Paralipomenon liber I (1Par.)
Primo libro delle Cronache 1
1 Adam Seth Enos
2 Cainan Malelehel Iared
3 Enoch Matusale Lamech
4 Noe Sem Ham et Iafeth
5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et  Sabathaca porro
filii Rechma Saba et Dadan
10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt  Philisthim et
Capthurim
13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
15 Evheumque et Aruceum et Asineum
16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum
17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et  Hul et
Gothor et Mosoch
18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in  diebus
eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
21 Aduram quoque et Uzal et Decla
22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
24 Sem Arfaxad Sale
25 Heber Phaleg Raau
26 Serug Nahor Thare
27 Abram iste est Abraham
28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel
29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth  et Cedar
et Adbeel et Mabsam
30 Masma et Duma Massa Adad et Thema
31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram  Iecsan
Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa  omnes
hii filii Cetthurae
34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et  Israhel
35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna  Amalech
37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam  filii
Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam  esset rex
super filios Israhel Bale filius Beor et nomen  civitatis eius Denaba
44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare  de
Bosra
45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de  terra
Themanorum
46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad  qui
percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius  Avith
47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de  Masreca
48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth  quae
iuxta amnem sita est
49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis  fuit
nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia  Matred filiae
Mezaab
51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt  dux
Thamna dux Alva dux Ietheth
52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon
53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom

Primo libro delle Cronache 2
1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et  Zabulon
2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue
Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram  Domino et
occidit eum
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo  filii
Iuda quinque
5 filii autem Phares Esrom et Hamul
6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et  Darda
simul quinque
7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto
anathematis
8 filii Ethan Azarias
9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et  Chalubi
10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson  principem
filiorum Iuda
11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab  tertium
Samaa
14 quartum Nathanahel quintum Raddai
15 sextum Asom septimum David
16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae  Abisai Ioab
et Asahel tres
17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether  Ismahelites
18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua  genuit
Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath  quae
peperit ei Ur
20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris  Galaad et
accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit  ei Segub
22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates  in
terra Galaad
23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos  eius
sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad  Ephrata
habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur  patrem Thecue
25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram
primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae  fuit
mater Onam
27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et  Iamin et
Achar
28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei  Nadab
et Abisur
29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et  Molid
30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est  autem Saled
absque liberis
31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan  genuit
Oholi
32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et  Iether
mortuus est absque liberis
33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii
Hieramehel
34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum  aegyptium
nomine Ieraa
35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus  eius ipse
est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit  Semmei
45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez  porro
Arran genuit Gezez
47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et  Saaph
48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et  patrem
Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal  pater
Cariathiarim
51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat  dimidium
requietionum
53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et  Semathei et
Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et  dimidium
requietionis Sarai
55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes  atque
resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei  qui venerunt
de calore patris domus Rechab

Primo libro delle Cronache 3
1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron
primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel  de
Abigail Carmelitide
2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur  quartum
Adoniam filium Aggith
3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore  sua
4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et  sex
mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in  Hierusalem
5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et  Nathan et
Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
6 Iebaar quoque et Elisama
7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt  sororem
Thamar
10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa  de hoc
quoque natus est Iosaphat
11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius
Ioatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus  Ioacim
tertius Sedecias quartus Sellum
16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit  Mosollam
Ananiam et Salomith sororem eorum
20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius  Raphaia
huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius  filius fuit
Sechenia
22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria  et
Naaria et Saphat sex numero
23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et  Iohanan
et Dalaia et Anani septem

Primo libro delle Cronache 4
1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai  et Laed
hae cognationes Sarathi
3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos  nomenque
sororis eorum Asalelphuni
4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii  Ur
primogeniti Ephrata patris Bethleem
5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari  isti
sunt filii Naara
7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii  Arum
9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius  vocavit
nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens  benedixeris
mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus  tua mecum et
feceris me a malitia non opprimi et praestitit  Deus quae precatus est
11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater  Esthon
12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem  urbis Naas
hii sunt viri Recha
13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel  Athath
14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem  vallis
Artificum ibi quippe artifices erant
15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem  filiique
Hela et Cenez
16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque  Mariam
et Sammai et Iesba patrem Esthamo
18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber  patrem
Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii  Beththiae filiae
Pharaonis quam accepit Mered
19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et  Esthamo
qui fuit de Machathi
20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et  filii
Iesi Zoeth et Benzoeth
21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa  et
cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et  Incendens
qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in  Leem haec autem
verba vetera
23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in  praesepibus
apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei  filius
eius
27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non  habuerunt
filios multos et universa cognatio non potuit  adaequare summam
filiorum Iuda
28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad
30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in  Saarim
hae civitates eorum usque ad regem David
32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et  Asan
civitates quinque
33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum  usque ad
Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et  Isimihel et
Banaia
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii  Semri
filii Samaia
38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in  domo
adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad  orientem
vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram  latissimam
et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de  stirpe Ham
41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in  diebus
Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et  habitatores
qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in  praesentem diem
habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas  ibidem pascuas reppererunt
42 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri  quingenti
habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam  et Ozihel filios
Iesi
43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant  Amalechitarum et
habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc

Primo libro delle Cronache 5
1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit
primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt
primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille
reputatus in primogenitum
2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de  stirpe eius
principes germinati sunt primogenita autem reputata  sunt Ioseph
3 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom  et
Charmi
4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius  eius
5 Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
6 Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex
Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
7 fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur  per
familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
8 porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse  habitavit in
Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
9 contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum  heremi
et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum  possidebat in
terra Galaad
10 in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et
interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis  eorum in
omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
11 filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan  usque
Selcha
12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in  Basan
13 fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum  Michahel et
Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber  septem
14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii  Michahel
filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in  familiis
suis
16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et  in
cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in  diebus
Hieroboam regis Israhel
18 filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri  bellatores
scuta portantes et gladios et tendentes arcum  eruditique ad proelia
quadraginta quattuor milia et septingenti  sexaginta procedentes ad
pugnam
19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum  Agareni et
universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt  cum proeliarentur
et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta  milia et
ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et  animas hominum
centum milia
22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
23 filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a  finibus
Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens  quippe
numerus erat
24 et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et  Iesi et
Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri  fortissimi et
potentes et nominati duces in familiis suis
25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post  deos
populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et
spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et  Gad et
dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor  et Ara et
fluvium Gozan usque ad diem hanc

Primo libro delle Cronache 6
1 filii Levi Gersom Caath Merari
2 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
3 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu  Eleazar
et Ithamar
4 Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
5 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
7 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
8 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
9 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
10 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est  in domo
quam aedificavit Salomon in Hierusalem
11 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
12 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
13 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
14 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
15 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam  et
Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
17 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
18 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
19 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi  secundum
familias eorum
20 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius  eius
21 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai  filius
eius
22 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir  filius eius
23 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
24 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius  Saul
filius eius
25 filii Helcana Amasai et Ahimoth
26 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
27 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
28 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
29 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius  eius Oza
filius eius
30 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
31 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini  ex quo
conlocata est arca
32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec
aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem  iuxta
ordinem suum in ministerio
33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis  Caath
Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
35 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
36 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
37 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
38 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
39 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph  filius
Barachiae filii Samaa
40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
41 filii Athnai filii Zara filii Adaia
42 filii Ethan filii Zamma filii Semei
43 filii Ieth filii Gersom filii Levi
44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius  Cusi
filii Abdi filii Maloch
45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
46 filii Amasai filii Bonni filii Somer
47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum
ministerium tabernaculi domus Domini
49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare
holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti  sanctorum
et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae  praecepit Moses servus
Dei
50 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees  filius eius
Abisue filius eius
51 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
52 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
53 Sadoc filius eius Achimaas filius eius
54 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum
scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte
contigerat
55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius  per
circuitum
56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum  Hebron et
Lobna et suburbana eius
58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et  Dabir
cum suburbanis suis
59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath  cum
suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes  civitates
tredecim per cognationes suas
61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex  dimidia
tribu Manasse in possessionem urbes decem
62 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar  et de
tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in  Basan urbes
tredecim
63 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et  de
tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates  duodecim
64 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et  suburbana earum
65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu  filiorum
Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas  vocaverunt
nominibus suis
66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque  civitates
in terminis eorum de tribu Ephraim
67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum  suburbanis suis
in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
69 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem  modum
70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius  Balaam et
suburbana eius his videlicet qui de cognatione  filiorum Caath reliqui
erant
71 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse  Gaulon
in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis  suis
72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum
suburbanis suis
73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis  suis
74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon  similiter
75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius  Amon
cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
77 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et  suburbana
eius et Thabor cum suburbanis suis
78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem  Iordanis
de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis  et Iasa cum
suburbanis suis
79 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum  suburbanis suis
80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et  Manaim
cum suburbanis suis
81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis  suis

Primo libro delle Cronache 7
1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et  Samuhel
principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola  viri
fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia  sescenti
3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et  Iohel et
Iesia quinque omnes principes
4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium  viri
fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores  et filios
5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi  ad
pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai  quinque
principes familiarum et ad pugnandum robustissimi  numerus autem eorum
viginti duo milia et triginta quattuor
8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et  Amri
et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii  filii Bochor
9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum  ad
bella fortissimi viginti milia et ducenti
10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et  Beniamin et
Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri
fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium  procedentes
12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum  filii Balaa
14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit  Machir
patrem Galaad
15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham  et
habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad  nataeque
sunt Salphaad filiae
16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius  Phares
porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et  Recem
17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir  filii
Manasse
18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et  Moola
19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath  filius eius
Elada filius eius Thaath filius eius et huius  filius Zabad
21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad  occiderunt
autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut  invaderent
possessiones eorum
22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt  fratres
eius ut consolarentur eum
23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit  filium et
vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius  ortus esset
24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron  inferiorem et
superiorem et Ozensara
25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est  Thaan
26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis  et
contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae  eius
Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach  et
filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his
habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror  eorum
31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater  Barzaith
32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa  sororem eorum
33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et  Amal
36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque  fortissimi
duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta  esset ad bellum
viginti sex milia

Primo libro delle Cronache 8
1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum  Ohora
tertium
2 Nuaha quartum et Rapha quintum
3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
4 Abisue quoque et Neman et Ahoe
5 sed et Gera et Sephuphan et Uram
6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in  Gabaa qui
translati sunt in Manath
7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit  Oza et
Ahiud
8 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et  Bara
uxores suas
9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et  Molchom
10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius  principes in
familiis suis
11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic  aedificavit Ono
et Lod et filias eius
13 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in  Aialon
hii fugaverunt habitatores Geth
14 et Haio et Sesac et Ierimoth
15 et Zabadia et Arod et Eder
16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
19 et Iacim et Zechri et Zabdi
20 et Helioenai et Selethai et Helihel
21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
22 et Iesphan et Heber et Helihel
23 et Abdon et Zechri et Hanan
24 et Anania et Ailam et Anathothia
25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
26 et Samsari et Sooria et Otholia
27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt  in
Hierusalem
29 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius  Maacha
30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et  Nadab
31 Gedor quoque et Ahio et Zacher
32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso  fratrum
suorum in Hierusalem cum fratribus suis
33 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit  Ionathan
et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et  Zamari
porro Zamari genuit Mosa
37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus  est
Elasa qui genuit Asel
38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru  Ismahel
Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us  secundus et
Eliphalet tertius
40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore  tendentes
arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad  centum
quinquaginta omnes hii filii Beniamin

Primo libro delle Cronache 9
1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum  scripta est
in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in  Babylonem propter
delictum suum
2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus  suis
Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis  Beniamin
de filiis quoque Ephraim et Manasse
4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de  filiis
Phares filii Iuda
5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti  nonaginta
7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia  filii
Asana
8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori  et
Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex  omnes
hii principes cognationum per domos patrum suorum
10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc  filii
Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et  Masaia
filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii  Mosollamoth filii
Emmer
13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille  septingenti
sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus  ministerii in domo Dei
14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii  Asebiu de
filiis Merari
15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius  Micha
filii Zechri filii Asaph
16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et  Barachia
filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis  Netophathi
17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et  frater eorum
Sellum princeps
18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem  observabant per
vices suas de filiis Levi
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum  fratribus
suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera  ministerii
custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum  per vices
castrorum Domini custodientes introitum
20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae  tabernaculi
testimonii
22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim  et
descripti in villis propriis quos constituerunt David et  Samuhel
videns in fide sua
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in
tabernaculo vicibus suis
24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad
occidentem ad aquilonem et ad austrum
25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in  sabbatis
suis de tempore usque ad tempus
26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum  et
erant super exedras et thesauros domus Domini
27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis  ut cum
tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum  enim et
inferebantur vasa et efferebantur
29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii  praeerant
similae et vino et oleo et turi et aromatibus
30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae  praefectus erat
eorum quae in sartagine frigebantur
32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant
propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in  exedris
morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio  deservirent
34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in
Hierusalem
35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen  uxoris
eius Maacha
36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner  et
Nadab
37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione  fratrum
suorum in Hierusalem cum fratribus suis
39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit  Ionathan et
Melchisuae et Abinadab et Esbaal
40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et  Zamri
et Zamri genuit Mosa
43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de  quo
ortus est Esel
44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru  Ismahel
Saria Obdia Anan hii filii Esel

Primo libro delle Cronache 10
1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri  Israhel
Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe
2 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et  filios eius
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae  filios Saul
3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum  sagittarii
et vulneraverunt iaculis
4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et  interfice
me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant  mihi noluit autem
armiger eius hoc facere timore perterritus  arripuit igitur Saul ensem
et inruit in eum
5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul  inruit
etiam ipse in gladium suum et mortuus est
6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius  pariter
concidit
7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in  campestribus
fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis  dereliquerunt urbes suas et
huc illucque dispersi sunt  veneruntque Philisthim et habitaverunt in
eis
8 die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum  invenerunt
Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque  nudassent
miserunt in terram suam ut circumferretur et  ostenderetur idolorum
templis et populis
10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput  adfixerunt
in templo Dagon
11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae  Philisthim
fecerunt super Saul
12 consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt  cadavera Saul
et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et  sepelierunt ossa eorum
subter quercum quae erat in Iabes et  ieiunaverunt septem diebus
13 mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod
praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non  custodierit
illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14 nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et
transtulit regnum eius ad David filium Isai

Primo libro delle Cronache 11
1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron  dicens os
tuum sumus et caro tua
2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu  eras qui
educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit  Dominus Deus tuus tu
pasces populum meum Israhel et tu eris  princeps super eum
3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron  et
iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum  regem super
Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in  manu Samuhel
4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est  Iebus
ubi erant Iebusei habitatores terrae
5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non  ingredieris huc
porro David cepit arcem Sion quae est civitas  David
6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit  princeps et
dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et  factus est princeps
7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est  civitas
David
8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum  Ioab autem
reliqua urbis extruxit
9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus  exercituum erat
cum eo
10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut  rex
fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus  est ad
Israhel
11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni  princeps
inter triginta iste levavit hastam suam super  trecentos vulneratos
una vice
12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat  inter tres
potentes
13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim  congregati
sunt ad locum illum in proelium et erat ager  regionis illius plenus
hordeo fugeratque populus a facie  Philisthinorum
14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque  percussisset
Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo  suo
15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram  in qua
erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim  fuerant
castrametati in valle Raphaim
16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in  Bethleem
17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi  aquam de
cisterna Bethleem quae est in porta
18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt  et
hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et  adtulerunt
ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit  illam Domino
19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et  sanguinem
virorum istorum bibam quia in periculo animarum  suarum adtulerunt
mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere  haec fecerunt tres
robustissimi
20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse  levavit
hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat  inter tres
nominatissimus
21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen  usque ad
tres primos non pervenerat
22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera
perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse
descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat  quinque
cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium  descendit ergo
ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat  manu et interfecit eum
hasta sua
24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres  robustos
nominatissimus
25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non  pervenerat
posuit autem eum David ad auriculam suam
26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan  filius
patrui eius de Bethleem
27 Semmoth Arorites Helles Phallonites
28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia
Pharathonites
32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites  Eliaba
Salabonites
33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
34 Ahiam filius Sachar Ararites
35 Eliphal filius Ur
36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii  Sarviae
40 Iras Iethreus Gareb Iethreus
41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo
triginta
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et  Iethma
Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

Primo libro delle Cronache 12
1 hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret  Saul
filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et  dirigentes
sagittas de fratribus Saul ex Beniamin
3 princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel  et
Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites
4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et  super
triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad  Gaderothites
5 Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia  Aruphites
6 Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim
7 Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor
8 sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in  deserto viri
robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum  et hastam facies
eorum quasi facies leonis et veloces quasi  capreae in montibus
9 Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius
10 Masmana quartus Hieremias quintus
11 Hetthi sextus Helihel septimus
12 Iohanan octavus Helzebad nonus
13 Hieremias decimus Bachannai undecimus
14 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum  militibus
praeerat et maximus mille
15 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando  inundare
consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui  morabantur in
vallibus ad orientalem plagam et occidentalem
16 venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in  quo
morabatur David
17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice  venistis ad me
ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si  autem insidiamini mihi
pro adversariis meis cum ego iniquitatem  in manibus non habeam videat
Deus patrum nostrorum et iudicet
18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et  ait tui
sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax  adiutoribus tuis
te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos  David et constituit
principes turmae
19 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat  cum
Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum  eis quia
inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum  dicentes
periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum  Saul
20 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum  de
Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad  et Heliu
et Salathi principes milium in Manasse
21 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes  enim
erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu
22 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum  ei
usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
23 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt  ad David
cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum  iuxta verbum
Domini
24 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia  octingenti
expediti ad proelium
25 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem  milia
centum
26 de filiis Levi quattuor milia sescenti
27 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria  milia
septingenti
28 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius  principes
viginti duo
29 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna  enim pars
eorum adhuc sequebatur domum Saul
30 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti  fortissimi robore
viri nominati in cognationibus suis
31 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia  singuli per
nomina sua venerunt ut constituerent regem David
32 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula  tempora
ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes  ducenti omnis
autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
33 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant  in acie
instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in  auxilium non
in corde duplici
34 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo  et
hasta triginta septem milia
35 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia  sescentorum
36 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes
quadraginta milia
37 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia  parte
tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti  milia
38 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde  perfecto
venerunt in Hebron ut constituerent regem David super  universum
Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde  erant ut rex fieret
David
39 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et  bibentes
praeparaverunt enim eis fratres sui
40 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et
Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et  bubus ad
vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum  boves arietes ad
omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel

Primo libro delle Cronache 13
1 iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus  et
universis principibus
2 et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino  Deo
nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres  nostros
reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes  et Levitas
qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad  nos
3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus  eam in
diebus Saul
4 et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat  enim sermo
omni populo
5 congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque  dum
ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
6 et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem  Cariathiarim quae
est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei  Domini sedentis super
cherubin ubi invocatum est nomen eius
7 inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo  Aminadab Oza
autem et fratres eius minabant plaustrum
8 porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni  virtute in
canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et  cymbalis et
tubis
9 cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum  suam ut
sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum  inclinaverat eam
10 iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo  quod
contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo
11 contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam  vocavit
locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
12 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me
introducere arcam Dei
13 et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in  civitatem David
sed avertit in domum Obededom Getthei
14 mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et  benedixit
Dominus domui eius et omnibus quae habebat

Primo libro delle Cronache 14
1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna  cedrina et
artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei  domum
2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem  super
Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum  eius Israhel
3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque  filios et
filias
4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu  et Sobab
Nathan et Salomon
5 Iebar et Helisu et Eliphaleth
6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae
7 Elisama et Baliada et Eliphaleth
8 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in  regem
super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent  eum quod cum
audisset David egressus est obviam eis
9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos  si
trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam  eos in
manu tua
11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi  David
et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti  dividuntur
aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius  Baalpharasim
12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in  valle
14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non  ascendas post
eos recede ab eis et venies contra illos ex  adverso pirorum
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum  tunc
egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut  percutiat
castra Philisthim
16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit  castra
Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et  Dominus
dedit pavorem eius super omnes gentes

Primo libro delle Cronache 15
1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit  locum
arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca  Dei
nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad
ministrandum sibi usque in aeternum
3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut  adferretur arca
Dei in locum suum quem praeparaverat ei
4 necnon et filios Aaron et Levitas
5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum  viginti
6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti  viginti
7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum  triginta
8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius  ducenti
9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum  duodecim
11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas  Urihel
Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum  leviticarum
sanctificamini cum fratribus vestris et adferte  arcam Domini Dei
Israhel ad locum qui ei praeparatus est
13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos  Dominus
sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent  arcam
Domini Dei Israhel
15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses  iuxta
verbum Domini umeris suis in vectibus
16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent  de
fratribus suis cantores in organis musicorum nablis  videlicet et
lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus  laetitiae
17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de  fratribus eius
Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari  fratribus eorum Ethan
filium Casaiae
18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et  Ben et
Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam  et Maasiam
et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom  et Ieihel
ianitores
19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis
concrepantes
20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani  et
Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et  Ieihel
et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad
praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
23 et Barachias et Helcana ianitores arcae
24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et  Zaccharias
et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis  coram arca Dei et
Obededom et Ahias erant ianitores arcae
25 igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad
deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam  foederis Domini
immolabantur septem tauri et septem arietes
27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae  qui
portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps  prophetiae inter
cantores David autem indutus erat etiam ephod  lineo
28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in  iubilo et
sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et  citharis
concrepantes
29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem  David
Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem  David
saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo

Primo libro delle Cronache 16
1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio
tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta  et
pacifica coram Deo
2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica  benedixit
populo in nomine Domini
3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem  tortam
panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo  similam
4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent  et
recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent  Dominum
Deum Israhel
5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel  et
Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et  Obededom
et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem  ut cymbalis
personaret
6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram  arca
foederis Domini
7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino  Asaph et
fratres eius
8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in  populis
adinventiones illius
9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium  Dominum
11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius  semper
12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et
iudiciorum oris eius
13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem  praecepit in
mille generationes
16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in  pactum
sempiternum
18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis  vestrae
19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum  alterum
21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis  reges
22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite  malignari
23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem  salutare eius
24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis  mirabilia
illius
25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis  super omnes
deos
26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium  in loco
eius
28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam  et
imperium
29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et  venite in
conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit  orbem
inmobilem
31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus  Dominus
regnavit
32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae  in eis
sunt
33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit  iudicare
terram
34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum  misericordia
eius
35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos  et erue
de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et  exultemus in
carminibus tuis
36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in  aeternum et
dicat omnis populus amen et hymnus Domino
37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et  fratres
eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per  singulos dies et
vices suas
38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom  filium
Idithun et Osa constituit ianitores
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram
tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
40 ut offerrent holocausta Domino super altare  holocaustomatis
iugiter mane et vespere iuxta omnia quae  scripta sunt in lege Domini
quam praecepit Israheli
41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos  unumquemque
vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in  aeternum misericordia
eius
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes  cymbala et
omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem  Idithun fecit
esse portarios
43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut
benediceret etiam domui suae

Primo libro delle Cronache 17
1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan  prophetam
ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis  Domini sub
pellibus est
2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac  Deus enim
tecum est
3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non  aedificabis
tu mihi domum ad habitandum
5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel  usque ad
hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in  tentorio
6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni  iudicum
Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et  dixi quare
non aedificastis mihi domum cedrinam
7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit  Dominus
exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem  ut esses dux
populi mei Israhel
8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes  inimicos tuos
coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum  qui celebrantur in
terra
9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit  in eo et
ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent  eos sicut a
principio
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et  humiliavi
universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod  aedificaturus sit
domum tibi Dominus
11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos  suscitabo
semen tuum post te quod erit de filiis tuis et  stabiliam regnum eius
12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque  in
aeternum
13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et  misericordiam
meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui  ante te fuit
14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in  sempiternum et
thronus eius erit firmissimus in perpetuum
15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam  sic
locutus est Nathan ad David
16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit  quis ego
sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi  talia
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque  locutus es
super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me  spectabilem
super omnes homines Domine Deus meus
18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris  servum tuum
et cognoveris eum
19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem
magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te  ex
omnibus quos audivimus auribus nostris
21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in  terra ad
quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum  sibi et
magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a  facie eius quem
de Aegypto liberarat
22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in  aeternum
et tu Domine factus es Deus eius
23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et  super domum
eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus  es
24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in  sempiternum et
dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus  David servi eius
permanens coram eo
25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut
aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut  oret
coram te
26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum  tanta
beneficia
27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram  te te
enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum

Primo libro delle Cronache 18
1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim  et
humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu  Philisthim
2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David  offerentes ei
munera
3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba  regionis Emath
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque  ad flumen Eufraten
4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia  equites ac
viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes  equos curruum
exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet  Adadezer
regi Suba sed et huius percussit David viginti duo  milia virorum
6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi  et
offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae  perrexerat
7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi  Adadezer et
adtulit eas in Hierusalem
8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum  de quo
fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet  David omnem
exercitum Adadezer regis Suba
10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab  eo pacem
et congratularetur ei eo quod expugnasset et  percussisset Adadezer
adversarius quippe Thou erat Adadezer
11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit  rex David
Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis  gentibus tam de
Idumea et Moab et filiis Ammon quam de  Philisthim et Amalech
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle  Salinarum decem
et octo milia
13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David
salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat  iudicium
atque iustitiam cuncto populo suo
15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat  filius
Ahilud a commentariis
16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar  sacerdotes
et Susa scriba
17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et  Felethi
porro filii David primi ad manum regis

Primo libro delle Cronache 19
1 accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et  regnaret
filius eius pro eo
2 dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas  praestitit
enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios  ad consolandum
eum super morte patris sui qui cum pervenissent  in terram filiorum
Ammon ut consolarentur Hanon
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan  putas quod
David honoris causa in patrem tuum miserit qui  consolentur te nec
animadvertis quod ut explorent et  investigent et scrutentur terram
tuam venerint ad te servi eius
4 igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit  tunicas
eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos
5 qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum  eorum
grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut  manerent in
Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc  reverterentur
6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David  tam Hanon
quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti  ut conducerent
sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba  currus et equites
7 conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha  cum populo
eius qui cum venissent castrametati sunt e regione  Medaba filii
quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt  ad bellum
8 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum  virorum
fortium
9 egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam  civitatis
reges autem qui ad auxilium venerant separatim in  agro steterunt
10 igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post  tergum contra
se fieri elegit viros fortissimos de universo  Israhel et perrexit
contra Syrum
11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris  sui et
perrexerunt contra filios Ammon
12 dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem
superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
13 confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro  urbibus
Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum  est faciet
14 perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum  ad
proelium et fugavit eos
15 porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque
fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem  reversusque
est etiam Ioab in Hierusalem
16 videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit  nuntios et
adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem  princeps militiae
Adadezer erat dux eorum
17 quod cum nuntiatum esset David congregavit universum  Israhel et
transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex  adverso aciem illis
contra pugnantibus
18 fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris  septem
milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach  exercitus
principem
19 videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos
transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria
auxilium praebere filiis Ammon

Primo libro delle Cronache 20
1 factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent  reges ad
bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur  militiae et
vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et  obsedit Rabba porro
David manebat in Hierusalem quando Ioab  percussit Rabba et destruxit
eam
2 tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit  in ea
auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque  sibi inde
diadema manubias quoque urbis plurimas tulit
3 populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos  tribulas et
trahas et ferrata carpenta transire ita ut  dissicarentur et
contererentur sic fecit David cunctis urbibus  filiorum Ammon et
reversus est cum omni populo suo in  Hierusalem
4 post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos  in quo
percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim  et humiliavit
eos
5 aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo
percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath  Getthei
cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
6 sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo  longissimus
habens digitos senos id est simul viginti quattuor  qui et ipse de
Rapha fuerat stirpe generatus
7 hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius  Sammaa
fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui  ceciderunt in manu
David et servorum eius

Primo libro delle Cronache 21
1 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David  ut
numeraret Israhel
2 dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et  numerate
Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum  ut sciam
3 responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum  quam sunt
nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc  quaerit dominus
meus quod in peccatum reputetur Israheli
4 sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et  circuivit
universum Israhel et reversus est Hierusalem
5 deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus  est omnis
Israhel numerus mille milia et centum milia virorum  educentium
gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia  bellatorum
6 nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus  exsequeretur
regis imperium
7 displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel
8 dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro  aufer
iniquitatem servi tui quia insipienter egi
9 et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
10 vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium  tibi
optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi
11 cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus  elige
quod volueris
12 aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere  te hostes
tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus  diebus gladium
Domini et mortem versari in terra et angelum  Domini interficere in
universis finibus Israhel nunc igitur  vide quid respondeam ei qui
misit me
13 et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt  sed
melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt
miserationes eius quam in manus hominum
14 misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt  de
Israhel septuaginta milia virorum
15 misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam  cumque
percuteretur vidit Dominus et misertus est super  magnitudinem mali et
imperavit angelo qui percutiebat sufficit  iam cesset manus tua porro
angelus Domini stabat iuxta aream  Ornan Iebusei
16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem  inter
terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et  versum contra
Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores  natu vestiti ciliciis
et proni in terram
17 dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut  numeraretur
populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste  grex quid commeruit
Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua  in me et in domum patris
mei populus autem tuus non percutiatur
18 angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et  ascenderet
extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei
19 ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat  ex
nomine Domini
20 porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum  quattuorque filii
eius cum eo absconderunt se nam eo tempore  terebat in area triticum
21 igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et
processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram
22 dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in  ea
altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et  cesset plaga a
populo
23 dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus  rex
quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et  tribulas in
ligna et triticum in sacrificium omnia libens  praebeo
24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo  quantum
valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre  Domino holocausta
gratuita
25 dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi  ponderis
sescentos
26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et  pacifica
et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo  super altare
holocausti
27 praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in  vaginam
28 protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in  area
Ornan Iebusei immolavit ibi victimas
29 tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et  altare
holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon
30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret  Deum nimio
enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli  Domini

Primo libro delle Cronache 22
1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in  holocaustum
Israhel
2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra  Israhel et
constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et  poliendos ut
aedificaretur domus Dei
3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras  atque
iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et  Tyrii
deportaverant ad David
5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et  delicatus
domus autem quam aedificari volo Domino talis esse  debet ut in
cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei  necessaria et ob hanc
causam ante mortem suam omnes paravit  inpensas
6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut  aedificaret
domum Domino Deo Israhel
7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut
aedificarem domum nomini Domini Dei mei
8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem  effudisti
et plurima bella bellasti non poteris aedificare  domum nomini meo
tanto effuso sanguine coram me
9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam  enim eum
requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et  ob hanc causam
pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in  Israhel cunctis diebus
eius
10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in  filium et
ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius  super Israhel in
aeternum
11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et  aedifica
domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere  possis
Israhel et custodire legem Domini Dei tui
13 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et  iudicia quae
praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel  confortare viriliter age ne
timeas neque paveas
14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus  Domini auri
talenta centum milia et argenti mille milia  talentorum aeris vero et
ferri non est pondus vincitur enim  numerus magnitudine ligna et
lapides praeparavi ad universa  inpendia
15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios
artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus
prudentissimos
16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus  surge
igitur et fac et erit Dominus tecum
17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut  adiuvarent
Salomonem filium suum
18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et  dederit
vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes  inimicos in manu
vestra et subiecta sit terra coram Domino et  coram populo eius
19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut  quaeratis
Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate  sanctuarium Domino
Deo ut introducatur arca foederis Domini et  vasa Domino consecrata in
domum quae aedificatur nomini Domini

Primo libro delle Cronache 23
1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit  Salomonem
filium suum super Israhel
2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque  Levitas
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et  inventa sunt
triginta octo milia virorum
4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus  Domini
viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum  sex milia
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes  Domino
in organis quae fecerat ad canendum
6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom  videlicet et
Caath et Merari
7 Gersom Leedan et Semei
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes
familiarum Leedan
10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti  filii Semei
quattuor
11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria  non
habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque  domo
conputati sunt
12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut  ministraret
in sancto sanctorum ipse et filii eius in  sempiternum et adoleret
incensum Domino secundum ritum suum ac  benediceret nomini eius in
perpetuum
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu  Levi
15 filii Mosi Gersom et Eliezer
16 filii Gersom Subuhel primus
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant  Eliezer
filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
18 filii Isaar Salumith primus
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel  tertius
Iecmaam quartus
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes  per
vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera  ministerii
domus Domini a viginti annis et supra
25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo  suo et
habitationem Hierusalem usque in aeternum
26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum  et omnia
vasa eius ad ministrandum
27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur  numerus
filiorum Levi a viginti annis et supra
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in
vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in  sanctuario
et in universis operibus ministerii templi Domini
29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae
sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem
similam et super omne pondus atque mensuram
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum  Domino
similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et  kalendis
et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et  caerimonias
uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum
sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut
ministrent in domo Domini

Primo libro delle Cronache 24
1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab  et Abiu
et Eleazar et Ithamar
2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque  liberis
sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et  Ahimelech de
filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus  viris
quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis  Eleazar principes
per familias sedecim et filiis Ithamar per  familias et domos suas
octo
5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant  enim
principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis  Eleazar quam de
filiis Ithamar
6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites  coram
rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio  Abiathar
principibus quoque familiarum sacerdotalium et  leviticarum unam domum
quae ceteris praeerat Eleazar et alteram  domum quae sub se habebat
ceteros Ithamar
7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8 tertia Arim quarta Seorim
9 quinta Melchia sexta Maiman
10 septima Accos octava Abia
11 nona Hiesu decima Sechenia
12 undecima Eliasib duodecima Iacim
13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14 quintadecima Belga sextadecima Emmer
15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses
16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur  domum
Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum  sicut
praecepit Dominus Deus Israhel
20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram  erat
Subahel et filiis Subahel Iedeia
21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius  Iecmaam
quartus
24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29 filius vero Cis Ierahemel
30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum  domos
familiarum suarum
31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios  Aaron coram
David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus  familiarum
sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam  minores omnes sors
aequaliter dividebat

Primo libro delle Cronache 25
1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in  ministerium
filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent  in citharis et
psalteriis et cymbalis secundum numerum suum  dedicato sibi officio
servientes
2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela  filii
Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias  et
Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara
prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel  et
Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et  Iesbacasa
Mellothi Othir Mazioth
5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut
exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et  filias
tres
6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini
distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in  ministeria
domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun  et Heman
7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant  canticum
Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
8 miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam  minor
doctus pariter et indoctus
9 egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda  Godoliae
ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
10 tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
11 quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
12 quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
13 sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
14 septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
15 octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
16 nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
17 decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
18 undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
19 duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
20 tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
21 quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
22 quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
23 sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
24 septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
25 octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
26 nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
27 vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
28 vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
29 vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius  duodecim
30 vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
31 vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius  duodecim

Primo libro delle Cronache 26
1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius  Core de
filiis Asaph
2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus  Zabadias
tertius Iathanahel quartus
3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus  Iohaa
tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia  benedixit
illi Dominus
6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti  familiarum
suarum erant enim viri fortissimi
7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad  fratres eius
viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum
fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et  octo
10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non  enim
habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius  in principem
11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus  omnes hii
filii et fratres Hosa tredecim
12 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes  custodiarum sicut
et fratres eorum ministrarent in domo Domini
13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per  familias
suas in unamquamque portarum
14 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae  filio
eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga
septentrionalis
15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus  erat
seniorum concilium
16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad  viam
ascensionis custodia contra custodiam
17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per  diem
atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat  concilium
bini et bini
18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via  binique
per cellulas
19 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
20 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa  sanctorum
21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum  Ledan et
Gersonni Ieiheli
22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros  domus
Domini
23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus  thesauris
25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius  filius
Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri  sed et huius
filius Selemith
26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum  quae
sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni  et
centuriones et duces exercitus
27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad
instaurationem et supellectilem templi Domini
28 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul  filius
Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui
sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
29 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera  forinsecus
super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
30 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri  fortissimi mille
septingenti praeerant Israheli trans Iordanem  contra occidentem in
cunctis operibus Domini et in ministerium  regis
31 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias  et
cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti  sunt et
inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
32 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti
principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis  et
Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei  et regis

Primo libro delle Cronache 27
1 filii autem Israhel secundum numerum suum principes  familiarum
tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant  regi iuxta
turmas suas ingredientes et egredientes per singulos  menses in anno
viginti quattuor milibus singuli praeerant
2 primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius  Zabdihel et sub
eo viginti quattuor milia
3 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu  mense
primo
4 secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se  alterum
nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti  quattuor milium
5 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias  filius
Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor  milia
6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super  triginta
praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
7 quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius  eius
post eum et in turma eius viginti quattuor milia
8 quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma  eius
viginti quattuor milia
9 sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma  eius
viginti quattuor milia
10 septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis  Ephraim et in
turma eius viginti quattuor milia
11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et  in
turma eius viginti quattuor milia
12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et  in turma
eius viginti quattuor milia
13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe  Zarai
et in turma eius viginti quattuor milia
14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis  Ephraim
et in turma eius viginti quattuor milia
15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe
Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
16 porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer  filius
Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
17 Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel
19 Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth  filius
Ozihel
20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse  Iohel
filius Phadiae
21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius  Zacchariae
Beniamin autem Iasihel filius Abner
22 Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum  Israhel
23 noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius  quia
dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas  caeli
24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia  super hoc
ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui  fuerant
recensiti non est relatus in fastos regis David
25 super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his  autem
thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus  praesidebat
Ionathan filius Oziae
26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram  praeerat
Ezri filius Chelub
27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem  vinariis
Zabdias Aphonites
28 nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus  Balanan
Gaderites super apothecas autem olei Ioas
29 porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit  Setrai
Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli
30 super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias
Meronathites
31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes  substantiae
regis David
32 Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et
litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis  regis
33 Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites  amicus regis
34 post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar  princeps
autem exercitus regis erat Ioab

Primo libro delle Cronache 28
1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces  tribuum et
praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos  quoque et
centuriones et qui praeerant substantiae et  possessionibus regis
filiosque suos cum eunuchis et potentes et  robustissimos quosque in
exercitu Hierusalem
2 cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres  mei et
populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua  requiesceret arca
foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri  et ad aedificandum
omnia praeparavi
3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo  quod sis
vir bellator et sanguinem fuderis
4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris  mei ut
essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim  elegit principes
porro de domo Iuda domum patris mei et de  filiis patris mei placuit
ei ut me eligeret regem super cunctum  Israhel
5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus  elegit
Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini  super Israhel
6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et  atria
mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in  patrem
7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit  facere
praecepta mea et iudicia sicut et hodie
8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo  nostro
custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri  ut
possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris  post vos
usque in sempiternum
9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei  corde
perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur  Dominus et
universas mentium cogitationes intellegit si  quaesieris eum invenies
si autem dereliqueris illum proiciet te  in aeternum
10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum  sanctuarii
confortare et perfice
11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem  porticus et
templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in  adytis et domus
propitiationis
12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum  per
circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros  sanctorum
13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera  domus
Domini et in universa vasa ministerii templi Domini
14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti  quoque pondus
pro vasorum ad opera diversitate
15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro  mensura
uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in  candelabris
argenteis et in lucernis eorum pro diversitate  mensurae pondus
argenti tradidit
16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate
mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas
17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro  purissimo et
leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus  distribuit in
leunculum et leunculum similiter et in leones  argenteos diversum
argenti pondus separavit
18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum  dedit ut ex
ipso fieret similitudo quadrigae cherubin  extendentium alas et
velantium arcam foederis Domini
19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut  intellegerem
universa opera exemplaris
20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et  confortare
et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus  tecum erit et
non dimittet te nec derelinquet donec perficias  omne opus ministerii
domus Domini
21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne  ministerium domus
Domini adsistunt tibi et parati sunt et  noverunt tam principes quam
populus facere omnia praecepta tua

Primo libro delle Cronache 29
1 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem  filium meum
unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus  autem grande est neque
enim homini praeparatur habitatio sed  Deo
2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei  mei
aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea  ferrum in
ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi  stibinos et
diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et  marmor parium
abundantissime
3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo  aurum et
argentum do in templum Dei mei exceptis his quae  paravi in aedem
sanctam
4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia  talentorum
argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
5 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est  argentum
argenti opera fiant per manus artificum et si quis  sponte offert
impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit  Domino
6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres  tribuum
Israhel tribuni quoque et centuriones et principes  possessionum regis
7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia  et
solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris  talenta
decem et octo milia ferri quoque centum milia  talentorum
8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in  thesaurum domus
Domini per manum Ieihel Gersonitis
9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia  corde
toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est  gaudio magno
10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait  benedictus
es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in  aeternum
11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque  victoria
et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in  terra tua sunt tuum
Domine regnum et tu es super omnes  principes
12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in  manu tua
virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium  omnium
13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen  tuum
inclitum
14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi  universa
promittere tua sunt omnia et quae de manu tua  accepimus dedimus tibi
15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes  patres nostri
dies nostri quasi umbra super terram et nulla est  mora
16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut
aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua  sunt
omnia
17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas  unde et
ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa  haec et populum
tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti  gaudio tibi offerre
donaria
18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum  custodi
in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in  venerationem
tui mens ista permaneat
19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat  mandata
tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa  et aedificet
aedem cuius inpensas paravi
20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite  Domino Deo
nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum  suorum et
inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta  die
sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum  libaminibus suis
et universo ritu abundantissime in omnem  Israhel
22 et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum  grandi
laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David  unxerunt autem
Domino in principem et Sadoc in pontificem
23 seditque Salomon super solium Domini in regem pro David  patre suo
et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
24 sed et universi principes et potentes et cuncti filii  regis David
dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
25 magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et  dedit
illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex  Israhel
26 igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
27 et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta  anni in
Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta  tribus
28 et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis  et
gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
29 gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt  in libro
Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in  volumine Gad
videntis




