misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et  gnaros
maris cum servis Salomonis
28 qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum  quadringentorum
viginti talentorum detulerunt ad regem  Salomonem

Primo libro dei Re 10
1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini  venit
temptare eum in enigmatibus
2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis
portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas  pretiosas
venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae  habebat in corde
suo
3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit  sermo
qui regem posset latere et non responderet ei
4 videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et  domum quam
aedificaverat
5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae
offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum
6 dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea
7 super sermonibus tuis et super sapientia tua et non  credebam
narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis  et probavi quod
media pars mihi nuntiata non fuerit maior est  sapientia et opera tua
quam rumor quem audivi
8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te  semper et
audiunt sapientiam tuam
9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te  super
thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in  sempiternum et
constituit te regem ut faceres iudicium et  iustitiam
10 dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata  multa nimis
et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata  tam multa quam ea
quae dedit regina Saba regi Salomoni
11 sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit  ex Ophir
ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
12 fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et  domus
regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata  huiuscemodi
ligna thyina neque visa usque in praesentem diem
13 rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et  petivit
ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio  quae reversa
est et abiit in terram suam cum servis suis
14 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri
15 excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant  et
negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges  Arabiae
ducesque terrae
16 fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro  sescentos auri
siclos dedit in lamminas scuti unius
17 et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri  unam
peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani
18 fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et  vestivit eum
auro fulvo nimis
19 qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in  parte
posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile  et duo
leones stabant iuxta manus singulas
20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque  inde non
est factum tale opus in universis regnis
21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant  aurea et
universa supellex domus saltus Libani de auro  purissimo non erat
argentum nec alicuius pretii putabatur in  diebus Salomonis
22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per  tres annos
ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum  dentes elefantorum et
simias et pavos
23 magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae
divitiis et sapientia
24 et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret
sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
25 et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea  vestes et
arma bellica aromata quoque et equos et mulos per  annos singulos
26 congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei  mille
quadringenti currus et duodecim milia equitum et  disposuit eos per
civitates munitas et cum rege in Hierusalem
27 fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem  quanta
lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi  sycomoros quae
nascuntur in campestribus
28 et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa  negotiatores
enim regis emebant de Coa et statuto pretio  perducebant
29 egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis  argenti et
equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti  reges Hettheorum
et Syriae equos venundabant

Primo libro dei Re 11
1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam  quoque
Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et  Sidonias et
Chettheas
2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non
ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras  certissimo
enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum  his itaque
copulatus est Salomon ardentissimo amore
3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et  concubinae
trecentae et averterunt mulieres cor eius
4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius  ut
sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum  Domino Deo
suo sicut cor David patris eius
5 sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch  idolum
Ammanitarum
6 fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non  adimplevit
ut sequeretur Dominum sicut pater eius
7 tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte  qui est
contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon
8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis  alienigenis quae
adolebant tura et immolabant diis suis
9 igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens  eius a
Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo
10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et  non
custodivit quae mandavit ei Dominus
11 dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et  non
custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi  disrumpens
scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
12 verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem  tuum de
manu filii tui scindam illud
13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo  propter
David servum meum et Hierusalem quam elegi
14 suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum  de
semine regio qui erat in Edom
15 cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab  princeps
militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et  occidisset omne
masculinum in Idumea
16 sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel  donec
interimerent omne masculinum in Idumea
17 fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum  eo ut
ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
18 cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan  tuleruntque secum
viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad  Pharaonem regem Aegypti
qui dedit ei domum et cibos constituit  et terram delegavit
19 et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut  daret ei
uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
20 genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum  Tafnes
in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud  Pharaonem cum filiis
eius
21 cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum  patribus suis
et mortuum esse Ioab principem militiae dixit  Pharaoni dimitte me ut
vadam in terram meam
22 dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras  ire ad
terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut  dimittas me
23 suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada  qui
fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
24 et congregavit contra eum viros et factus est princeps  latronum
cum interficeret eos David abieruntque Damascum et  habitaverunt ibi
et constituerunt eum regem in Damasco
25 eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et  hoc est
malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria
26 Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius  mater
erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit  manum contra
regem
27 et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon  aedificavit
Mello et coaequavit voraginem civitatis David  patris sui
28 erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque  Salomon
adulescentem bonae indolis et industrium constituerat  eum praefectum
super tributa universae domus Ioseph
29 factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur  de
Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via  opertus
pallio novo erant autem duo tantum in agro
30 adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat  scidit in
duodecim partes
31 et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim  dicit
Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu  Salomonis et
dabo tibi decem tribus
32 porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et
Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam  Sidoniorum
et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon  et non
ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me  et praecepta
mea et iudicia sicut David pater eius
34 nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum  cunctis
diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi  qui custodivit
mandata mea et praecepta mea
35 auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem  tribus
36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna  David servo
meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem  quam elegi ut
esset nomen meum ibi
37 te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat  anima tua
erisque rex super Israhel
38 si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et  ambulaveris in
viis meis et feceris quod rectum est coram me  custodiens mandata mea
et praecepta mea sicut fecit David  servus meus ero tecum et
aedificabo tibi domum fidelem quomodo  aedificavi David et tradam tibi
Israhel
39 et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis  diebus
40 voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et  aufugit
in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto  usque ad mortem
Salomonis
41 reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et  sapientia
eius ecce universa scripta sunt in libro verborum  Salomonis
42 dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem  Israhel
quadraginta anni sunt
43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in  civitate
David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo

Primo libro dei Re 12
1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat  omnis
Israhel ad constituendum eum regem
2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto  profugus a
facie regis Salomonis audita morte eius reversus est  de Aegypto
3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis
multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc  inminue
paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo  gravissimo quod
inposuit nobis et serviemus tibi
5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me  cumque
abisset populus
6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant  coram
Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis  consilium ut
respondeam populo
7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et  servieris et
petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos  verba lenia erunt
tibi servi cunctis diebus
8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit
adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi
9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam  populo huic
qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit  pater tuus super nos
10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic  loquere
populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus  adgravavit
iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos  minimus digitus meus
grossior est dorso patris mei
11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem  addam
super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego  autem caedam
scorpionibus
12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia  sicut
locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia
13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum  quod ei
dederant
14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater  meus
adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater  meus
cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus
15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat  Dominus
ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu  Ahiae Silonitae
ad Hieroboam filium Nabath
16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex  respondit ei
dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas  in filio Isai in
tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam  David et abiit Israhel
in tabernacula sua
17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in  civitatibus
Iuda regnavit Roboam
18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et
lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam  festinus
ascendit currum et fugit in Hierusalem
19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem
20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus  esset
Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et
constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est  quisquam
domum David praeter tribum Iuda solam
21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam  domum Iuda
et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum  virorum et
bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et  reduceret regnum
Roboam filio Salomonis
22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens
23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem  domum
Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens
24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra  fratres
vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a  me enim factum
est verbum hoc audierunt sermonem Domini et  reversi sunt de itinere
sicut eis praeceperat Dominus
25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et  habitavit
ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel
26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad  domum
David
27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo  Domini in
Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum  suum Roboam
regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum
28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit  eis
nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui  eduxerunt
te de terra Aegypti
29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan
30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad
adorandum vitulum usque in Dan
31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi  qui non
erant de filiis Levi
32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima  die
mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in  Iuda et
ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret  vitulis quos
fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes  excelsorum quae
fecerat
33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel  quintadecima
die mensis octavi quem finxerat de corde suo et  fecit sollemnitatem
filiis Israhel et ascendit super altare ut  adoleret incensum

Primo libro dei Re 13
1 et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel  Hieroboam
stante super altare et tus iaciente
2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare  altare
haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David  Iosias nomine et
immolabit super te sacerdotes excelsorum qui  nunc in te tura
succendunt et ossa hominum incendet super te
3 deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod  locutus est
Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis  qui in eo est
4 cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat  contra
altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens  adprehendite
eum et exaruit manus eius quam extenderat contra  eum nec valuit
retrahere eam ad se
5 altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta  signum
quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
6 et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et  ora pro
me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem  Domini et
reversa est manus regis ad eum et facta est sicut  prius fuerat
7 locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut  prandeas et
dabo tibi munera
8 responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem  domus
tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam  in loco
isto
9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis  non
comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua  venisti
10 abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo  venerat
in Bethel
11 prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem  venit
filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir  Dei illa die
in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et  narraverunt patri
suo
12 et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt  ei filii
sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
13 et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum  stravissent
ascendit
14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus  terebinthum
et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda  respondit ille ego
sum
15 dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
16 qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam  panem
nec bibam aquam in loco isto
17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens  non
comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per  viam qua
ieris
18 qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus  locutus
est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in  domum tuam et
comedat panem et bibat aquam fefellit eum
19 et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit  aquam
20 cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad  prophetam qui
reduxerat eum
21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec  dicit
Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non  custodisti mandatum
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco  in quo
praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam  non inferetur
cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
23 cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae  quem
reduxerat
24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat  cadaver
eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta  illum et leo
stabat iuxta cadaver
25 et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via  et
leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in  civitate
in qua prophetes senex ille habitabat
26 quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via  ait vir
Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum  Dominus leoni
et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini  quod locutus est ei
27 dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum  stravissent
28 et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et  asinum et
leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de  cadavere nec laesit
asinum
29 tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud  super asinum
et reversus intulit in civitatem prophetae senis  ut plangerent eum
30 et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum  heu
frater
31 cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus  fuero
sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est  iuxta ossa eius
ponite ossa mea
32 profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone  Domini contra
altare quod est in Bethel et contra omnia fana  excelsorum quae sunt
in urbibus Samariae
33 post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua  pessima sed
e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes  excelsorum
quicumque volebat implebat manum suam et fiebat  sacerdos excelsorum
34 et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa  est et
deleta de superficie terrae

Primo libro dei Re 14
1 in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam
2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne
cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est  Ahia
propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super  populum
hunc
3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas  mellis et
vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit  huic puero
4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo  et
venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia  caligaverant
oculi eius prae senectute
5 dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur  ut
consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec  loqueris ei cum
ergo illa intraret et dissimularet se esse quae  erat
6 audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et  ait
ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego  autem missus
sum ad te durus nuntius
7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia  exaltavi
te de medio populi et dedi te ducem super populum meum  Israhel
8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non  fuisti sicut
servus meus David qui custodivit mandata mea et  secutus est me in
toto corde suo faciens quod placitum esset in  conspectu meo
9 sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et  fecisti
tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam  provocares me
autem proiecisti post corpus tuum
10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et  percutiam
de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et  novissimum in
Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam  sicut mundari solet
fimus usque ad purum
11 qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos  canes qui
autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli  quia Dominus
locutus est
12 tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu  pedum
tuorum in urbem morietur puer
13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus  infertur
de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo  sermo bonus ad
Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam
14 constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui  percutiat
domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore
15 et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in  aqua et
evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus  eorum et
ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos  ut inritarent
Dominum
16 et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui  peccavit
et peccare fecit Israhel
17 surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa  cumque
illa ingrederetur limen domus puer mortuus est
18 et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta  sermonem
Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae  prophetae
19 reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et  quomodo
regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum  regum Israhel
20 dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt  et
dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro  eo
21 porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta  et
unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et  septem annis
regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit  Dominus ut poneret nomen
suum ibi ex omnibus tribubus Israhel  nomen autem matris eius Naama
Ammanites
22 et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum  super
omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae  peccaverant
23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos  super
omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam
24 sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes  abominationes
gentium quas adtrivit Dominus ante faciem  filiorum Israhel
25 in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex  Aegypti in
Hierusalem
26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et  universa
diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in  manu
ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium  domus regis
28 cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui  praeeundi
habebant officium et postea reportabant ad  armamentarium scutariorum
29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce  scripta
sunt in libro verborum dierum regum Iuda
30 fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus
31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est  cum eis
in civitate David nomen autem matris eius Naama  Ammanites et regnavit
Abiam filius eius pro eo

Primo libro dei Re 15
1 igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath  regnavit
Abiam super Iudam
2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius  Maacha filia
Absalom
3 ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat  ante eum
nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut  cor David patris
eius
4 sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in  Hierusalem
ut suscitaret filium eius post eum et staret  Hierusalem
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non  declinasset
ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae  suae excepto
sermone Uriae Hetthei
6 attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni  tempore
vitae eius
7 reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec  scripta
sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque  proelium inter Abiam
et inter Hieroboam
8 et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in  civitate
David regnavitque Asa filius eius pro eo
9 in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa  rex Iuda
10 et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen  matris eius
Maacha filia Absalom
11 et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David  pater eius
12 et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas  sordes
idolorum quae fecerant patres eius
13 insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in  sacris
Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque  specum eius et
confregit simulacrum turpissimum et conbusit in  torrente Cedron
14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum  erat cum
Deo cunctis diebus suis
15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat  in domum
Domini argentum et aurum et vasa
16 bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis  diebus
eorum
17 ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit  Rama ut
non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa  regis Iudae
18 tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat  in
thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit  illud in
manu servorum suorum et misit ad Benadad filium  Tabremmon filii Ezion
regem Syriae qui habitabat in Damasco  dicens
19 foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem  tuum ideo
misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias  et irritum
facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et  recedat a me
20 adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui  in
civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum  Maacha
et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
21 quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et  reversus est
in Thersa
22 rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit  excusatus et
tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus  aedificaverat Baasa et
extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et  Maspha
23 reliqua autem omnium sermonum Asa et universae  fortitudines eius
et cuncta quae fecit et civitates quas  extruxit nonne haec scripta
sunt in libro verborum dierum regum  Iuda verumtamen in tempore
senectutis suae doluit pedes
24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in  civitate
David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro  eo
25 Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno  secundo
Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
26 et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit  in viis
patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit  Israhel
27 insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar  et
percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum  siquidem
Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
28 interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis  Iuda et
regnavit pro eo
29 cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non  dimisit ne
unam quidem animam de semine eius donec deleret eum  iuxta verbum
Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae  Silonitis
30 propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus  peccare
fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat  Dominum Deum
Israhel
31 reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est  nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
32 fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis  diebus
eorum
33 anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia  super omnem
Israhel in Thersa viginti quattuor annis
34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam  et in
peccatis eius quibus peccare fecit Israhel

Primo libro dei Re 16
1 factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra  Baasa
dicens
2 pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super  populum
meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et  peccare fecisti
populum meum Israhel ut me inritares in  peccatis eorum
3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius  et
faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
4 qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes  et qui
mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres  caeli
5 reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia  eius
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum  Israhel
6 dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in  Thersa et
regnavit Hela filius eius pro eo
7 cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini  factum
esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne  malum quod
fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus  manuum suarum ut
fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam  occidit eum
8 anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius  Baasa super
Israhel in Thersa duobus annis
9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae  partis
equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus  in domo Arsa
praefecti Thersa
10 inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo  septimo
Asa regis Iuda et regnavit pro eo
11 cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit  omnem
domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem  et
propinquos et amicos eius
12 delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini  quod
locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
13 propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius  qui
peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum  Deum
Israhel in vanitatibus suis
14 reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec  scripta
sunt in libro verborum dierum regum Israhel
15 anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri  septem
diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon  urbem
Philisthinorum
16 cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit  sibi
regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super  Israhel in
die illa in castris
17 ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et
obsidebant Thersa
18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus  est
palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est
19 in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram  Domino et
ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo  fecit peccare
Israhel
20 reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et  tyrannidis
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum  regum Israhel
21 tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars  populi
sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum  regem et media
pars Amri
22 praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui  sequebatur
Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et  regnavit Amri
23 anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super  Israhel
duodecim annis in Thersa regnavit sex annis
24 emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et
aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat  nomine
Somer domini montis Samariae
25 fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est
nequiter super omnes qui fuerant ante eum
26 ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in  peccatis
eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret  Dominum Deum Israhel
in vanitatibus suis
27 reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit  nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
28 et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in  Samaria
regnavitque Ahab filius eius pro eo
29 Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno  tricesimo octavo
Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri  super Israhel in Samaria
viginti et duobus annis
30 et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super  omnes
qui fuerunt ante eum
31 nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii  Nabath
insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis  Sidoniorum et
abiit et servivit Baal et adoravit eum
32 et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in  Samaria
33 et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans  Dominum
Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante  eum
34 in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in  Abiram
primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo  posuit portas
eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in  manu Iosue filii Nun

Primo libro dei Re 17
1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab  vivit
Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis  his ros et
pluvia nisi iuxta oris mei verba
2 et factum est verbum Domini ad eum dicens
3 recede hinc et vade contra orientem et abscondere in  torrente
Charith qui est contra Iordanem
4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te  ibi
5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset  sedit in
torrente Charith qui est contra Iordanem
6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter  panem et
carnes vesperi et bibebat de torrente
7 post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super  terram
8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi  praecepi enim
ibi mulieri viduae ut pascat te
10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam  civitatis
apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit  eam dixitque da
mihi paululum aquae in vase ut bibam
11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius  dicens
adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo  panem nisi
quantum pugillus capere potest farinae in hydria et  paululum olei in
lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et  faciam illud mihi et
filio meo ut comedamus et moriamur
13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut  dixisti
verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula  subcinericium panem
parvulum et adfer ad me tibi autem et filio  tuo facies postea
14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non  deficiet
nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua  daturus est Dominus
pluviam super faciem terrae
15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et  illa et
domus eius et ex illa die
16 hydria farinae non defecit et lecythus olei non est  inminutus
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu  Heliae
17 factum est autem post verba haec aegrotavit filius  mulieris matris
familiae et erat languor fortis nimis ita ut  non remaneret in eo
halitus
18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus  es ad me
ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres  filium meum
19 et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu  illius et
portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit  super lectulum suum
20 et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne  viduam
apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut  interficeres filium
eius
21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus  vicibus
clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus  revertatur oro anima
pueri huius in viscera eius
22 exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri  intra
eum et revixit
23 tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in  inferiorem
domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit  filius tuus
24 dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir  Dei es
tu et verbum Domini in ore tuo verum est

Primo libro dei Re 18
1 post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno  tertio
dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super  faciem terrae
2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames  vehemens in
Samaria
3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias  autem
timebat Dominum valde
4 nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille  centum
prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et  pavit eos
pane et aqua
5 dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos  fontes
aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus  herbam et
salvare equos et mulos et non penitus iumenta  intereant
6 diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per  viam
unam et Abdias per viam alteram seorsum
7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum  cognovisset
eum cecidit super faciem suam et ait num tu es  domine mi Helias
8 cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
9 et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum  in manu
Ahab ut interficiat me
10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non  miserit
dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non  est hic
adiuravit regna singula et gentes eo quod minime  repperireris
11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in  locum quem
ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet  te et interficiet
me servus autem tuus timet Dominum ab  infantia sua
13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum
interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de  prophetis
Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in  speluncis et
paverim eos pane et aqua
14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut
interficiat me
15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum  sto quia
hodie apparebo ei
16 abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei  venitque Ahab
in occursum Heliae
17 et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel
18 et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui  qui
dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
19 verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel  in monte
Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta  prophetasque
lucorum quadringentos qui comedunt de mensa  Hiezabel
20 misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit  prophetas in
monte Carmeli
21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo  claudicatis in
duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si  autem Baal sequimini
illum et non respondit ei populus verbum
22 et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta  Domini solus
prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta  viri sunt
23 dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in  frusta
caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant  et ego faciam
bovem alterum et inponam super ligna ignemque non  subponam
24 invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen  Domini et
deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus  respondens omnis populus
ait optima propositio
25 dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum  et
facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum
vestrorum ignemque non subponatis
26 qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et  invocabant
nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal  exaudi nos et non
erat vox nec qui responderet transiliebantque  altare quod fecerant
27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens  clamate voce
maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in  diversorio est aut
in itinere aut certe dormit ut excitetur
28 clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum  suum
cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
29 postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus  venerat
tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox  neque aliquis
respondebat nec adtendebat orantes
30 dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se  populo
curavit altare Domini quod destructum fuerat
31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum  Iacob ad
quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen  tuum
32 et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque
aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
33 et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit  super
ligna
34 et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super  holocaustum
et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc  facite qui cum
fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum  facite feceruntque et
tertio
35 et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus  repleta est
36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens  Helias
propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie  ostende quia
tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta  praeceptum tuum feci
omnia verba haec
37 exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu  es
Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum
38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna  et
lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu  lambens
39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et  ait
Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
40 dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne  unus
quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos  Helias ad
torrentem Cison et interfecit eos ibi
41 et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus  multae
pluviae est
42 ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem  ascendit in
vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem  inter genua sua
43 et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare  qui cum
ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam  et rursum ait
illi revertere septem vicibus
44 in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium  hominis
ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et  descende ne
occupet te pluvia
45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli  contenebrati sunt
et nubes et ventus et facta est pluvia  grandis ascendens itaque Ahab
abiit in Hiezrahel
46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis
currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel

Primo libro dei Re 19
1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et  quomodo
occidisset universos prophetas gladio
2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi  faciant dii et
haec addant nisi hac hora cras posuero animam  tuam sicut animam unius
ex illis
3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat  voluntas
venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum
4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et  sederet
subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur  et ait
sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior  sum quam
patres mei
5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce  angelus
tetigit eum et dixit illi surge comede
6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas  aquae
comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum  dixitque illi
surge comede grandis enim tibi restat via
8 qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in  fortitudine
cibi illius quadraginta diebus et quadraginta  noctibus usque ad
montem Dei Horeb
9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo  Domini ad
eum dixitque illi quid hic agis Helia
10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo  exercituum quia
dereliquerunt pactum Domini filii Israhel  altaria tua destruxerunt et
prophetas tuos occiderunt gladio et  derelictus sum ego solus et
quaerunt animam meam ut auferant  eam
11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce  Dominus
transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes  et conterens
petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post  spiritum commotio
non in commotione Dominus
12 et post commotionem ignis non in igne Dominus et post  ignem
sibilus aurae tenuis
13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et  egressus
stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens  quid agis hic
Helia
14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo  exercituum quia
dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria  tua destruxerunt et
prophetas tuos occiderunt gladio et  derelictus sum ego solus et
quaerunt animam meam ut auferant  eam
15 et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per  desertum
in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem  super Syriam
16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum  autem
filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro  te
17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu  et qui
fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum  genua quae
non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit  eum osculans
manum
19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat  arantem
duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus  erat cumque
venisset Helias ad eum misit pallium suum super  illum
20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait  osculer oro
te patrem meum et matrem meam et sic sequar te  dixitque ei vade et
revertere quod enim meum erat feci tibi
21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et  in aratro
boum coxit carnes et dedit populo et comederunt  consurgensque abiit
et secutus est Heliam et ministrabat ei

Primo libro dei Re 20
1 porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum  et
triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens  pugnabat
contra Samariam et obsidebat eam
2 mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem
3 ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est  et
uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
4 responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex  tuus sum
ego et omnia mea
5 revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit  nos ad
te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios  tuos dabis
mihi
6 cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et  scrutabuntur
domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod  eis placuerit ponent
in manibus suis et auferent
7 vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait
animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad  me pro
uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non  abnui
8 dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum  non
audias neque adquiescas illi
9 respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi  omnia
propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc  autem rem
facere non possum
10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec  faciant
mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae  pugillis omnis
populi qui sequitur me
11 et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur  accinctus
aeque ut discinctus
12 factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et  reges
in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et
circumdederunt eam
13 et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait  haec
dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam  ecce ego
tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum  Dominus
14 et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per  pedisequos
principum provinciarum et ait quis incipiet  proeliari et ille dixit
tu
15 recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit  numerum
ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum  omnes filios
Israhel septem milia
16 et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus  in
umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium  eius
venerant
17 egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima  fronte
misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri  egressi sunt
de Samaria
18 at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos  sive ut
proelientur vivos eos capite
19 egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus
exercitus sequebatur
20 et percussit unusquisque virum qui contra se venerat  fugeruntque
Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque  Benadad rex Syriae in
equo cum equitibus
21 necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus  et
percussit Syriam plaga magna
22 accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et
confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex  Syriae
ascendet contra te
23 servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii  eorum
ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra  eos in
campestribus et obtinebimus eos
24 tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu  suo et
pone principes pro eis
25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et  equos
secundum equos pristinos et currus secundum currus quos  ante habuisti
et pugnabimus contra eos in campestribus et  videbis quod obtinebimus
eos credidit consilio eorum et fecit  ita
26 igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros  et
ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel
27 porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis  profecti
ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi  greges
caprarum Syri autem repleverunt terram
28 et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit  Dominus
quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est  deus vallium
dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua  et scietis quia ego
Dominus
29 dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies  septima
autem die commissum est bellum percusseruntque filii  Israhel de Syris
centum milia peditum in die una
30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et  cecidit
murus super viginti septem milia hominum qui  remanserant porro
Benadad fugiens ingressus est civitatem in  cubiculum quod erat intra
cubiculum
31 dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus  Israhel
clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris  et funiculos
in capitibus nostris et egrediamur ad regem  Israhel forsitan salvabit
animas nostras
32 accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in  capitibus
veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus  Benadad dicit
vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit  frater meus est
33 quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt  verbum ex
ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit  eis ite et
adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et  levavit eum in
currum suum
34 qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo  reddam et
plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in  Samaria et ego
foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et  dimisit eum
35 tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum  in
sermone Domini percute me at ille noluit percutere
36 cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a  me et
percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo  invenit eum leo
atque percussit
37 sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me  qui
percussit eum et vulneravit
38 abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit  aspersione
pulveris os et oculos suos
39 cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus  egressus
est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus  adduxit eum
quidam ad me et ait custodi virum istum qui si  lapsus fuerit erit
anima tua pro anima eius aut talentum  argenti adpendes
40 dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non
conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod  ipse
decrevisti
41 at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit  eum rex
Israhel quod esset de prophetis
42 qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum  dignum
morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et  populus tuus pro
populo eius
43 reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire  contemnens et
furibundus venit Samariam

Primo libro dei Re 21
1 post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui  erat in
Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae
2 locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam  ut
faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum  meam
daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius  putas
argenti pretium quanto digna est
3 cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem  hereditatem
patrum meorum tibi
4 venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super  verbo
quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens  non do tibi
hereditatem patrum meorum et proiciens se in  lectulum suum avertit
faciem ad parietem et non comedit panem
5 ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei  quid est
hoc unde anima tua contristata est et quare non  comedis panem
6 qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi  ei da
mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo  tibi vineam
pro ea et ille ait non do tibi vineam meam
7 dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis  es et
bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo  esto animo
ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
8 scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas  anulo eius
et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant  in civitate eius
et habitabant cum Naboth
9 litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et  sedere
facite Naboth inter primos populi
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et  falsum
testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite  eum et lapidate
sicque moriatur
11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui  habitabant
cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et  sicut scriptum erat
in litteris quas miserat ad eos
12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter  primos
populi
13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos  sedere contra
eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt  contra eum
testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo  et regi quam ob
rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus  interfecerunt
14 miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et  mortuus
est
15 factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et  mortuum
locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth  Hiezrahelitae qui
noluit tibi adquiescere et dare eam accepta  pecunia non enim vivit
Naboth sed mortuus est
16 quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit  et
descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam
17 factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
18 surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est  in
Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam
19 et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti  insuper et
possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in  loco hoc in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum  quoque sanguinem
20 et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui  dixit
inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in  conspectu Domini
21 ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua  et
interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et  ultimum in
Israhel
22 et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et  sicut
domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam  provocares et
peccare fecisti Israhel
23 sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes  comedent
Hiezabel in agro Hiezrahel
24 si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si  autem
mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
25 igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut  faceret
malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel  uxor sua
26 et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola  quae
fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum  Israhel
27 itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam  et
operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in  sacco et
ambulabat dimisso capite
28 factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
29 nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur  humiliatus est
mei causa non inducam malum in diebus eius sed  in diebus filii sui
inferam malum domui eius

Primo libro dei Re 22
1 transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et  Israhel
2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem  Israhel
3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra  sit
Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis  Syriae
4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth  Galaad
5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu  populus
meus et populus tuus unum sunt et equites mei et  equites tui dixitque
Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te  hodie sermonem Domini
6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos  circiter viros
et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad  bellandum an quiescere
qui responderunt ascende et dabit  Dominus in manu regis
7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam  ut
interrogemus per eum
8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem  possimus
interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat  mihi bonum sed
malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne  loquaris ita rex
9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei  festina
adducere Micheam filium Hiemla
10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque  in
solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae  Samariae et
universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et  ait
haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
12 omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende  in
Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu  regis
13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad  eum
dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi  praedicant sit
ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona
14 cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi  Dominus
hoc loquar
15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus  in Ramoth
Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit  ascende et vade
prospere et tradet Dominus in manu regis
16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut  non
loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
17 et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus  quasi oves
non habentes pastorem et ait Dominus non habent  dominum isti
revertatur unusquisque in domum suam in pace
18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi  quia non
prophetat mihi bonum sed semper malum
19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi  Dominum
sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli  adsistentem ei a
dextris et a sinistris
20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut  ascendat et
cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba  huiuscemodi et alius
aliter
21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait  ego
decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis  egredere et
fac ita
23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore  omnium
prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est  contra te
malum
24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit  Micheam in
maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini  et locutus est
tibi
25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris  cubiculum
intra cubiculum ut abscondaris
26 et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon  principem
civitatis et apud Ioas filium Ammelech
27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in  carcerem et
sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae  donec revertar in
pace
28 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est  locutus
Dominus in me et ait audite populi omnes
29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth  Galaad
30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere  proelium
et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit  habitum et
ingressus est bellum
31 rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta  duobus
dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam  nisi contra
regem Israhel solum
32 cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati  sunt quod
ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant  contra eum et
exclamavit Iosaphat
33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex  Israhel et
cessaverunt ab eo
34 unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam  dirigens et
casu percussit regem Israhel inter pulmonem et  stomachum at ille
dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me  de exercitu quia
graviter vulneratus sum
35 commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel  stabat in
curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat  autem sanguis
plagae in sinum currus
36 et praeco personuit in universo exercitu antequam sol  occumberet
dicens unusquisque revertatur in civitatem et in  terram suam
37 mortuus est autem rex et perlatus est Samariam  sepelieruntque
regem in Samaria
38 et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes
sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod  locutus
fuerat
39 reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus
eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit  nonne
scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel
40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias  filius
eius pro eo
41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno  quarto Ahab
regis Israhel
42 triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et  viginti et
quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris  eius Azuba filia
Salai
43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit  ex ea
fecitque quod rectum est in conspectu Domini
44 verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus  sacrificabat et
adolebat incensum in excelsis
45 pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
46 reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit  et
proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum  regum Iuda
47 sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus  Asa
patris eius abstulit de terra
48 nec erat tunc rex constitutus in Edom
49 rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent  in Ophir
propter aurum et ire non potuerunt quia confractae  sunt in Asiongaber
50 tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei  cum
servis tuis in navibus et noluit Iosaphat
51 dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in  civitate
David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo
52 Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel  in
Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque  super
Israhel duobus annis
53 et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via  patris sui
et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui  peccare fecit
Israhel




