Exodus (Ex.)
Esodo 1
1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum  cum
Iacob singuli cum domibus suis introierunt
2 Ruben Symeon Levi Iuda
3 Isachar Zabulon et Beniamin
4 Dan et Nepthalim Gad et Aser
5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore  Iacob
septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione  illa
7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati  sunt ac
roborati nimis impleverunt terram
8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat  Ioseph
9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus  et
fortior nobis
10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et  si
ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris  expugnatisque
nobis egrediatur e terra
11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos  oneribus
aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton  et Ramesses
12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et
crescebant
13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant  inludentes eis
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus  duris luti
et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus  premebantur
15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una
vocabatur Sephra altera Phua
16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus  tempus
advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina  reservate
17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta  praeceptum
regis Aegypti sed conservabant mares
18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere
voluistis ut pueros servaretis
19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae  mulieres ipsae
enim obsetricandi habent scientiam et priusquam  veniamus ad eas
pariunt
20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus  confortatusque
est nimis
21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid  masculini
sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid  feminei reservate

Esodo 2
1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore  stirpis suae
2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem  abscondit
tribus mensibus
3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et  linivit
eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et  exposuit eum in
carecto ripae fluminis
4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei
5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in  flumine et
puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae  cum vidisset
fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis  et adlatam
6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius  ait de
infantibus Hebraeorum est
7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam  mulierem
quae nutrire possit infantulum
8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et  nutri
mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et  nutrivit puerum
adultumque tradidit filiae Pharaonis
10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius  Mosi
dicens quia de aqua tuli eum
11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres  suos
vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem  quendam de
Hebraeis fratribus suis
12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse  vidisset
percussum Aegyptium abscondit sabulo
13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes  dixitque
ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super  nos
num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit  Moses et
ait quomodo palam factum est verbum istud
15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen  qui
fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et  sedit iuxta
puteum
16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad  hauriendas
aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant  greges patris sui
17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et
defensis puellis adaquavit oves earum
18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas  cur
velocius venistis solito
19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum  insuper
et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum  ut
comedat panem
21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque  Sefforam
filiam eius
22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui  in terra
aliena
23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et  ingemescentes
filii Israhel propter opera vociferati sunt  ascenditque clamor eorum
ad Deum ab operibus
24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod  pepigerat cum
Abraham et Isaac et Iacob
25 respexit filios Israhel et cognovit eos

Esodo 3
1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis  Madian
cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad  montem Dei Horeb
2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et  videbat
quod rubus arderet et non conbureretur
3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare  non
conburatur rubus
4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum  de
medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de  pedibus tuis
locus enim in quo stas terra sancta est
6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus  Iacob
abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere  contra Deum
7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et  clamorem
eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt  operibus
8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus
Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et  spatiosam in
terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei  et Hetthei et
Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique  adflictionem eorum
qua ab Aegyptiis opprimuntur
10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum  filios
Israhel de Aegypto
11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et  educam
filios Israhel de Aegypto
12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim  te cum
eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem  istum
13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam  eis
Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod  est nomen
eius quid dicam eis
14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis  Israhel
qui est misit me ad vos
15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel  Dominus
Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus  Iacob misit me
ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc  memoriale meum in
generationem et generatione
16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus  patrum
vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et  Deus Iacob
dicens visitans visitavi vos et omnia quae  acciderunt vobis in
Aegypto
17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram  Chananei et
Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad  terram fluentem
lacte et melle
18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel  ad
regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum  vocavit nos
ibimus viam trium dierum per solitudinem ut  immolemus Domino Deo
nostro
19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis  nisi per
manum validam
20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis
mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec  dimittet
vos
21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum  egrediemini non
exibitis vacui
22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa  argentea et
aurea ac vestes ponetisque eas super filios et  filias vestras et
spoliabitis Aegyptum

Esodo 4
1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem  meam sed
dicent non apparuit tibi Dominus
2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua  respondit
virga
3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum  ita ut
fugeret Moses
4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam  eius
extendit et tenuit versaque est in virgam
5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum  tuorum
Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum  misisset
in sinum protulit leprosam instar nivis
7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum  et erat
similis carni reliquae
8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem  signi
prioris credent verbo signi sequentis
9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque  audierint
vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super  aridam et
quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius
tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et  tardioris
linguae sum
11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis  fabricatus est
mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid  loquaris
13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio  quod
eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum  vidensque te
laetabitur corde
15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore  tuo et
in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem  eris ei
in his quae ad Deum pertinent
17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es  signa
18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum  dixitque ei
vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut  videam si adhuc
vivunt cui ait Iethro vade in pace
19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in  Aegyptum
mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super  asinum
reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu  sua
21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia  ostenta
quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego  indurabo cor eius et
non dimittet populum
22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus  meus
Israhel
23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti
dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus  et
volebat occidere eum
25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit  praeputium
filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus  sanguinum tu mihi es
26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob
circumcisionem
27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in  deserto qui
perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est  eum
28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat  eum et
signa quae mandaverat
29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores  filiorum
Israhel
30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad  Mosen et
fecit signa coram populo
31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus  filios
Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni  adoraverunt

Esodo 5
1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni  haec
dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut  sacrificet mihi in
deserto
2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et  dimittam
Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium  dierum in
solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne  forte accidat nobis
pestis aut gladius
4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis  populum ab
operibus suis ite ad onera vestra
5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba
succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus  populi
dicens
7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos  lateres sicut
prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos  nec
minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur  dicentes eamus
et sacrificemus Deo nostro
9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant  verbis
mendacibus
10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum  dixerunt
sic dicit Pharao non do vobis paleas
11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur  quicquam
de opere vestro
12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad  colligendas
paleas
13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus  vestrum
cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis  paleae
14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel  ab
exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram  laterum
sicut prius nec heri nec hodie
15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt  ad
Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en  famuli
tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum  tuum
17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et  sacrificemus
Domino
18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis
consuetum numerum laterum
19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod
diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos  dies
20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso  egredientes a
Pharaone
21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere
fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et  praebuistis ei
gladium ut occideret nos
22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti  populum
istum quare misisti me
23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer  nomine tuo
adflixit populum tuum et non liberasti eos

Esodo 6
1 dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum  Pharaoni per
manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta  eiciet illos de
terra sua
2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et  nomen meum
Adonai non indicavi eis
4 pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan  terram
peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii  oppresserunt eos
et recordatus sum pacti mei
6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de  ergastulo
Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in  brachio excelso et
iudiciis magnis
7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque  quod
ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo  Aegyptiorum
8 et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem  eam
Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego  Dominus
9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non  adquieverunt ei
propter angustiam spiritus et opus durissimum
10 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat  filios
Israhel de terra sua
12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me  audiunt et
quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim  incircumcisus labiis
13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad  filios
Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios  Israhel de
terra Aegypti
14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben
primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod  Iachin
et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et  Caath
et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta  septem
17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique  vitae Caath
centum triginta tres
19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per  familias suas
20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae  peperit ei
Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum  triginta septem
21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem  Naasson
quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt  cognationes
Coritarum
25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus  Phutihel
quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum  leviticarum per
cognationes suas
26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut  educerent
filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant  filios
Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
28 in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
29 et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere  ad
Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
30 et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum  quomodo
audiet me Pharao

Esodo 7
1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis  Aaron
frater tuus erit propheta tuus
2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem  ut
dimittat filios Israhel de terra sua
3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta  mea in
terra Aegypti
4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et  educam
exercitum et populum meum filios Israhel de terra  Aegypti per iudicia
maxima
5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum  meam
super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum
6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita  egerunt
7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium  quando
locuti sunt ad Pharaonem
8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron  tolle
virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in  colubrum
10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut
praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et  servis eius
quae versa est in colubrum
11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt  etiam ipsi
per incantationes aegyptias et arcana quaedam  similiter
12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in  dracones
sed devoravit virga Aaron virgas eorum
13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut
praeceperat Dominus
14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis  non vult
dimittere populum
15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in  occursum
eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est  in draconem
tolles in manu tua
16 dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te  dicens
dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et  usque ad
praesens audire noluisti
17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim  ecce
percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et  vertetur in
sanguinem
18 pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent  aquae
et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam  tuam et
extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios  eorum et
rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur  in sanguinem et
sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis  vasis quam in saxeis
20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et
elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis  eius
quae versa est in sanguinem
21 et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque  fluvius
et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit  sanguis in
tota terra Aegypti
22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus  suis et
induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut  praeceperat Dominus
23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor  etiam
hac vice
24 foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam  ut
biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
25 impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus  fluvium

Esodo 8
1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad  eum haec
dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes  terminos tuos
ranis
3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur  domum tuam
et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in  domos servorum
tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et  in reliquias ciborum
tuorum
4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos  intrabunt ranae
5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super
fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram  Aegypti
6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt  ranae
operueruntque terram Aegypti
7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter
eduxeruntque ranas super terram Aegypti
8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum  ut
auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut  sacrificet
Domino
9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro  te et
pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te  et a domo
tua et tantum in flumine remaneant
10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut  scias
quoniam non est sicut Dominus Deus noster
11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a  populo
tuo tantum in flumine remanebunt
12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses  ad
Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de
domibus et de villis et de agris
14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit  terra
15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor  suum et
non audivit eos sicut praeceperat Dominus
16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam  tuam et
percute pulverem terrae et sint scinifes in universa  terra Aegypti
17 feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens  percussitque
pulverem terrae et facti sunt scinifes in  hominibus et in iumentis
omnis pulvis terrae versus est in  scinifes per totam terram Aegypti
18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut  educerent
scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in  hominibus quam in
iumentis
19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque  est
cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta  coram
Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec  dicit Dominus
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
21 quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in  servos
tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus  muscarum et
implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi  generis et in universa
terra in qua fuerint
22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua  populus meus
est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego  Dominus in medio
terrae
23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras  erit
signum istud
24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos  Pharaonis
et servorum eius et in omnem terram Aegypti  corruptaque est terra ab
huiuscemodi muscis
25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate  Deo
vestro in terra
26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim  Aegyptiorum
immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus  ea quae colunt
Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus  Domino
Deo nostro sicut praeceperit nobis
28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo  vestro
in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a
Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli  ultra
fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao  et a
servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice
dimitteret populum

Esodo 9
1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et  loquere ad
eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte  populum meum ut
sacrificet mihi
2 quod si adhuc rennuis et retines eos
3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et  asinos et
camelos et boves et oves pestis valde gravis
4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et
possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae
pertinent ad filios Israhel
5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus  verbum
istud in terra
6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt  omnia
animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel  nihil
omnino periit
7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his  quae
possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non  dimisit
populum
8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus  cineris de
camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in  hominibus et
in iumentis vulnera et vesicae turgentes in  universa terra Aegypti
10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et
sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum
turgentium in hominibus et in iumentis
11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera  quae in
illis erant et in omni terra Aegypti
12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut
locutus est Dominus ad Mosen
13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram  Pharao et
dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum  dimitte populum meum
ut sacrificet mihi
14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum  super
servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit  similis mei
in omni terra
15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum  peste
peribisque de terra
16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam  et
narretur nomen meum in omni terra
17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis  non fuit
in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens  tempus
19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae  habes in
agro homines enim et iumenta et universa quae inventa  fuerint foris
nec congregata de agris cecideritque super ea  grando morientur
20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere  servos
suos et iumenta in domos
21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et  iumenta
in agris
22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut  fiat
grando in universa terra Aegypti super homines et super  iumenta et
super omnem herbam agri in terra Aegypti
23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit  tonitrua et
grandinem ac discurrentia fulgura super terram  pluitque Dominus
grandinem super terram Aegypti
24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque  fuit
magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa  terra Aegypti
ex quo gens illa condita est
25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae  fuerunt in
agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam  agri percussit
grando et omne lignum regionis confregit
26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non  cecidit
27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos  peccavi
etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut  dimittam vos
et nequaquam hic ultra maneatis
29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas  ad
Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias  quia Domini
est terra
30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum  Deum
31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset  virens et
linum iam folliculos germinaret
32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad  Dominum
et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit  pluvia super
terram
34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et  tonitrua
auxit peccatum
35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum  nimis
nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per  manum Mosi

Esodo 10
1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim  induravi cor
eius et servorum illius ut faciam signa mea haec  in eo
2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens
contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis  quia ego
Dominus
3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad  eum
haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici  mihi
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego  inducam cras
lucustam in fines tuos
5 quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat  sed
comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia  ligna quae
germinant in agris
6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium  Aegyptiorum
quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti  sunt super terram
usque in praesentem diem avertitque se et  egressus est a Pharaone
7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc
scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne  vides
quod perierit Aegyptus
8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis  ite
sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum  filiis et
filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas  Domini nostri
10 et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam  vos et
parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc  enim et
ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu  Pharaonis
12 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super  terram
Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret  omnem herbam
quae residua fuit grandini
13 extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus  induxit
ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto  ventus urens
levavit lucustas
14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et  sederunt in
cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales  ante illud tempus
non fuerant nec postea futurae sunt
15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia
devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in  arboribus
fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens  relictum est in
lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto
16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et  dixit eis
peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate  Dominum
Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum
19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et  arreptam
lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una  quidem in
cunctis finibus Aegypti
20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios  Israhel
21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum  et sint
tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari  queant
22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae  horribiles
in universa terra Aegypti tribus diebus
23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat  ubicumque
autem habitabant filii Israhel lux erat
24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite  sacrificate
Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant  parvuli vestri eant
vobiscum
25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae  offeramus
Domino Deo nostro
26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula  quae
necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum  ignoremus
quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere  eos
28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas  faciem
meam quocumque die apparueris mihi morieris
29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra  faciem tuam

Esodo 11
1et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem  et
Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et  mulier a
vicina sua vasa argentea et aurea
3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque  Moses
vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et  omni populo
4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a  primogenito
Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad  primogenitum ancillae quae
est ad molam et omnia primogenita  iumentorum
6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec  ante
fuit nec postea futurus est
7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine  usque
ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus  Aegyptios et
Israhel
8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me  dicentes
egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi  post haec
egrediemur
9 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad  Mosen non
audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra  Aegypti
10 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta  sunt
coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec  dimisit filios
Israhel de terra sua

Esodo 12
1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in  mensibus anni
3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite  eis decima
die mensis huius tollat unusquisque agnum per  familias et domos suas
4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad  vescendum agnum
adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius  iuxta numerum
animarum quae sufficere possunt ad esum agni
5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta  quem ritum
tolletis et hedum
6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad  vesperam
7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in
superliminaribus domorum in quibus comedent illum
8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum  lactucis
agrestibus
9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum  tantum
igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui  fuerit
igne conburetis
11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis  calciamenta
habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et  comedetis
festinantes est enim phase id est transitus Domini
12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque  omne
primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et  in cunctis
diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus  eritis et
videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis  plaga disperdens
quando percussero terram Aegypti
14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis  eam
sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit  fermentum in
domibus vestris quicumque comederit fermentatum  peribit anima illa de
Israhel a primo die usque ad diem  septimum
16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima  eadem
festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis  exceptis his
quae ad vescendum pertinent
17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam  exercitum
vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in  generationes
vestras ritu perpetuo
18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis  azyma
usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris  qui
comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel  tam de
advenis quam de indigenis terrae
20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis  vestris
edetis azyma
21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et  dixit ad
eos ite tollentes animal per familias vestras immolate  phase
22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine  et
aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus  vestrum
egrediatur ostium domus suae usque mane
23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit
sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet  ostium et
non sinet percussorem ingredi domos vestras et  laedere
24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque  in
aeternum
25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis  ut
pollicitus est observabitis caerimonias istas
26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit  super
domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et  domos
nostras liberans incurvatusque populus adoravit
28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat  Dominus Mosi
et Aaron
29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne
primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui  sedebat in
solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat  in carcere et
omne primogenitum iumentorum
30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque  Aegyptus et
ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat  domus in qua non
iaceret mortuus
31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a  populo
meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut  dicitis
32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes
benedicite mihi
33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter  dicentes
omnes moriemur
34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam  fermentaretur et
ligans in palliis posuit super umeros suos
35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et  petierunt ab
Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque  plurimam
36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut  commodarent
eis et spoliaverunt Aegyptios
37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth  sescenta
ferme milia peditum virorum absque parvulis
38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis  oves et
armenta et animantia diversi generis multa nimis
39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto  tulerant et
fecerunt subcinericios panes azymos neque enim  poterant fermentari
cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere  sinentibus moram nec
pulmenti quicquam occurrerant praeparare
40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto  fuit
quadringentorum triginta annorum
41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus  Domini de
terra Aegypti
42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de  terra
Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in  generationibus
suis
43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase  omnis
alienigena non comedet ex eo
44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
45 advena et mercennarius non edent ex eo
46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras  nec os
illius confringetis
47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire  coloniam et
facere phase Domini circumcidetur prius omne  masculinum eius et tunc
rite celebrabit eritque sicut indigena  terrae si quis autem
circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud  vos
50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus  Mosi et
Aaron
51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra  Aegypti per
turmas suas

Esodo 13
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in  filiis
Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim  omnia
3 et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi  estis
de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti  eduxit vos
Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum  panem
4 hodie egredimini mense novarum frugum
5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et  Hetthei et
Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus  tuis ut daret tibi
terram fluentem lacte et melle celebrabis  hunc morem sacrorum mense
isto
6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit  sollemnitas
Domini
7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid
fermentatum nec in cunctis finibus tuis
8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit  Dominus
mihi quando egressus sum de Aegypto
9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante  oculos
tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim  forti eduxit te
Dominus de Aegypto
10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in  dies
11 cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit  tibi et
patribus tuis et dederit eam tibi
12 separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod  primitivum est in
pecoribus tuis quicquid habueris masculini  sexus consecrabis Domino
13 primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris  interficies
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis  pretio redimes
14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est  hoc
respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto  de domo
servitutis
15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere  occidit
Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a  primogenito hominis
usque ad primogenitum iumentorum idcirco  immolo Domino omne quod
aperit vulvam masculini sexus et omnia  primogenita filiorum meorum
redimo
16 erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum  quid ob
recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti  eduxerit nos
Dominus de Aegypto
17 igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus  per viam
terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte  paeniteret eum si
vidisset adversum se bella consurgere et  reverteretur in Aegyptum
18 sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare  Rubrum et
armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
19 tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset  filios
Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc  vobiscum
20 profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in  extremis
finibus solitudinis
21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem  in
columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset  itineris
utroque tempore
22 numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis  per noctem
coram populo

Esodo 14
1 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione  Phiahiroth
quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in  conspectu eius
castra ponetis super mare
3 dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt  in terra
conclusit eos desertum
4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in  Pharao
et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum  Dominus
feceruntque ita
5 et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus
inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et
dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne  serviret
nobis
6 iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
7 tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto  curruum fuit
et duces totius exercitus
8 induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et  persecutus est
filios Israhel at illi egressi erant in manu  excelsa
9 cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium  reppererunt
eos in castris super mare omnis equitatus et currus  Pharaonis et
universus exercitus erant in Ahiroth contra  Beelsephon
10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel  oculos
viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde  clamaveruntque ad
Dominum
11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in  Aegypto ideo
tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc  facere voluisti ut
educeres nos ex Aegypto
12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto  dicentes
recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim  melius est servire
eis quam mori in solitudine
13 et ait Moses ad populum nolite timere state et videte  magnalia
Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos  nunc videtis
nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
14 Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
15 dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis  Israhel
ut proficiscantur
16 tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et  divide
illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per  siccum
17 ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et
glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus  et in
equitibus illius
18 et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus  fuero in
Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
19 tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel  abiit
post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens  post tergum
20 stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat  nubes
tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto  noctis tempore
accedere non valerent
21 cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud  Dominus
flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit  in siccum
divisaque est aqua
22 et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat  enim
aqua quasi murus a dextra eorum et leva
23 persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis  equitatus
Pharaonis currus eius et equites per medium maris
24 iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens  Dominus super
castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis  interfecit exercitum
eorum
25 et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum  dixerunt
ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat  pro eis contra
nos
26 et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut
revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
27 cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est  primo
diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis  occurrerunt aquae
et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
28 reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites  cuncti
exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare  ne unus
quidem superfuit ex eis
29 filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et  aquae
eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
30 liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu  Aegyptiorum
31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum  magnam
quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus  Dominum et
crediderunt Domino et Mosi servo eius

Esodo 15
1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et  dixerunt
cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum  et ascensorem
deiecit in mare
2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in  salutem
iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et  exaltabo eum
3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi
principes eius submersi sunt in mari Rubro
5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua  Domine
percussit inimicum
7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos  misisti
iram tuam quae devoravit eos ut stipulam
8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit  unda fluens
congregatae sunt abyssi in medio mari
9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia  implebitur
anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos  manus mea
10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt  quasi
plumbum in aquis vehementibus
11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui  magnificus in
sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens  mirabilia
12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra
13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et  portasti
eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt  habitatores
Philisthim
15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit  tremor
obriguerunt omnes habitatores Chanaan
16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii  tui fiant
inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus  Domine donec
pertranseat populus tuus iste quem possedisti
17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae  firmissimo
habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium  Domine quod
firmaverunt manus tuae
18 Dominus regnabit in aeternum et ultra
19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus  eius in
mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii  autem Israhel
ambulaverunt per siccum in medio eius
20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu
egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris
21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim
magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare
22 tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in
desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et  non
inveniebant aquam
23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo  quod
essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans  illud Mara
id est amaritudinem
24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus
25 at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod  cum
misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit  ei
praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum
26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est  coram
eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque  omnia praecepta
illius cunctum languorem quem posui in Aegypto  non inducam super te
ego enim Dominus sanator tuus
27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum  et
septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

Esodo 16
1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum  Israhel
in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai  quintodecimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra  Aegypti
2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra  Mosen et
contra Aaron in solitudine
3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per  manum
Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas  carnium et
comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in  desertum istud
ut occideretis omnem multitudinem fame
4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de  caelo
egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per  singulos dies ut
temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam  colligere
solebant per singulos dies
6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere  scietis
quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur  vestrum contra
Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis  contra nos
8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et  mane panes
in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras  quibus murmurati
estis contra eum nos enim quid sumus nec  contra nos est murmur
vestrum sed contra Dominum
9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi  filiorum
Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur  vestrum
10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel
respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in  nube
11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos  vespere
comedetis carnes et mane saturabimini panibus  scietisque quod sim
Dominus Deus vester
13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit  castra mane
quoque ros iacuit per circuitum castrorum
14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in  solitudine
minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem  pruinae super terram
15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man  hu quod
significat quid est hoc ignorabant enim quid esset  quibus ait Moses
iste est panis quem dedit Dominus vobis ad  vescendum
16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo  unusquisque
quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula  capita iuxta numerum
animarum vestrarum quae habitant in  tabernaculo sic tolletis
17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus  alius
minus
18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat  habuit
amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed  singuli iuxta id
quod edere poterant congregarunt
19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque  mane et
scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est  contra eos
Moses
21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat  ad
vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo  gomor per
singulos homines venerunt autem omnes principes  multitudinis et
narraverunt Mosi
23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies  sabbati
sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est  facite et quae
coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum  fuerit reponite usque
in mane
24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit  neque
vermis inventus est in eo
25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est  Domino non
invenietur hodie in agro
26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est  Domino
idcirco non invenietur
27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non
invenerunt
28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire  mandata
mea et legem meam
29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque  apud
semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
30 et sabbatizavit populus die septimo
31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi  semen
coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus  imple
gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes  ut noverint
panem quo alui vos in solitudine quando educti  estis de terra Aegypti
33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man  quantum
potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum  in
generationes vestras
34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in  tabernaculo
reservandum
35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec
venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo  tangerent
fines terrae Chanaan
36 gomor autem decima pars est oephi

Esodo 17
1 igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto  Sin per
mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est  in Raphidim ubi
non erat aqua ad bibendum populo
2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus  quibus
respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis  Dominum
3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit  contra
Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut  occideres et nos et
liberos nostros ac iumenta siti
4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo  huic
adhuc pauxillum et lapidabunt me
5 ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de  senibus
Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu  tua et vade
6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque  petram et
exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita  coram senibus
Israhel
7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium  filiorum
Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne  Dominus in nobis
an non
8 venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim
9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna  contra
Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam  Dei in manu
mea
10 fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra  Amalech
Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem  collis
11 cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem  paululum
remisisset superabat Amalech
12 manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem  posuerunt
subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur  sustentabant manus eius ex
utraque parte et factum est ut manus  ipsius non lassarentur usque ad
occasum solis
13 fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii
14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in  libro et
trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub  caelo
15 aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus
exaltatio mea dicens
16 quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech  a
generatione in generationem

Esodo 18
1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia  quae
fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset  Dominus
Israhel de Aegypto
2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente  patre
advena fui in terra aliena
4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et  eruit
me de gladio Pharaonis
5 venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad  Mosen in
desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
6 et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad  te et
uxor tua et duo filii tui cum ea
7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus  est eum
salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque  intrasset
tabernaculum
8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus  Pharaoni et
Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui  accidisset eis in
itinere quo liberarat eos Dominus
9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat  Dominus
Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu  Aegyptiorum et
de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu  Aegypti
11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod  superbe
egerint contra illos
12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias  Deo
veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent  panem cum eo
coram Domino
13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui  adsistebat
Mosi de mane usque ad vesperam
14 quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat  in
populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes  et omnis
populus praestolatur de mane usque ad vesperam
15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens  sententiam Dei
16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut  iudicem
inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
17 at ille non bonam inquit rem facis
18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum  est ultra
vires tuas est negotium solus illud non poteris  sustinere
19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto  tu
populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae  dicuntur ad eum
20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque  per quam
ingredi debeant et opus quod facere
21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes  Deum in
quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et  constitue ex eis
tribunos et centuriones et quinquagenarios et  decanos
22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius  fuerit
referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent  leviusque tibi sit
partito in alios onere
23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius  poteris
sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad  loca sua
24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos
principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et
decanos
26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius  erat
referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

Esodo 19
1 mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die  hac
venerunt in solitudinem Sinai
2 nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum  Sinai
castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit  tentoria e
regione montis
3 Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de  monte et ait
haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis  Israhel
4 vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim  vos
super alas aquilarum et adsumpserim mihi
5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum  eritis
mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis  terra
6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec  sunt
verba quae loqueris ad filios Israhel
7 venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit  omnes
sermones quos mandaverat Dominus
8 responditque universus populus simul cuncta quae locutus  est
Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad  Dominum
9 ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut  audiat me
populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum  nuntiavit ergo
Moses verba populi ad Dominum
10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et  cras
laventque vestimenta sua
11 et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet  Dominus
coram omni plebe super montem Sinai
12 constituesque terminos populo per circuitum et dices  cavete ne
ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis  qui tetigerit
montem morte morietur
13 manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut  confodietur
iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet  cum coeperit
clangere bucina tunc ascendant in montem
14 descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit  eum cumque
lavissent vestimenta sua
15 ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis
uxoribus vestris
16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce  coeperunt
audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima  operire montem
clangorque bucinae vehementius perstrepebat  timuit populus qui erat
in castris
17 cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco  castrorum
steterunt ad radices montis
18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset  Dominus super
eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de  fornace eratque mons
omnis terribilis
19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et  prolixius
tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
20 descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis  vertice et
vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
21 dixit ad eum descende et contestare populum ne forte  velint
transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex  eis plurima
multitudo
22 sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur  ne
percutiat eos
23 dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in  montem
Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone  terminos circa
montem et sanctifica illum
24 cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron  tecum
sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec  ascendant ad
Dominum ne forte interficiat illos
25 descendit Moses ad populum et omnia narravit eis

Esodo 20
1 locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de  domo
servitutis
3 non habebis deos alienos coram me
4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae  est in
caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae  sunt in aquis
sub terra
5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus  fortis
zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam  et quartam
generationem eorum qui oderunt me
6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et  custodiunt
praecepta mea
7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit  insontem
Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui  frustra
8 memento ut diem sabbati sanctifices
9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne  opus tu
et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua  iumentum tuum
et advena qui est intra portas tuas
11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et  omnia
quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco  benedixit
Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super  terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi
13 non occides
14 non moechaberis
15 non furtum facies
16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem  eius non
servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia  quae illius sunt
18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum  bucinae
montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi  steterunt procul
19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur  nobis
Dominus ne forte moriamur
20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos  venit
Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad  caliginem in
qua erat Deus
22 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel  vos
vidistis quod de caelo locutus sum vobis
23 non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis  vobis
24 altare de terra facietis mihi et offeretis super eo  holocausta et
pacifica vestra oves vestras et boves in omni  loco in quo memoria
fuerit nominis mei veniam ad te et  benedicam tibi
25 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud  de
sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo  polluetur
26 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur  turpitudo tua

Esodo 21
1 haec sunt iudicia quae propones eis
2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo
egredietur liber gratis
3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem  et uxor
egredietur simul
4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et  filias
mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit  cum vestitu
suo
5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac  liberos non
egrediar liber
6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et  postes
perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in  saeculum
7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur  sicut
ancillae exire consuerunt
8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit  dimittet eam
populo autem alieno vendendi non habet potestatem  si spreverit eam
9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum  faciet
illi
10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et
vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in  manu eius
constituam tibi locum quo fugere debeat
14 si quis de industria occiderit proximum suum et per  insidias ab
altari meo evelles eum ut moriatur
15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus  noxae morte
moriatur
17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum  lapide
vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in  lectulo
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum  innocens
erit qui percussit ita tamen ut operas eius et  inpensas in medicos
restituat
20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui  fuerint
in manibus eius criminis reus erit
21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit  poenae
quia pecunia illius est
22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem  praegnantem et
abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit  subiacebit damno quantum
expetierit maritus mulieris et arbitri  iudicarint
23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro  anima
24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro  pede
25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro  livore
26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et  luscos
eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae  similiter
dimittet eos liberos
28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint
lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque  bovis
innocens erit
29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et
contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque  virum aut
mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius  occident
30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua  quicquid
fuerit postulatus
31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili  sententiae
subiacebit
32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti  dabit
domino bos vero lapidibus opprimetur
33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit  eam
cecideritque bos vel asinus in eam
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem  mortuum est
ipsius erit
35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus  fuerit
vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem  mortui inter se
dispertient
36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et  nudius
tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem  pro bove et
cadaver integrum accipiet

Esodo 22
1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel  vendiderit
quinque boves pro uno bove restituet et quattuor  oves pro una ove
2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et  accepto
vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus  sanguinis
3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et  ipse
morietur si non habuerit quod pro furto reddat  venundabitur
4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive  bos sive
asinus sive ovis duplum restituet
5 si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum  suum ut
depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo  vel in vinea
pro damni aestimatione restituet
6 si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit  acervos frugum
sive stantes segetes in agris reddet damnum qui  ignem succenderit
7 si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam  et ab eo
qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur  duplum reddet
8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod  non
extenderit manum in rem proximi sui
9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac
vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque  causa
perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet  proximo suo
10 si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et  omne
iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum  vel captum ab
hostibus nullusque hoc viderit
11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem  proximi
sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non  cogetur
12 quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino
13 si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et  non
restituet
14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et  debilitatum
aut mortuum fuerit domino non praesente reddere  conpelletur
15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime  si
conductum venerat pro mercede operis sui
16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit  cum ea
dotabit eam et habebit uxorem
17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta  modum dotis
quam virgines accipere consuerunt
18 maleficos non patieris vivere
19 qui coierit cum iumento morte moriatur
20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli
21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim  et ipsi
fuistis in terra Aegypti
22 viduae et pupillo non nocebitis
23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam  clamorem
eorum
24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et  erunt uxores
vestrae viduae et filii vestri pupilli
25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat  tecum
non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes
26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis  occasum
redde ei
27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius  nec habet
aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum  quia misericors
sum
28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices
29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre  primogenitum
filiorum tuorum dabis mihi
30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus  sit cum
matre sua die octavo reddes illum mihi
31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit  praegustata
non comedetis sed proicietis canibus

Esodo 23
1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro  impio
dicas falsum testimonium
2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio  plurimorum
adquiesces sententiae ut a vero devies
3 pauperis quoque non misereberis in negotio
4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad  eum
5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non  pertransibis sed
sublevabis cum eo
6 non declinabis in iudicio pauperis
7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia  aversor impium
8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et  subvertunt
verba iustorum
9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas  quia et
ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut  comedant
pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant  bestiae agri ita
facies in vinea et in oliveto tuo
12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat  bos et
asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et  advena
13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum  deorum non
iurabitis neque audietur ex ore vestro
14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes  azyma sicut
praecepi tibi tempore mensis novorum quando  egressus es de Aegypto
non apparebis in conspectu meo vacuus
16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque
serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando
congregaveris omnes fruges tuas de agro
17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino  Deo
18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec  remanebit
adeps sollemnitatis meae usque mane
19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei  tui nec
coques hedum in lacte matris suae
20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat  in via
et introducat ad locum quem paravi
21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia  non
dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor  inimicus
ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum  et
Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos  ego
contribo
24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera  eorum sed
destrues eos et confringes statuas eorum
25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis  et aquis
et auferam infirmitatem de medio tui
26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum  dierum tuorum
implebo
27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem  populum
ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum  coram te terga
vertam
28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum  et
Hettheum antequam introeas
29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in  solitudinem
redigatur et crescant contra te bestiae
30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et  possideas
terram
31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare  Palestinorum
et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus  vestris habitatores
terrae et eiciam eos de conspectu vestro
32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in  me si
servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

Esodo 24
1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et  Abiu et
septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
2 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non  adpropinquabunt nec
populus ascendet cum eo
3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque  iudicia
responditque cunctus populus una voce omnia verba  Domini quae locutus
est faciemus
4 scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane  consurgens
aedificavit altare ad radices montis et duodecim  titulos per duodecim
tribus Israhel
5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta
immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in  crateras
partem autem residuam fudit super altare
7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui  dixerunt
omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus  oboedientes
8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic  est
sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super  cunctis
sermonibus his
9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta  de
senioribus Israhel
10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus  lapidis
sapphirini et quasi caelum cum serenum est
11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel  misit manum
suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
12 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et  esto ibi
daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae  scripsi ut
doceas eos
13 surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque  Moses in
montem Dei
14 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos  habetis Aaron
et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis  referetis ad eos
15 cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube  sex
diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super
verticem montis in conspectu filiorum Israhel
18 ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et  fuit ibi
quadraginta diebus et quadraginta noctibus

Esodo 25
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni  homine qui
offert ultroneus accipietis eas
3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et  aes
4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum  pilos
caprarum
5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna  setthim
6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et  thymiama
boni odoris
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et  omnium
vasorum in cultum eius sicque facietis illud
10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat  duos
semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo  cubitum similiter
ac semissem
11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque  supra
coronam auream per circuitum
12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae  angulos
duo circuli sint in latere uno et duo in altero
13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut  portetur in
eis
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos  et
dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex  utraque parte
oraculi
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero
20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et  operientes
oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in  propitiatorium quo
operienda est arca
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi
22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio  scilicet ac
medio duorum cherubin qui erunt super arcam  testimonii cuncta quae
mandabo per te filiis Israhel
23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos
longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum  ac
semissem
24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium  aureum per
circuitum
25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis  et super
illam alteram coronam aureolam
26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos  in
quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per  eos et
possit mensa portari
28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis  auro ad
subvehendam mensam
29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in  quibus
offerenda sunt libamina ex auro purissimo
30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo  semper
31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile  eius et
calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso  procedentia
32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et  tres ex
altero
33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos  spherulaque
simul et lilium et tres similiter scyphi instar  nucis in calamo
altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex  calamorum qui
producendi sunt de hastili
34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis  modum
spherulaeque per singulos et lilia
35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex  fiunt
procedentes de hastili uno
36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa  ductilia de
auro purissimo
37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum  ut
luceant ex adverso
38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur  fient de
auro purissimo
39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit  talentum
auri mundissimi
40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte  monstratum est

Esodo 26
1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta  et
hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere  plumario
facies
2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos  latitudo
quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa  tentoria
3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu  simili
coherebunt
4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies  cortinarum
ut possint invicem copulari
5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita  insertas
ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit  aptari
6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum  vela
iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum  tabernaculi
8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo  quattuor
aequa erit mensura sagorum omnium
9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis  ita ut
sextum sagum in fronte tecti duplices
10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi  cum
altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut  cum altero
copuletur
11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum  ex
omnibus operimentum fiat
12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est  unum
sagum quod amplius est ex medietate eius operies  posteriora
tabernaculi
13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui  plus est
in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi  protegens
14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum  rubricatis
et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis  pellibus
15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in
latitudine singulos ac semissem
17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus  tabula alteri
tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae  tabulae parabuntur
18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad  austrum
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases  singulis
tabulis per duos angulos subiciantur
20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad  aquilonem
viginti tabulae erunt
21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis  tabulis
subponentur
22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum
tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes  conpago
retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis  ponendae sunt similis
iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim  duabus
basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas  tabulas
in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad  occidentalem
plagam
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per  quos
vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte
monstratum est
31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis  tincto et
bysso retorta opere plumario et pulchra varietate  contextum
32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim  quae ipsae
quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed  bases argenteas
33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam
testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria  dividentur
34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta  sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in  latere
tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte  aquilonis
36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho  et
purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas  ducetur
tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

Esodo 27
1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque  cubitos in
longitudine et totidem in latitudine id est quadrum  et tres cubitos
in altitudine
2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies  illud
aere
3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et  forcipes
atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex  aere fabricabis
4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor  angulos
erunt quattuor anuli aenei
5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad  altaris
medium
6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos  operies
lamminis aeneis
7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris  ad
portandum
8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud  sicut tibi
in monte monstratum est
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra
meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum  latus
tenebit in longitudine
10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita  cum
celaturis suis habebunt argentea
11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria  centum
cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem  numeri et capita
earum cum celaturis suis argentea
12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt
tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque  totidem
13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno  deputabuntur
columnaeque tres et bases totidem
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia  quindecim
columnas tres et bases totidem
16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex
hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere
plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti  lamminis
capitibus argenteis et basibus aeneis
18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in  latitudine
quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque  de bysso retorta
et habebit bases aeneas
19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam  paxillos
eius quam atrii ex aere facies
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de  arboribus
olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat  lucerna semper
21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est  testimonio
et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane  luceat coram
Domino perpetuus erit cultus per successiones  eorum a filiis Israhel

Esodo 28
1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de  medio
filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab  et Abiu
Eleazar et Ithamar
2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu
prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus  ministret
mihi
4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et  superumerale
tunicam et lineam strictam cidarim et balteum  facient vestimenta
sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut  sacerdotio fungantur mihi
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis  tinctum
et byssum
6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura  coccoque
bis tincto et bysso retorta opere polymito
7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut  in unum
redeant
8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et  hyacintho
et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina  filiorum
Israhel
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta  ordinem
nativitatis eorum
11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos  nominibus
filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis  Israhel
portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super  utrumque umerum ob
recordationem
13 facies et uncinos ex auro
14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes  quas
inseres uncinis
15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta  texturam
superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque  bis tincto et
bysso retorta
16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in
longitudine quam in latitudine
17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu  erit lapis
sardius et topazius et zmaragdus
18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
19 in tertio ligyrius achates et amethistus
20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro  erunt per
ordines suos
21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus  celabuntur
singuli lapides nominibus singulorum per duodecim  tribus
22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex  auro
purissimo
23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis  summitate
24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus  eius
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in  utroque
latere superumeralis quod rationale respicit
26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus  rationalis
et in oris quae e regione sunt superumeralis et  posteriora eius
aspiciunt
27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in  utroque
latere superumeralis deorsum quod respicit contra  faciem iuncturae
inferioris ut aptari possit cum superumerali
28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis  superumeralis vitta
hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta  et a se invicem rationale
et superumerale nequeant separari
29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali  iudicii
super pectus suum quando ingreditur sanctuarium  memoriale coram
Domino in aeternum
30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem  quae erunt
in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et  gestabit iudicium
filiorum Israhel in pectore suo in conspectu  Domini semper
31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius  textilis
sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne  facile rumpatur
33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi  mala
punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto  mixtis in
medio tintinabulis
34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque  tintinabulum
aliud aureum et malum punicum
35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur  sonitus
quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu  Domini et non
moriatur
36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere
celatoris Sanctum Domino
37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates  eorum
quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in  cunctis
muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in  fronte eius
ut placatus eis sit Dominus
39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et  balteum
opere plumarii
40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac  tiaras in
gloriam et decorem
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius  cum eo et
cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut  sacerdotio
fungantur mihi
42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis  suae a
renibus usque ad femina
43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur
tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut
ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum
sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

Esodo 29
1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle  vitulum
de armento et arietes duos inmaculatos
2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa  sint
oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea  cuncta facies
3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi  testimonii
cumque laveris patrem cum filiis aqua
5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et
superumerali et rationali quod constringes balteo
6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super  tiaram
7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu
consecrabitur
8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis  cingesque
balteo
9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras  eruntque
sacerdotes mei in religione perpetua postquam  initiaveris manus eorum
10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii  inponentque
Aaron et filii eius manus super caput illius
11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium  tabernaculi
testimonii
12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris  digito
tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum  iecoris ac
duos renes et adipem qui super eos est et offeres  incensum super
altare
14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra  castra
eo quod pro peccato sit
15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron  et filii
eius manus
16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes  circa altare
17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina  eius ac
pedes pones super concisas carnes et super caput illius
18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio  est
Domini odor suavissimus victimae Dei
19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et  filii
eius ponent manus
20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones  super
extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et  super pollices
manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem  super altare per
circuitum
21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo
unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta  eorum
consecratisque et ipsis et vestibus
22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit  vitalia
ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui  super eos est
armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum
23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de  canistro
azymorum quod positum est in conspectu Domini
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et  sanctificabis
eos elevans coram Domino
25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super  altare in
holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini  quia oblatio eius
est
26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem  tuam
27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de  ariete
separasti
28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem  Aaron et
filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia  primitiva sunt et
initia de victimis eorum pacificis quae  offerunt Domino
29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius  post eum
ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit  constitutus
de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum  testimonii ut
ministret in sanctuario
31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius  in loco
sancto
32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt  in
canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium  manus
alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus  usque
mane conbures reliquias igni non comedentur quia  sanctificata sunt
35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius  septem
diebus consecrabis manus eorum
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad  expiandum
mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam  et ungues illud
in sanctificationem
37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit  sanctum
sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per  singulos
dies iugiter
39 unum agnum mane et alterum vespere
40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat  mensuram
quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem  mensurae in agno uno
41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum  matutinae
oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem  suavitatis
42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes  vestras ad
ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi  constituam ut loquar
ad te
43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare  in
gloria mea
44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et  Aaron cum
filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de  terra
Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

Esodo 30
1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis  setthim
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est
quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso  procedent
3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam  parietes
per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam  per gyrum
4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut  mittantur in
eos vectes et altare portetur
5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet  testimonii
coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi  loquar tibi
7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane  quando
conponet lucernas incendet illud
8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama  sempiternum coram
Domino in generationes vestras
9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec
oblationem et victimam nec liba libabitis
10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in
sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in
generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum  dabunt
singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit  plaga in eis cum
fuerint recensiti
13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli  iuxta
mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars  sicli
offeretur Domino
14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit  pretium
15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel  trades in
usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum  coram Domino et
propitietur animabus illorum
17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque  illud
inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando  accessuri
ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et  semini eius
per successiones
22 locutusque est Dominus ad Mosen
23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae  quingentos
siclos et cinnamomi medium id est ducentos  quinquaginta calami
similiter ducentos quinquaginta
24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei  de
olivetis mensuram hin
25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum  opere
unguentarii
26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam  testamenti
27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius  altaria
thymiamatis
28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum  eorum
pertinent
29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui  tetigerit ea
sanctificabitur
30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut  sacerdotio
fungantur mihi
31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum  erit mihi
in generationes vestras
32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem  eius non
facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit  vobis
33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno
exterminabitur de populo suo
34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et  onycha
galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis  ponderis erunt
omnia
35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum  diligenter
et purum et sanctificatione dignissimum
36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones  ex eo
coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi  sanctum
sanctorum erit vobis thymiama
37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia  sanctum est
Domino
38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur  peribit
de populis suis

Esodo 31
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de  tribu Iuda
3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et  scientia in
omni opere
4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et  argento et
aere
5 marmore et gemmis et diversitate lignorum
6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et  in
corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae  praecepi
tibi
7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium  quod
super eam est et cuncta vasa tabernaculi
8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis  suis et
altaria thymiamatis
9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis  eius ut
fungantur officio suo in sacris
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia  quae
praecepi tibi facient
12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum  meum
custodiatis quia signum est inter me et vos in  generationibus vestris
ut sciatis quia ego Dominus qui  sanctifico vos
14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit  illud
morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima  illius de medio
populi sui
15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est  requies
sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die  morietur
16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in
generationibus suis pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim  diebus
fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere  cessavit
18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in  monte Sinai
duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito  Dei

Esodo 32
1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de  monte Moses
congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos  qui nos
praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra  Aegypti
ignoramus quid acciderit
2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum  filiorumque
et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex  eis
vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel  qui te
eduxerunt de terra Aegypti
5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et  praeconis
voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias  pacificas et
sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt  ludere
7 locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit  populus
tuus quem eduxisti de terra Aegypti
8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque  sibi
vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei  hostias
dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de  terra Aegypti
9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste  durae
cervicis sit
10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam  eos
faciamque te in gentem magnam
11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine  irascitur
furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra  Aegypti in
fortitudine magna et in manu robusta
12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut  interficeret in
montibus et deleret e terra quiescat ira tua et  esto placabilis super
nequitia populi tui
13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus  iurasti
per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut  stellas caeli
et universam terram hanc de qua locutus sum dabo  semini vestro et
possidebitis eam semper
14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus  fuerat
adversus populum suum
15 et reversus est Moses de monte portans duas tabulas  testimonii
manu scriptas ex utraque parte
16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in  tabulis
17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad  Mosen
ululatus pugnae auditur in castris
18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque
vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego  audio
19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros  iratusque
valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad  radices montis
20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit  usque ad
pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum  filiis Israhel
21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres  super
eum peccatum maximum
22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim  nosti
populum istum quod pronus sit ad malum
23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim  Mosi qui
nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et  dederunt mihi
et proieci illud in ignem egressusque est hic  vitulus
25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat  enim eum
Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum  constituerat
26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini  iungatur mihi
congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir  gladium super
femur suum ite et redite de porta usque ad portam  per medium
castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum  et proximum suum
28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in  die illo
quasi tria milia hominum
29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino  unusquisque
in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum  peccastis
peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum  quivero
deprecari pro scelere vestro
31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste  peccatum
magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis  hanc noxam
32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de  libro meo
34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi  angelus
meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et  hoc peccatum
eorum
35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit  Aaron

Esodo 33
1 locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto  tu et
populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram  quam iuravi
Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et  Amorreum
et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
3 et intres in terram fluentem lacte et melle non enim  ascendam tecum
quia populus durae cervicis est ne forte  disperdam te in via
4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex  more
indutus est cultu suo
5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus  durae
cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam  nunc depone
ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
6 deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
7 Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra  procul
vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis  populus qui
habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad  tabernaculum foederis
extra castra
8 cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa  plebs et
stabat unusquisque in ostio papilionis sui  aspiciebantque tergum Mosi
donec ingrederetur tentorium
9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat  columna nubis
et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium
tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores  tabernaculorum
suorum
11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut  loqui
solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in  castra minister
eius Iosue filius Nun puer non recedebat de  tabernaculo
12 dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum  istum et
non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum  dixeris novi
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam  tuam ut
sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice  populum tuum
gentem hanc
14 dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo  tibi
15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de  loco isto
16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse  nos
gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut  glorificemur ab
omnibus populis qui habitant super terram
17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus  es
faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex  nomine
18 qui ait ostende mihi gloriam tuam
19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine  Domini
coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem  mihi
placuerit
20 rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim  videbit me
homo et vivet
21 et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super  petram
22 cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et
protegam dextera mea donec transeam
23 tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem  autem meam
videre non poteris

Esodo 34
1 ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar  priorum
et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas  fregisti
2 esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai  stabisque
mecum super verticem montis
3 nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum  montem boves
quoque et oves non pascantur e contra
4 excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et  de nocte
consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei  praeceperat Dominus
portans secum tabulas
5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo  invocans
nomen Domini
6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus  misericors et
clemens patiens et multae miserationis ac verus
7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem  et
scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est  qui
reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam  et
quartam progeniem
8 festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
9 ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut  gradiaris
nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas  iniquitates
nostras atque peccata nosque possideas
10 respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis  signa faciam
quae numquam sunt visa super terram nec in ullis  gentibus ut cernat
populus in cuius es medio opus Domini  terribile quod facturus sum
11 observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante  faciem
tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque  et Eveum et
Iebuseum
12 cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas  amicitias
quae tibi sint in ruinam
13 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
14 noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus  est
aemulator
15 ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum  fornicati
fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum  vocet te
quispiam ut comedas de immolatis
16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne  postquam
ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios  tuos in deos
suos
17 deos conflatiles non facies tibi
18 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris  azymis
sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim  verni
temporis egressus es de Aegypto
19 omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de  cunctis
animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
20 primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro  eo
dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec  apparebis
in conspectu meo vacuus
21 sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
22 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum  messis
tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni  tempore cuncta
conduntur
23 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in  conspectu
omnipotentis Domini Dei Israhel
24 cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos  tuos
nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente  in
conspectu Domini Dei tui ter in anno
25 non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque
residebit mane de victima sollemnitatis phase
26 primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei  tui non
coques hedum in lacte matris suae
27 dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et  tecum
et cum Israhel pepigi foedus
28 fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta  noctes
panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in  tabulis verba
foederis decem
29 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas  tabulas
testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua  ex consortio
sermonis Dei
30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem
timuerunt prope accedere
31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes  synagogae et
postquam locutus est
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit  cuncta
quae audierat a Domino in monte Sinai
33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat  donec exiret
et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae  sibi fuerant imperata
35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed  operiebat
rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

Esodo 35
1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos  haec
sunt quae iussit Dominus fieri
2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus  sabbatum
et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per  diem
sabbati
4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est  sermo quem
praecepit Dominus dicens
5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et  proni animi
offerat eas Domino aurum et argentum et aes
6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos  caprarum
7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas
8 ligna setthim
9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur  unguentum et
thymiama suavissimum
10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et  rationalis
11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus
imperavit
12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum  anulos et
tabulata cum vectibus paxillos et bases
13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud  oppanditur
14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et  lucernas et
oleum ad nutrimenta ignium
16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama  ex
aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus  et vasis
suis labrum et basim eius
18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in  foribus
vestibuli
19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes  Aaron
pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu  Mosi
22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino  ad
faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et  ad vestes
sanctas necessarium erat
23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos  et
dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum  byssum et
pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque  setthim in
varios usus
26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum  purpuram
et vermiculum ac byssum
27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad
superumerale et rationale
29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad  praeparandum
unguentum ac thymiama odoris suavissimi  conponendum
30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut  fierent
opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii  Israhel
voluntaria Domino dedicaverunt
31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex  nomine
Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae  et
scientiae omni doctrina
33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et  aere
sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid  fabre
adinveniri potest
34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de  tribu Dan
35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii  polymitarii ac
plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis  tincto et bysso et
texant omnia ac nova quaeque repperiant

Esodo 36
1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus  dedit
Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre  operari quae in
usus sanctuarii necessaria sunt et quae  praecepit Dominus
2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui  dederat Deus
sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad  faciendum opus
3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum  instarent
operi cotidie mane vota populus offerebat
4 unde artifices venire conpulsi
5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier
quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est  a
muneribus offerendis
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus  tabernaculi
cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et  purpura coccoque bis
tincto opere vario et arte polymita
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et  in
latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias  quinque sibi
invicem copulavit
11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex  utroque
latere et in ora cortinae alterius similiter
12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent
cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum  tectum
tabernaculi
15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in
latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et  quinquaginta in
ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et  unum
pallium ex omnibus sagis fieret
19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum  rubricatis
aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac  semis
cubitum latitudo retinebat
22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera  alteri
iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una  tabula
ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae  laterum in
angulis terminantur
25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem  fecit
viginti tabulas
26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas  tabulas
27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi  quae mare
respicit fecit sex tabulas
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam  conpagem
pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per  angulos
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas  sedecim
binas scilicet bases sub singulis tabulis
31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas  tabulas
unius lateris tabernaculi
32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et  extra
hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam  tabernaculi contra
mare
33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo  usque
ad angulum perveniret
34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit  aureos per
quos vectes induci possint quos et ipsos aureis  lamminis operuit
35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso  retorta
opere polymitario varium atque distinctum
36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus
deauravit fusis basibus earum argenteis
37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho  purpura
vermiculo byssoque retorta opere plumarii
38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro  basesque
earum fudit aeneas

Esodo 37
1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem  duos
semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in  latitudinem
altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio  vestivitque eam auro
purissimo intus ac foris
2 et fecit illi coronam auream per gyrum
3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius  duos
anulos in latere uno et duos in altero
4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad  portandum
eam
6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo  duorum
cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse  in
latitudine
7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque  parte
propitiatorii
8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in
summitate partis alterius duos cherubin in singulis  summitatibus
propitiatorii
9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et  illud
respectantes
10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum  cubitorum
et in latitudine unius cubiti quae habebat in  altitudine cubitum ac
semissem
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium  aureum per
gyrum
12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et  super
eandem alteram coronam auream
13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor  angulis
per singulos pedes mensae
14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa  portari
15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit  eos
auro
16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et
turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius  vecte
calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex  altera
19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos  spherulaeque simul
et lilia et tres scyphi instar nucis in  calamo altero spherulaeque
simul et lilia aequum erat opus sex  calamorum qui procedebant de
stipite candelabri
20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum
spherulaeque per singulos et lilia
21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex  fiunt
calami procedentes de vecte uno
22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa  ductilia de
auro purissimo
23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi  quae
emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis  suis
25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per  quadrum
singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis  procedebant
cornua
26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac  parietibus et
cornibus
27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos  aureos sub
corona per singula latera ut mittantur in eos vectes  et possit altare
portari
28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit  lamminis
aureis
29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et  thymiama de
aromatibus mundissimis opere pigmentarii

Esodo 38
1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque  cubitorum per
quadrum et trium in altitudine
2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis
lamminis
3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas  forcipes
fuscinulas uncinos et ignium receptacula
4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter  eam in
altaris medio arulam
5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad
inmittendos vectes ad portandum
6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis  aeneis
7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant  ipsum
autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et  intus vacuum
8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum  quae
excubabant in ostio tabernaculi
9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso  retorta
cubitorum centum
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum  et tota
operis celatura argentea
11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque  et
capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli  erant
12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria  cubitorum
quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae  et capita
columnarum celata argentea
13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit  tentoria
14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus  suis unum
tenebat latus
15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi  facit
quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et  bases
totidem
16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum  celaturis
suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit  argento
18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex  hyacintho
purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat  viginti cubitos in
longitudine altitudo vero quinque cubitorum  erat iuxta mensuram quam
cuncta atrii habebant tentoria
19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis
capitaque earum et celaturae argenteae
20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit  aeneos
21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata  sunt
iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum  Ithamar
filii Aaron sacerdotis
22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino  per Mosen
iubente conpleverat
23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan  qui et
ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius  atque plumarius
ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod  oblatum
in donariis viginti novem talentorum fuit et  septingentorum triginta
siclorum ad mensuram sanctuarii
25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a  viginti
annis et supra de sescentis tribus milibus et  quingentis quinquaginta
armatorum
26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus  conflatae sunt
bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis  talentis per
bases singulas supputatis
28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit  capita
columnarum quas et ipsas vestivit argento
29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et
quadringenti supra sicli
30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi  testimonii et
altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa  quae ad usum eius
pertinent
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et  paxilli
tabernaculi atque atrii per gyrum

Esodo 39
1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit  vestes quibus
indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis  sicut praecepit
Dominus Mosi
2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura  coccoque bis
tincto et bysso retorta
3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit  in fila
ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere  summitatum
5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus  Mosi
6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos  auro et
sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum  filiorum
Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis  ex auro
hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9 quadrangulum duplex mensurae palmi
10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu  erat
sardius topazius zmaragdus
11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
12 in tertio ligyrius achates amethistus
13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et  inclusi
auro per ordines suos
14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim  tribuum
Israhel singuli per nomina singulorum
15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes  de auro
purissimo
16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos  posuerunt in
utroque latere rationalis
17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt  uncinis
qui in superumeralis angulis eminebant
18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut  superumerale et
rationale mutuo necterentur
19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos  iungebat vitta
hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem  moverentur sicut
praecepit Dominus Mosi
20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per  gyrum
capitii textilem
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura  vermiculo
ac bysso retorta
23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter  mala
granata in extrema parte tunicae per gyrum
24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus  incedebat
pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit  Dominus Mosi
25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis  eius
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
27 feminalia quoque linea byssina
28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac  vermiculo
distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo
scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut  praecepit
Dominus Mosi
31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti  testimonii
feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat  Dominus Mosi
32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam  supellectilem
anulos tabulas vectes columnas ac bases
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud  operimentum de
ianthinis pellibus
34 velum arcam vectes propitiatorium
35 mensam cum vasis et propositionis panibus
36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
38 et tentorium in introitu tabernaculi
39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum  cum basi
sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et  paxillos nihil
ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi  et in tectum foederis
iussa sunt fieri
41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario  Aaron
scilicet et filii eius
42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

Esodo 40
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt
candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca  testimonii
tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis  suis ut
sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut  sint
sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi  testimonii
et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum  in
sacerdotium proficiat sempiternum
14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis  conlocatum est
tabernaculum
16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes
statuitque columnas
17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper  operimento
sicut Dominus imperarat
18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et  oraculum
desuper
19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam  velum ut
expleret Domini iussionem
20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam
septentrionalem extra velum
21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat  Dominus
Mosi
22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione  mensae
in parte australi
23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat  Dominus
26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in  eo
holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et  altare
implens illud aqua
29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et  pedes
30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare  sicut
praeceperat Dominus
31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in
introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini  implevit
illud
33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente  omnia et
maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes  operuerat
34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur  filii
Israhel per turmas suas
35 si pendebat desuper manebant in eodem loco




