Genesis (Gn.)
Genesi 1
1 in principio creavit Deus caelum et terram
2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem  abyssi et
spiritus Dei ferebatur super aquas
3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac  tenebras
5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est  vespere
et mane dies unus
6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et  dividat
aquas ab aquis
7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub
firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est  ita
8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et  mane
dies secundus
9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in  locum
unum et appareat arida factumque est ita
10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum  appellavit
maria et vidit Deus quod esset bonum
11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et  lignum
pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen  in semet ipso
sit super terram et factum est ita
12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta  genus
suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque  sementem
secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
13 factumque est vespere et mane dies tertius
14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut  dividant
diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et  annos
15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et  factum est
ita
16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut  praeesset diei
et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras  et
vidit Deus quod esset bonum
19 et factum est vespere et mane dies quartus
20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et
volatile super terram sub firmamento caeli
21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque
motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne  volatile
secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et  replete
aquas maris avesque multiplicentur super terram
23 et factum est vespere et mane dies quintus
24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere  suo
iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas  factumque
est ita
25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta  et omne
reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset  bonum
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem  nostram et
praesit piscibus maris et volatilibus caeli et  bestiis universaeque
terrae omnique reptili quod movetur in  terra
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei  creavit
illum masculum et feminam creavit eos
28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini  et
replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris  et
volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur  super terram
29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen  super
terram et universa ligna quae habent in semet ipsis  sementem generis
sui ut sint vobis in escam
30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et  universis
quae moventur in terra et in quibus est anima vivens  ut habeant ad
vescendum et factum est ita
31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et  factum est
vespere et mane dies sextus

Genesi 2
1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et  requievit
die septimo ab universo opere quod patrarat
3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in  ipso
cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in  die quo
fecit Dominus Deus caelum et terram
5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque  herbam
regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus  Deus super
terram et homo non erat qui operaretur terram
6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem  terrae
7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et  inspiravit
in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo  in animam viventem
8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a  principio in
quo posuit hominem quem formaverat
9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu  et ad
vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi  lignumque
scientiae boni et mali
10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum  paradisum
qui inde dividitur in quattuor capita
11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat  ubi
nascitur aurum
12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur  bdellium et
lapis onychinus
13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem  terram
Aethiopiae
14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra  Assyrios
fluvius autem quartus ipse est Eufrates
15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso
voluptatis ut operaretur et custodiret illum
16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in  quocumque enim
die comederis ex eo morte morieris
18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum
faciamus ei adiutorium similem sui
19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus  terrae et
universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut  videret quid
vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae  viventis ipsum est
nomen eius
20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et  universa
volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non  inveniebatur
adiutor similis eius
21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque  obdormisset tulit
unam de costis eius et replevit carnem pro ea
22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in
mulierem et adduxit eam ad Adam
23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne  mea
haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et  adherebit
uxori suae et erunt duo in carne una
25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non
erubescebant

Genesi 3
1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae  quae
fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit  vobis Deus
ut non comederetis de omni ligno paradisi
2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in  paradiso
vescemur
3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit  nobis
Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte  moriamur
4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo  aperientur
oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et  malum
6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et
pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu  illius et
comedit deditque viro suo qui comedit
7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se  nudos
consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso  ad auram
post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie  Domini Dei in
medio ligni paradisi
9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod  nudus essem
et abscondi me
11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi  quod ex
ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de  ligno
et comedi
13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae  respondit
serpens decepit me et comedi
14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc  maledictus es
inter omnia animantia et bestias terrae super  pectus tuum gradieris
et terram comedes cunctis diebus vitae  tuae
15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et  semen
illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis  calcaneo eius
16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et  conceptus tuos
in dolore paries filios et sub viri potestate  eris et ipse
dominabitur tui
17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et  comedisti de
ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes  maledicta terra in opere
tuo in laboribus comedes eam cunctis  diebus vitae tuae
18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in  terram de
qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem  reverteris
20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset
cunctorum viventium
21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas  pellicias et
induit eos
22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens  bonum et
malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat  etiam de ligno
vitae et comedat et vivat in aeternum
23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut  operaretur
terram de qua sumptus est
24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis  cherubin et
flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam  viam ligni vitae

Genesi 4
1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et  peperit Cain
dicens possedi hominem per Dominum
2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor  ovium et
Cain agricola
3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de  fructibus
terrae munera Domino
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de  adipibus eorum
et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est  Cain
vehementer et concidit vultus eius
6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit  facies tua
7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in  foribus
peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu  dominaberis
illius
8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque  essent
in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et  interfecit eum
9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui  respondit
nescio num custos fratris mei sum
10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui  clamat ad
me de terra
11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os  suum et
suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus  et
profugus eris super terram
13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut  veniam
merear
14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar  et ero
vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me  occidet me
15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui  occiderit
Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum  ut non eum
interficeret omnis qui invenisset eum
16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus  ad
orientalem plagam Eden
17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit  Enoch et
aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine  filii sui Enoch
18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel  genuit
Matusahel et Matusahel genuit Lamech
19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis  atque
pastorum
21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium  cithara et
organo
22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber  in
cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem  meam
uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi  virum in vulnus
meum et adulescentulum in livorem meum
24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies  septies
25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium
vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud  pro
Abel quem occidit Cain
26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit
invocare nomen Domini

Genesi 5
1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus  hominem ad
similitudinem Dei fecit illum
2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et  vocavit nomen
eorum Adam in die qua creati sunt
3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad  similitudinem
et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni
genuitque filios et filias
5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti  triginta et
mortuus est
6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis
genuitque filios et filias
8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum  et
mortuus est
9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et  genuit
filios et filias
11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum  et
mortuus est
12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos  quadraginta
annos genuitque filios et filias
14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et  mortuus est
15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit  Iared
16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis  triginta
annis et genuit filios et filias
17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta  quinque
anni et mortuus est
18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit  Enoch
19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et  genuit
filios et filias
20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni  et
mortuus est
21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit  Mathusalam
22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam  trecentis
annis et genuit filios et filias
23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque  anni
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et  genuit
Lamech
26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos  octoginta
duos annos et genuit filios et filias
27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta  novem anni
et mortuus est
28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit  filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab  operibus
et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit  Dominus
30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta  quinque
annos et genuit filios et filias
31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta  septem
anni et mortuus est
32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham  et
Iafeth

Genesi 6
1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et  filias
procreassent
2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae  acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant
3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in  aeternum
quia caro est eruntque dies illius centum viginti  annorum
4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam  enim
ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque  genuerunt isti
sunt potentes a saeculo viri famosi
5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra  et
cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus  dolore
cordis intrinsecus
7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine  usque ad
animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet  enim me fecisse
eos
8 Noe vero invenit gratiam coram Domino
9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in
generationibus suis cum Deo ambulavit
10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est  iniquitate
12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe  caro
corruperat viam suam super terram
13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta  est
terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum  terra
14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca  facies et
bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo  arcae
quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum  altitudo illius
16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis  summitatem
ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula  et tristega
facies in ea
17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam  omnem
carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa  quae in terra
sunt consumentur
18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii  tui
uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in  arcam
ut vivant tecum masculini sexus et feminini
20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo  et ex
omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus  ingredientur
tecum ut possint vivere
21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et
conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

Genesi 7
1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua  arcam te
enim vidi iustum coram me in generatione hac
2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum  et
feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et  feminam
3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et  feminam ut
salvetur semen super faciem universae terrae
4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram  quadraginta
diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem  substantiam quam feci
de superficie terrae
5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae  inundaverunt super
terram
7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores  filiorum
eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et  ex
omni quod movetur super terram
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina  sicut
praeceperat Deus Noe
10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt  super
terram
11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die  mensis
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae  caeli apertae
sunt
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et  quadraginta
noctibus
13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et  Iafeth
filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum  eis in arcam
14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta  in
genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo  cunctumque
volatile secundum genus suum universae aves omnesque  volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne  in qua
erat spiritus vitae
16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne  introierunt
sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus  de foris
17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a  terra
18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie  terrae
porro arca ferebatur super aquas
19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt  omnes
montes excelsi sub universo caelo
20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos  operuerat
21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram  volucrum
animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant  super terram
universi homines
22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua  sunt
23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab  homine
usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta  sunt de
terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in  arca
24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

Genesi 8
1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium
iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super  terram et
inminutae sunt aquae
2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et  prohibitae sunt
pluviae de caelo
3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt  minui
post centum quinquaginta dies
4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis  super
montes Armeniae
5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem  decimo
enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram  arcae
quam fecerat dimisit corvum
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae  super
terram
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent  aquae
super faciem terrae
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa  est ad
eum in arcam aquae enim erant super universam terram  extenditque
manum et adprehensam intulit in arcam
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit  columbam
ex arca
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae  virentibus
foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod  cessassent aquae super
terram
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit  columbam
quae non est reversa ultra ad eum
13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis
inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae
aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est  terra
15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores  filiorum
tuorum tecum
17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in
volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae  reptant
super terram educ tecum et ingredimini super terram  crescite et
multiplicamini super eam
18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores  filiorum
eius cum eo
19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt  super
terram secundum genus suum arcam egressa sunt
20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis
pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum  nequaquam
ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et  cogitatio
humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua  non igitur
ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus  aestas
et hiemps nox et dies non requiescent

Genesi 9
1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos  crescite et
multiplicamini et implete terram
2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae  et
super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in  terra omnes
pisces maris manui vestrae traditi sunt
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi  holera
virentia tradidi vobis omnia
4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius  requiram
animam hominis
6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis  illius ad
imaginem quippe Dei factus est homo
7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super  terram et
implete eam
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro  post vos
10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in  volucribus
quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae  egressa sunt de
arca et universis bestiis terrae
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra  interficietur
omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps  diluvium dissipans
terram
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos  et ad
omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes  sempiternas
13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter  me et
inter terram
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in  nubibus
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima  vivente quae
carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad  delendam universam
carnem
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor  foederis
sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem  animam viventem
universae carnis quae est super terram
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui  inter me
et inter omnem carnem super terram
18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et  Iafeth
porro Ham ipse est pater Chanaan
19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne  hominum
genus super universam terram
20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit  vineam
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo  suo
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris  sui
esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et
incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque  eorum
aversae erant et patris virilia non viderunt
24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei  filius
suus minor
25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus  eius
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque  Chanaan
servus eius
28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta  annorum
et mortuus est

Genesi 10
1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt  eis filii
post diluvium
2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch  et
Thiras
3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis  unusquisque
secundum linguam et familias in nationibus suis
6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca  filii
Regma Saba et Dadan
8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit  proverbium
quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et  Archad et
Chalanne in terra Sennaar
11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et  plateas
civitatis et Chale
12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim  et
Capthurim
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
17 Eveum et Araceum Sineum
18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati  sunt
populi Chananeorum
19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram  usque
Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et  Seboim usque
Lesa
20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et  generationibus
terrisque et gentibus suis
21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre  Iafeth
maiore
22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in  diebus eius
divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
27 et Aduram et Uzal Decla
28 et Ebal et Abimahel Saba
29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque  Sephar
montem orientalem
31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones  in
gentibus suis
32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his  divisae
sunt gentes in terra post diluvium

Genesi 11
1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in  terra
Sennaar et habitaverunt in eo
3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et  coquamus
eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro  cemento
4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius  culmen
pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam  dividamur in
universas terras
5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii Adam
6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus  coeperuntque
hoc facere nec desistent a cogitationibus suis  donec eas opere
conpleant
7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum  ut non
audiat unusquisque vocem proximi sui
8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas  terras et
cessaverunt aedificare civitatem
9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum  est
labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super  faciem
cunctarum regionum
10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit  Arfaxad
biennio post diluvium
11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et  genuit
filios et filias
12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus  annis et
genuit filios et filias
14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus  annis et
genuit filios et filias
16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta  annis
et genuit filios et filias
18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et  genuit
filios et filias
20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis  et genuit
filios et filias
22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et  genuit
filios et filias
24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem  annos
et genuit filios et filias
26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor  et Aran
27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et  Nahor et
Aran porro Aran genuit Loth
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra  nativitatis
suae in Ur Chaldeorum
29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris  Abram
Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris  Melchae et
patris Ieschae
30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran  filium
filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et  eduxit eos de
Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan  veneruntque usque Haran et
habitaverunt ibi
32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et  mortuus est
in Haran

Genesi 12
1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de  cognatione
tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo  tibi
2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et  magnificabo
nomen tuum erisque benedictus
3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus  tibi
atque in te benedicentur universae cognationes terrae
4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et  ivit cum
eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum  egrederetur de
Haran
5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui  universamque
substantiam quam possederant et animas quas  fecerant in Haran et
egressi sunt ut irent in terram Chanaan  cumque venissent in eam
6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad  convallem
Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo  terram hanc
qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem  Bethel
tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens  Bethel et ab
oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et  invocavit nomen
eius
9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in  Aegyptum ut
peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai  uxori suae
novi quod pulchra sis mulier
12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius  est et
interficient me et te reservabunt
13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi  propter te
et vivat anima mea ob gratiam tui
14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt  Aegyptii
mulierem quod esset pulchra nimis
15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud  illum
et sublata est mulier in domum Pharaonis
16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves  et boves
et asini et servi et famulae et asinae et cameli
17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et  domum eius
propter Sarai uxorem Abram
18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod  fecisti mihi
quare non indicasti quod uxor tua esset
19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam  mihi in
uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et  uxorem
illius et omnia quae habebat

Genesi 13
1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia  quae
habebat et Loth cum eo ad australem plagam
2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri
3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel  usque ad
locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et  Ai
4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen  Domini
5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et  armenta et
tabernacula
6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat  quippe
substantia eorum multa et non quibant habitare  communiter
7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth  eo autem
tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et  te et
inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad
sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris  ego ad
sinistram pergam
10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem  Iordanis
quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus  Sodomam et
Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus  venientibus in
Segor
11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab  oriente
divisique sunt alterutrum a fratre suo
12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in  oppidis quae
erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram  Domino
nimis
14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo  leva
oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et  ad meridiem
ad orientem et ad occidentem
15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque  in
sempiternum
16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest  hominum
numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine  sua quia
tibi daturus sum eam
18 movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit  iuxta
convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi  altare Domino

Genesi 14
1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et  Arioch
rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex  Gentium
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa  regem
Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber  regem
Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est  mare Salis
4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et  tertiodecimo anno
recesserunt ab eo
5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui  erant cum
eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et  Zuzim cum eis et
Emim in Savecariathaim
6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan  quae est in
solitudine
7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades  et
percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui  habitabat
in Asasonthamar
8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae  et rex
Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt  contra eos
aciem in valle Silvestri
9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal  regem
Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti  quattuor reges
adversus quinque
10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis  itaque rex
Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque  ibi et qui
remanserant fugerunt ad montem
11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et  universa
quae ad cibum pertinent et abierunt
12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram  qui
habitabat in Sodomis
13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui  habitabat in
convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris  Aner hii enim
pepigerant foedus cum Abram
14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et
persecutus est eos usque Dan
15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos  et
persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum  substantia
illius mulieres quoque et populum
17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam
reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in  valle
Save quae est vallis Regis
18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum  erat enim
sacerdos Dei altissimi
19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui  creavit
caelum et terram
20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in  manibus tuis
sunt et dedit ei decimas ex omnibus
21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera  tolle
tibi
22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum
possessorem caeli et terrae
23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non  accipiam ex
omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum  qui
venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes  suas

Genesi 15
1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per  visionem
dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et  merces tua magna
nimis
2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque  liberis
et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce  vernaculus
meus heres meus erit
4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit  hic heres
tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis  heredem
5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera  stellas si
potes et dixit ei sic erit semen tuum
6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum  ut darem
tibi terram istam et possideres eam
8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus  sim eam
9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et  capram
trimam et arietem annorum trium turturem quoque et  columbam
10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque  partes
contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas  Abram
12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror  magnus et
tenebrosus invasit eum
13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum  futurum sit
semen tuum in terra non sua et subicient eos  servituti et adfligent
quadringentis annis
14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post  haec
egredientur cum magna substantia
15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute  bona
16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim  conpletae
sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et  apparuit
clibanus fumans et lampas ignis transiens inter  divisiones illas
18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini  tuo
dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum  flumen
Eufraten
19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

Genesi 16
1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens  ancillam
aegyptiam nomine Agar
2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem  ingredere ad
ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam  filios cumque ille
adquiesceret deprecanti
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam  habitare
coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo  uxorem
4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns  despexit
dominam suam
5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi  ancillam
meam in sinum tuum quae videns quod conceperit  despectui me habet
iudicet Dominus inter me et te
6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est  utere ea
ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae  in
solitudine qui est in via Sur
8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis  quae
respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et  humiliare
sub manibus ipsius
10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et  non
numerabitur prae multitudine
11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium  vocabisque nomen
eius Ismahel eo quod audierit Dominus  adflictionem tuam
12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus  omnium contra
eum et e regione universorum fratrum suorum figet  tabernacula
13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus  qui
vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis  me
14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et  videntis me
ipse est inter Cades et Barad
15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar  Ismahelem

Genesi 17
1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat  apparuit ei
Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula  coram me et esto
perfectus
2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te  vehementer
nimis
3 cecidit Abram pronus in faciem
4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater
multarum gentium
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis  Abraham quia
patrem multarum gentium constitui te
6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus  regesque
ex te egredientur
7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum  post te
in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus  tuus et seminis
tui post te
8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae  omnem terram
Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum  meum et
semen tuum post te in generationibus suis
10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen  tuum
post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum  foederis
inter me et vos
12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum  in
generationibus vestris tam vernaculus quam empticius  circumcidetur et
quicumque non fuerit de stirpe vestra
13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit  delebitur
anima illa de populo suo quia pactum meum irritum  fecit
15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis  Sarai
sed Sarram
16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui  benedicturus sum
eritque in nationes et reges populorum  orientur ex eo
17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo  putasne
centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium
vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in  foedus
sempiternum et semini eius post eum
20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et  augebo et
multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et  faciam illum in
gentem magnam
21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra  tempore
isto in anno altero
22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus  ab
Abraham
23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes  vernaculos
domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex  omnibus viris
domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum  statim in ipsa die
sicut praeceperat ei Deus
24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem  praeputii
sui
25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suae
26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et
alienigenae pariter circumcisi sunt

Genesi 18
1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in  ostio
tabernaculi sui in ipso fervore diei
2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes  propter
eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de  ostio tabernaculi
et adoravit in terra
3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne  transeas servum
tuum
4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et  requiescite
sub arbore
5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea  transibitis
idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui  dixerunt fac ut
locutus es
6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei  adcelera
tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum  tenerrimum et
optimum deditque puero qui festinavit et coxit  illum
8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et  posuit coram
eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua  ille
respondit ecce in tabernaculo est
10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite  et
habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post  ostium
tabernaculi
11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant  Sarrae
fieri muliebria
12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus  meus
vetulus est voluptati operam dabo
13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens  num vere
paritura sum anus
14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum  revertar ad te
hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra  filium
15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus  autem non
est inquit ita sed risisti
16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos  contra
Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus  sum
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et  benedicendae
sint in illo omnes nationes terrae
19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae  post se
ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et  iudicium ut adducat
Dominus propter Abraham omnia quae locutus  est ad eum
20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae  multiplicatus
est et peccatum earum adgravatum est nimis
21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere
conpleverint an non est ita ut sciam
22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero  adhuc
stabat coram Domino
23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul  et non
parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint  in eo
25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio  fiatque
iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem  terram
nequaquam facies iudicium
26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta  iustos in
medio civitatis dimittam omni loco propter eos
27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum  meum cum
sim pulvis et cinis
28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis  propter
quinque universam urbem et ait non delebo si invenero  ibi quadraginta
quinque
29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi  fuerint
quid facies ait non percutiam propter quadraginta
30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si  inventi
fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero  ibi triginta
31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si  inventi
fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter  viginti
32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel  quid si
inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter  decem
33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille  reversus
est in locum suum

Genesi 19
1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in  foribus
civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis  adoravitque
pronus in terra
2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et  manete
ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam  vestram qui
dixerunt minime sed in platea manebimus
3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque  domum
illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt  domum a
puero usque ad senem omnis populus simul
5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui  introierunt ad
te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas  ad vos
et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris  istis nihil
faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum  tegminis mei
9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es  inquiunt ut
advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam  hos adfligemus
vimque faciebant Loth vehementissime iam prope  erat ut refringerent
fores
10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth
cluseruntque ostium
11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo  usque ad
maximum ita ut ostium invenire non possent
12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum  aut
filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum  coram
Domino qui misit nos ut perdamus illos
14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui  accepturi
erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco  isto quia
delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi  ludens loqui
15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et  tolle
uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter  pereas in
scelere civitatis
16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum  uxoris ac
duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus  est ad
eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec  stes in omni
circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu  simul pereas
18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam  nec
possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et  moriar
20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et  salvabor in
ea numquid non modica est et vivet anima mea
21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut  non
subvertam urbem pro qua locutus es
22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam  donec
ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius  Segor
23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in  Segor
24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et  ignem a
Domino de caelo
25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem  universos
habitatores urbium et cuncta terrae virentia
26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum  Domino
28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram  regionis
illius viditque ascendentem favillam de terra quasi  fornacis fumum
29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius  recordatus est
Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium  in quibus habitaverat
30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque  filiae
eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in  spelunca ipse
et duae filiae eius
31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus  virorum
remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem  universae
terrae
32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare  possimus
ex patre nostro semen
33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et  ingressa est
maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec  quando accubuit
filia nec quando surrexit
34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri  cum
patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies  cum eo ut
salvemus semen de patre nostro
35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia
dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit  vel
quando illa surrexerit
36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse  est pater
Moabitarum usque in praesentem diem
38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id  est
filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

Genesi 20
1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter  Cades et
Sur et peregrinatus est in Geraris
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo  Abimelech rex
Gerarae et tulit eam
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei  en
morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem
ignorantem et iustam interficies
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus  est in
simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci  hoc
6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde  feceris et
ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut  tangeres eam
7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et  orabit pro
te et vives si autem nolueris reddere scito quod  morte morieris tu et
omnia quae tua sunt
8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes  servos suos
et locutus est universa verba haec in auribus eorum  timueruntque
omnes viri valde
9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid  fecisti
nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et  super regnum
meum peccatum grande quae non debuisti facere  fecisti nobis
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est  timor Dei
in loco isto et interficient me propter uxorem meam
12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non  filia
matris meae et duxi eam uxorem
13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad  eam hanc
misericordiam facies mecum in omni loco ad quem  ingrediemur dices
quod frater tuus sim
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas  et
dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit  habita
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo  hoc erit
tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et  quocumque
perrexeris mementoque te deprehensam
17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem  ancillasque
eius et pepererunt
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter  Sarram
uxorem Abraham

Genesi 21
1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit  quae
locutus est
2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo
praedixerat ei Deus
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra  Isaac
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est  Isaac
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit  conridebit
mihi
7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra  lactaret
filium quem peperit ei iam seni
8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham  grande
convivium in die ablactationis eius
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit  ad
Abraham
10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres  filius
ancillae cum filio meo Isaac
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et  super
ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius  quia in
Isaac vocabitur tibi semen
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen  tuum est
14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem  aquae
inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam  quae cum
abisset errabat in solitudine Bersabee
15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter  unam
arborum quae ibi erant
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus  iacere
dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra  levavit vocem
suam et flevit
17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini  Agar de
caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim  Deus vocem
pueri de loco in quo est
18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem  magnam
faciam eum
19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit  et
implevit utrem deditque puero bibere
20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et  factus
est iuvenis sagittarius
21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua  uxorem de
terra Aegypti
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus  eius ad
Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis  stirpique
meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies  mihi et terrae in
qua versatus es advena
24 dixitque Abraham ego iurabo
25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi  abstulerant
servi illius
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et  tu non
indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech
percusseruntque ambo foedus
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae  quas stare
fecisti seorsum
30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint  in
testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque
iuraverunt
32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius
reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit  nemus
in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

Genesi 22
1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad  eum
Abraham ille respondit adsum
2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et  vade in
terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super  unum montium
quem monstravero tibi
3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum  ducens secum
duos iuvenes et Isaac filium suum cumque  concidisset ligna in
holocaustum abiit ad locum quem  praeceperat ei Deus
4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer  illuc
usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac  filium suum
ipse vero portabat in manibus ignem et gladium  cumque duo pergerent
simul
7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis  fili ecce
inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili  mi
pergebant ergo pariter
9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo  aedificavit
altare et desuper ligna conposuit cumque  conligasset Isaac filium
suum posuit eum in altari super struem  lignorum
10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham  Abraham
qui respondit adsum
12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque  facias illi
quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non  peperceris filio tuo
unigenito propter me
13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter  vepres
herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro  filio
14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque  hodie
dicitur in monte Dominus videbit
15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo  dicens
16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc  et non
pepercisti filio tuo unigenito
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas  caeli et
velut harenam quae est in litore maris possidebit  semen tuum portas
inimicorum suorum
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia  oboedisti
voci meae
19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee  simul et
habitavit ibi
20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque
genuisset filios Nahor fratri suo
21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem  Syrorum
22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit  Melcha Nahor
fratri Abraham
24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et  Thaas
et Maacha

Genesi 23
1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis
2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra  Chanaan
venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios  Heth
dicens
4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri  vobiscum
ut sepeliam mortuum meum
5 responderuntque filii Heth
6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis  sepulchris
nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te  poterit quin in
monumento eius sepelias mortuum tuum
7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios  videlicet Heth
8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam  mortuum meum
audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte  agri sui
pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in  possessionem sepulchri
10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque  ad
Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam  civitatis
illius dicens
11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod  loquor agrum
trado tibi et speluncam quae in eo est  praesentibus filiis populi mei
sepeli mortuum tuum
12 adoravit Abraham coram populo terrae
13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut  audias me
dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam  mortuum meum in eo
14 respondit Ephron
15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti  siclis
valet istud est pretium inter me et te sed quantum est  hoc sepeli
mortuum tuum
16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron
postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos  argenti et
probati monetae publicae
17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat  spelunca
duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et  omnes arbores eius
in cunctis terminis per circuitum
18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis  qui
intrabant portam civitatis illius
19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca  agri
duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra  Chanaan
20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae  in
possessionem monumenti a filiis Heth

Genesi 24
1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in  cunctis
benedixerat ei
2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus  quae
habebat pone manum tuam subter femur meum
3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non  accipias
uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos  habito
4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde  accipias
uxorem filio meo Isaac
5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram  hanc num
reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de  terra
nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens  semini tuo
dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te  et accipies inde
uxorem filio meo
8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento  filium
tantum meum ne reducas illuc
9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et  iuravit
illi super sermone hoc
10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex  omnibus
bonis eius portans secum profectusque perrexit  Mesopotamiam ad urbem
Nahor
11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta  puteum aquae
vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad  hauriendam aquam
dixit
12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi  et fac
misericordiam cum domino meo Abraham
13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum  huius
civitatis egredientur ad hauriendam aquam
14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam  et illa
responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa  est quam
praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod  feceris
misericordiam cum domino meo
15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca  egrediebatur
filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris  Abraham habens
hydriam in scapula
16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro
descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac  revertebatur
17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum  praebe
aquae de hydria tua
18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit  hydriam super
ulnam suam et dedit ei potum
19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam  aquam
donec cuncti bibant
20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut  hauriret
aquam et haustam omnibus camelis dedit
21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum  prosperum
fecisset iter suum Dominus an non
22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas
adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum  decem
23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo  patris tui
locus ad manendum
24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem  peperit
Nahor
25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est  apud nos
et locus spatiosus ad manendum
26 inclinavit se homo et adoravit Dominum
27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non  abstulit
misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto  me itinere
perduxit in domum fratris domini mei
28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae  omnia
quae audierat
29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus  egressus
est ad hominem ubi erat fons
30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis  suae et
audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi  homo venit ad
virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem  aquae
31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas
praeparavi domum et locum camelis
32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque  paleas
et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et  virorum qui
venerant cum eo
33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non  comedam donec
loquar sermones meos respondit ei loquere
34 at ille servus inquit Abraham sum
35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est  et dedit
ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas  camelos et
asinos
36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in  senectute
sua deditque illi omnia quae habuerat
37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem  filio meo
de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea  accipies
uxorem filio meo
39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum  mulier
40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum  tecum et
diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de  cognatione mea et
de domo patris mei
41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos  meos et
non dederint tibi
42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei  Abraham
si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad  hauriendam
aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad  bibendum ex hydria tua
44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa  est mulier
quam praeparavit Dominus filio domini mei
45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens  cum
hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et  hausit
aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu  bibe et
camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit  filia
Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha  suspendi itaque
inaures ad ornandam faciem eius et armillas  posui in manibus
48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei  Abraham
qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam  fratris domini mei
filio eius
49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum  domino meo
indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite  ut vadam ad
dextram sive ad sinistram
50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo  non
possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit  uxor
filii domini tui sicut locutus est Dominus
52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea
Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt  ibi
surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam  ad dominum
meum
55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem  decem dies
apud nos et postea proficiscetur
56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam  dimittite me
ut pergam ad dominum meum
57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine  isto
quae ait vadam
59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham  et
comites eius
60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror  nostra es
crescas in mille milia et possideat semen tuum portas  inimicorum
suorum
61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae  sunt
virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum  cuius
nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra  australi
63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die  cumque
levasset oculos vidit camelos venientes procul
64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in
occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens  cito
pallium operuit se
66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et  accepit
uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte  matris acciderat
temperaret

Genesi 25
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et  Iesboch et
Sue
3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt  Assurim et
Lathusim et Loommim
4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida  et
Eldaa omnes hii filii Cetthurae
5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit  eos ab
Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam  orientalem
7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque  anni
8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque  aetatis et
plenus dierum congregatusque est ad populum suum
9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca  duplici
quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e  regione Mambre
10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra  uxor eius
11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui
habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit  ei Agar
Aegyptia famula Sarrae
13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et  generationibus suis
primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar  et Abdeel et Mabsam
14 Masma quoque et Duma et Massa
15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et  oppida
eorum duodecim principes tribuum suarum
17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens  mortuus est et
adpositus ad populum suum
18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum
introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham  genuit
Isaac
20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam  filiam
Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset  sterilis qui
exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic  mihi
futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut  consuleret
Dominum
23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo  populi ex
ventre tuo dividentur populusque populum superabit et  maior minori
serviet
24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero  repperti sunt
25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem  pellis
hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter  egrediens
plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit  eum Iacob
26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo  agricola
Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius  vesceretur et
Rebecca diligebat Iacob
29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de  agro
lassus
30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum  quam ob
causam vocatum est nomen eius Edom
31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit  primogenita
34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et  abiit
parvipendens quod primogenita vendidisset

Genesi 26
1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae  acciderat
in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem  Palestinorum in
Gerara
2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed  quiesce
in terra quam dixero tibi
3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi  enim et
semini tuo dabo universas regiones has conplens  iuramentum quod
spopondi Abraham patri tuo
4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque  posteris
tuis universas regiones has et benedicentur in semine  tuo omnes
gentes terrae
5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit  praecepta et
mandata mea et caerimonias legesque servaverit
6 mansit itaque Isaac in Geraris
7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua
respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset
sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter  illius
pulchritudinem
8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur  prospiciens
Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum  iocantem cum
Rebecca uxore sua
9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur  mentitus es
sororem tuam esse respondit timui ne morerer  propter eam
10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire  quispiam de
populo cum uxore tua et induxeras super nos grande  peccatum
praecepitque omni populo dicens
11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno  centuplum
benedixitque ei Dominus
13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque  succrescens
donec magnus vehementer effectus est
14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae
plurimum ob haec invidentes ei Palestini
15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham  illo
tempore obstruxerunt implentes humo
16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a  nobis
quoniam potentior nostri factus es valde
17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae  habitaretque ibi
18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui  Abraham
et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim  appellavitque eos
hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores  Isaac
dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo  quod
acciderat vocavit Calumniam
21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt  appellavitque eum
Inimicitias
22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt  itaque
vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos  Dominus et
fecit crescere super terram
23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee
24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus  Abraham
patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi  et multiplicabo
semen tuum propter servum meum Abraham
25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini  extendit
tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent  puteum
26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et  Ochozath
amicus illius et Fichol dux militum
27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem  odistis et
expulistis a vobis
28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco  nunc
diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil  tuorum
adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace  dimisimus auctum
benedictione Domini
30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac  pacifice
in locum suum
32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes  ei de
puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum  est
Bersabee usque in praesentem diem
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri  Hetthei
et Basemath filiam Helon eiusdem loci
35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

Genesi 27
1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non  poterat
vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi  qui respondit
adsum
2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis  meae
3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque  venatu
aliquid adprehenderis
4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut  comedam et
benedicat tibi anima mea antequam moriar
5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut  iussionem
patris expleret
6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau  fratre
tuo et dicentem ei
7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et  benedicam
tibi coram Domino antequam moriar
8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut  faciam ex eis
escas patri tuo quibus libenter vescitur
10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam  moriatur
11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo  pilosus sit et
ego lenis
12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet  sibi
voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro  benedictione
13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum  audi
vocem meam et perge adferque quae dixi
14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut  noverat
velle patrem illius
15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi  induit eum
16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda  protexit
17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis  tu es
fili mi
19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut
praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut  benedicat
mihi anima tua
20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito  invenire
potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut  cito mihi
occurreret quod volebam
21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem  utrum tu
sis filius meus Esau an non
22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox  quidem vox
Iacob est sed manus manus sunt Esau
23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem  maioris
expresserant benedicens ergo illi
24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi  ut
benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit  ei etiam
vinum quo hausto
26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit  vestimentorum
illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii  mei sicut odor agri
cui benedixit Dominus
28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae  abundantiam
frumenti et vini
29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus  fratrum
tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui  maledixerit tibi
sit maledictus et qui benedixerit  benedictionibus repleatur
30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit  Esau
31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge  pater mi
et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi  anima tua
32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum
primogenitus filius tuus Esau
33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest
admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem  adtulit
mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires  benedixique ei et erit
benedictus
34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et
consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit  benedictionem
tuam
36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob  subplantavit
enim me en altera vice primogenita mea ante tulit  et nunc secundo
subripuit benedictionem meam rursumque ad  patrem numquid non
reservasti ait et mihi benedictionem
37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes  fratres eius
servituti illius subiugavi frumento et vino  stabilivi eum tibi post
haec fili mi ultra quid faciam
38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater  mihi
quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore  caeli
desuper
40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies  tempusque
veniet cum excutias et solvas iugum eius de  cervicibus tuis
41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua  benedixerat ei
pater dixitque in corde suo veniant dies luctus  patris mei ut occidam
Iacob fratrem meum
42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob  filium
suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut  occidat te
43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban  fratrem
meum in Haran
44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor  fratris tui
45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae  fecisti in
eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque  orbabor filio in
una die
46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter  filias
Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae  nolo vivere

Genesi 28
1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei  dicens noli
accipere coniugem de genere Chanaan
2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum  Bathuel
patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de  filiabus Laban
avunculi tui
3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat  atque
multiplicet ut sis in turbas populorum
4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut
possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo  tuo
5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam  Syriae
ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris  suae
6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et  misisset
eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et  quod post
benedictionem praecepisset ei dicens non accipies  coniugem de
filiabus Chanaan
7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan  pater
suus
9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius  habebat
Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo  requiescere post
solis occubitum tulit de lapidibus qui  iacebant et subponens capiti
suo dormivit in eodem loco
12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen  illius
tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et  descendentes per eam
13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus  Deus
Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi  dabo et
semini tuo
14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad  occidentem
et orientem septentrionem et meridiem et  benedicentur in te et in
semine tuo cunctae tribus terrae
15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in  terram
hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in  loco
isto et ego nesciebam
17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est  hic aliud
nisi domus Dei et porta caeli
18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti  suo et
erexit in titulum fundens oleum desuper
19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et  custodierit me in
via per quam ambulo et dederit mihi panem ad  vescendum et vestem ad
induendum
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi  Dominus
in Deum
22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei
cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi

Genesi 29
1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes  iuxta eum
nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi  lapide claudebatur
3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent  lapidem et
refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de  Haran
5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor  dixerunt
novimus
6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius  venit
cum grege suo
7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut
reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad  pastum
eas reducite
8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora  congregentur et
amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus  greges
9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris  sui nam
gregem ipsa pascebat
10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque  Laban
avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius  Rebeccae
at illa festinans nuntiavit patri suo
13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae  cucurrit obviam
conplexusque eum et in oscula ruens duxit in  domum suam auditis autem
causis itineris
14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt  dies
mensis unius
15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic  quid
mercedis accipias
16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor  appellabatur
Rahel
17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto  aspectu
18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua  minore
septem annis
19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro  alteri mane
apud me
20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur  illi
pauci dies prae amoris magnitudine
21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus  expletum est
ut ingrediar ad eam
22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit  nuptias
23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more  Iacob
fuisset ingressus facto mane vidit Liam
25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne  pro Rahel
servivi tibi quare inposuisti mihi
26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut  minores
ante tradamus ad nuptias
27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo  tibi pro
opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29 cui pater servam Balam dederat
30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori
praetulit serviens apud eum septem annis aliis
31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam  eius
sorore sterili permanente
32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben  dicens
vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam  audivit
Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi  vocavitque nomen
illius Symeon
34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque  copulabitur
mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres  filios et idcirco
appellavit nomen eius Levi
35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor  Domino et
ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Genesi 30
1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et  ait
marito suo da mihi liberos alioquin moriar
2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit  te
fructu ventris tui
3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut  pariat super
genua mea et habeam ex ea filios
4 deditque illi Balam in coniugium quae
5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium
6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem  meam dans
mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
7 rursumque Bala concipiens peperit alterum
8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et  invalui
vocavitque eum Nepthalim
9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam  marito
tradidit
10 qua post conceptum edente filium
11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
12 peperit quoque Zelpha alterum
13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me  dicent
mulieres propterea appellavit eum Aser
14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro  repperit
mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da  mihi partem de
mandragoris filii tui
15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris  maritum mihi
nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel  dormiat tecum hac
nocte pro mandragoris filii tui
16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in  occursum Lia
et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te  pro mandragoris
filii mei dormivit cum ea nocte illa
17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit  filium
quintum
18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam  viro meo
appellavitque nomen illius Isachar
19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium
20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit  maritus
meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco  appellavit nomen eius
Zabulon
21 post quem peperit filiam nomine Dinam
22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit  vulvam
illius
23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus  obprobrium
meum
24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus  filium
alterum
25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut  revertar in
patriam et ad terram meam
26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut  abeam tu
nosti servitutem qua servivi tibi
27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento  didici
quod benedixerit mihi Deus propter te
28 constitue mercedem tuam quam dem tibi
29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et  quanta in
manibus meis fuerit possessio tua
30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus  es
benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est  igitur ut
aliquando provideam etiam domui meae
31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed  si
feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et  sparso
vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque  fuerit tam in
ovibus quam in capris erit merces mea
33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti  tempus
advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et  maculosa et
furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
34 dixit Laban gratum habeo quod petis
35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes  varios
atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est  albi et nigri
velleris tradidit in manu filiorum suorum
36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum  trium qui
pascebat reliquos greges eius
37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas  et ex
platanis ex parte decorticavit eas detractisque  corticibus in his
quae spoliata fuerant candor apparuit illa  vero quae integra erant
viridia permanserunt atque in hunc  modum color effectus est varius
38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum  venissent
greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in  aspectu earum
conciperent
39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur  virgas et
parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos  arietum erant
autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero  Iacob separatis inter
se gregibus
41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat  Iacob
virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium  ut in earum
contemplatione conciperent
42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus  non
ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et  quae primi
temporis Iacob
43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos  ancillas
et servos camelos et asinos

Genesi 31
1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit  Iacob
omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate  ditatus
factus est inclitus
2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se  sicut heri
et nudius tertius
3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum  tuorum et ad
generationem tuam eroque tecum
4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga  me sicut
heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit  mecum
6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri  vestro
7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam  decem
vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes  oves
varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque  accipies pro
mercede omnes greges alba pepererunt
9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi  oculos meos
et vidi in somnis ascendentes mares super feminas  varios et maculosos
et diversorum colorum
11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi  adsum
12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos  ascendentes
super feminas varios respersos atque maculosos vidi  enim omnia quae
fecit tibi Laban
13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti  mihi nunc
ergo surge et egredere de terra hac revertens in  terram nativitatis
tuae
14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam  in
facultatibus et hereditate domus patris nostri
15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque  pretium
nostrum
16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac  filiis
nostris unde omnia quae praecepit fac
17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus  suis
super camelos abiit
18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in  Mesopotamiam
quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram  Chanaan
19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata  est idola
patris sui
20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant  et amne
transmisso pergeret contra montem Galaad
22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus  septem et
conprehendit in monte Galaad
24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam  aspere
loquaris contra Iacob
25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille  consecutus
eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit  tentorium
26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres  filias meas
quasi captivas gladio
27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut  prosequerer
te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte  operatus
es et nunc
29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris  vestri
heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam  durius
30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus  patris tui
cur furatus es deos meos
31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne  violenter
auferres filias tuas
32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos  tuos
necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum  apud me
inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel  furata esset
idola
33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et  utriusque
famulae non invenit cumque intrasset tentorium  Rahelis
34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et  sedit
desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere  nequeo quia
iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic  delusa
sollicitudo quaerentis est
36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob  quod
peccatum sic exarsisti post me
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de  cuncta
substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et  fratribus tuis
et iudicent inter me et te
38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae  steriles non
fuerunt arietes gregis tui non comedi
39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam  quicquid
furto perierat a me exigebas
40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab  oculis meis
41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi  quattuordecim pro
filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti  quoque mercedem meam
decem vicibus
42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi
forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem  manuum
mearum respexit Deus et arguit te heri
43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia  quae
cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus  meis
44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et  te
45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes  fecerunt
tumulum comederuntque super eum
47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum  Testimonii
uterque iuxta proprietatem linguae suae
48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te  hodie et
idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est  tumulus Testis
49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus  a nobis
50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias  super
eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui  praesens
respicit
51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem  erexi inter
me et te
52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in  testimonio si aut
ego transiero illum pergens ad te aut tu  praeterieris malum mihi
cogitans
53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris  eorum
iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut  ederent
panem qui cum comedissent manserunt ibi
55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et  filias suas
et benedixit illis reversus in locum suum

Genesi 32
1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei  obviam angeli
Dei
2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit  nomen loci
illius Manaim id est Castra
3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in  terram Seir
regionis Edom
4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec  dicit
frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui  usque in
praesentem diem
5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas  mittoque nunc
legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in  conspectu tuo
6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau  fratrem tuum
et ecce properat in occursum tibi cum  quadringentis viris
7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum  erat
greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam  alia turma
quae reliqua est salvabitur
9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei  Isaac
Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in  locum
nativitatis tuae et benefaciam tibi
10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti  servo
tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum  duabus turmis
regredior
11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum  timeo ne
forte veniens percutiat matrem cum filiis
12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen  meum sicut
harenam maris quae prae multitudine numerari non  potest
13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae  habebat
munera Esau fratri suo
14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes  viginti
15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta  et
tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem  et
gregem
17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem  meum et
interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt  ista quae
sequeris
18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau  ipse
quoque post nos venit
19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui
sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum
inveneritis eum
20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum  insequitur
dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt  et postea videbo
forsitan propitiabitur mihi
21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit  nocte illa
in Castris
22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et  totidem
famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant
24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit  nervum
femoris eius et statim emarcuit
26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora  respondit non
dimittam te nisi benedixeris mihi
27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed  Israhel
quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis  contra homines
praevalebis
29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine  respondit
cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi  Deum facie
ad faciem et salva facta est anima mea
31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est  Phanuhel ipse
vero claudicabat pede
32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui  emarcuit in
femore Iacob usque in praesentem diem eo quod  tetigerit nervum
femoris eius et obstipuerit

Genesi 33
1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum  eo
quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel  ambarumque
famularum
2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio  Liam vero
et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph  novissimos
3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies  donec
adpropinquaret frater eius
4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum
stringensque collum et osculans flevit
5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait  quid sibi
volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli  sunt quos donavit
mihi Deus servo tuo
6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter  adorassent
extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui  respondit ut
invenirem gratiam coram domino meo
9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in  oculis tuis
accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi  faciem tuam quasi
viderim vultum Dei esto mihi propitius
11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit  mihi
Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros  et oves
ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero  laborare
morientur una die cuncti greges
14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar  paulatim
vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec  veniam ad
dominum meum in Seir
15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem  socii
remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno  indigeo ut
inveniam gratiam in conspectu domini mei
16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in  Seir
17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis  tentoriis
appellavit nomen loci illius Soccoth id est  Tabernacula
18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra  Chanaan
postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et  habitavit iuxta
oppidum
19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis  Emor
patris Sychem centum agnis
20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum  Deum Israhel

Genesi 34
1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres  regionis
illius
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae  illius
adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens  virginem
3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis
delinivit
4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam  hanc
coniugem
5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu  occupatis
pecorum siluit donec redirent
6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat  irati
sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel  et violata
filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit  anima
filiae vestrae date eam illi uxorem
9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis  et filias
nostras accipite
10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est  exercete
negotiamini et possidete eam
11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam  gratiam
coram vobis et quaecumque statueritis dabo
12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod  petieritis
tantum date mihi puellam hanc uxorem
13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo  saevientes
ob stuprum sororis
14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram  homini
incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri  similes
et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras  et
habitabimus vobiscum erimusque unus populus
17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et
recedemus
18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur  expleret amabat
enim puellam valde et ipse erat inclitus in  omni domo patris sui
20 ingressique portam urbis locuti sunt populo
21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum  negotientur in
terra et exerceant eam quae spatiosa et lata  cultoribus indiget
filias eorum accipiemus uxores et nostras  illis dabimus
22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus  masculos
nostros ritum gentis imitantes
23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident  nostra
erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul  unum efficiemus
populum
24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est  arreptis
duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis  ingressi sunt
urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo  Sychem
sororem suam
27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob  et
depopulati sunt urbem in ultionem stupri
28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae  in
domibus et in agris erant
29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi  turbastis
me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis  habitatoribus terrae
huius nos pauci sumus illi congregati  percutient me et delebor ego et
domus mea
31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

Genesi 35
1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel  et habita
ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando  fugiebas Esau fratrem
tuum
2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos  qui in
medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta  vestra
3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo  qui
exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius  itineris mei
4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et  inaures quae
erant in auribus eorum at ille infodit ea subter  terebinthum quae est
post urbem Sychem
5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per  circuitum
civitates et non sunt ausi persequi recedentes
6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan  cognomento
Bethel ipse et omnis populus cum eo
7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus  Dei ibi
enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta  ad
radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci  quercus
Fletus
9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de
Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen  tuum et
appellavit eum Israhel
11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare  gentes et
populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis  egredientur
12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini  tuo post
te
13 et recessit ab eo
14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei  fuerat
Deus libans super eum libamina et effundens oleum
15 vocansque nomen loci Bethel
16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit  Efratham in
qua cum parturiret Rahel
17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei  obsetrix
noli timere quia et hunc habebis filium
18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte  vocavit
nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater  vero
appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit  Efratham haec
est Bethleem
20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est  titulus
monumenti Rahel usque in praesentem diem
21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit  cum Bala
concubina patris sui quod illum minime latuit erant  autem filii Iacob
duodecim
23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas  et
Isachar et Zabulon
24 filii Rahel Ioseph et Beniamin
25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob  qui nati
sunt ei in Mesopotamiam Syriae
27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee  haec
est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo  senex et
plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii  sui

Genesi 36
1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom  Hetthei et
Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui  nati
sunt ei in terra Chanaan
6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem  animam
domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae  habere poterat in
terra Chanaan et abiit in alteram regionem  recessitque a fratre suo
Iacob
7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec
sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine  gregum
8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris  Esau Rauhel
quoque filius Basemath uxoris eius
11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et  Cenez
12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae  peperit ei
Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii  Basemath
uxoris Esau
14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon  uxoris
Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux  Theman
dux Omar dux Sephu dux Cenez
16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra  Edom et
hii filii Adae
17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux  Semma
dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii  Basemath uxoris
Esau
18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom  dux Core
hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal  et
Sebeon et Anan
21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in  terra Edom
22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem  soror
Lotham Thamna
23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et  Onam
24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit  aquas
calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris  sui
25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
28 habuit autem filios Disan Hus et Aran
29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux  Ana
30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui  imperaverunt
in terra Seir
31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam  haberent regem
filii Israhel fuerunt hii
32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius  Zare de
Bosra
34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra
Themanorum
35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui  percussit
Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de  Maserecha
37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius  Achobor
39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis  eius Phau
et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred  filiae Mizaab
40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et  vocabulis suis
dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra  imperii
sui ipse est Esau pater Idumeorum

Genesi 37
1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus  est
pater suus
2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset  annorum
pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat  cum filiis
Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque  fratres suos apud
patrem crimine pessimo
3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo  quod in
senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis  filiis
amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum  loqui
5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae  causa
maioris odii seminarium fuit
6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere  manipulum
meum et stare vestrosque manipulos circumstantes  adorare manipulum
meum
8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut  subiciemur
dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque  sermonum invidiae et
odii fomitem ministravit
9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi  per
somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum  pater
et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego  et mater tua
et fratres adorabimus te super terram
11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus
considerabat
12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris  morarentur in
Sychem
13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis  veni
mittam te ad eos quo respondente
14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga  fratres
tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de  valle Hebron
venit in Sychem
15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid  quaereret
16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi  pascant
greges
17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos  dicentes
eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres  suos et invenit
eos in Dothain
18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos
cogitaverunt illum occidere
19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit
20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem  dicemusque
fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid  illi prosint somnia
sua
21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum  et
dicebat
22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed
proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque
vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum  de
manibus eorum et reddere patri suo
23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum  tunica
talari et polymita
24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores  Ismahelitas
venire de Galaad et camelos eorum portare aromata  et resinam et
stacten in Aegyptum
26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si  occiderimus
fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non  polluantur
frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres  sermonibus eius
28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes  eum de
cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui  duxerunt eum
in Aegyptum
29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non  conparet et
ego quo ibo
31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem  occiderant
tinxerunt
32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus  vide
utrum tunica filii tui sit an non
33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera  pessima
comedit eum bestia devoravit Ioseph
34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium  multo
tempore
35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem  patris
noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium  meum lugens
in infernum et illo perseverante in fletu
36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho  Pharaonis
magistro militiae

Genesi 38
1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad  virum
odollamitem nomine Hiram
2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore  accepta
ingressus est ad eam
3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere  ultra
cessavit
6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini  et ab eo
occisus est
8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem  fratris
tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem  fratris sui
semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine  nascerentur
10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem  faceret
11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in  domo
patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne  et ipse
moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in  domo patris
sui
12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor  Iudae qui
post luctum consolatione suscepta ascendebat ad  tonsores ovium suarum
ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in  Thamnas
13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in  Thamnas ad
tondendas oves
14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et  mutato
habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo  quod crevisset
Sela et non eum accepisset maritum
15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem  operuerat
enim vultum suum ne cognosceretur
16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum  nesciebat enim
quod nurus sua esset qua respondente quid mihi  dabis ut fruaris
concubitu meo
17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente  patiar
quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod  polliceris
18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum  tuum et
armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur  coitum concepit
mulier
19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat  induta est
viduitatis vestibus
20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut  reciperet
pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset  eam
21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae  sedebat in
bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto  meretrix
22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et  homines
loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non  poterit ego
misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes  fornicata
est Thamar nurus tua et videtur uterus illius  intumescere dixit Iudas
producite eam ut conburatur
25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens  de viro
cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et  armilla et
baculus
26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi  eam Sela
filio meo attamen ultra non cognovit illam
27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in  ipsa
effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix  ligavit
coccinum dicens
28 iste egreditur prior
29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque  mulier
quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam  vocavit nomen
eius Phares
30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum  quem
appellavit Zara

Genesi 39
1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar  eunuchus
Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu  Ismahelitarum a
quibus perductus erat
2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere  agens
habitabatque in domo domini sui
3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae  gereret ab eo
dirigi in manu illius
4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat  ei a quo
praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et  universa quae
tradita fuerant
5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et  multiplicavit
tam in aedibus quam in agris cunctam eius  substantiam
6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat  autem
Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph  et ait
dormi mecum
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce  dominus
meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo  sua
9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non  tradiderit
mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo  possum malum hoc
facere et peccare in Deum meum
10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta  erat
adulescenti et ille recusabat stuprum
11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et  operis
quippiam absque arbitris faceret
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi  mecum qui
relicto in manu illius pallio fugit et egressus est  foras
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse
contemptam
14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit  virum
hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret  mecum
cumque ego succlamassem
15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et  fugit
foras
16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito
revertenti domum
17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti  ut
inluderet mihi
18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis  iratus est
valde
20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis  custodiebantur et
erat ibi clausus
21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei  gratiam
in conspectu principis carceris
22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in  custodia
tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat  cum illo
et omnia eius opera dirigebat

Genesi 40
1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna  regis
Aegypti et pistor domino suo
2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat  alter
pistoribus
3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus  et
Ioseph
4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat  eis
aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem  congruam
sibi
6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies  vestra
8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui  interpretetur nobis
dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est  interpretatio referte mihi
quid videritis
9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam  coram me
vitem
10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et  post
flores uvas maturescere
11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et  expressi in
calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres  propagines
tres adhuc dies sunt
13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet  te in
gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum  sicut facere
ante consueveras
14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum
misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic  innocens in
lacum missus sum
16 videns pistorum magister quod prudenter somnium  dissolvisset ait
et ego vidi somnium quod haberem tria canistra  farinae super caput
meum
17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes  cibos qui
fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria  canistra tres
adhuc dies sunt
19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in  cruce et
lacerabunt volucres carnes tuas
20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens  grande
convivium pueris suis recordatus est inter epulas  magistri
pincernarum et pistorum principis
21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi  poculum
22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas  probaretur
23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum  oblitus
est interpretis sui

Genesi 41
1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super  fluvium
2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis  et
pascebantur in locis palustribus
3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae  confectaeque macie
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis  virentibus
4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo  corporum erat
expergefactus Pharao
5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae  pullulabant
in culmo uno plenae atque formonsae
6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine  oriebantur
7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post  quietem
8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores  Aegypti
cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec  erat qui
interpretaretur
9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor  peccatum
meum
10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi  iussit in
carcerem principis militum
11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui  narrantes
somnia
13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim  redditus
sum officio meo et ille suspensus est in cruce
14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph  totonderunt
ac veste mutata obtulerunt ei
15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi  te
prudentissime conicere
16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera  Pharaoni
17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super  ripam
fluminis
18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et  obesis
carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum  deformes et
macilentae ut numquam tales in terra Aegypti  viderim
20 quae devoratis et consumptis prioribus
21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et  squalore
torpebant evigilans rursum sopore depressus
22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae  atque
pulcherrimae
23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur  stipula
24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi  coniectoribus
somnium et nemo est qui edisserat
25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est  Deus
ostendit Pharaoni
26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem  ubertatis
anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae  ascenderunt post
eas et septem spicae tenues et vento urente  percussae septem anni
sunt venturae famis
28 qui hoc ordine conplebuntur
29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa  terra
Aegypti
30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut  oblivioni
tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim  fames omnem
terram
31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium
firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius  impleatur
33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et
praeficiat eum terrae Aegypti
34 qui constituat praepositos per singulas regiones et  quintam partem
fructuum per septem annos fertilitatis
35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne  frumentum sub
Pharaonis potestate condatur serveturque in  urbibus
36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est  Aegyptum
et non consumetur terra inopia
37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum  qui
spiritu Dei plenus sit
39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae  locutus es
numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus  populus
oboediet uno tantum regni solio te praecedam
41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te  super
universam terram Aegypti
42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque  eum
stola byssina et collo torquem auream circumposuit
43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante  praecone ut
omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse  scirent universae
terrae Aegypti
44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo  imperio non
movebit quisquam manum aut pedem in omni terra  Aegypti
45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca  Salvatorem
mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam  Putiphare sacerdotis
Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad  terram Aegypti
46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu  regis
Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos  redactae
segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita  est
49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris  coaequaretur et
copia mensuram excederet
50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames  quos ei
peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me  fecit
Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me  fecit
Deus in terra paupertatis meae
53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in  Aegypto
54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat  Ioseph et in
universo orbe fames praevaluit in cuncta autem  terra Aegypti erat
panis
55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta  petens quibus
ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis  dixerit facite
56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque  Ioseph
universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos  oppresserat fames
57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas  et
malum inopiae temperarent

Genesi 42
1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto  dixit
filiis suis quare neglegitis
2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et  emite
nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur  inopia
3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent  frumenta in
Aegypto
4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius  ne forte
in itinere quicquam patiatur mali
5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad  emendum
erat autem fames in terra Chanaan
6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta  populis
vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur  interrogans
eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan  ut emamus victui
necessaria
8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait  exploratores
estis ut videatis infirmiora terrae venistis
10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut  emerent
cibos
11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam  famuli
tui machinantur mali
12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius  considerare
venistis
13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii  viri unius
in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius  non est super
14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis  non
egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in  vinculis
donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint  alioquin per
salutem Pharaonis exploratores estis
17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi  et
vivetis Deum enim timeo
19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere  vos autem
abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim  vestros
probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus  in
fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum  deprecaretur nos
et non audivimus idcirco venit super nos ista  tribulatio
22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite  peccare in
puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per  interpretem
loquebatur ad eos
24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est  ad eos
25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque  ministris ut
implerent saccos eorum tritico et reponerent  pecunias singulorum in
sacculis suis datis supra cibariis in  via qui fecerunt ita
26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in  diversorio
contemplatus pecuniam in ore sacculi
28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur  in sacco
et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est  hoc quod fecit
nobis Deus
29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et  narraverunt
ei omnia quae accidissent sibi dicentes
30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos  exploratores
provinciae
31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super  minimus
cum patre versatur in terra Chanaan
33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem  vestrum unum
dimittite apud me et cibaria domibus vestris  necessaria sumite et
abite
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod  non sitis
exploratores et istum qui tenetur in vinculis  recipere possitis ac
deinceps emendi quae vultis habeatis  licentiam
35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in  ore
saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph  non est
super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in  me haec mala
omnia reciderunt
37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non  reduxero
illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater  eius
mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi  acciderit in terra
ad quam pergitis deducetis canos meos cum  dolore ad inferos

Genesi 43
1 interim fames omnem terram vehementer premebat
2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob  ad
filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub  testificatione
iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi  fratrem vestrum minimum
adduxeritis vobiscum
4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus  tibi
necessaria
5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus  denuntiavit
nobis dicens non videbitis faciem meam absque  fratre vestro minimo
6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut  indicaretis ei
et alium habere vos fratrem
7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem  nostram
progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos  respondimus ei
consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus  numquid scire poteramus
quod dicturus esset adducite vobiscum  fratrem vestrum
8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut  proficiscamur et
possimus vivere ne moriamur nos et parvuli  nostri
9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero  et
tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est  facite
quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis  vestris et
deferte viro munera modicum resinae et mellis et  styracis et stactes
et terebinthi et amigdalarum
12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam  invenistis in
sacculis reportate ne forte errore factum sit
13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et  remittat
vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin  ego autem quasi
orbatus absque liberis ero
15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit  dispensatori
domus suae dicens introduc viros domum et occide  victimas et instrue
convivium quoniam mecum sunt comesuri  meridie
17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros  domum
18 ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam  rettulimus
prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat  in nos calumniam
et violenter subiciat servituti et nos et  asinos nostros
19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus  ut
emeremus escas
21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus  sacculos
nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam  nunc eodem pondere
reportamus
22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria  sunt non
est in nostra conscientia quis eam posuerit in  marsuppiis nostris
23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester  et Deus
patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris  nam pecuniam
quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad  eos Symeon
24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos  deditque
pabula asinis eorum
25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph  meridie
audierant enim quod ibi comesuri essent panem
26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei  munera
tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens  salvusne est
pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc  vivit
28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc  vivit
et incurvati adoraverunt eum
29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum  uterinum
et ait iste est frater vester parvulus de quo  dixeratis mihi et
rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super  fratre suo
et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite  panes
32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus  Aegyptiis
quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est  enim Aegyptiis
comedere cum Hebraeis et profanum putant  huiuscemodi convivium
33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et  minimus
iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit
Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et  inebriati
sunt cum eo

Genesi 44
1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple  saccos
eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam  singulorum in
summitate sacci
2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici  pone in
ore sacci iunioris factumque est ita
3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph  arcessito
dispensatore domus surge inquit persequere viros et  adprehensis
dicito quare reddidistis malum pro bono
5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus  meus et in
quo augurari solet pessimam rem fecistis
6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus  est
7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi  tui
tantum flagitii commiserint
8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus  ad te de
terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati  simus de domo
domini tui aurum vel argentum
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod  quaeris
moriatur et nos servi erimus domini nostri
10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit  inventum
ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt  singuli
12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit  scyphum
in sacco Beniamin
13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi  sunt in
oppidum
14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph  necdum enim
de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter  corruerunt
15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod  non sit
similis mei in augurandi scientia
16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid  loquemur
aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem  servorum
tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud  quem inventus
est scyphus
17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est  scyphum
ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem  vestrum
18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi  loquatur
servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris  famulo tuo tu es
enim post Pharaonem
19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem  aut
fratrem
20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex  et puer
parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus  frater est
mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero  tenere diligit eum
21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos  meos
super illum
22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem  suum si
enim illum dimiserit morietur
23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus  vobiscum
non videbitis amplius faciem meam
24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum  narravimus
ei omnia quae locutus est dominus meus
25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum  tritici
26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus  descendet
nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente  non audemus videre
faciem viri
27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi  uxor mea
28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et  hucusque non
conparet
29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit  deducetis
canos meos cum maerore ad inferos
30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer  defuerit
cum anima illius ex huius anima pendeat
31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent  famuli tui
canos eius cum dolore ad inferos
32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et  spopondi
dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem  meum omni tempore
33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini  mei et
puer ascendat cum fratribus suis
34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne  calamitatis quae
oppressura est patrem meum testis adsistam

Genesi 45
1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram  adstantibus unde
praecepit ut egrederentur cuncti foras et  nullus interesset alienus
agnitioni mutuae
2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii  omnisque domus
Pharaonis
3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus  vivit nec
poterant respondere fratres nimio timore perterriti
4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum  accessissent
prope ego sum ait Ioseph frater vester quem  vendidistis in Aegypto
5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod  vendidistis me in
his regionibus pro salute enim vestra misit  me Deus ante vos in
Aegyptum
6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc  quinque anni
restant quibus nec arari poterit nec meti
7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas  ad
vivendum habere possitis
8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui  fecit me
quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius  ac principem
in omni terra Aegypti
9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec  mandat
filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae  terrae Aegypti
descende ad me ne moreris
10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui  et
filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa  quae
possides
11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt  famis ne et
tu pereas et domus tua et omnia quae possides
12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod  os meum
loquatur ad vos
13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae  vidistis
in Aegypto festinate et adducite eum ad me
14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris  sui flevit
illo quoque flente similiter super collum eius
15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit  super
singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis  venerunt
fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis  familia eius
17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens  onerantes
iumenta ite in terram Chanaan
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad  me et
ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam  terrae
19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad
subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite  patrem
vestrum et properate quantocius venientes
20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes  opes
Aegypti vestrae erunt
21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit  Ioseph
plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in  itinere
22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero  dedit
trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis  asinos
decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et  totidem asinas
triticum in itinere panesque portantes
24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne  irascamini in
via
25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad  patrem
suum Iacob
26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur  in omni
terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans  tamen non
credebat eis
27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset  plaustra
et universa quae miserat revixit spiritus eius
28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit  vadam et
videbo illum antequam moriar

Genesi 46
1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad  puteum
Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi  Iacob
Iacob cui respondit ecce adsum
3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli  timere et
descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te  ibi
4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te  revertentem Ioseph
quoque ponet manum suam super oculos tuos
5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum  parvulis
et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad  portandum senem
6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in  Aegyptum cum
omni semine suo
7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt  in
Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher  et Saul
filius Chananitidis
11 filii Levi Gerson Caath et Merari
12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui  sunt autem
Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii  Phares Esrom et Amul
13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina  filia
sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et  Areli
17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque  soror
eorum filii Beria Heber et Melchihel
18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos  genuit
Iacob sedecim animas
19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei  Aseneth
filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et  Ephraim
21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et  Ehi et
Ros Mophim et Opphim et Ared
22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae  quattuordecim
23 filii Dan Usim
24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos  genuit
Iacob omnes animae septem
26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum  et
egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta  sex
27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti  animae duae
omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum  fuere septuaginta
28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et  ille
occurreret in Gessen
29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit  obviam patri
ad eundem locum vidensque eum inruit super collum  eius et inter
amplexus flevit
30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi  faciem tuam
et superstitem te relinquo
31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris  sui
ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et  domus patris
mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum  gregum
pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt  adduxerunt secum
33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia  nostra
usque in praesens et nos et patres nostri haec autem  dicetis ut
habitare possitis in terra Gessen quia detestantur  Aegyptii omnes
pastores ovium

Genesi 47
1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus  et
fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident  venerunt de
terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram  rege
3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt  pastores
ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba
gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan
petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui  venerunt ad te
6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac  habitare eos
et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in  eis viros industrios
constitue illos magistros pecorum meorum
7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit  eum
coram eo qui benedicens illi
8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta  annorum
sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies  patrum meorum
quibus peregrinati sunt
10 et benedicto rege egressus est foras
11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in  Aegypto
in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat  Pharao
12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria  singulis
13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram  maxime
Aegypti et Chanaan
14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione  frumenti et
intulit eam in aerarium regis
15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus  ad Ioseph
dicens da nobis panes quare morimur coram te  deficiente pecunia
16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis  pro eis
cibos si pretium non habetis
17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et  ovibus et
bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro  commutatione pecorum
18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus  dominum
nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint  nec clam te
est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui  erimus eme
nos in servitutem regiam et praebe semina ne  pereunte cultore
redigatur terra in solitudinem
20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus  singulis
possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque  eam Pharaoni
21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti  usque ad
extremos fines eius
22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis  quibus et
statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et  idcirco non sunt
conpulsi vendere possessiones suas
23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et  terram
vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis  quattuor
reliquas permitto vobis in sementem et in cibos  famulis et liberis
vestris
25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat  nos tantum
dominus noster et laeti serviemus regi
26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra  Aegypti
regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in  legem absque
terra sacerdotali quae libera ab hac condicione  fuit
27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen  et
possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes  dies
vitae illius centum quadraginta septem annorum
29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium  suum
Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo  pone manum
sub femore meo et facies mihi misericordiam et  veritatem ut non
sepelias me in Aegypto
30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra  condasque
in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam  quod iussisti
31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel  Deum
conversus ad lectuli caput

Genesi 48
1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret  pater eius
qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire  perrexit
2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui
confortatus sedit in lectulo
3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza  quae
est in terra Chanaan benedixitque mihi
4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas  populorum
daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in  possessionem
sempiternam
5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti  antequam
huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut  Ruben et Symeon
reputabuntur mihi
6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine  fratrum
suorum vocabuntur in possessionibus suis
7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel  in terra
Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et  ingrediebar Ephratam
et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae  alio nomine appellatur
Bethleem
8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco  adduc
inquit eos ad me ut benedicam illis
10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et  clare videre
non poterat adplicitosque ad se deosculatus et  circumplexus
11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper  ostendit
mihi Deus semen tuum
12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit  pronus in
terram
13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram  Israhel
Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet  patris
adplicuitque ambos ad eum
14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim  iunioris
fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior  natu erat
commutans manus
15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius  conspectu
ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui  pascit me ab
adulescentia mea usque in praesentem diem
16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et
invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum  Abraham et
Isaac et crescant in multitudinem super terram
17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram  manum super
caput Ephraim graviter accepit et adprehensam  patris manum levare
conatus est de capite Ephraim et transferre  super caput Manasse
18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est
primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in  populos
et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo  erit et semen
illius crescet in gentes
20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur  Israhel
atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut  Manasse
constituitque Ephraim ante Manassen
21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus  vobiscum
reducetque vos ad terram patrum vestrorum
22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu  Amorrei
in gladio et arcu meo

Genesi 49
1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut
adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem  vestrum
3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium  doloris mei
prior in donis maior imperio
4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile  patris tui
et maculasti stratum eius
5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum  non sit
gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in  voluntate sua
suffoderunt murum
7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum  quia
dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus  inimicorum
tuorum adorabunt te filii patris tui
9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens
accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius  donec
veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam  suam
lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium  pertingens
usque ad Sidonem
14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et  subposuit
umerum suum ad portandum factusque est tributis  serviens
16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas  equi ut
cadat ascensor eius retro
18 salutare tuum expectabo Domine
19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur  retrorsum
20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus  aspectu
filiae discurrerunt super murum
23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi  habentes
iacula
24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula  brachiorum et
manuum illius per manus potentis Iacob inde  pastor egressus est lapis
Israhel
25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet  tibi
benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi  iacentis deorsum
benedictionibus uberum et vulvae
26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus  patrum
eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant  in capite
Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere  dividet
spolia
28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est  eis pater
suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum  sepelite me
cum patribus meis in spelunca duplici quae est in  agro Ephron Hetthei
30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro  ab
Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est  Isaac
cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit  pedes suos
super lectulum et obiit adpositusque est ad populum  suum

Genesi 50
1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et  deosculans
eum
2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent  patrem
3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste  quippe
mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus  septuaginta
diebus
4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam
Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in  auribus
Pharaonis
5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in  sepulchro meo
quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me  ascendam igitur et
sepeliam patrem meum ac revertar
6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut  adiuratus es
7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis  cunctique
maiores natu terrae Aegypti
8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus  atque
armentis quae dereliquerant in terra Gessen
9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est  turba non
modica
10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi
celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt  septem
dies
11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt  planctus
magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt  nomen loci illius
Planctus Aegypti
12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca  duplici
quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri  ab Ephron
Hettheo contra faciem Mambre
14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et  omni
comitatu sepulto patre
15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne  forte
memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum  omne quod
fecimus
16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam  moreretur
17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut  obliviscaris
sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae  quam exercuerunt in
te nos quoque oramus ut servis Dei patris  tui dimittas iniquitatem
hanc quibus auditis flevit Ioseph
18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt  servi
tui sumus
19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus  rennuere
voluntatem
20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum  ut
exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos  faceret multos
populos
21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros  consolatusque
est eos et blande ac leniter est locutus
22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque  centum
decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam  generationem
filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in  genibus Ioseph
23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem  meam Deus
visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad  terram quam
iuravit Abraham Isaac et Iacob
24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos  asportate
vobiscum ossa mea de loco isto




