Machabaeorum liber I (1Mc.)
Primo libro dei Maccabei 1
1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo  qui
primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium  regem
Persarum et Medorum
2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et
interfecit reges terrae
3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia  multitudinis
gentium et siluit terra in conspectu eius
4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum  est et
elevatum cor eius
5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi  in
tributum
6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a  iuventute
et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et  filii
eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in  terra
11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius
Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno  centesimo
tricesimo et septimo regni Graecorum
12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et  suaserunt
multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum  gentibus quae
circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis  invenerunt nos multa
mala
13 et bonus visus est sermo in oculis eorum
14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et  dedit
illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges
nationum
16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento  sancto et
iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent  malum
17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit  regnare in
terra Aegypti ut regnaret super duo regna
18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et
elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et  veritus
est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt  vulnerati multi
20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et  accepit
spolia terrae Aegypti
21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in  centesimo et
quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit  altare
aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et  mensam
propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea  et velum et
coronas et ornamentum aureum quod in facie templi  erat et comminuit
omnia
24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et  accepit
thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus  abiit in terram
suam
25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco  eorum
27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes  infirmati
sunt et speciositas mulierum inmutata est
28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro  maritali
lugebant
29 et commota est terra super habitantes in ea et universa  domus
Iacob induit confusionem
30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in
civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt  ei
32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et
perdidit populum multum ex Israhel
33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et  destruxit
domos eius et muros eius in circuitu
34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora  possederunt
35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et  turribus
firmis et facta est illis in arcem
36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et  convaluerunt
in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt  spolia Hierusalem
37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in  diabolum malum
in Israhel
39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum  sanctificationis
et contaminaverunt sanctificationem
40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est
habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius
reliquerunt eam
41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi  eius
conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores  eius in
nihilum
42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et
sublimitas eius conversa est in luctum
43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis  populus
unus et reliquerunt unusquisque legem suam
44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt  idolis et
coinquinaverunt sabbatum
46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in  Hierusalem et
in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem  gentium terrae
47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes  fieri in
templo Dei
48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari  carnes
suillas et pecora communia
51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari  animas
eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut  obliviscerentur
legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi  moreretur
53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et  praeposuit
principes populo qui haec fieri cogerent
54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant  legem
Domini et fecerunt mala super terram
56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in  absconditis
fugitivorum locis
57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno
aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super
altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu
aedificaverunt aras
58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et
sacrificabant
59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et
quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis  trucidabant
eum
61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui  inveniebantur in
omni mense in civitatibus
62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram  quae
erat contra altare
63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur  secundum
iussum regis Antiochi
64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos  eorum et
eos qui circumciderunt eos trucidabant
65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non  manducarent
inmunda et elegerunt magis mori quam cibis  coinquinari inmundis
66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
67 et facta est ira magna super populum valde

Primo libro dei Maccabei 2
1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii  Simeonis
sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in  monte Modin
2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
3 et Simeon qui cognominabatur Thasi
4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus
5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui
cognominabatur Apphus
6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in  Hierusalem
7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre  contritionem
populi mei et contritionem civitatis sanctae et  sedere illic cum
datur in manibus inimicorum
8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut  homo
ignobilis
9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt  iuvenes eius
in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio  inimicorum
10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit  spolia eius
11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est
ancilla
12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas  nostra
desolata est et coinquinaverunt eam gentes
13 quo ergo nobis adhuc vivere
14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et  operuerunt
se ciliciis et planxerunt valde
15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut  cogerent eos
qui confugerant in civitate Modin immolare et  accendere et a lege Dei
discedere
16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos  sed
Matthathias et filii eius constanter steterunt
17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt  Matthathiae
princeps et clarissimus et magnus es in hac  civitate et ornatus
filiis et fratribus
18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes  gentes
et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu  et filii tui
inter amicos regis et amplificatus argento et auro  et muneribus
multis
19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes  gentes
regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a  servitute patrum
suorum et consentiunt mandatis eius
20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum  nostrorum
21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere  legem et
iustitias Dei
22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus
transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in  omnium
oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin  secundum
iussum regis
24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius  et
ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens  trucidavit
eum super aram
25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat  immolari
occidit in ipso tempore et aram destruxit
26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum  habet
legis statuens testamentum exeat post me
28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt  quaecumque
habebant in civitate
29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in
desertum
30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et  pecora
eorum quoniam induraverunt super eos mala
31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in  Hierusalem
civitate David quoniam discessissent viri quidam qui  dissipaverunt
mandatum regis in loca occulta in deserto et  abissent post illos
multi
32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos
proelium in die sabbatorum
33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite
secundum verbum regis et vivetis
34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut  polluamus
diem sabbatorum
35 et concitaverunt adversus eos proelium
36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes  erunt
super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et  uxores
eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille  animas hominum
39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt  super
eos valde
40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres  nostri
fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro  animabus nostris et
iustificationibus nostris citius disperdent  nos a terra
41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque  venerit
ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et  non moriemur
omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis  viribus ex
Israhel omnis voluntarius in lege
43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti  sunt
illis ad firmamentum
44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira  sua et
viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad  nationes ut
evaderent
45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt  in
finibus Israhel in fortitudine
47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus  in manu
eorum
48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum  et non
dederunt cornu peccatori
49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit  filiis
suis nunc confortata est superbia et castigatio et  tempus eversionis
et ira indignationis
50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas  vestras
pro testamento patrum
51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus  suis et
accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et  reputatum est
ei ad iustitiam
53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et  factus est
dominus Aegypti
54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum
sacerdotii aeterni
55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in  saecula
58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes  qui
sperant in eum non infirmantur
62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius
stercus et vermis est
63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est  in
terram suam et cogitatio eius periet
64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia  in
ipsa gloriosi eritis
65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est  ipsum
audite semper et ipse vobis erit pater
66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit  vobis
princeps militiae et ipse aget bellum populi
67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate
vindictam populi vestri
68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in  praeceptum
legis
69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et
sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin  et
planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

Primo libro dei Maccabei 3
1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro  eo
2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se
coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum
laetitia
3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut  gigans
et succinxit se arma bellica sua in proeliis et  protegebat castra
gladio suo
4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus  leonis
rugiens in venatione
5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui  conturbabant
populum suum succendit flammis
6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii
iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in  operibus suis
et in saeculum memoria eius in benedictione
8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et  avertit
iram ab Israhel
9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit
pereuntes
10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem  multam et
magnam ad bellandum contra Israhel
11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et  occidit
illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas  et
erat pugnans in eo omnibus diebus
13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit  Iudas
congregationem et ecclesiam fidelium secum
14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et  debellabo
Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum  regis
15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum  fortes
auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel
16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam  illi
cum paucis
17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt  Iudae
quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam  tam fortem et
nos fatigati sumus ieiunio hodie
18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum  et non
est differentia in conspectu Dei caeli liberare in  multis et in
paucis
19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de  caelo
fortitudo est
20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut
disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut  spolient nos
21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem  ne
timueritis eos
23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et  contritus est
Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum  et
ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in  terram
Philisthim
25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super  omnes
gentes in circuitu eorum
26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae  narrabant
omnes gentes
27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo  et
misit et congregavit exercitum universi regni sui castra  fortia valde
28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in  annum et
mandavit illis ut essent parati ad omnia
29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa  regionis
modica propter dissensionem et plagam quam fecit in  terra ut tolleret
legitima quae erant a primis diebus
30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et  donativa
quae dederat ante larga manu et abundaverat super  reges qui ante eum
fuerant
31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem  et
accipere tributa regionum et congregare argentum multum
32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super  negotia
regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei  de
omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et  Hierusalem
35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam
virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam  de
loco
36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in  omnibus
finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab  Antiochia
civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et  septimo et
transfretavit Eufraten flumen et perambulabat  superiores regiones
38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et  Gorgiam
viros potentes ex amicis regis
39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia  equitum
ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum  verbum regis
40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et  venerunt et
adplicuerunt Ammaum in terra campestri
41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt
argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra  ut
acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos  exercitus
Syriae et terrae alienigenarum
42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala  et
exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba  regis quae
mandavit populo facere in interitum et  consummationem
43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus  deiectionem
populi nostri et pugnemus pro populo nostro et  sanctis nostris
44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium  et ut
orarent et peterent misericordiam et miserationes
45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non  erat qui
ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum  conculcabatur et
filii alienigenarum erant in arce ibi erat  habitatio gentium et
ablata est voluptas ab Iacob et defecit  ibi tibia et cithara
46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem  quia
locus orationis erat in Masefat ante Israhel
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere  in
capite suo et destituerunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes
similitudinem simulacrorum suorum
49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et  decimas et
suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus  istis
et quo eos ducemus
51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et  sacerdotes
tui in luctu et humilitate
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant  tu
scis quae cogitant in nos
53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu  adiuves
nos
54 et tubis exclamaverunt voce magna
55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et  centuriones
et pentecontarcos et decuriones
56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et
plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in  domum
suam secundum legem
57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote  parati
in mane ut pugnetis adversus nationes has quae  convenerunt disperdere
nos et sancta nostra
59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala  gentis
nostrae et sanctorum
60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat

Primo libro dei Maccabei 4
1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites  electos
et moverunt castra nocte
2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito  et
filii qui erant ex arce erant illi duces
3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere  virtutem
exercituum regis quae erat in Ammaum
4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et
quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus  milibus
virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus  in
circuitu eorum et hii docti proelium
8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis  multitudinem eorum
et impetum eorum ne formidetis
9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari  Rubro cum
sequeretur eos Pharao cum exercitu
10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et  testamenti
patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante  faciem nostram
hodie
11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet  Israhel
12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos  venientes ex
adverso
13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii  qui
fuerant cum Iuda
14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in  campum
15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos  usque
Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et  ceciderunt
ex illis ad tria milia virorum
16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum  contra
nos est
18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state  contra
inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis  spolia
19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam  prospiciens de
monte
20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt  castra fumus
enim qui videbatur declarabat quod factum est
21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et  Iudam
et exercitum in campo paratum ad proelium
22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum
23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt  aurum
multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et  opes magnas
24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum  quoniam
bonum est quoniam in saeculum misericordia eius
25 et facta est salus magna in Israhel in illa die
26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et  nuntiaverunt
Lysiae universa quae acciderant
27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod  non
qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia  mandavit rex
28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta  milia et
equitum quinque milia ut debellaret eos
29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et  occurrit
illis Iudas cum decem milibus viris
30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus  es
salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu  servi tui
David et tradidisti castra alienigenarum in manus  Ionathae filii Saul
et armigeri eius
31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et
confundantur in exercitu suo et equitibus
32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et
commoveantur contritione sua
33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui
noverunt nomen tuum in hymnis
34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque  milia
virorum
35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et  quod
parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam  et elegit
milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt  inimici
nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem  Sion
38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum  et
portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel  montibus
et pastoforia diruta
39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et
inposuerunt cinerem
40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis
signorum et clamaverunt in caelum
41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui  erant in
arce donec emundarent sancta
42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in  lege Dei
43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis  in locum
inmundum
44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat  quid de
eo faceret
45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne  forte esset
illis in obprobrium quia contaminaverunt illud  gentes et demoliti
sunt illud
46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto  quoadusque
veniret propheta et responderet de eis
47 et acceperunt lapides integros secundum legem et  aedificaverunt
altare novum secundum illud quod fuit prius
48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et  aedem
et atria sanctificaverunt
49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et  altare
incensorum et mensam in templum
50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas  quae
super candelabrum erant et lucebant in templo
51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et
consummaverunt omnia opera quae fecerunt
52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis  noni hic
mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare
holocaustorum novum quod fecerunt
54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt  illud
gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et  cinyris et
cymbalis
55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in  caelum
ei qui prosperavit eis
56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt
holocausta cum laetitia et salutaria laudis
57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et
dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est
obprobrium gentium
59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia  Israhel ut
agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis  ab anno in annum
per dies octo a quinta et vicesima mensis  casleu cum laetitia et
gaudio
60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per  circuitum
muros altos et turres firmas nequando venirent gentes  et conculcarent
eam sicut antea fecerunt
61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit  eam ad
custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem  contra faciem
Idumeae

Primo libro dei Maccabei 5
1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia  aedificatum est
altare et sancta sicut prius et iratae sunt  valde
2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et  coeperunt
occidere de populo et persequi
3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant  in
Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos  plaga
magna
4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in
laqueum et in scandalum insidiantes in via
5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et
anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus  qui in
eis erant
6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et  populum
copiosum et Timotheum ducem ipsorum
7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in  conspectu
eorum et percussit eos
8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in  Iudaeam
9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus  Israhelitas
qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et  fugerunt in Datheman
munitionem
10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes  congregatae
sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant  nos
11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus  et
Timotheus est dux exercitus eorum
12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit  multitudo
de nobis
13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti  sunt et
captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et  peremerunt
illic ferme mille viros
14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt  de
Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et  Sidone et
omni Galilea alienigenas ut nos consumant
16 ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit  ecclesia
magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in  tribulatione erant
et expugnabantur ab eis
17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade  et
libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus  Ionathas
ibimus in Galaditin
18 et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces  populi
cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite  bellum
committere adversus gentes donec revertamur
20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam  Iudae
autem octo milia in Galaditin
21 et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum  gentibus
et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus  est eos usque ad
portam
22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia  virorum et
accepit spolia eorum
23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum  uxoribus et
natis et omnibus quae erant illis et adduxit in  Iudaeam cum laetitia
magna
24 et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt
Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et
narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et  in
Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates  munitae
et magnae
27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur  conprehensi et
in crastinum constituerunt admovere exercitum  civitatibus his et
conprehendere et tollere eos in una die
28 et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor
repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore
gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce  populus
multus cuius non erat numerus portantes scalas et  machinas ut
conprehenderent munitionem et expugnarent eos
31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit  in
caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis  et
clamaverunt in oratione
34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et  refugerunt a
facie eius et percusserunt eos plaga magna et  ceciderunt ex eis in
illa die fere octo milia virorum
35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et  occidit
omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit  eam igni
36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas
civitates Galaditidis
37 post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium  et
castra posuit contra Rafon trans torrentem
38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei  dicentes
quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu  nostro sunt
exercitus multus nimis
39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans  torrentem
parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam  illis
40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum  adpropiaverit Iudas
et exercitus eius ad torrentem aquae si  transierit ad nos prior non
poterimus sustinere eum quia potens  poterit adversum nos
41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen
transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit  scribas
populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem  hominum
reliqueritis sed veniant omnes in proelium
43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum  et
contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt  arma sua
et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum  omnibus
qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit  sustinere
contra faciem Iudae
45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in
Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos  et
exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu  posita
munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel  sinistra sed per
mediam iter erat
47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt  portas
lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram  nostram et
nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et  nolebant eis aperire
49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent
unusquisque in quo erat loco
50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam  tota
die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit  eam et
accepit spolia eius et transiit per totam civitatem  super interfectos
52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum  per
totam viam donec venerunt in terram Iuda
54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et  obtulerunt
holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec  reverterentur in pace
55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad  et
Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps  virtutis
res bene gestas et proelia quae facta sunt
57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare  adversum
gentes quae in circuitu nostro sunt
58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt  Iamniam
59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in  pugnam
60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et
ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et  facta est
fuga magna in populo
61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se  fortiter
facturos
62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos  salus
facta est in Israhel
63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis  Israhel et
gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes
65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau  in
terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias  eius et
muros eius et turres succendit in circuitu
66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et  perambulabat
Samariam
67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult  fortiter
facere dum sine consilio exiit in proelium
68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et  vidit aras
eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et  cepit spolia
civitatum et regressus est in terram Iuda

Primo libro dei Maccabei 6
1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit  esse
civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in  argento et
auro
2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et  loricae
et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo  qui regnavit
primus in Graecia
3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et  non
potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum  tristitia
magna et reversus est Babyloniam
5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra  quae
erant in terra Iuda
6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus  est a
facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et  spoliis multis
quas ceperunt
7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super  altare
quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius
circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et  commotus est
valde et decidit in lectum et incidit in languorem  prae tristitia
quia non est factum sicut cogitabat
9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia  magna
et arbitratus est se mori
10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus  ab
oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in  quos
fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et  dilectus in
potestate mea
12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde  abstuli
omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi  auferri
habitantes Iudaeam sine causa
13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce  pereo
tristitia magna in terra aliena
14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum  super
universum regnum suum
15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret
Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo  quadragesimo et
nono
17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit  regnare
Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et  vocavit nomen
eius Eupator
18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu
sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum  populum
ut obsiderent eos
20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo  quinquagesimo et
fecerunt ballistas et machinas
21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt  se illis
aliqui ex impiis Israhel
22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies  iudicium et
vindicas fratres nostros
23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis  eius et
obsequi edictis eius
24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a  nobis et
quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et  hereditates
nostrae diripiebantur
25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes  fines
nostros
26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare  eam et
munitionem in Bethsuram munierunt
27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient  nec
poteris obtinere eos
28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos  suos et
principes exercitus sui et eos qui super equites erant
29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad  eum
exercitus conducticius
30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti  milia
equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et
pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et
succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara  contra
castra regis
33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum  contra viam
Bethzacara et conparaverunt se exercitus in  proelium et tubis
cecinerunt
34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos  eos in
proelium
35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis
elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae  in
capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique  bestiae
electi erant
36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque  ibat
ibant non discedebant ab ea
37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super  singulas
bestias et super eas machinae et super singulas viri  virtutis
triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister  bestiae
38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes  tubis et
exercitum commovere et perurguere constipati in  legionibus eius
39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos  resplenduerunt
montes ab eis resplenduerunt sicut lampades  ignis
40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos  et alii
per loca humilia et ibant caute et ordinate
41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis  eorum et
incessu turbae et conlisionis armorum erat enim  exercitus magnus
valde et fortis
42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et  ceciderunt
de exercitu regis sescenti viri
43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam  loricis
regis et erat eminens super ceteras bestias et visum  est ei quod in
ea esset rex
44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi  nomen
aeternum
45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens  a
dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum  et
cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius  deverterunt
ab eis
48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et
adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt  de
civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia  sabbata erant
terrae
50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam
servare eam
51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos  et
statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et  tormenta ad
lapides iactandos et spicula et scorpios ad  mittendas sagittas et
fundibula
52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et
pugnaverunt dies multos
53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus  esset et
qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant  reliquias eorum
quae repositae fuerant
54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos  fames
et dispersi sunt unusquisque in locum suum
55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex  Antiochus cum
adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum  ut regnaret
56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui  abierat cum
ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus  deficimus
cotidie et esca nobis modica est et locus quem  obsidemus est munitus
et incumbit nobis ordinare de regno
58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum  illis
pacem et cum omni gente eorum
59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut  prius
propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt  et fecerunt
omnia haec
60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit  ad eos
pacem facere et receperunt illam
61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et  rupit ius
iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in  gyro
63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et  invenit
Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum  et occupavit
civitatem

Primo libro dei Maccabei 7
1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius  Seleuci
filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in  civitatem
maritimam et regnavit illic
2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum
conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad  eum
3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem  regni sui
5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et  Alchimus dux
eorum qui volebat fieri sacerdos
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas  et
fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat  exterminium omne
quod fecit nobis et regionibus regis et puniit  omnes amicos eius et
adiutores eorum
8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans  Flumen
magnum in regno et fidelem regi et misit eum
9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei  facere
ultionem in filios Israhel
10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram  Iuda et
miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres  eius verbis
pacificis in dolo
11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia  venerunt
cum exercitu magno
12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio  scribarum
requirere quae iusta sunt
13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant  ab eis
pacem
14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non  decipiet nos
15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis  dicens non
inferemus vobis malum neque amicis vestris
16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et
occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in
circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt  non est
ei veritas et iudicium transgressi sunt enim  constitutum et
iusiurandum quod iuraverunt
19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in  Bethzetha
et misit et conprehendit multos ex eis qui a se  refugerant et quosdam
de populo mactavit et in puteum magnum  proiecit
20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in
adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum  et
obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel
23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo  erant
in filios Israhel plus multo quam gentes
24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit  vindictam in
viros desertores et cessaverunt ultra exire in  regionem
25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo  sunt et
cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est  ad regem et
accusavit eos multis criminibus
26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis  nobilioribus qui
erat inimicitias exercens contra Israhel et  mandavit ei evertere
populum
27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit  ad
Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris  paucis et
videam facies vestras cum pace
29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et  hostes
parati erant rapere Iudam
30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et
conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et  exivit
obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et  fugerunt in
civitatem David
33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et  exierunt de
sacerdotibus populi salutare eum in pace et  demonstrare ei
holocaustomata quae offerebantur pro rege
34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et  exercitus
eius in manus meas continuo cum regressus fuero in  pace succendam
domum istam et exiit cum ira magna
36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris  et
templi et flentes dixerunt
37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in  ea ut
esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant  gladio
memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut  permaneant
39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad  Bethoron et
occurrit illi exercitus Syriae
40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et  oravit
Iudas et dixit
41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui  blasphemaverunt te
exiit angelus et percussit ex eis centum  octoginta quinque milia
42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et  sciant
ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica  illum
secundum malitiam illius
43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis  adar et
contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus  in proelio
44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor  proiecerunt
arma sua et fugerunt
45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo  veniatur
Gazera et tubis cecinerunt post eos cum  significationibus
46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et  ventilabant
eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et  ceciderunt omnes
gladio et non est relictus ex eis nec unus
47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris
amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et  adtulerunt
et suspenderunt contra Hierusalem
48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in  laetitia
magna
49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die  mensis
adar
50 et siluit terra Iuda dies paucos

Primo libro dei Maccabei 8
1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus  et
adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque  accesserunt
ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt  potentes viribus
2 audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in  Galatia
quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate
redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et  possederunt
omnem locum consilio suo et patientia
4 locos qui longe erant valde ab eis et reges qui  supervenerant illis
ab extremis terrae contriverunt et  percusserunt eos plaga magna
ceteri autem dant eis tributum  omnibus annis
5 et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui  adversus eos
arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt  eos
6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat  habens
centum viginti elefantos et exercitum magnum valde  contritum ab eis
7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et  qui
regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et  constitutum
8 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus  eorum
et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos  et
innotuit sermo his
10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos  et
ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et  filios
et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et  destruxerunt muros
eorum et in servitutem illos redegerunt  usque in hunc diem
11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant  illis
exterminaverunt et in potestatem redegerunt
12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant
conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant  proxima et
quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum  timebant eos
13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et
exaltati sunt valde
14 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur  purpura
ut magnificaretur in ea
15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant  trecentos
viginti consilium agentes semper de multitudine ut  quae digna sunt
gerant
16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos  annos
dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et  non est
invidia neque zelus inter eos
17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et  Iasonem
filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum  illis amicitiam et
societatem
18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod  in
servitutem premerent regnum Israhel
19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam  et
dixerunt
20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum  miserunt nos
ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et  conscribi nos socios
et amicos vestros
21 et placuit sermo in conspectu eorum
22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et  miserunt
Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et  societatis
23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in
aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis  eorum
in omni dominatione eorum
25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde  pleno
26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum  arma
pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata  eorum
nihil ab eis accipientes
27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit  bellum
adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves  sicut
placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad  haec
aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque  addiderint
vel dempserint rata erunt
31 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus  ei
dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et  socios
Iudaeos
32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis  iudicium et
pugnabimus tecum mari terraque

Primo libro dei Maccabei 9
1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et  exercitus
eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum  mittere in
Iudaeam et dextrum cornu cum illis
2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt  in
Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et  peremerunt
animas hominum multas
3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi  adplicuerunt
exercitum ad Hierusalem
4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et  duo
milia equitum
5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo  electi
6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et  timuerunt
valde et multi subtraxerunt se de castris et non  remanserunt ex eis
nisi octingenti viri
7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum  perurguebat
eum confractus est corde quia non habebat tempus  congregandi eos et
dissolutus est
8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad  adversarios
nostros si poterimus pugnare adversus eos
9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus  animas
nostras modo et revertemur ad fratres nostros et  pugnabimus adversus
eos nos autem pauci sumus
10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et  si
adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter  fratres
nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et  divisi
sunt equites in duas partes et fundibalarii et  sagittarii praeibant
exercitum et primi certaminis omnes  potentes
12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex  duabus
partibus et clamabant tubis
13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam  ipsi et
commota est terra a voce exercituum et commissum est  proelium a mane
usque ad vesperam
14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in
dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos  usque ad
montem Azoti
16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est  dextrum
cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a  tergo
17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex  his et
illis
18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et  lugebant
dies multos
21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat  Israhel
22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non  sunt
descripta multa enim erant valde
23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in  omnibus
finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur  iniquitatem
24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se
Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos
regionis
26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et  adducebant eos
ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex  qua
die non est visus propheta in Israhel
28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non  est qui
exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt  genti nostrae
30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem  ad
bellandum bellum nostrum
31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit  loco
Iudae fratris sui
32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum  eo
erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad  aquam lacus
Asphar
34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis
exercitus eius trans Iordanem
35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos  amicos
suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat  copiosus
36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt  Iohannem et
omnia quae habebat et abierunt habentes ea
37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri  eius
quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam  ex Nadaba
filiam unius de magnis principibus Chanaan cum  ambitione magna
38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et  ascenderunt et
absconderunt se sub tegumento montis
39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et
adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres  eius
obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et  ceciderunt
multi vulnerati et residui fugerunt in montem et  acceperunt omnia
spolia eorum
41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum  ipsorum in
lamentum
42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi  sunt ad
ripam Iordanis
43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram
Iordanis in virtute multa
44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra  inimicos
nostros non est enim hodie sicut heri et nudius  tertius
45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde  et
ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu  inimicorum
vestrorum et commissum est bellum
47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et  devertit ab
eo retro
48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et  reversi
sunt Hierusalem
50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem  quae erat
in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et  Tamnatan et
Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in  Israhel
52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit  in eis
auxilia et adparatum escarum
53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos  in arce
in Hierusalem in custodia
54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo  praecepit
Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et  destrui opera
prophetarum et coepit destruere
55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt  opera
illius et obclusum est os eius et dissolutus est  paralysin nec ultra
loqui potuit verbum et mandare de domo sua
56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus  est ad
regem et siluit terra annis duobus
58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui  cum eo
sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo  adducamus Bacchidem
et conprehendet eos omnes in una nocte
59 et abierunt et consilium ei dederunt
60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte
epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent  Ionathan
et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia  innotuit eis consilium
eorum
61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant  malitiae
quinquaginta viros et occidit eos
62 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in  Bethbessi
quae est in deserto et struxit diruta eius et  firmaverunt eam
63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem  suam et
his qui de Iuda erant denuntiavit
64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit  eam
dies multos et fecit machinas
65 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et  exiit in
regionem et venit cum numero
66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in
tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus
67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et
succenderunt machinas
68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et
adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius  erat
inanis
69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut
veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem
cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
70 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum  ipso
pacem et reddere ei captivitatem
71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit  nihil
se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius
72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de  terra
Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit  amplius venire
in fines eius
73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in  Machemas
et coepit Ionathas ibi iudicare populum et  exterminavit impios ex
Israhel

Primo libro dei Maccabei 10
1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi  filius qui
cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et  receperunt eum
et regnavit illic
2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde  copiosum et
exivit obviam illi in proelium
3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis  ut
magnificaret eum
4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat  cum
Alexandro adversus nos
5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem  eius et
in gentem eius
6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare  arma et
esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce  iussit tradi ei
7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in  auditu omnis
populi et eorum qui in arce erant
8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei  rex in
potestatem congregandi exercitum
9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus  suis
10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare  et
innovare civitatem
11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem  Sion in
circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita  fecerunt
12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas
aedificaverat Bacchides
13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui  reliquerant
legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad  refugium
15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius  Ionathae
et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit  et fratres eius
et labores quos laboraverunt
16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc  faciemus eum
amicum et socium nostrum
17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba  dicens
18 rex Alexander fratri Ionathae salutem
19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis  amicus
noster
20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis  tuae et ut
amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam  auream ut quae
nostra sunt sentias et conserves amicitias ad  nos
21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno  centesimo
sexagesimo in die sollemni scenophegiae et  congregavit exercitum et
fecit arma copiosa
22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander  adprehendere
amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et  dona ut
sit mecum in adiutorio
25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum  salutem
26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia  nostra et
non accessistis ad inimicos nostros audivimus et  gavisi sumus
27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et  retribuemus
vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis
donationes
29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia  salis
indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae  relinquo
vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra  Iuda et a tribus
civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria  et Galilea ex hodierna
die et in totum tempus
31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et  decimae et
tributa ipsius sint
32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et  do eam
summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque  ipse elegerit
qui custodiant eam
33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in  omni
regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis  resolvantur
etiam pecorum suorum
34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies  decreti et
tres dies ante diem sollemnem et tres post diem  sollemnem sint omnes
inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis  qui sunt in regno meo
35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii  adversus
aliquem eorum in omni causa
36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad  triginta milia
virorum et dabuntur illis copiae ut oportet  omnibus exercitibus regis
et ex ipsis ordinabuntur qui sint in  munitionibus regis magni
37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur  ex fide
et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut  praecepit rex
in terra Iuda
38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione  Samariae
cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant  aliae
potestati nisi summi sacerdotis
39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui  sunt in
Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum  argenti de
rationibus regis quae me contingunt
41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super  negotia
erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae  accipiebant de
sanctorum ratione per singulos annos et haec ad  sacerdotes pertineant
qui ministerio funguntur
43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis  et in
omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio  dimittatis et
universa quae sunt eis in regno meo libera  habeant
44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus  dabuntur
de ratione regis
45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in  circuitu
sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos  muros in Iudaea
46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non
crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae
magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde
47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis  princeps
sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus  diebus
48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit  castra ad
Demetrium
49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri  et
insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit  Demetrius
in illa die
51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos  secundum
haec verba dicens
52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede  patrum meorum
et obtinui principatum et contrivi Demetrium et  possedi regionem
nostram
53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra  eius a
nobis et sedimus in sede regni eius
54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam  tuam
uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua  reversus es ad
terram patrum tuorum et sedisti in sede regni  eorum
56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre  Ptolomaidae ut
videamus nos invicem et spondeam tibi sicut  dixisti
57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius  et
venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo
58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam  suam et
fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna  gloria
59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus  regibus et
dedit illis argentum multum et aurum et dona et  invenit gratiam in
conspectu eorum
61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel  viri
iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos  rex
62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit  eum
purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et  praedicate
ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec  quisquam ei
molestus sit de ulla ratione
64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius  quae
praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos  amicos et
posuit eum ducem et participem principatus
66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et  laetitia
67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius
Demetrii a Creta in terram patrum suorum
68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et  reversus est
Antiochiam
69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat  Coelesyriae et
congregavit exercitum magnum et accessit ad  Iamniam et misit ad
Ionathan summum sacerdotem
70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in  derisum et
in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces  in montibus
71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos  in campum
et conparemus illic invicem quia mecum est virtus  bellorum
72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt  mihi qui
et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem  nostram quia
bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum  tantum in
campo ubi non est lapis neque saxum neque locus  fugiendi
74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est  animo et
elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et  concurrit ei
Simon frater eius in adiutorium
75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a  civitate quia
custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam
76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et  obtinuit
Ionathas Ioppen
77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et  exercitum
multum
78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in  campum eo
quod haberet multitudinem equitum et confideret in  eis et insecutus
est eum Ionathas in Azotum et proelium  commiserunt
79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos  occulte
80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et  circuierunt
castra eius a mane usque ad vesperam
81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et  laboraverunt equi
eorum
82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem  equites
enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et  intraverunt
in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in  circuitu
eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos  qui fugerunt in
illud succendit igni
85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt  fere
octo milia virorum
86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et  exierunt
de civitate obviam illi in magna gloria
87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus  spolia
multa
88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos  addidit
adhuc glorificare Ionathan
89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari  cognatis
regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in  possessionem

Primo libro dei Maccabei 11
1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est  circa
ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum  Alexandri dolo
et addere illud regno suo
2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia
mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus  esset
3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias  militum
in singulis civitatibus
4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon  succensum et
Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta  et eorum qui caesi
erant in bello tumulos quos fecerat secus  viam
5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam  facerent
ei et tacuit rex
6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem  se
salutaverunt et dormierunt illic
7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur  Eleutherus
et reversus est Hierusalem
8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque  Seleuciam
maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter  nos
pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et  regnabis in
regno patris tui
10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit  enim me
occidere
11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et  abalienavit se ab
Alexandro et manifestae factae sunt  inimicitiae eius
13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata  capiti
suo Aegypti et Asiae
14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia
rebellabant qui erant in locis illius
15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit
Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et  fugavit eum
16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex  autem
Ptolomeus exaltatus est
17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit  Ptolomeo
18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in
munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in  Iudaea ut
expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt  contra eam
machinas multas
21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad  regem et
renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et  scripsit
Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad  conloquium festinato
23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de  senioribus
Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa  et
abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu  eius
25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant  et
exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia  habuit
prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam  toparcias
id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his  omnibus
hunc modum continentes
30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro  de
vobis misimus ad vos ut sciretis
32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem
33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae  iusta sunt
apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem  ipsorum quam erga
nos habent
34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates  Lyddam
et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et  omnes confines
earum sequestra omnibus sacrificantibus in  Hierosolymis pro his quae
ab eis rex accipiebat per singulos  annos et pro fructibus terrae et
pomorum
35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex  hoc
tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae  nobis
deferebantur
36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc  et in
omne tempus
37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae  et
ponatur in monte sancto in loco celebri
38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo  et nihil
ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque  in locum suum
excepto peregrino exercitu quem contraxit ab  insulis gentium et
inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit  quoniam
omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad  Emalcuhel Arabum
qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco  patris sui
et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et  inimicitias exercituum
eius adversum illum et mansit illic  diebus multis
41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui  in arce
erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia  inpugnabant
Israhel
42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum  faciam tibi
et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem  tuam cum fuerit
oportunum
43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia
discessit omnis exercitus meus
44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam  et
venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia  virorum
et volebant interficere regem
46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de  civitate
itinera civitatis et coeperunt pugnare
47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes  simul ad
eum et dispersi sunt omnes per civitatem
48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et  succenderunt
civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et  liberaverunt regem
49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei
civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et  clamaverunt
ad regem cum precibus dicentes
50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et  civitatem
51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt  Iudaei
in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in  regno eius et
nominati sunt in regno et regressi sunt in  Hierusalem habentes spolia
multa
52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra  in
conspectu eius
53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab  Ionathan
et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi  tribuerat et vexabat
eum valde
54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo  puer
adulescens et regnavit et inposuit diadema
55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat
Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo  tibi
sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut  sis de amicis
regis
58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei  potestatem
bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam  auream
59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri  usque ad
fines Aegypti
60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates  et
congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et  venit
Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et  obsedit
eam et succendit quae in circuitu erant civitates et  praedatus est
eas
62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et  accepit
filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et  perambulavit
regionem usque Damascum
63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes  Demetrii in
Cades quae est in Galilea cum exercitu multo  volentes eum removere a
negotio regni
64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit  intra
provinciam
65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus  multis et
conclusit eos
66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et  eiecit
eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar  et ante
lucem vigilaverunt in campum Asor
68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et  tendebant ei
insidias in montibus ipse autem occurrit ex  adverso
69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt  proelium
70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo  relictus est
ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas  filius Chalfi
princeps militiae exercitus
71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in  capite suo
et oravit
72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et
pugnaverunt
73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad  eum et
insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et  pervenerunt usque
illuc
74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia  virorum et
regressus est Ionatha in Hierusalem

Primo libro dei Maccabei 12
1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et  misit
Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum  eandem
formam
3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt  Ionathas
summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut  renovetis amicitiam
et societatem secundum pristinam
4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent  eos in
terram Iuda cum pace
5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas  Spartiatis
6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes  et
reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem
7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum  sacerdotem a
Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres  nostri sicut
rescriptum continet quod subiectum est
8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et  accepit
epistulas in quibus significabatur de societate et  amicitia
9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos  libros qui
sunt in manibus nostris
10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et  amicitiam ne
forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora  transierunt ex quo
misistis ad nos
11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus  sollemnibus
et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in  sacrificiis quae
offerimus et observationibus sicut fas est et  decet meminisse fratrum
12 laetamur itaque de gloria vestra
13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa  proelia et
inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et  amicis
nostris in his proeliis
15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et  humiliati
sunt inimici nostri
16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis  filium et
misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et  societatem pristinam
17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent  vos ut
reddant vobis epistulas nostras de innovatione  fraternitatis nostrae
18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam  sunt
fratres et quia sunt de genere Abraham
22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes  nobis de
pace vestra
23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et  possessiones
nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus  itaque haec nuntiari
vobis
24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes  Demetrii cum
exercitu multo supra quam prius pugnare adversus  eum
25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione  non
enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
26 et misit speculatores in castra eorum et reversi  renuntiaverunt
quia constituunt supervenire illis nocte
27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare  et esse
in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit  custodes per
circuitum castrorum
28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis  in
bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt  focos in
castris suis
29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque  mane
videbant enim lumina ardentia
30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant  enim
flumen Eleutherum
31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et  percussit
eos et accepit spolia eorum
32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem  illam
33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima
praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus  Demetrii et
posuit ibi custodes ut custodirent eam
35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et
cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem  magnam
inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a  civitate ut esset
ipsa singulariter et neque emant neque  vendant
37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus  qui erat
super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui  vocatur Caphetetha
38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et  inposuit
portas et seras
39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema  et
extendere manum in Antiochum regem
40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret  adversus
eum quaerebat conprehendere eum et occidere et  exsurgens abiit in
Bethasan
41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum  electorum
in proelium et venit Bethasan
42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut  extenderet in eum
manus et timuit
43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus  amicis suis
et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut  oboedirent ei
sicut sibi
44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum  bellum
nobis non sit
45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros  paucos
qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam  tibi et
reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos  negotii et
conversus abibo propterea enim veni
46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum  et
abierunt in terram Iudam
47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit  in
Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas
Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo  intraverant
gladio interfecerunt
49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in  campum
magnum ut perderent omnes socios Ionathae
50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit  et omnes
qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt  parati in
proelium
51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res  est illis
reversi sunt
52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et  planxerunt
Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit  Israhel luctu magno
53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum  perdere
eos dixerunt enim
54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus  illos et
tollamus de hominibus memoriam eorum

Primo libro dei Maccabei 13
1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum  ut
veniret in terram Iuda et adtereret eam
2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit  Hierusalem et
congregavit populum
3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et  domus
patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et  angustias
quales vidimus
4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et
relictus sum ego solus
5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni  tempore
tribulationis non enim melior sum fratribus meis
6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et  uxores
quia congregatae sunt universae gentes conterere nos  inimicitiae
gratis
7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones  istos
8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco  Iudae et
Ionathae fratris tui
9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis  faciemus
10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit  consummare omnes
muros Hierusalem et munivit eam in gyro
11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum  novum in
Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic  ipse
12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret  in
terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae  fratris
sui misit ad eum legatos
15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in  ratione
regis detinuimus eum
16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius  obsides
ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit  tamen dari
argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad  Israhel populum
dicentem
18 quia non misit argentum et pueros propterea periit
19 et mentitus est et non dimisit Ionathan
20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam  et
gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius
ambulabant in omnem locum quocumque ibant
21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut  festinaret
venire per desertum et mitteret illis alimonias
22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte  erat autem
nix valde multa et non venit in Galaditin
23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios  eius
24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam
25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et  sepelivit
ea in Modin civitate patrum eius
26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt  eum dies
multos
27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et  fratrum suorum
aedificium altum visu lapide polito retro et  ante
28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et  matri et
quattuor fratribus
29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma  ad
memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae  viderentur ab
omnibus navigantibus mare
30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege  adulescente dolo
occidit eum
32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et  fecit
plagam magnam in terra
33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus
excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta  in
munitionibus
34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut  faceret
remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per  direptionem fuerant
gesti
35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit  epistulam
talem
36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et  senioribus
et genti Iudaeorum salutem
37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati  sumus
facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis  regis remittere
vobis quae indulsimus
38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones  quas
aedificastis sint vobis
39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in  hodiernum diem
et coronam quam debebatis et si quid aliud erat  tributarium
Hierusalem iam non sit tributarium
40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros  conscribantur
et sit inter nos pax
41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab  Israhel
42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis  publicis
anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe  Iudaeorum
43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit  eam
castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et  percussit
turrem unam et conprehendit
44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et  factus est
motus magnus in civitate
45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et  filiis supra
murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce  magna postulantes a
Simone dextras sibi dari
46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed
secundum misericordias tuas
47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de  civitate et
emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc  intravit in ea
cum hymnis benedicens Dominum
48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui  legem
facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et  ingredi
in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et  multi ex eis
fame perierunt
50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit  illis et
eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis  anno
centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum  et cinyris
et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia  contritus est
inimicus magnus ex Israhel
52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum  laetitia
53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit  ibi
ipse et qui cum eo erant
54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et  posuit eum
ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

Primo libro dei Maccabei 14
1 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex  Demetrius
exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi  auxilia et
expugnare Tryfonem
2 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit  Demetrius
confines suos et misit unum de principibus suis ut  conprehenderent
eum vivum et adducerent eum ad se
3 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum  et duxit
eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam
4 et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit  bona genti
suae et placuit illis potestas eius et gloria eius  omnibus diebus
5 et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit  introitum
in insulis maris
6 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem
7 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae  et
Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat  qui
resisteret ei
8 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat  fructus
suos et ligna camporum fructum suum
9 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae  tractabant et
iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut  essent vasa
munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae  eius usque ad
extremum terrae
11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia  magna
12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat  qui eos
terreret
13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in  diebus
illis
14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem  exquisivit et
abstulit omnem iniquum et malum
15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque  in
Sparta et contristati sunt valde
17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset  summus
sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et  civitates in ea
18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias  et
societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc
exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno  et
senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum  fratribus
salutem
21 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt  nobis de
vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in  introitu eorum
22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis  populi sic
Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati  Iudaeorum
venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam
23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere  exemplum
sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad  memoriam populo
Spartiarum exemplum autem horum scripsimus  Simoni magno sacerdoti
24 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem  clypeum aureum
magnum pondus minarum mille ad statuendam cum  eis societatem cum
audisset autem populus romanus
25 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus  Simoni et
filiis eius
26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos  Israhel et
statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis  aereis et
posuerunt in titulis in montem Sion
27 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo  secundo
anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel
28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis  et
seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta  sunt
proelia in regione nostra
29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres  eius
dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis  suae ut
starent sancta ipsorum et lex et gloria magna  glorificaverunt gentem
suam
30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis  sacerdos
magnus et adpositus est ad populum suum
31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem  ipsorum et
extendere manus in sancta eorum
32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit  multas
pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit  eis stipendia
33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in  finibus
Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic  praesidium viros
iudaeos
34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in  finibus
Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit  illic Iudaeos et
quaecumque apta erant ad correptionem eorum  posuit in eis
35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat  facere
genti suae et posuerunt ducem suum et principem  sacerdotum eo quod
ipse fecerat haec omnia et iustitiam et  fidem quam conservavit genti
suae et exquisivit omni modo  exaltare populum suum
36 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut  tollerentur
gentes de regione ipsorum qui in civitate David  erant in Hierusalem
in arce de qua procedebant et contaminabant  omnia quae in circuitu
sanctorum sunt et inferebant plagam  magnam castitati
37 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et  civitatis
et exaltavit muros Hierusalem
38 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium
39 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum  gloria
magna
40 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et  socii
et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose
41 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum  ducem
suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat  propheta fidelis
42 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis  et ut
constitueret praepositos super opera eorum et super  regionem et super
arma et super praesidia
43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et  ut
scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et  ut
operiatur purpura et auro
44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum  facere
aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur  aut convocare
conventum in regione sine ipso et vestiri purpura  et uti fibula aurea
45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid  horum
reus erit
46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere  secundum
verba ista
47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio  fungeretur et
esset dux et princeps gentis Iudaeorum et  sacerdotum et praeesset
omnibus
48 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et  ponere
eas in peribolo sanctorum in loco celebri
49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et  filii eius

Primo libro dei Maccabei 15
1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis  maris
Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et  universae genti
2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni  sacerdoti
magno et genti Iudaeorum salutem
3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum  nostrorum volo
autem vindicare regnum et restituere illud sicut  erat antea electum
feci multitudinem exercitus et feci naves  bellicas
4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui
corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates  multas in
regno meo
5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi  ante me
reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi
6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in  regione
tua
7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae
fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant  tibi
8 []
9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et  gentem
tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria  vestra in
universa terra
10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in  terram
patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita  ut pauci
relicti essent cum Tryfone
11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens  per
maritimam
12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit  eum
exercitus
13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti  milibus
virorum belligeratorum et octo milibus equitum
14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et  vexabant
civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma  habentes
epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus  continebantur haec
16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes  pristinam
amicitiam et societatem missi a Simone principe  sacerdotum et populo
Iudaeorum
18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non
inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et
regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus  eos
20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum
21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad  vos
tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos  secundum
legem suam
22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae  et
Arsaci
23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et  Mydo et
Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et  Alacarnasum et
Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et  Gortinam et Cnidum et
Cyprum et Cyrenen
24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi  sacerdotum
25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo  admovens ei
semper manus et machinas faciens et conclusit  Tryfonem ne procederet
26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium  et
argentum et aurum et vasa copiosa
27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est  cum eo
antea et alienavit se ab eo
28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut  tractaret cum
ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et  arcem quae est in
Hierusalem civitates regni mei
29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super  terram et
dominati estis per loca multa in regno meo
30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa  locorum
quibus dominati estis extra fines Iudaeae
31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et  exterminii
quod exterminastis et tributorum civitatium alia  talenta quingenta
sin autem veniemus et expugnabimus vos
32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit  gloriam
Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum  copiosum et
obstipuit et rettulit ei verba regis
33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram  sumpsimus
neque aliena detinemus sed hereditatem patrum  nostrorum quae ab
inimicis nostris iniuste aliquo tempore  possessa est
34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum  nostrorum
35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in  populo
plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta  centum et non
respondit illi verbum
36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista  et
gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira  magna
37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum  equitum
et peditum dedit illi
39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et  mandavit
ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis  et debellare
populum rex autem persequebatur Tryfonem
40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et
conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et  aedificare
Caedronem
41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi  perambularent
viam Iudaeae sicut constituit ei rex

Primo libro dei Maccabei 16
1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri  suo quae
fecit Cendebeus
2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et  Iohannem et ait
illis ego et fratres mei expugnavimus hostes  Israhel ab adulescentia
usque in hunc diem et prosperatum est  in manibus nostris liberare
Israhel aliquotiens
3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et  egressi
pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo  vobiscum sit
4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum  et
equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus
copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens  erat
inter medium ipsorum
6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius  et vidit
populum trepidantem ad transfretandum torrentem et  transfretavit
primus et viderunt eum viri et transierunt post  eum
7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem  equitatus
adversariorum copiosus nimis
8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est  Cendebeus
et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati  residui autem
fugerunt in munitionem
9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem  insecutus
est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et  succendit
eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et  reversus est
Iudaeam in pace
11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo  Hiericho
et habebat argentum et aurum multum
12 erat enim gener summi sacerdotis
13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et
cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et
sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et  Matthathias
filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo  septimo mense
undecimo hic mensis sabath
15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur  Doch
cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et  abscondit
illic viros
16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit  Ptolomeus cum
suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in  convivium et occiderunt
eum et duos filios eius et quosdam  pueros eius
17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala  pro bonis
18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei  exercitum
in auxilium et traderet regionem et civitates eorum  et tributa
19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis  misit
epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et  aurum et dona
20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia  periit
pater eius et fratres eius et quia misit te quoque  interfici
22 ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros  qui
venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia  quaerebant eum
perdere
23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum  virtutum
quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos  struxit et rerum
gestarum eius




