Leviticus (Lv.)
Levitico 1
1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo
testimonii dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex  vobis
hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus  offerens
victimas
3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum
inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad  placandum
sibi Dominum
4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit  atque in
expiationem eius proficiens
5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron
sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum  quod est
ante ostium tabernaculi
6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet  et
cuncta quae adherent iecori
9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos  super
altare in holocaustum et suavem odorem Domino
10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris
holocaustum anniculum et absque macula offeret
11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem  coram
Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii  Aaron per
circuitum
12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et  inponent
super ligna quibus subiciendus est ignis
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia  adolebit
sacerdos super altare in holocaustum et odorem  suavissimum Domino
14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de  turturibus
et pullis columbae
15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite  ac
rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super  crepidinem
altaris
16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare  ad
orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro  dividet eam
et adolebit super altare lignis igne subposito  holocaustum est et
oblatio suavissimi odoris Domino

Levitico 2
1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit  eius
oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet  pugillum
plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale  super altare
in odorem suavissimum Domino
3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et  filiorum
eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila  panes
scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma  oleo lita
5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo  et
absque fermento
6 divides eam minutatim et fundes supra oleum
7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo  conspergetur
8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et  adolebit
super altare in odorem suavitatis Domino
10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius  sanctum
sanctorum de oblationibus Domini
11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec
quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare  vero non
ponentur in odorem suavitatis
13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal
foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres  sal
14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de  spicis
adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem  farris et sic
offeres primitias tuas Domino
15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris  fracti
et olei ac totum tus

Levitico 3
1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus  voluerit
offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram  Domino
2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in
introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes  sanguinem per
circuitum altaris
3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini  adipem qui
operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus  est
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris  cum
renunculis
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne  subposito
in oblationem suavissimi odoris Domino
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia  sive
masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
7 si agnum obtulerit coram Domino
8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in  vestibulo
tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron  sanguinem eius per
altaris circuitum
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem  et
caudam totam
10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque  universa
vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta  ilia
reticulumque iecoris cum renunculis
11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et
oblationis Domini
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in  introitu
tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron  sanguinem eius per
altaris circuitum
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit
ventrem et qui tegit universa vitalia
15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia  et
arvinam iecoris cum renunculis
16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et
suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis  vestris nec
adipes nec sanguinem omnino comedetis

Levitico 4
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam  et de
universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent  quippiam
fecerit
3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens  populum
offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram  Domino
ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in  tabernaculum
testimonii
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies  coram
Domino contra velum sanctuarii
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem  autem
reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in  introitu
tabernaculi
8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit  vitalia
quam omnia quae intrinsecus sunt
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia  et
adipem iecoris cum renunculis
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea  super
altare holocausti
11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et  intestinis et
fimo
12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi
cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem  quae in
loco effusorum cinerum cremabuntur
13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam  fecerit
quod contra mandatum Domini est
14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro  peccato
adducetque eum ad ostium tabernaculi
15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram  Domino
immolatoque vitulo in conspectu Domini
16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in  tabernaculum
testimonii
17 tincto digito aspergens septies contra velum
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est  coram
Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem  fundet
iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio  tabernaculi
testimonii
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et  rogante pro
eis sacerdote propitius erit Dominus
21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet  sicut et
priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per  ignorantiam
quod Domini lege prohibetur
23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino  hircum
de capris inmaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum  in
loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro  peccato est
25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato  tangens
cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim  eius
26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum  fieri
solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur  ei
27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae  ut
faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque  delinquat
28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et
immolabit eam in loco holocausti
30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens  cornua
altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis
pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
rogabitque pro eo et dimittetur ei
32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
scilicet inmaculatam
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi  solent
holocaustorum caedi hostiae
34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens  cornua
altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps  arietis qui
immolatur pro pacificis et cremabit super altare in  incensum Domini
rogabitque pro eo et pro peccato eius et  dimittetur illi

Levitico 5
1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque  fuerit
quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit  portabit
iniquitatem suam
2 anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a  bestia
est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et  oblita fuerit
inmunditiae suae rea est et deliquit
3 et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem
inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea  subiacebit
delicto
4 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male  quid
faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone  firmaverit
oblitaque postea intellexerit delictum suum
5 agat paenitentiam pro peccato
6 et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo  sacerdos
et pro peccato eius
7 sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures  vel duos
pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum  in holocaustum
8 dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato  retorquebit
caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non  penitus abrumpatur
9 et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem
reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro
peccato est
10 alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque  pro eo
sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
11 quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel  duos
pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi  decimam non
mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia  pro peccato est
12 tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum  hauriens
cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse  habebit in
munere
14 locutus est Dominus ad Mosen dicens
15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae  Domino
sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo  arietem
inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis  iuxta pondus
sanctuarii
16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem  ponet
supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens  arietem et
dimittetur ei
17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his  quae
Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit  iniquitatem suam
18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta  mensuram
aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod  nesciens fecerit et
dimittetur ei
19 quia per errorem deliquit in Dominum

Levitico 6
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit  depositum
proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi  aliquid extorserit
aut calumniam fecerit
3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit  et
quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent  homines
4 convicta delicti reddet
5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam  insuper
partem domino cui damnum intulerat
6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege  et dabit
eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro  singulis
quae faciendo peccaverit
8 locutus est Dominus ad Mosen dicens
9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti  cremabitur in
altari tota nocte usque mane ignis ex eodem  altari erit
10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque  cineres
quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet  eos
extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam  consumi faciet
12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos
subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto  desuper
adolebit adipes pacificorum
13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii  Aaron
coram Domino et coram altari
15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et  totum
tus quod super similam positum est adolebitque illud in  altari in
monumentum odoris suavissimi Domino
16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis  absque
fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini  offertur
incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato  atque delicto
18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac  sempiternum
est in generationibus vestris de sacrificiis Domini  omnis qui
tetigerit illa sanctificabitur
19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent  Domino
in die unctionis suae decimam partem oephi offerent  similae in
sacrificio sempiterno medium eius mane et medium  vespere
21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam
calidam in odorem suavissimum Domino
22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in  altari
23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec  quisquam
comedet ex eo
24 locutus est Dominus ad Mosen dicens
25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro  peccato in
loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram  Domino sanctum
sanctorum est
26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio
tabernaculi
27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de  sanguine
illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas  aeneum
fuerit defricabitur et lavabitur aqua
29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius  quia
sanctum sanctorum est
30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis  infertur in
tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario  non comedetur sed
conburetur igni

Levitico 7
1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro  delicto
sanguis eius per gyrum fundetur altaris
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est  reticulumque
iecoris cum renunculis
5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro
delicto
6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur  his
carnibus quia sanctum sanctorum est
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto  utriusque
hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit  pertinebit
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et  quicquid in
craticula vel in sartagine praeparatur eius erit  sacerdotis a quo
offertur
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron  aequa
mensura per singulos dividetur
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes  absque
fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo  coctamque similam
et collyridas olei admixtione conspersas
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae  immolatur pro
pacificis
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit  sacerdotis
qui fundet hostiae sanguinem
15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis  quicquam
usque mane
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem  similiter
edetur die sed et si quid in crastinum remanserit  vesci licitum est
17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio  comederit
irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin  potius quaecumque
anima tali se edulio contaminarit  praevaricationis rea erit
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed  conburetur
igni qui fuerit mundus vescetur ea
20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum  quae
oblata est Domino peribit de populis suis
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive  omnis rei
quae polluere potest et comederit de huiuscemodi  carnibus interibit
de populis suis
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non
comedetis
24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia  captum
est habebitis in usus varios
25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini  comederit
peribit de populo suo
26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de  avibus
quam de pecoribus
27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens
29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum  Domino
offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo  oblata
Domino consecrarit tradet sacerdoti
31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit  Aaron et
filiorum eius
32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in  primitias
sacerdotis
33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse  habebit et
armum dextrum in portione sua
34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a  filiis
Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron  sacerdoti ac filiis
eius lege perpetua ab omni populo Israhel
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis  Domini die
qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel  religione
perpetua in generationibus suis
37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque  delicto et
pro consecratione et pacificorum victimis
38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit  filiis
Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto  Sinai

Levitico 8
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum  vitulum
pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
4 fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba  ante
fores
5 ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
6 statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et  induens
tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat  doctrina et
veritas
9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem  posuit
lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut  praeceperat ei
Dominus
10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni
supellectili sua
11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit  illud
et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit  oleo
12 quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et  cinxit
balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
14 obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius  posuissent
Aaron et filii eius manus suas
15 immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit  cornua
altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit  reliquum
sanguinem ad fundamenta eius
16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris  duosque
renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra  sicut
praeceperat Dominus
18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum
inposuissent Aaron et filii eius manus suas
19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
20 ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et  adipem
adolevit igni
21 lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem  incendit
super altare eo quod esset holocaustum suavissimi  odoris Domino sicut
praeceperat ei
22 obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum
posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
23 quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit  extremum
auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae  similiter et
pedis
24 obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati
tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices  manus ac
pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
25 adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit  intestina
reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis  et armo dextro
separavit
26 tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino  panem
absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque  posuit super
adipes et armum dextrum
27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam  levaverunt
ea coram Domino
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare  holocausti
eo quod consecrationis esset oblatio in odorem  suavitatis sacrificii
Domini
29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete
consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari  aspersit
super Aaron et vestimenta eius et super filios illius  ac vestes eorum
31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis  dicens
coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite  eas panes
quoque consecrationis edite qui positi sunt in  canistro sicut
praecepit mihi dicens Aaron et filii eius  comedent eos
32 quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis  absumet
33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus  usque ad
diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae  septem enim diebus
finitur consecratio
34 sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii
conpleretur
35 die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias  Domini
ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est  Dominus
per manum Mosi

Levitico 9
1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac
maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in  holocaustum
utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et  vitulum
atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino  in
sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes  hodie enim
Dominus apparebit vobis
5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium  tabernaculi ubi
cum omnis staret multitudo
6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et  apparebit
vobis gloria eius
7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo  offer
holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque  mactaveris
hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro  peccato
suo
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens  digitum
tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro  peccato
adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et  membris
singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit  igni
14 lotis prius aqua intestinis et pedibus
15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque  altari
16 fecit holocaustum
17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et  adolens
ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi
obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in
circuitu
19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum  adipibus
suis et reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in  altari
21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans  coram
Domino sicut praeceperat Moses
22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque  conpletis
hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis  descendit
23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et  deinceps
egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini  omni
multitudini
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et  adipes
qui erant super altare quod cum vidissent turbae  laudaverunt Dominum
ruentes in facies suas

Levitico 10
1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt  ignem et
incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum  quod eis
praeceptum non erat
2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt  coram
Domino
3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus
sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu  omnis
populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron
4 vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel  patrui Aaron
ait ad eos ite et colligite fratres vestros de  conspectu sanctuarii
et asportate extra castra
5 confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos  lineis
tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
6 locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar  filios eius
capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite  scindere ne forte
moriamini et super omnem coetum oriatur  indignatio fratres vestri et
omnis domus Israhel plangant  incendium quod Dominus suscitavit
7 vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin  peribitis oleum
quippe sanctae unctionis est super vos qui  fecerunt omnia iuxta
praeceptum Mosi
8 dixit quoque Dominus ad Aaron
9 vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii  tui
quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia  praeceptum
est sempiternum in generationes vestras
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et  profanum
inter pollutum et mundum
11 doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus  est
Dominus ad eos per manum Mosi
12 locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar  filios
eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit  de oblatione
Domini et comedite illud absque fermento iuxta  altare quia sanctum
sanctorum est
13 comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et  filiis tuis
de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi
14 pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus  est
edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae  tecum tibi
enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis  salutaribus filiorum
Israhel
15 eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari
elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos  lege
perpetua sicut praecepit Dominus
16 inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum  quaereret
Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et  Ithamar filios
Aaron qui remanserant ait
17 cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae  sancta
sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem  multitudinis et
rogetis pro ea in conspectu Domini
18 praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra  sancta et
comedere eam debueritis in sanctuario sicut  praeceptum est mihi
19 respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et
holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo  potui
comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente  lugubri
20 quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

Levitico 11
1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere  debetis de
cunctis animantibus terrae
3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus  comedetis
4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non  dividit eam
sicut camelus et cetera non comedetis illud et  inter inmunda
reputabitis
5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus  est
6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia  inmunda
sunt vobis
9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne  quod
habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus  et stagnis
comedetis
10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in  aquis
moventur et vivunt abominabile vobis
11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina
vitabitis
12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis  polluta erunt
13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda  sunt
vobis aquilam et grypem et alietum
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis in similitudinem suam
16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus  suum
17 bubonem et mergulum et ibin
18 cycnum et onocrotalum et porphirionem
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et
vespertilionem
20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes  abominabile
erit vobis
21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed  habet
longiora retro crura per quae salit super terram
22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus  atque
ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit  inmundus
usque ad vesperum
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum  lavabit
vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam  nec
ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud  contaminabitur
27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae  incedunt
quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina  eorum polluetur
usque ad vesperum
28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta  sua et
inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda  sunt vobis
29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur  in terra
mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum  inmundus
erit usque ad vesperum
32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum  polluetur tam
vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia  et in quocumque fit
opus tinguentur aqua et polluta erunt usque  ad vesperum et sic postea
mundabuntur
33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit  polluetur
et idcirco frangendum est
34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua  inmundus
erit et omne liquens quod bibitur de universo vase  inmundum erit
35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud
inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et  inmundi
erunt
36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio  munda erit
qui morticinum eorum tetigerit polluetur
37 si ceciderint super sementem non polluent eam
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea  morticinis
tacta fuerit ilico polluetur
39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui  cadaver
eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit  vestimenta
sua et inmundus erit usque ad vesperum
41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec  adsumetur in
cibum
42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet  pedes
sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile  est
43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam  eorum ne
inmundi sitis
44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et  ego
sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili  quod movetur
super terram
45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem  vobis in
Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae  viventis quae
movetur in aqua et reptat in terra
47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid
comedere et quid respuere debeatis

Levitico 12
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto  semine
pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies  separationis
menstruae
3 et die octavo circumcidetur infantulus
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine  purificationis
suae omne sanctum non tanget nec ingredietur  sanctuarium donec
impleantur dies purificationis eius
5 sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus  iuxta
ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit  in sanguine
purificationis suae
6 cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio  sive pro
filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum  columbae sive
turturem pro peccato ad ostium tabernaculi  testimonii et tradet
sacerdoti
7 qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic  mundabitur a
profluvio sanguinis sui ista est lex parientis  masculum ac feminam
8 quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum  sumet
duos turtures vel duos pullos columbae unum in  holocaustum et alterum
pro peccato orabitque pro ea sacerdos et  sic mundabitur

Levitico 13
1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color  sive
pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae  adducetur ad
Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum  eius
3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos  colorem
ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne  reliqua plaga leprae
est et ad arbitrium eius separabitur
4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne  reliqua
et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem  diebus
5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non  creverit
nec transierit in cute priores terminos rursum  includet eum septem
diebus aliis
6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et  non
creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque  homo
vestimenta sua et mundus erit
7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus  munditiae iterum
lepra creverit adducetur ad eum
8 et inmunditiae condemnabitur
9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et  capillorum
mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti  contaminabit
itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue  inmunditia est
12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et  operuerit omnem
carnem a capite usque ad pedes quicquid sub  aspectu oculorum cadit
13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima  iudicabit eo
quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo  mundus erit
14 quando vero caro vivens in eo apparuerit
15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos  reputabitur
caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem  operuerit
17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa  adducetur
homo ad sacerdotem
20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et  pilos
versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae  orta est in
ulcere
21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura  et
vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et  homo mundus
erit
24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive  rufam
habuerit cicatricem
25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et  locus
eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga  leprae in
cicatrice orta est
26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior  plaga
carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura  recludet eum
septem diebus
27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra
contaminabit eum
28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus  plaga
conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est  conbusturae
29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra  videbit
eos sacerdos
30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et  capillus flavus
solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra  capitis ac barbae est
31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni  et
capillum nigrum recludet eos septem diebus
32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et  capillus sui
coloris est et locus plagae carni reliquae  aequalis
33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem  diebus aliis
34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec  humilior
carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus  erit
35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit
commutatus quia aperte inmundus est
37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit  hominem
esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum  alborem
lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam  coloris candidi et
hominem mundum
40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus  color
fuerit exortus
43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae  quae
orta est in calvitio
44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad  arbitrium
sacerdotis
45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit  extra
castra
47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid  ex pelle
confectum est
49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti
50 qui consideratam recludet septem diebus
51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit  lepra
perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in  quo fuerit
inventa
52 et idcirco conburetur flammis
53 quod si eam viderit non crevisse
54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque  illud
septem diebus aliis
55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec  tamen
crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo  quod infusa
sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis  est lota
abrumpet eum et a solido dividet
57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius  inmaculata erant
lepra volatilis et vaga debet igne conburi
58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda  erunt
59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis  atque
subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo  mundari debeat
vel contaminari

Levitico 14
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad  sacerdotem
3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos  passeres vivos
quos vesci licitum est et lignum cedrinum  vermiculumque et hysopum
5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super  aquas
viventes
6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo  tinguet in
sanguine passeris immolati
7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure  purgetur et
dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos  corporis et
lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra  ita dumtaxat ut
maneat extra tabernaculum suum septem diebus
9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et  supercilia ac
totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et  corpore
10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem  anniculam absque
macula et tres decimas similae in sacrificium  quae conspersa sit oleo
et seorsum olei sextarium
11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec  omnia
coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium  et
oblatis ante Dominum omnibus
13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et  pro
delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est  pro
delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui  mundatur et
super pollices manus dextrae et pedis
15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies  contra
Dominum
17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super  extremum
auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices  manus ac pedis
dextri et super sanguinem qui fusus est pro  delicto
18 et super caput eius
19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro  peccato
tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite
mundabitur
21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae  dicta
sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro  eo sacerdos
decimamque partem similae conspersae oleo in  sacrificium et olei
sextarium
22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus  pro
peccato et alter in holocaustum
23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad  ostium
tabernaculi testimonii coram Domino
24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit  simul
25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum  auriculae
dextrae illius qui mundatur et super pollices manus  eius ac pedis
dextri
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram
27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies  contra
Dominum
28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur  et
pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus  est pro
delicto
29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu  mittet super
caput purificati ut placet pro eo Dominum
30 et turturem sive pullum columbae offeret
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis  suis
32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in
emundationem sui
33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis  in
possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi  plaga
leprae videtur mihi esse in domo mea
36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam
ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant  omnia quae
in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus  lepram
37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas  pallore sive
rubore deformes et humiliores superficie reliqua
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem  diebus
39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit  crevisse
lepram
40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos  extra
civitatem in loco inmundo
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi
pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto  alio
liniri domum
43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et  alia
terra lita
44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes  aspersos
maculis lepra est perseverans et inmunda domus
45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque  universum
pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque  ad
vesperum
47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit  vestimenta
sua
48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in  domo
postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque  cedrinum
et vermiculum atque hysopum
50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem  vivum et
intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in  aquis
viventibus et asperget domum septies
52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis
viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque
vermiculo
53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit  pro domo
et iure mundabitur
54 ista est lex omnis leprae et percussurae
55 leprae vestium et domorum
56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in  varias
species coloribus inmutatis
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Levitico 15
1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur  fluxum
seminis inmundus erit
3 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta  singula
adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
4 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque  sederit
5 si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta  sua et
ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
6 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua  et lotus
aqua inmundus erit usque ad vesperum
7 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse  lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum
8 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus  est
lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad  vesperum
9 sagma super quo sederit inmundum erit
10 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur  pollutum erit
usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid  lavabit vestem suam et
ipse lotus aqua inmundus erit usque ad  vesperum
11 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus  lavabit
vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad  vesperum
12 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum
lavabitur aqua
13 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem  numerabit
septem dies post emundationem sui et lotis vestibus  ac toto corpore
in aquis viventibus erit mundus
14 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos  columbae et
veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi  testimonii dabitque
eos sacerdoti
15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum  rogabitque
pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
16 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus  suum et
inmundus erit usque ad vesperum
17 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda  erit usque
ad vesperum
18 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit  usque ad
vesperum
19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem  diebus
separabitur
20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae  polluetur
22 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse  lotus
aqua inmundus erit usque ad vesperum
23 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit
vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
24 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis  inmundus erit
septem diebus et omne stratum in quo dormierit  polluetur
25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in  tempore
menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non  cessat
quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in  tempore
menstruo
26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit  pollutum erit
27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse  lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum
28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem  dies
purificationis suae
29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel  duos
pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii
30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum  rogabitque
pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et  non
moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum  quod est
inter eos
32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui  polluitur
coitu
33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit
sanguine et hominis qui dormierit cum ea

Levitico 16
1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum  Aaron
quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne  omni
tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram
propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube  apparebo
super oraculum
3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et  arietem in
holocaustum
4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit
accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim
vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos  hircos
pro peccato et unum arietem in holocaustum
6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi
testimonii
8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro
emissario
9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram  Domino ut
fundat preces super eo et emittat illum in  solitudinem
11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et  pro domo
sua immolabit eum
12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et  hauriens
manu conpositum thymiama in incensum ultra velum  intrabit in sancta
13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor  operiat
oraculum quod est super testimonium et non moriatur
14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito  septies contra
propitiatorium ad orientem
15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet  sanguinem eius
intra velum sicut praeceptum est de sanguine  vituli ut aspergat e
regione oraculi
16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum  faciet
tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio  sordium
habitationis eorum
17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex  ingreditur
sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro  universo coetu
Israhel donec egrediatur
18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro  se et
sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua  eius per
gyrum
19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab
inmunditiis filiorum Israhel
20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare  tunc
offerat hircum viventem
21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes
iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata  eorum
quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem  paratum in
desertum
22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram
solitariam et dimissus fuerit in deserto
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis  vestibus
quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium  relictisque ibi
24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis  suis et
postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis  rogabit tam
pro se quam pro populo
25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super  altare
26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit  vestimenta sua
et corpus aqua et sic ingredietur in castra
27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati  et quorum
sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio  conpleretur asportabunt
foras castra et conburent igni tam  pelles quam carnes eorum et fimum
28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et  carnem aqua
et sic ingredietur in castra
29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo  decima die
mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis  opus sive
indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus  peccatis
vestris coram Domino mundabimini
31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas  vestras
religione perpetua
32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius  initiatae manus
ut sacerdotio fungatur pro patre suo  indueturque stola linea et
vestibus sanctis
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque  altare
sacerdotes quoque et universum populum
34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro  filiis
Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno  fecit igitur
sicut praeceperat Dominus Mosi

Levitico 17
1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et  dices ad
eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
3 homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem  sive
capram in castris vel extra castra
4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino  sanguinis
reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de  medio populi sui
5 ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas  quas
occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium  tabernaculi
testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
6 fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium
tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis  Domino
7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum  quibus
fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et  posteris eorum
8 et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui
peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut  offeratur
Domino interibit de populo suo
10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui  peregrinantur
inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem  meam contra animam
illius et disperdam eam de populo suo
11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis  ut super
altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis  pro animae
piaculo sit
12 idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non  comedet
sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
13 homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui  peregrinantur
apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram  vel avem quibus
vesci licitum est fundat sanguinem eius et  operiat illum terra
14 anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis  Israhel
sanguinem universae carnis non comedetis quia anima  carnis in
sanguine est et quicumque comederit illum interibit
15 anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de
indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum  aqua et
contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine  mundus fiet
16 quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit  iniquitatem
suam

Levitico 18
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus  vester
3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non  facietis
et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego  introducturus sum vos non
agetis nec in legitimis eorum  ambulabitis
4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis  in eis
ego Dominus Deus vester
5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet  in eis
ego Dominus
6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet
turpitudinem eius ego Dominus
7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non  discoperies
mater tua est non revelabis turpitudinem eius
8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo  enim
patris tui est
9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi  vel
foris genita est non revelabis
10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non  revelabis
quia turpitudo tua est
11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri  tuo et
est soror tua non revelabis
12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro  est
patris tui
13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod  caro sit
matris tuae
14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad  uxorem eius
quae tibi adfinitate coniungitur
15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui  est nec
discoperies ignominiam eius
16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia  turpitudo
fratris tui est
17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis  filiam filii
eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles  ignominiam eius
quia caro illius sunt et talis coitus incestus  est
18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec  revelabis
turpitudinem eius adhuc illa vivente
19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec  revelabis
foeditatem eius
20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione
maculaberis
21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec  pollues
nomen Dei tui ego Dominus
22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia  abominatio est
23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier  non
subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt  universae
gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut  evomat
habitatores suos
26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex  omnibus
abominationibus istis tam indigena quam colonus qui  peregrinatur apud
vos
27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui  fuerunt
ante vos et polluerunt eam
28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis  sicut
evomuit gentem quae fuit ante vos
29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam  peribit
de medio populi sui
30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui  fuerunt
ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus  vester

Levitico 19
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos  sancti
estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea  custodite ego
Dominus Deus vester
4 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis  vobis ego
Dominus Deus vester
5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit  placabilis
6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero  quicquid
autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
7 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et  impietatis
reus
8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et  peribit
anima illa de populo suo
9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad  solum
superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis  sed
pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus  vester
11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet  unusquisque
proximum suum
12 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego  Dominus
13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non  morabitur
opus mercennarii apud te usque mane
14 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed  timebis
Deum tuum quia ego sum Dominus
15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec  consideres
personam pauperis nec honores vultum potentis iuste  iudica proximo
tuo
16 non eris criminator et susurro in populis non stabis  contra
sanguinem proximi tui ego Dominus
17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum  ne
habeas super illo peccatum
18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum  diliges
amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
19 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum  alterius
generis animantibus agrum non seres diverso semine  veste quae ex
duobus texta est non indueris
20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit  ancilla etiam
nubilis et tamen pretio non redempta nec  libertate donata vapulabunt
ambo et non morientur quia non fuit  libera
21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi
testimonii arietem
22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino  et
repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea  ligna
pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant  inmunda erunt
vobis nec edetis ex eis
24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis  Domino
25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae
proferunt ego Dominus Deus vester
26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec  observabitis
somnia
27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
28 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras  aliquas
et stigmata facietis vobis ego Dominus
29 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et  impleatur
piaculo
30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego  Dominus
31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini  ut
polluamini per eos ego Dominus Deus vester
32 coram cano capite consurge et honora personam senis et  time Deum
tuum ego sum Dominus
33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit  inter vos
ne exprobretis ei
34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi  vosmet
ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego  Dominus Deus
vester
35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in  pondere in
mensura
36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius  aequusque
sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de  terra Aegypti
37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et  facite ea ego
Dominus

Levitico 20
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de  advenis
qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo  idolo Moloch
morte moriatur populus terrae lapidabit eum
3 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de  medio
populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et  contaminaverit
sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
4 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens  imperium
meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo  Moloch nec voluerit
eum occidere
5 ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut  fornicarentur
cum Moloch de medio populi sui
6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata  fuerit cum
eis ponam faciem meam contra eam et interficiam  illam de medio populi
sui
7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus  vester
8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui  sanctifico vos
9 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri  matrique
maledixit sanguis eius sit super eum
10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium
perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus  et
adultera
11 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam  patris sui
morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
12 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia  scelus
operati sunt sanguis eorum sit super eos
13 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati  sunt nefas
morte moriantur sit sanguis eorum super eos
14 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus  operatus est
vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas  in medio vestri
15 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus  quoque
occidite
16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul  interficietur cum
eo sanguis eorum sit super eos
17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam  matris
suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit  fratris
ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in  conspectu populi
sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint  et portabunt
iniquitatem suam
18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit
turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui
19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non  discoperies qui
hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit  portabunt ambo iniquitatem
suam
20 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et  revelaverit
ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum  suum absque
liberis morientur
21 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam  turpitudinem
fratris sui revelavit absque filiis erunt
22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos  evomat
terra quam intraturi estis et habitaturi
23 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus  sum ante
vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis  in
hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus  vester
qui separavi vos a ceteris populis
25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem  mundam ab
inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in  avibus et cunctis
quae moventur in terra et quae vobis ostendi  esse polluta
26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et  separavi vos a
ceteris populis ut essetis mei
27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis  fuerit
spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis  eorum sit
super illos

Levitico 21
1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios  Aaron et
dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium  suorum
2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super  matre et
patre et filio ac filia fratre quoque
3 et sorore virgine quae non est nupta viro
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur
5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient
incisuras
6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum  enim
Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae  repudiata
est a marito quia consecratus est Deo suo
8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego  sanctus
sum Dominus qui sanctifico vos
9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et  violaverit nomen
patris sui flammis exuretur
10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super  cuius
caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in  sacerdotio
consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus  caput suum non
discoperiet vestimenta non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre  quoque suo
et matre non contaminabitur
12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini  quia oleum
sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
13 virginem ducet uxorem
14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non  accipiet sed
puellam de populo suo
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia  ego
Dominus qui sanctifico eum
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui  habuerit
maculam non offeret panes Deo suo
18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si  claudus si vel
parvo vel grandi et torto naso
19 si fracto pede si manu
20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem  scabiem
si inpetiginem in corpore vel hirniosus
21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non  accedet
offerre hostias Domino nec panes Deo suo
22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad  altare
quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium  meum ego
Dominus qui sanctifico eos
24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem  Israhel
cuncta quae sibi fuerant imperata

Levitico 22
1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae
consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen
sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
3 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit  de stirpe
vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt  filii Israhel
Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino  ego sum Dominus
4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum  seminis
non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec  sanetur qui
tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur  semen quasi
coitus
5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus  est
sordidus
6 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae
sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua
7 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis  quia
cibus illius est
8 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur  in eis
ego sum Dominus
9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et  moriantur in
sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui  sanctifico eos
10 omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus
sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius  fuerit hii
comedent ex eis
12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his  quae
sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa  fuerit ad
domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis  patris sui omnis
alienigena comedendi ex eis non habet  potestatem
14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet  quintam
partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in  sanctuarium
15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae  offerunt
Domino
16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum  sanctificata
comederint ego Dominus qui sanctifico eos
17 locutus est Dominus ad Mosen dicens
18 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel
dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant  apud
vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel  sponte
offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
19 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et  ex
ovibus et ex capris
20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota  solvens
vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus  inmaculatum offeret
ut acceptabile sit omnis macula non erit in  eo
22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si  papulas aut
scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino  neque adolebitis ex
eis super altare Domini
23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre  potes
votum autem ex his solvi non potest
24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis  ablatisque
testiculis est non offeretis Domino et in terra  vestra hoc omnino ne
faciatis
25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et  quicquid
aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt  omnia non
suscipietis ea
26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt  sub ubere
matris suae die autem octavo et deinceps offerri  poterunt Domino
28 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum  fetibus suis
29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut  possit
esse placabilis
30 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane  alterius
diei ego Dominus
31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
32 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio  filiorum
Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego  Dominus

Levitico 23
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae  Domini quas
vocabitis sanctas
3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies  est
vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum  Domini est in
cunctis habitationibus vestris
4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis
temporibus suis
5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase  Domini est
6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum  Domini est
septem diebus azyma comedetis
7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus  servile
non facietis in eo
8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies  autem
septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile  opus fiet in eo
9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi  fueritis
terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem  feretis manipulos
spicarum primitias messis vestrae ad  sacerdotem
11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit  pro vobis
altero die sabbati et sanctificabit illum
12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur  agnus
inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae  conspersae
oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba  quoque vini quarta
pars hin
14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque  ad diem
qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est  sempiternum in
generationibus cunctisque habitaculis vestris
15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis  manipulum
primitiarum septem ebdomadas plenas
16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id  est
quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de  duabus
decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias  Domini
18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos  anniculos et
vitulum de armento unum et arietes duos et erunt  in holocausto cum
libamentis suis in odorem suavissimum Domino
19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos  hostias
pacificorum
20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum  coram
Domino cedent in usum eius
21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum  omne opus
servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit  in cunctis
habitaculis et generationibus vestris
22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non  secabitis
eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis  sed pauperibus et
peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus  vester
23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit  vobis
sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur  sanctum
25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis  holocaustum
Domino
26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit  celeberrimus
et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras  in eo et offeretis
holocaustum Domino
28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies
propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de  populis
suis
30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum  erit vobis
in cunctis generationibus et habitationibus vestris
32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die  nono
mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata  vestra
33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius  septimi
erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne  opus
servile non facietis
36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque  octavus
erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis  holocaustum Domino
est enim coetus atque collectae omne opus  servile non facietis in eo
37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et  sanctissimas
offeretisque in eis oblationes Domino holocausta  et libamenta iuxta
ritum uniuscuiusque diei
38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis  ex voto
vel quae sponte tribuitis Domino
39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando  congregaveritis
omnes fructus terrae vestrae celebrabitis  ferias Domini septem diebus
die primo et die octavo erit  sabbatum id est requies
40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae
spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et  salices de
torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum
legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense  septimo
festa celebrabitis
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de  genere est
Israhel manebit in tabernaculis
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare  fecerim
filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego  Dominus Deus
vester
44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad  filios
Israhel

Levitico 24
1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis  purissimum
ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas  Aaron a
vespere usque in mane coram Domino cultu rituque  perpetuo in
generationibus vestris
4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu  Domini
5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui  singuli
habebunt duas decimas
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram  Domino
statues
7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in  monumentum
oblationis Domini
8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a  filiis
Israhel foedere sempiterno
9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco  sancto quia
sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure  perpetuo
10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem  pepererat de
viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in  castris cum viro
israhelite
11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est  ad
Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de  tribu Dan
12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet  Dominus
13 qui locutus est ad Mosen
14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui  audierunt
manus suas super caput eius et lapidet eum populus  universus
15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo
portabit peccatum suum
16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur  lapidibus
opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu  peregrinus fuerit
qui blasphemaverit nomen Domini morte  moriatur
17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro  anima
19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit  fiet ei
20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente  restituet
qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit  hominem
punietur
22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis
peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum  qui
blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt  feceruntque
filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

Levitico 25
1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi  fueritis
terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini  agrum
non seres et vineam non putabis
5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum  tuarum non
colliges quasi vindemiam annus enim requietionis  terrae est
6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et  mercennario
tuo et advenae qui peregrinantur apud te
7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt  cibum
8 numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est  septem
septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis  propitiationis
tempore in universa terra vestra
10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis  remissionem
cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim  iobeleus revertetur
homo ad possessionem suam et unusquisque  rediet ad familiam pristinam
11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis  neque
metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae  non
colligetis
12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne  contristes
fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes  ab eo
15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi
16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet  et
pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris  et emptio
constabit tempus enim frugum vendet tibi
17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat  unusquisque Deum
suum quia ego Dominus Deus vester
18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut
habitare possitis in terra absque ullo pavore
19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque  ad
saturitatem nullius impetum formidantes
20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non  seruerimus
neque collegerimus fruges nostras
21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus  trium
annorum
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque  ad nonum
annum donec nova nascantur edetis vetera
23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos  advenae
et coloni mei estis
24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis  condicione
vendetur
25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam  et
voluerit propinquus eius potest redimere quod ille  vendiderat
26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad  redimendum
potuerit invenire
27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod  reliquum
est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit  emptor
quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis  venditio redit
ad dominum et ad possessorem pristinum
29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam  redimendi
donec unus impleatur annus
30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor
possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non  poterit
etiam in iobeleo
31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet  agrorum iure
vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo  revertetur ad dominum
32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos  quia
domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter  filios Israhel
34 suburbana autem eorum non venient quia possessio  sempiterna est
35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et  susceperis
eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time  Deum tuum
ut vivere possit frater tuus apud te
37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum  superabundantiam
non exiges
38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut  darem
vobis terram Chanaan et essem vester Deus
39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non  eum
opprimes servitute famulorum
40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum  iobeleum
operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad  cognationem
et ad possessionem patrum suorum
42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non  venient
condicione servorum
43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in  circuitu vestro
sunt
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his  nati
fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac  possidebitis in
aeternum fratres autem vestros filios Israhel  ne opprimatis per
potentiam
47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et  adtenuatus
frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe  eius
48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus  suis
redimet eum
49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin  autem et
ipse potuerit redimet se
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque  ad
annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum  numerum
et rationem mercennarii supputata
51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum  secundum hos
reddet et pretium
52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et  reddet
emptori quod reliquum est annorum
53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum
violenter in conspectu tuo
54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo  egredietur cum
liberis suis
55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra  Aegypti

Levitico 26
1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et  sculptile nec
titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in  terra vestra ut
adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester
2 custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego  Dominus
3 si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea  custodieritis et
feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus  suis
4 et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur
5 adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit
sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque  pavore
habitabitis in terra vestra
6 dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui  exterreat
auferam malas bestias et gladius non transibit  terminos vestros
7 persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis
8 persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex  vobis
decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro  gladio
9 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et  firmabo pactum
meum vobiscum
10 comedetis vetustissima veterum et vetera novis  supervenientibus
proicietis
11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos  anima
mea
12 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis  populus meus
13 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum  ne
serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut
incederetis erecti
14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut  non
faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum  perducatis pactum
meum
16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in  egestate et
ardore qui conficiat oculos vestros et consumat  animas frustra
seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus  vestris
et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine  persequente
18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones  vestras
septuplum propter peccata vestra
19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum  vobis
desuper sicut ferrum et terram aeneam
20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra  germen nec
arbores poma praebebunt
21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me  addam
plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra
22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et  pecora
vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque  fiant viae
vestrae
23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed  ambulaveritis
ex adverso mihi
24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos  septies
propter peccata vestra
25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque
confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et
trademini hostium manibus
26 postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem  mulieres in
uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus  et comedetis et
non saturabimini
27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis  contra me
28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et  corripiam vos
septem plagis propter peccata vestra
29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis  inter
ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et  deserta
faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem  suavissimum
32 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici  vestri
cum habitatores illius fuerint
33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos  gladium
eritque terra vestra deserta et civitates dirutae
34 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus  solitudinis suae
quando fueritis
35 in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis
solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris  quando
habitabatis in ea
36 et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum  in
regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et  ita fugient
quasi gladium cadent nullo sequente
37 et corruent singuli super fratres suos quasi bella  fugientes nemo
vestrum inimicis audebit resistere
38 peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet
39 quod si et de his aliqui remanserint tabescent in  iniquitatibus
suis in terra inimicorum suorum et propter  peccata patrum suorum et
sua adfligentur
40 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum  quibus
praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi
41 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in  terram
hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc  orabunt pro
impietatibus suis
42 et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac  et
Abraham terrae quoque memor ero
43 quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in  sabbatis suis
patiens solitudinem propter illos ipsi vero  rogabunt pro peccatis
suis eo quod abiecerint iudicia mea et  leges meas despexerint
44 et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus  abieci eos
neque sic despexi ut consumerentur et irritum  facerem pactum meum cum
eis ego enim sum Dominus Deus eorum
45 et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de  terra
Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego  Dominus Deus
haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas  dedit Dominus inter
se et inter filios Israhel in monte Sinai  per manum Mosi

Levitico 27
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum  fecerit et
spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit  pretium
3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum  dabit
quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
4 si mulier triginta
5 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit  viginti
siclos femina decem
6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur  quinque
sicli pro femina tres
7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos  femina decem
8 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit  stabit coram
sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit  eum posse reddere
tantum dabit
9 animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit  sanctum
erit
10 et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius  bono quod
si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro  quo mutatum est
consecratum erit Domino
11 animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis  voverit
adducetur ante sacerdotem
12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
13 quod si dare voluerit is qui offert addet supra  aestimationis
quintam partem
14 homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino  considerabit
eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta  pretium quod ab eo
fuerit constitutum venundabitur
15 sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit  quintam
partem aestimationis supra et habebit domum
16 quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit  Domino
iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta  modiis
hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti
17 si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto  valere
potest tanto aestimabitur
18 sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos  pecuniam
iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad  iobeleum et
detrahetur ex pretio
19 quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet  quintam
partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
20 sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit  venundatus
ultra eum qui voverat redimere non poterit
21 quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et
possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
22 si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus  fuerit
Domino
23 supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad  iobeleum
pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
24 in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui  vendiderat eum
et habuerat in sortem possessionis suae
25 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus  viginti
obolos habet
26 primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare  poterit et
vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
27 quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta
aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere
noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum
28 omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal  sive
ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit  consecratum
sanctum sanctorum erit Domino
29 et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur  sed
morte morietur
30 omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis  arborum Domini
sunt et illi sanctificantur
31 si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam  partem
earum
32 omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris  virga
transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
33 non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur  si quis
mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est  sanctificabitur
Domino et non redimetur




