Esdrae liber I (1Es.)
Esdra 1
1 in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum  Domini ex
ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis  Persarum et
transduxit vocem in universo regno suo etiam per  scripturam dicens
2 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi  Dominus
Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei  domum in
Hierusalem quae est in Iudaea
3 quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius  cum ipso
ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet  domum Domini Dei
Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
4 et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant  adiuvent eum
viri de loco suo argento et auro et substantia et  pecoribus excepto
quod voluntarie offerunt templo Dei quod est  in Hierusalem
5 et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et  sacerdotes
et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut  ascenderent ad
aedificandum templum Domini quod erat in  Hierusalem
6 universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in  vasis
argenteis et aureis in substantia in iumentis in  supellectili
exceptis his quae sponte obtulerunt
7 rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat
Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis  filii
Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
9 et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae  argenteae
mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
10 scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta  universa
tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de  transmigratione Babylonis
in Hierusalem

Esdra 2
1 hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de  captivitate quam
transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in  Babylonem et reversi
sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in  civitatem suam
2 qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia  Mardochai
Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum  populi Israhel
3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
4 filii Sephetia trecenti septuaginta duo
5 filii Area septingenti septuaginta quinque
6 filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti  duodecim
7 filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
8 filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
9 filii Zacchai septingenti sexaginta
10 filii Bani sescenti quadraginta duo
11 filii Bebai sescenti viginti tres
12 filii Azgad mille ducenti viginti duo
13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex
14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex
15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
17 filii Besai trecenti viginti tres
18 filii Iora centum duodecim
19 filii Asom ducenti viginti tres
20 filii Gebbar nonaginta quinque
21 filii Bethleem centum viginti tres
22 viri Netupha quinquaginta sex
23 viri Anathoth centum viginti octo
24 filii Azmaveth quadraginta duo
25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti  quadraginta tres
26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
27 viri Machmas centum viginti duo
28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
29 filii Nebo quinquaginta duo
30 filii Megbis centum quinquaginta sex
31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
32 filii Arim trecenti viginti
33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta
36 sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta  tres
37 filii Emmer mille quinquaginta duo
38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
39 filii Arim mille decem et septem
40 Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia  septuaginta
quattuor
41 cantores filii Asaph centum viginti octo
42 filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii  Accub
filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
43 Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
44 filii Ceros filii Siaa filii Phadon
45 filii Levana filii Agaba filii Accub
46 filii Agab filii Selmai filii Anan
47 filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
48 filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
49 filii Aza filii Phasea filii Besee
50 filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
51 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
52 filii Besluth filii Maida filii Arsa
53 filii Bercos filii Sisara filii Thema
54 filii Nasia filii Atupha
55 filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii  Pharuda
56 filii Iala filii Dercon filii Gedel
57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de  Asebaim
filii Ammi
58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti  nonaginta duo
59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don  et Mer
et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen  suum utrum ex
Israhel essent
60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta  duo
61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii  Berzellai qui
accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et  vocatus est nomine
eorum
62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non  invenerunt et
eiecti sunt de sacerdotio
63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto  sanctorum
donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti
sexaginta
65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia  trecenti
triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices  ducentae
66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti  quadraginta
quinque
67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex  milia
septingenti viginti
68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini  quod est
in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad  extruendam eam in
loco suo
69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri  solidos
sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et  vestes
sacerdotales centum
70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et  cantores
et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque  Israhel in
civitatibus suis

Esdra 3
1 iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in
civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in
Hierusalem
2 et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes  et
Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et  aedificaverunt altare
Dei Israhel ut offerrent in eo  holocaustomata sicut scriptum est in
lege Mosi viri Dei
3 conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus  eos per
circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud  holocaustum
Domino mane et vespere
4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est  et
holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum  opus diei
in die suo
5 et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in  universis
sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in  omnibus in quibus
ultro offerebatur munus Deo
6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum  Domino
porro templum Dei fundatum necdum erat
7 dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque  et
potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina  de
Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex  Persarum eis
8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in  Hierusalem
mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel  et Iosue filius
Iosedech et reliqui de fratribus eorum  sacerdotes et Levitae et omnes
qui venerant de captivitate in  Hierusalem et constituerunt Levitas a
viginti annis et supra ut  urguerent opus Domini
9 stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii  eius
et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui  faciebant opus in
templo Dei filii Enadad filii eorum et  fratres eorum Levitae
10 fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt  sacerdotes in
ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in  cymbalis ut laudarent
Deum per manus David regis Israhel
11 et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam  bonus
quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis  quoque
populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum  eo quod
fundatum esset templum Domini
12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes  patrum
seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset  et hoc templum
in oculis eorum flebant voce magna et multi  vociferantes in laetitia
elevabant vocem
13 nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et  vocem
fletus populi commixtim enim populus vociferabatur  clamore magno et
vox audiebatur procul

Esdra 4
1 audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii  captivitatis
aedificarent templum Domino Deo Israhel
2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt  eis
aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum  ecce nos
immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui  adduxit nos
huc
3 et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum  Israhel
non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro  sed nos ipsi
soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut  praecepit nobis rex Cyrus
rex Persarum
4 factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi  Iudae et
turbaret eos in aedificando
5 conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent
consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad  regnum
Darii regis Persarum
6 in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt  accusationem
adversum habitatores Iudae et Hierusalem
7 et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et  Tabel et
reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen  regem Persarum
epistula autem accusationis scripta erat syriace  et legebatur sermone
syro
8 Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de
Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi
9 Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores  eorum Dinei
et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii  Susannechei Deaei
Aelamitae
10 et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et
gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in
reliquis regionibus trans Flumen in pace
11 hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi  regi
servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt
12 notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos  venerunt in
Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam  aedificant extruentes
muros eius et parietes conponentes
13 nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata  fuerit
et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos  reditus non
dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
14 nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia  laesiones
regis videre nefas ducimus idcirco misimus et  nuntiavimus regi
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et  invenies
scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa  urbs rebellis est
et nocens regibus et provinciis et bella  concitant in ea ex diebus
antiquis quam ob rem et civitas ipsa  destructa est
16 nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata  fuerit et
muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non  habebis
17 verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad  reliquos
qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et  ceteris trans
Fluvium salutem dicens et pacem
18 accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram  me
19 et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque  quoniam
civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat  et seditiones
et proelia concitantur in ea
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et  dominati sunt
omni regioni quae trans Fluvium est tributum  quoque et vectigal et
reditus accipiebant
21 nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et  urbs
illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit
22 videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat  malum
contra reges
23 itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram  Reum et
Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini  in Hierusalem
ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et  robore
24 tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non  fiebat
usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum

Esdra 5
1 prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius  Addo
prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem  in nomine
Dei Israhel
2 tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius
Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et  cum eis
prophetae Dei adiuvantes eos
3 in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans  Flumen et
Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis  quis dedit
vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros  hos
instauraretis
4 ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum auctorum  illius
aedificationis
5 oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et  non
potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium  referretur et tunc
satisfacerent adversus accusationem illam
6 exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans  Flumen et
Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui  erant trans Flumen
ad Darium regem
7 sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax  omnis
8 notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei  magni
quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in  parietibus
opusque illud diligenter extruitur et crescit in  manibus eorum
9 interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis  dedit vobis
potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros  instauraretis
10 sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi  quae
scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis
11 huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos  sumus
servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod  erat extructum
ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus  aedificaverat et
extruxerat
12 postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri  Deum
caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis  Babylonis Chaldei
domum quoque hanc destruxit et populum eius  transtulit in Babylonem
13 anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit  edictum
ut domus Dei aedificaretur
14 nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae  Nabuchodonosor
tulerat de templo quod erat in Hierusalem et  asportaverat ea in
templum Babylonis protulit Cyrus rex de  templo Babylonis et data sunt
Sasabassar vocabulo quem et  principem constituit
15 dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo  quod est
in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo
16 tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta  templi Dei
in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc  aedificatur et necdum
conpletum est
17 nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca  regis
quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut  aedificaretur
domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super  hac re mittat ad nos

Esdra 6
1 tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca  librorum
qui erant repositi in Babylone
2 et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena  provincia
volumen unum talisque scriptus erat in eo  commentarius
3 anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae  est in
Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et  ut ponant
fundamenta subportantia altitudinem cubitorum  sexaginta et
latitudinem cubitorum sexaginta
4 ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis  novis
sumptus autem de domo regis dabuntur
5 sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor
tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem  reddantur
et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae  et posita sunt
in templo Dei
6 nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen  Starbuzannai
et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans  Flumen procul
recedite ab illis
7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a
senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo
8 sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris
Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca  regis id
est de tributis quae dantur de regione trans Flumen  studiose sumptus
dentur viris illis ne inpediatur opus
9 quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in  holocaustum
Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum  ritum sacerdotum qui
sunt in Hierusalem detur eis per dies  singulos ne sit in aliquo
querimonia
10 et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et
filiorum eius
11 a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc  mutaverit
iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur  et configatur in
eo domus autem eius publicetur
12 Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia  regna
et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et  dissipet domum
Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius  statui decretum quod
studiose impleri volo
13 igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai  et
consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic  diligenter
exsecuti sunt
14 seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur  iuxta
prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et  aedificaverunt
et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente  Cyro et Dario et
Artarxerse regibus Persarum
15 et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium  mensis adar
qui est annus sextus regni Darii regis
16 fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et  reliqui
filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in  gaudio
17 et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum  arietes
ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro  peccato totius
Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel
18 et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in  vicibus
suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est  in libro Mosi
19 fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima  die
mensis primi
20 purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus  omnes
mundi ad immolandum pascha universis filiis  transmigrationis et
fratribus suis sacerdotibus et sibi
21 et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de  transmigratione
et omnis qui se separaverat a coinquinatione  gentium terrae ad eos ut
quaererent Dominum Deum Israhel
22 et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in  laetitia
quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor  regis Assur ad
eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus  Domini Dei Israhel

Esdra 7
1 post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum  Ezras
filius Saraiae filii Azariae filii Helciae
2 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
3 filii Amariae filii Azariae filii Maraioth
4 filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
5 filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron  sacerdotis ab
initio
6 ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege  Mosi
quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum  manum Domini
Dei eius super eum omnem petitionem eius
7 et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et  de
filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de  Nathinneis
in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis
8 et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus  septimus
regis
9 quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone  et in
primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei  sui bonam
super se
10 Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et
faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium
11 hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex  Artarxersis
Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et  praeceptis Domini et
caerimoniis eius in Israhel
12 Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei  caeli
doctissimo salutem
13 a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de  populo
Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in  Hierusalem tecum
vadat
14 a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es  ut
visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in  manu tua
15 et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores  eius
sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem  tabernaculum est
16 et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa
provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de  sacerdotibus
qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in  Hierusalem
17 libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos  arietes agnos
et sacrificia et libamina eorum et offer ea super  altare templi Dei
vestri quod est in Hierusalem
18 sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo  argento
et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite
19 vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui  trade in
conspectu Dei Hierusalem
20 sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui  quantumcumque
necesse est ut expendas dabis de thesauro et de  fisco regis
21 et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus
custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque
petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque  mora
detis
22 usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros  centum
et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei  centum sal vero
absque mensura
23 omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter  in domo
Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et  filiorum eius
24 vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis
cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius  ut
vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem  inponendi
super eos
25 tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu  tua
constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui  est trans
Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed  et inperitos
docete libere
26 et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis  diligenter
iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium  sive in
condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem
27 benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in  corde
regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem
28 et in me inclinavit misericordiam coram rege et  consiliatoribus
eius et universis principibus regis potentibus  et ego confortatus
manu Domini Dei mei quae erat in me  congregavi de Israhel principes
qui ascenderent mecum

Esdra 8
1 hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui
ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone
2 de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis  David
Attus
3 de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo
numerati sunt viri centum quinquaginta
4 de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo  ducenti viri
5 de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri
6 de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta  viri
7 de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta  viri
8 de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo  octoginta
viri
9 de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem  et
octo viri
10 de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum  sexaginta viri
11 de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti  octo
viri
12 de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum  decem viri
13 de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum
Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
14 de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta  viri
15 congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et  mansimus
ibi diebus tribus quaesivique in populo et in  sacerdotibus de filiis
Levi et non inveni ibi
16 itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et  Iarib et
alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam  principes et
Ioarib et Helnathan sapientes
17 et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et  posui in
ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad  fratres eius
Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis  ministros domus Dei
nostri
18 et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos  virum
doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et  Sarabiam et
filios eius et fratres eius decem et octo
19 et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius  et
filios eius viginti
20 et de Nathinneis quos dederat David et principes ad  ministeria
Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis  nominibus
vocabantur
21 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut  adfligeremur
coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam  rectam nobis et
filiis nostris universaeque substantiae nostrae
22 erubui enim petere regem auxilium et equites qui  defenderent nos
ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei  nostri est super
omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium  eius et fortitudo eius
et furor super omnes qui derelinquunt  eum
23 ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et  evenit
nobis prospere
24 et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian  Asabian et
cum eis de fratribus eorum decem
25 adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus  Dei
nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et  principes eius
universusque Israhel eorum qui inventi fuerant
26 et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta  quinquaginta
et vasa argentea centum auri centum talenta
27 et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et  vasa
aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum
28 et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et  aurum
quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum
29 vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus
sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in  Hierusalem
et thesaurum domus Domini
30 susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et  auri et
vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri
31 promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi  ut
pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et  liberavit
nos de manu inimici et insidiatoris in via
32 et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus
33 die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in  domo
Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et  cum eo
Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et  Noadaia
filius Bennoi Levitae
34 iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne  pondus in
tempore illo
35 sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis
obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni
Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos  pro
peccato duodecim omnia in holocaustum Domino
36 dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu  regis
et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum  Dei

Esdra 9
1 postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me  principes
dicentes non est separatus populus Israhel et  sacerdotes et Levitae a
populis terrarum et de abominationibus  eorum Chananei videlicet et
Hetthei et Ferezei et Iebusei et  Ammanitarum et Moabitarum et
Aegyptiorum et Amorreorum
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam
principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima
3 cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam  et
evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens
4 convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei  Israhel pro
transgressione eorum qui de captivitate venerant et  ego sedebam
tristis usque ad sacrificium vespertinum
5 et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et  scisso
pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas  ad Dominum
Deum meum
6 et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus  faciem
meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae  sunt super caput
et delicta nostra creverunt usque in caelum
7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus  granditer
usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris  traditi sumus ipsi et
reges nostri et sacerdotes nostri in  manum regum terrarum in gladium
in captivitatem in rapinam et  in confusionem vultus sicut et die hac
8 et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio  nostra apud
Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis  reliquiae et daretur
paxillus in loco sancto eius et  inluminaret oculos nostros Deus
noster et daret nobis vitam  modicam in servitute nostra
9 quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos  Deus
noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege  Persarum ut
daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et  extrueret
solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in  Hierusalem
10 et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia  dereliquimus
mandata tua
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens  terram
ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda  est iuxta
inmunditiam populorum ceterarumque terrarum  abominationibus eorum qui
repleverunt eam ab ore usque ad os in  coinquinatione sua
12 nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias  eorum non
accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem  eorum et
prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini  et comedatis
quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios  vestros usque in
saeculum
13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris  pessimis
et in delicto nostro magno quia tu Deus noster  liberasti nos de
iniquitate nostra et dedisti nobis salutem  sicut est hodie
14 ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque
matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid
iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis  reliquias
et salutem
15 Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui
salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro  non
enim stari potest coram te super hoc

Esdra 10
1 sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente  ante
templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis  nimis
virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo  fletu
2 et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et  dixit Ezrae
nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus  uxores alienigenas
de populis terrae et nunc si est paenitentia  Israhel super hoc
3 percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas  uxores et
eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et  eorum qui timent
praeceptum Dei nostri secundum legem fiat
4 surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et  fac
5 surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum  Levitarum et
omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et  iuraverunt
6 et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum  Iohanan
filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit  et aquam non
bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de  captivitate
venerant
7 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis
transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
8 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium  principum
et seniorum auferetur universa substantia eius et  ipse abicietur de
coetu transmigrationis
9 convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in  Hierusalem tribus
diebus ipse est mensis nonus vicesimo die  mensis et sedit omnis
populus in platea domus Dei trementes pro  peccato et pluviis
10 et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi  estis
et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super  delictum Israhel
11 et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et  facite
placitum eius et separamini a populis terrae et ab  uxoribus
alienigenis
12 et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta  verbum
tuum ad nos sic fiat
13 verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et  non
sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel  duorum
vehementer quippe peccavimus in sermone isto
14 constituantur principes in universa multitudine et omnes  in
civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant  in
temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et  civitatem et
iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a  nobis super peccato hoc
15 igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae  steterunt
super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt  eos
16 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras  sacerdos
et viri principes familiarum in domum patrum suorum et  omnes per
nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut  quaererent rem
17 et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores  alienigenas
usque ad diem primam mensis primi
18 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores
alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius  Maasia et
Eliezer et Iarib et Godolia
19 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro  delicto suo
arietem de ovibus offerrent
20 et de filiis Emmer Anani et Zebedia
21 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et  Ozias
22 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel  Iozabeth
et Elasa
23 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse  est Calita
Phataia Iuda et Eliezer
24 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem  et Uri
25 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et  Miamin
et Eliezer et Melchia et Banea
26 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi  et
Irimoth et Helia
27 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth  et
Zabeth et Aziza
28 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
29 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et  Saal et
Ramoth
30 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias  Mathanias
Beselehel et Bennui et Manasse
31 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
32 Beniamin Maloch Samarias
33 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai  Manasse
Semei
34 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
35 Baneas et Badaias Cheiliau
36 Vannia Marimuth et Eliasib
37 Matthanias Mathanai et Iasi
38 et Bani et Bennui Semei
39 et Salmias et Nathan et Adaias
40 Mechnedabai Sisai Sarai
41 Ezrel et Selemau Semeria
42 Sellum Amaria Ioseph
43 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et  Iohel
Banaia




