Deuteronomium (Dt.)
Deuteronomio 1
1 haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel  trans
Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter  Pharan et
Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque  Cadesbarne
3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus  est Moses
ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus  ut diceret eis
4 postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in  Esebon et
Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem  et
dicere
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens  sufficit
vobis quod in hoc monte mansistis
7 revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae  ei
proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca  contra
meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et  Libani usque ad
flumen magnum Eufraten
8 en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super  qua
iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob  ut daret
illam eis et semini eorum post eos
9 dixique vobis illo in tempore
10 non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester
multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae
11 Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa  milia et
benedicat vobis sicut locutus est
12 non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac  iurgia
13 date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum  conversatio sit
probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis  principes
14 tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere
15 tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et
constitui eos principes tribunos et centuriones et  quinquagenarios ac
decanos qui docerent vos singula
16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est  iudicate
sive civis sit ille sive peregrinus
17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut  magnum nec
accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est  quod si difficile
vobis aliquid visum fuerit referte ad me et  ego audiam
18 praecepique omnia quae facere deberetis
19 profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem  et
maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut  praeceperat
Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in  Cadesbarne
20 dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus  noster
daturus est nobis
21 vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et  posside eam
sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli  metuere nec
quicquam paveas
22 et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros  qui
considerent terram et renuntient per quod iter debeamus  ascendere et
ad quas pergere civitates
23 cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros  singulos
de tribubus suis
24 qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt  usque ad
vallem Botri et considerata terra
25 sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem  adtulerunt ad
nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus  Deus noster daturus
est nobis
26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei  nostri
27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit  nos
Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet  in manu
Amorrei atque deleret
28 quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes  maxima
multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae  et ad caelum
usque munitae filios Enacim vidimus ibi
29 et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
30 Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit  sicut
fecit in Aegypto videntibus cunctis
31 et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus  ut
solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam
ambulasti donec veniretis ad locum istum
32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro
33 qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo  tentoria
figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem  et die per
columnam nubis
34 cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus  iuravit et
ait
35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius  pessimae
terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum  patribus vestris
36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et  ipsi dabo
terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est  Dominum
37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus  Dominus
propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te  hunc
exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli
39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur  et filii
qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi  ingredientur et ipsis
dabo terram et possidebunt eam
40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam  maris Rubri
41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque  pugnabimus
sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi  armis pergeretis
in montem
42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis  non
enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
43 locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini  et
tumentes superbia ascendistis in montem
44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et  obviam
veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et  cecidit de
Seir usque Horma
45 cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec  voci
vestrae voluit adquiescere
46 sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore

Deuteronomio 2
1 profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare  Rubrum
sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir  longo tempore
2 dixitque Dominus ad me
3 sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum
vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim  dabo
vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare  vestigium
quia in possessionem Esau dedi montem Seir
6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam  haurietis et
bibetis
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum  novit
iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per  quadraginta
annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil  tibi defuit
8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui  habitabant in
Seir per viam campestrem de Helath et de  Asiongaber venimus ad iter
quod ducit in desertum Moab
9 dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas
adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra  eorum quia
filiis Loth tradidi Ar in possessionem
10 Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et  validus et
tam excelsus ut de Enacim stirpe
11 quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum  Enacim
denique Moabitae appellant eos Emim
12 in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis  atque
deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in  terra
possessionis suae quam dedit ei Dominus
13 surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad  eum
14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad  transitum
torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec  consumeretur omnis
generatio hominum bellatorum de castris  sicut iuraverat Dominus
15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum  medio
16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores
17 locutus est Dominus ad me dicens
18 tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
19 et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra  eos nec
movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra  filiorum Ammon quia
filiis Loth dedi eam in possessionem
20 terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt  gigantes
quos Ammanitae vocant Zomzommim
21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut  Enacim
quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos  habitare pro eis
22 sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens  Horreos et
terram eorum illis tradens quam possident usque in  praesens
23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam  Cappadoces
expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos  et habitaverunt
pro illis
24 surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu  tua Seon
regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere  et committe
adversum eum proelium
25 hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in  populos
qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo  paveant et in morem
parturientium contremescant et dolore  teneantur
26 misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem  Esebon
verbis pacificis dicens
27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via non  declinabimus
neque ad dextram neque ad sinistram
28 alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia  tribue et
sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
29 sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae  qui
morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in  terram
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia  induraverat
Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor  illius ut
traderetur in manus tuas sicut nunc vides
31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et  terram eius
incipe possidere eam
32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad  proelium
in Iesa
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque  eum cum
filiis et omni populo suo
34 cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis  habitatoribus
earum viris ac mulieribus et parvulis non  reliquimus in eis quicquam
35 absque iumentis quae in partem venere praedantium et  spoliis
urbium quas cepimus
36 ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod  in valle
situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae  nostras
effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster  nobis
37 absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et  cunctis quae
adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis  universisque locis a
quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

Deuteronomio 3
1 itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og  rex
Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in  Edrai
2 dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua  traditus est
cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut  fecisti Seon regi
Amorreorum qui habitavit in Esebon
3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam  Og regem
Basan et universum populum eius percussimusque eos  usque ad
internicionem
4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit  oppidum
quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob  regni Og in
Basan
5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et  vectibus
absque oppidis innumeris quae non habebant muros
6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon  disperdentes
omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus
8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum  Amorreorum
qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad  montem Hermon
9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam  terram
Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og  in Basan
11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum  monstratur
lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum  Ammon novem cubitos
habens longitudinis et quattuor latitudinis  ad mensuram cubiti
virilis manus
12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est  super ripam
torrentis Arnon usque ad mediam partem montis  Galaad et civitates
illius dedi Ruben et Gad
13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og  tradidi
mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan  vocatur terra
gigantum
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad
terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan  Avothiair
id est villas Iair usque in praesentem diem
15 Machir quoque dedi Galaad
16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad  torrentem
Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem  Ieboc qui est
terminus filiorum Ammon
17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos  Chenereth
usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices  montis Phasga
contra orientem
18 praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus  vester dat
vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite  fratres vestros
filios Israhel omnes viri robusti
19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod  plura
habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas  tradidi vobis
20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis
tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis  trans
Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam  quam dedi
vobis
21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui  viderunt
quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic  faciet omnibus
regnis ad quae transiturus es
22 ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem  tuam
manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in  caelo vel in
terra qui possit facere opera tua et conparari  fortitudini tuae
25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans  Iordanem et
montem istum egregium et Libanum
26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed  dixit
mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad  me
27 ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad  occidentem et
aquilonem austrumque et orientem et aspice nec  enim transibis
Iordanem istum
28 praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse  praecedet
populum istum et dividet eis terram quam visurus es
29 mansimusque in valle contra fanum Phogor

Deuteronomio 4
1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te  ut
faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus  Deus
patrum vestrorum daturus est vobis
2 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex  eo
custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
3 oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra  Beelphegor
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio  vestri
4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi  usque in
praesentem diem
5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut  mandavit
mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam  possessuri estis
6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra  sapientia
et intellectus coram populis ut audientes universa  praecepta haec
dicant en populus sapiens et intellegens gens  magna
7 nec est alia natio tam grandis quae habeat deos  adpropinquantes
sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis  obsecrationibus nostris
8 quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias  iustaque
iudicia et universam legem quam ego proponam hodie  ante oculos
vestros
9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne  obliviscaris
verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de  corde tuo cunctis
diebus vitae tuae docebis ea filios ac  nepotes tuos
10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando  Dominus
locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut  audiat sermones
meos et discat timere me omni tempore quo vivit  in terra doceantque
filios suos
11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad  caelum
erantque in eo tenebrae nubes et caligo
12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum  eius
audistis et formam penitus non vidistis
13 et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis  et decem
verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
14 mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias  et
iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
15 custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis  aliquam
similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in  Horeb de medio
ignis
16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut
imaginem masculi vel feminae
17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel  avium
sub caelo volantium
18 atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub  terra
morantur in aquis
19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et  omnia
astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae  creavit
Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae  sub caelo sunt
20 vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti  ut
haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
21 iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et
iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam  quam
daturus est vobis
22 ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos  transibitis et
possidebitis terram egregiam
23 cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod  pepigit tecum
et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae  fieri Dominus
prohibuit
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
25 si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes  malum
coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
26 testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos  esse de
terra quam transito Iordane possessuri estis non  habitabitis in ea
longo tempore sed delebit vos Dominus
27 atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in  nationibus
ad quas vos ducturus est Dominus
28 ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno  et
lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
29 cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si  tamen toto
corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
30 postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo  tempore
reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te  nec
omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit  patribus tuis
32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo
creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum  eius
si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum  est
33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut  tu
audisti et vixisti
34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de  medio
nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam  et robustam
manum extentumque brachium et horribiles visiones  iuxta omnia quae
fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto  videntibus oculis tuis
35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius  praeter
unum
36 de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in  terra
ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius  de medio
ignis
37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos  eduxitque
te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo  et
introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem  sicut
cernis in praesenti die
39 scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse  sit
Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius
40 custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio  tibi ut
bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo  tempore super
terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
41 tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad  orientalem
plagam
42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec  fuerit
inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam  urbium possit
evadere
43 Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de  tribu
Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam  in Basan
quae est in tribu Manasse
44 ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
45 et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae  locutus est
ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
46 trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon  regis
Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses  filii quoque
Israhel egressi ex Aegypto
47 possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum  regum
Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
48 ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad  montem
Sion qui est et Hermon
49 omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque  ad mare
Solitudinis et usque ad radices montis Phasga

Deuteronomio 5
1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi  Israhel
caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus  vestris hodie
discite ea et opere conplete
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
3 non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui
inpraesentiarum sumus et vivimus
4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore  illo ut
adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et  non ascendistis
in montem et ait
6 ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo
servitutis
7 non habebis deos alienos in conspectu meo
8 non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in  caelo
sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur  in aquis sub
terra
9 non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus  Deus
aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in  tertiam et
quartam generationem his qui oderunt me
10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus praecepta mea
11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit  inpunitus
qui super re vana nomen eius adsumpserit
12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit  tibi
Dominus Deus tuus
13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non  facies
in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus  et ancilla et
bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus  qui est intra
portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua  sicut et tu
15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te  inde
Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco  praecepit
tibi ut observares diem sabbati
16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus  Deus
tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam  Dominus
Deus tuus daturus est tibi
17 non occides
18 neque moechaberis
19 furtumque non facies
20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
21 non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non  servum
non ancillam non bovem non asinum et universa quae  illius sunt
22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem  vestram in
monte de medio ignis et nubis et caliginis voce  magna nihil addens
amplius et scripsit ea in duabus tabulis  lapideis quas tradidit mihi
23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et  montem
ardere vidistis accessistis ad me omnes principes  tribuum et maiores
natu atque dixistis
24 ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et  magnitudinem
suam vocem eius audivimus de medio ignis et  probavimus hodie quod
loquente Deo cum homine vixerit homo
25 cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim
audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
26 quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de  medio
ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
27 tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus  noster
tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
28 quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum  populi
huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
29 quis det talem eos habere mentem ut timeant me et  custodiant
universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis  et filiis eorum
in sempiternum
30 vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
31 tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et  caerimonias
atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in  terra quam dabo illis
in possessionem
32 custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus  vobis non
declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
33 sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis  ut
vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra  possessionis
vestrae

Deuteronomio 6
1 haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae  mandavit
Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in  terra ad quam
transgredimini possidendam
2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et  praecepta
eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus  tuis cunctis
diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
3 audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et  multipliceris
amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum  tuorum tibi terram
lacte et melle manantem
4 audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima  tua et
ex tota fortitudine tua
6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde  tuo
7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua  et
ambulans in itinere dormiens atque consurgens
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et  movebuntur inter
oculos tuos
9 scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua  iuravit
patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi  civitates magnas
et optimas quas non aedificasti
11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas  quas non
fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
12 et comederis et saturatus fueris
13 cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de  terra
Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et  ipsi servies
ac per nomen illius iurabis
14 non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in  circuitu
vestro sunt
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui  nequando
irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te  de superficie
terrae
16 non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco
temptationis
17 custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et  caerimonias quas
praecepit tibi
18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut  bene sit
tibi et ingressus possideas terram optimam de qua  iuravit Dominus
patribus tuis
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
20 cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi  volunt
testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae  praecepit Dominus
Deus noster nobis
21 dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos  Dominus
de Aegypto in manu forti
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto  contra
Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
23 et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua  iuravit
patribus nostris
24 praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec  et
timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis  diebus vitae
nostrae sicut est hodie
25 eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus  omnia
praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit  nobis

Deuteronomio 7
1 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam  possessurus
ingredieris et deleverit gentes multas coram te  Hettheum et Gergeseum
et Amorreum Chananeum et Ferezeum et  Eveum et Iebuseum septem gentes
multo maioris numeri quam tu es  et robustiores te
2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque  ad
internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis  earum
3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio  eius
nec filiam illius accipies filio tuo
4 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat  diis
alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
5 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite  confringite
statuas lucosque succidite et sculptilia conburite
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus  Deus tuus
ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui  sunt super terram
7 non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est  Dominus
et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod  iuravit
patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit  de domo
servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti
9 et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et  fidelis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et  his qui
custodiunt praecepta eius in mille generationes
10 et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et  ultra non
differat protinus eis restituens quod merentur
11 custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae  ego mando
tibi hodie ut facias
12 si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris
custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam  quam
iuravit patribus tuis
13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris  tui et
fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et  armentis
gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit  patribus tuis ut
daret eam tibi
14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud te  sterilis
utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
15 auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates  Aegypti
pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis  hostibus tuis
16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est  tibi
non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint  in ruinam
tui
17 si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego  quomodo
potero delere eas
18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus  Pharaoni
et cunctis Aegyptiis
19 plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque  portenta
manumque robustam et extentum brachium ut educeret te  Dominus Deus
tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
20 insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec  deleat
omnes atque disperdat qui te fugerint et latere  potuerint
21 non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est  Deus
magnus et terribilis
22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque  per
partes non poteris delere eas pariter ne forte  multiplicentur contra
te bestiae terrae
23 dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et  interficiet
illos donec penitus deleantur
24 tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum  sub
caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
25 sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et  aurum
de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam  ne offendas
propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias  anathema sicut
et illud est quasi spurcitiam detestaberis et  velut inquinamentum ac
sordes abominationi habebis quia  anathema est

Deuteronomio 8
1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter  ut
facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique  possideatis
terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus  Deus
tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque  temptaret
et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum  custodires
mandata illius an non
3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas  tu et
patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat  homo sed in
omni verbo quod egreditur ex ore Domini
4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit  et pes
tuus non est subtritus en quadragesimus annus est
5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum  sic
Dominus Deus tuus erudivit te
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius  et
timeas eum
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram  rivorum
aquarumque et fontium in cuius campis et montibus  erumpunt fluviorum
abyssi
8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata  et
oliveta nascuntur terram olei ac mellis
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium
abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus  eius
aeris metalla fodiuntur
10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo  tuo pro
terra optima quam dedit tibi
11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et  neglegas
mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego  praecipio tibi
hodie
12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras  aedificaveris et
habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri  cunctarumque
rerum copiam
14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui  eduxit te
de terra Aegypti de domo servitutis
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in  qua
erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae  omnino
aquae qui eduxit rivos de petra durissima
16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres  tui et
postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est  tui
17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae  haec
mihi omnia praestiterunt
18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires  praebuerit ut
impleret pactum suum super quo iuravit patribus  tuis sicut praesens
indicat dies
19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos  deos
coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi  quod omnino
dispereas
20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et  vos
peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

Deuteronomio 9
1 audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas  nationes
maximas et fortiores te civitates ingentes et ad  caelum usque muratas
2 populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse  vidisti et
audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
3 scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante  te
ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat  atque
disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est  tibi
4 ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in
conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut  terram
hanc possiderem cum propter impietates suas istae  deletae sint
nationes
5 neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui
ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt  impie te
introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum  Dominus quod sub
iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham  Isaac et Iacob
6 scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus  tuus
dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum  durissimae
cervicis sis populus
7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam  provocaveris
Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es  egressus ex Aegypto
usque ad locum istum semper adversum  Dominum contendisti
8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
9 quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas  tabulas
pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in  monte
quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et  aquam non bibens
10 deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito  Dei et
continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est  de medio
ignis quando contio populi congregata est
11 cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit  mihi
Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
12 dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus  quos
eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam  demonstrasti eis
feceruntque sibi conflatile
13 rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae  cervicis
sit
14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo  et
constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
15 cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas  foederis
utraque tenerem manu
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam  vobis
ostenderat
17 proieci tabulas de manibus meis confregique eas in  conspectu
vestro
18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et  noctibus
panem non comedens et aquam non bibens propter omnia  peccata vestra
quae gessistis contra Dominum et eum ad  iracundiam provocastis
19 timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos
concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac  vice
20 adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum  conterere et
pro illo similiter deprecatus sum
21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum  arripiens
igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in  pulverem redigens
proieci in torrentem qui de monte descendit
22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris
Concupiscentiae provocastis Dominum
23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et  possidete
terram quam dedi vobis et contempsistis imperium  Domini Dei vestri et
non credidistis ei neque vocem eius audire  voluistis
24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
25 et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus  eum
suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
26 et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et  hereditatem
tuam quam redemisti in magnitudine tua quos  eduxisti de Aegypto in
manu forti
27 recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne  aspicias
duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non  poterat
Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est  eis et oderat
illos idcirco eduxit ut interficeret eos in  solitudine
29 qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento

Deuteronomio 10
1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas  lapideas
sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem  faciesque arcam
ligneam
2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante
confregisti ponesque eas in arca
3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas  tabulas
lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in  manibus
4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba  decem
quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis  quando
populus congregatus est et dedit eas mihi
5 reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam  quam
feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit  Dominus
6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum  Iacan in
Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo  sacerdotio functus
est filius eius Eleazar
7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati  sunt in
Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis  Domini
et staret coram eo in ministerio ac benediceret in  nomine illius
usque in praesentem diem
9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum  fratribus
suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut  promisit ei Dominus
Deus tuus
10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac
noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere  noluit
11 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et  possideat
terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut  timeas
Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum  ac servias
Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima  tua
13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego  hodie
praecipio ut bene sit tibi
14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et  omnia quae
in ea sunt
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit  eos
elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis  gentibus sicut
hodie conprobatur
16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem  vestram
ne induretis amplius
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus
dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam  non
accipit nec munera
18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei  victum
atque vestitum
19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae  in terra
Aegypti
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis  iurabisque
in nomine illius
21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec  magnalia et
terribilia quae viderunt oculi tui
22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in  Aegyptum et
ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut  astra caeli

Deuteronomio 11
1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et
caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non  viderunt
disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et  robustam manum
extentumque brachium
3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et
universae terrae eius
4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo
operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et  deleverit
eos Dominus usque in praesentem diem
5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc  locum
6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben  quos
aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis  et
universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
8 ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie  praecipio
vobis et possitis introire et possidere terram ad  quam ingredimini
9 multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento  pollicitus est
Dominus patribus vestris et semini eorum lacte  et melle manantem
10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut  terra
Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem  aquae
ducuntur inriguae
11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in  ea sunt a
principio anni usque ad finem eius
13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio  vobis ut
diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto  corde vestro
et in tota anima vestra
14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut  colligatis
frumentum et vinum et oleum
15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis  ac
saturemini
16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a  Domino
serviatisque diis alienis et adoretis eos
17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant  nec
terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima  quam
Dominus daturus est vobis
18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et
suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos  conlocate
19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in  domo
tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
20 scribes ea super postes et ianuas domus tuae
21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra  quam
iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum  inminet
terrae
22 si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et
feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in
omnibus viis eius adherentes ei
23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram  et
possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a  deserto et
Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare  occidentale erunt
termini vestri
25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem  dabit
Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi  estis sicut
locutus est vobis
26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et
maledictionem
27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri  quae ego
praecipio vobis
28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri  sed
recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et  ambulaveritis post
deos alienos quos ignoratis
29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam  pergis
habitandam pones benedictionem super montem Garizim  maledictionem
super montem Hebal
30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis  occubitum
in terra Chananei qui habitat in campestribus contra  Galgalam quae
est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
31 vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam  Dominus
Deus vester daturus est vobis et habeatis ac  possideatis illam
32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae  ego hodie
ponam in conspectu vestro

Deuteronomio 12
1 haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in  terra quam
Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut  possideas eam cunctis
diebus quibus super humum gradieris
2 subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas  possessuri
estis deos suos super montes excelsos et colles et  subter omne lignum
frondosum
3 dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne  conburite et
idola comminuite disperdite nomina eorum de locis  illis
4 non facietis ita Domino Deo vestro
5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis  tribubus
vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo  venietis
6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras  decimas et
primitias manuum vestrarum et vota atque donaria  primogenita boum et
ovium
7 et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac  laetabimini in
cunctis ad quae miseritis manum vos et domus  vestrae in quibus
benedixerit vobis Dominus Deus vester
8 non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod  sibi
rectum videtur
9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et
possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
10 transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus  Deus
vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis  hostibus per
circuitum et absque ullo timore habitetis
11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen  eius in eo
illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et  hostias ac
decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid  praecipuum est in
muneribus quae vovistis Domino
12 ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac  filiae
vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris  urbibus
commorantur neque enim habet aliam partem et  possessionem inter vos
13 cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
14 sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum  offeres
hostias et facies quaecumque praecipio tibi
15 sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit  occide
et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit  tibi in
urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et  debile sive
mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri  licet sicut
capream et cervum comedes
16 absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi  aquam
effundes
17 non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et  vini et
olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia  quae voveris et
sponte offerre volueris et primitias manuum  tuarum
18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit  Dominus
Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula  atque Levites
qui manet in urbibus tuis et laetaberis et  reficieris coram Domino
Deo tuo in cunctis ad quae extenderis  manum tuam
19 cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in  terra
20 quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut  locutus
est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat  anima tua
21 locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen  eius ibi
si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae  habueris sicut
praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi  placet
22 sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et  mundus et
inmundus in commune vescentur
23 hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro  anima
est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
24 sed super terram fundes quasi aquam
25 ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod  placet in
conspectu Domini
26 quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et  venies ad
locum quem elegerit Dominus
27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super  altare Domini
Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari  carnibus autem ipse
vesceris
28 observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit  tibi et
filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod  bonum est et
placitum in conspectu Domini Dei tui
29 quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam  gentes ad
quas ingredieris possidendas et possederis eas atque  habitaveris in
terra earum
30 cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte  subversae et
requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt  gentes istae deos
suos ita et ego colam
31 non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim  abominationes quas
aversatur Dominus fecerunt diis suis  offerentes filios et filias et
conburentes igne
32 quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas  quicquam
nec minuas

Deuteronomio 13
1 si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium  vidisse se
dicat et praedixerit signum atque portentum
2 et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et  sequamur deos
alienos quos ignoras et serviamus eis
3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia  temptat vos
Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis  eum an non in toto
corde et in tota anima vestra
4 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata  illius
custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi  adherebitis
5 propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia  locutus
est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos  de terra
Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te  faceret de via
quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes  malum de medio tui
6 si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae  aut
filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut  amicus quem
diligis ut animam tuam clam dicens eamus et  serviamus diis alienis
quos ignoras tu et patres tui
7 cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab  initio
usque ad finem terrae
8 non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut
miserearis et occultes eum
9 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et  post te
omnis populus mittat manum
10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a  Domino Deo
tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo  servitutis
11 ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat  quippiam
huius rei simile
12 si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus  dabit tibi
ad habitandum dicentes aliquos
13 egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt  habitatores
urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis  alienis quos
ignoratis
14 quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si  inveneris
certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere  perpetratam
15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et  delebis
eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
16 quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium
platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa
consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non  aedificabitur
amplius
17 et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua  ut
avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui  multiplicetque
te sicut iuravit patribus tuis
18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia  praecepta
eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod  placitum est in
conspectu Domini Dei tui

Deuteronomio 14
1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec  facietis
calvitium super mortuo
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut  sis ei in
populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt  super terram
3 ne comedatis quae inmunda sunt
4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et  capram
5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem  camelopardalum
6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat  comedetis
7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec  comedere non
debetis camelum leporem choerogyllium quia  ruminant et non dividunt
ungulam inmunda erunt vobis
8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda  erit
carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae  habent
pinnulas et squamas comedite
10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia  inmunda
sunt
11 omnes aves mundas comedite
12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et  alietum
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14 et omne corvini generis
15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta  genus suum
16 herodium et cycnum et ibin
17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem
18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam  quoque et
vespertilionem
19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec  comedetur
20 omne quod mundum est comedite
21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui  intra
portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu  populus sanctus
Domini Dei tui es non coques hedum in lacte  matris suae
22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae  nascuntur
in terra per annos singulos
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem  elegerit ut in
eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui  et vini et olei et
primogenita de armentis et ovibus tuis ut  discas timere Dominum Deum
tuum omni tempore
24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit  Dominus Deus
tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec  cuncta portare
25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et
proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex  armentis
sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod  desiderat anima
tua et comedes coram Domino Deo tuo et  epulaberis tu et domus tua
27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas  eum quia
non habet aliam partem in possessione tua
28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae  nascuntur tibi
eo tempore et repones intra ianuas tuas
29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec  possessionem
tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra  portas tuas sunt
et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi  Dominus Deus tuus in
cunctis operibus manuum tuarum quae  feceris

Deuteronomio 15
1 septimo anno facies remissionem
2 quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico  vel
proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus  remissionis est
Domini
3 a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi  non
habes potestatem
4 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut  benedicat tibi
Dominus in terra quam traditurus est tibi in  possessionem
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris  universa quae
iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet  tibi ut pollicitus
est
6 fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum
dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas  civitatis tuae
in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi  ad paupertatem
venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes  manum
8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere
perspexeris
9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in  corde tuo
adpropinquat septimus annus remissionis et avertas  oculos a paupere
fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum  commodare ne clamet contra
te ad Dominum et fiat tibi in  peccatum
10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius  necessitatibus
sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus  in omni tempore et in
cunctis ad quae manum miseris
11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco  ego
praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi  qui tecum
versatur in terra
12 cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea  et sex
annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum  liberum
13 et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire  patieris
14 sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo  quibus
Dominus Deus tuus benedixerit tibi
15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et  liberaverit te
Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam  tibi
16 sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum  tuam et
bene sibi apud te esse sentiat
17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus  tuae et
serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque  similiter facies
18 non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos  liberos
quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos  servivit tibi ut
benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis  operibus quae agis
19 de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis  quicquid
sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non  operaberis in
primogenito bovis et non tondebis primogenita  ovium
20 in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos  in loco
quem elegerit Dominus tu et domus tua
21 sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel  caecum aut in
aliqua parte deforme vel debile non immolabitur  Domino Deo tuo
22 sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam  inmundus
similiter vescentur eis quasi caprea et cervo
23 hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed  effundas
in terram quasi aquam

Deuteronomio 16
1 observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut  facias
phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te  Dominus Deus
tuus de Aegypto nocte
2 immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in  loco
quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes  absque
fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus  es de Aegypto
ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto  omnibus diebus vitae
tuae
4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem  diebus et
non manebit de carnibus eius quod immolatum est  vesperi in die primo
mane
5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas  Dominus
Deus tuus daturus est tibi
6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet  nomen eius
ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando  egressus es de
Aegypto
7 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus  tuus
maneque consurgens vades in tabernacula tua
8 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta  est Domini
Dei tui non facies opus
9 septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in  segetem
miseris
10 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo  oblationem
spontaneam manus tuae quam offeres iuxta  benedictionem Domini Dei tui
11 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et  filia tua
et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra  portas tuas et
advena ac pupillus et vidua qui morantur  vobiscum in loco quem
elegerit Dominus Deus tuus ut habitet  nomen eius ibi
12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto  custodiesque ac
facies quae praecepta sunt
13 sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem  dies
quando collegeris de area et torculari fruges tuas
14 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et  filia et
servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et  pupillus ac vidua
qui intra portas tuas sunt
15 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem
elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis
frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in  laetitia
16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in
conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate
azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate
tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus
17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta  benedictionem
Domini Dei sui quam dederit ei
18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis  quas
Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut  iudicent
populum iusto iudicio
19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec  munera
quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba  iustorum
20 iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas  terram
quam Dominus Deus tuus dederit tibi
21 non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini  Dei tui
22 nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus  Deus
tuus

Deuteronomio 17
1 non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est  macula aut
quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui
2 cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum  quas
Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant  malum in
conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum  illius
3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et  lunam et
omnem militiam caeli quae non praecepi
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris  diligenter et
verum esse reppereris et abominatio facta est in  Israhel
5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam  perpetrarunt ad
portas civitatis tuae et lapidibus obruentur
6 in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur  nemo
occidatur uno contra se dicente testimonium
7 manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi  extrema
mittetur ut auferas malum de medio tui
8 si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris  inter
sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non  lepram et
iudicum intra portas tuas videris verba variari surge  et ascende ad
locum quem elegerit Dominus Deus tuus
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui  fuerit
illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi  iudicii veritatem
10 et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem  elegerit
Dominus et docuerint te
11 iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis  ad
dextram vel ad sinistram
12 qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio  qui eo
tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis  morietur homo
ille et auferes malum de Israhel
13 cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps  intumescat
superbia
14 cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit  tibi et
possederis eam habitaverisque in illa et dixeris  constituam super me
regem sicut habent omnes per circuitum  nationes
15 eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero  fratrum
tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere  qui non sit
frater tuus
16 cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec  reducet
populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus  praesertim cum
Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius  per eandem viam
revertamini
17 non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius  neque
argenti et auri inmensa pondera
18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi
deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a
sacerdotibus leviticae tribus
19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae  ut
discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et  caerimonias
eius quae lege praecepta sunt
20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos  neque
declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore  regnet ipse
et filii eius super Israhel

Deuteronomio 18
1 non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem  tribu sunt
partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia  sacrificia Domini et
oblationes eius comedent
2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum  Dominus enim
ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
3 hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui  offerunt
victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt  sacerdoti armum ac
ventriculum
4 primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium  tonsione
5 ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus  tuis ut
stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in  sempiternum
6 si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in  qua
habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit  Dominus
7 ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius  Levitae qui
stabunt eo tempore coram Domino
8 partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo  quod in
urbe sua ex paterna ei successione debetur
9 quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit  tibi
cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
10 nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam  ducens per
ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia  atque auguria ne
sit maleficus
11 ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a  mortuis
veritatem
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi  scelera
delebit eos in introitu tuo
13 perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
14 gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos  audiunt
tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me  suscitabit
tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio  congregata est
atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei  mei et ignem hunc
maximum amplius non videbo ne moriar
17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem  tui et
ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia  quae praecepero
illi
19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire  noluerit
ego ultor existam
20 propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in  nomine
meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine  alienorum
deorum interficietur
21 quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum  intellegere
verbum quod non est locutus Dominus
22 hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille  praedixerit
et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per  tumorem animi sui
propheta confinxit et idcirco non timebis eum

Deuteronomio 19
1 cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi  traditurus est
terram et possederis eam habitaverisque in  urbibus eius et in aedibus
2 tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus  Deus
tuus dabit tibi in possessionem
3 sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam  terrae
tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter  homicidium
profugus est quo possit evadere
4 haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est  qui
percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius  tertius
nullum contra eum habuisse odium conprobatur
5 sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda  et in
succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum  de manubrio
amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam  supradictarum urbium
confugiet et vivet
6 ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore
stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit  et
percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum  contra eum
qui occisus est odium prius habuisse monstratur
7 idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se  spatii
dividas
8 cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut  iuravit
patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis  pollicitus est
9 si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie  praecipio
tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis  eius omni
tempore addes tibi tres alias civitates et  supradictarum trium urbium
numerum duplicabis
10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam  Dominus
Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
11 si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit  vitae
eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit  fugeritque ad
unam de supradictis urbibus
12 mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco  effugii
tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et  morietur
13 nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de  Israhel ut
bene sit tibi
14 non adsumes et transferes terminos proximi tui quos  fixerunt
priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus  dabit tibi in terra
quam acceperis possidendam
15 non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud  peccati et
facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium  stabit omne
verbum
16 si steterit testis mendax contra hominem accusans eum
praevaricationis
17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu  sacerdotum
et iudicum qui fuerint in diebus illis
18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum  testem
dixisse contra fratrem suum mendacium
19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes  malum de
medio tui
20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia  audeant
facere
21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo  dentem
pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

Deuteronomio 20
1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris  equitatum et
currus et maiorem quam tu habes adversarii  exercitus multitudinem non
timebis eos quia Dominus Deus tuus  tecum est qui eduxit te de terra
Aegypti
2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem  et sic
loquetur ad populum
3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam  committitis
non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite  cedere nec
formidetis eos
4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis  contra
adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu  proclamabunt
quis est homo qui aedificavit domum novam et non  dedicavit eam vadat
et revertatur in domum suam ne forte  moriatur in bello et alius
dedicet illam
6 quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse
communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in  domum
suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius  fungatur officio
7 quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat  et
revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius  homo
accipiat eam
8 his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est  homo
formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum  suam ne
pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore  perterritus est
9 cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint
unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit
10 si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei  primum
pacem
11 si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui  in ea
est salvabitur et serviet tibi sub tributo
12 sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te  bellum
obpugnabis eam
13 cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua  percuties
omne quod in ea generis masculini est in ore gladii
14 absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae  in
civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de  spoliis
hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi
15 sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt  et non
sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
16 de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino
permittes vivere
17 sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et  Amorreum et
Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut  praecepit tibi Dominus
Deus tuus
18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas  ipsi
operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
19 quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus  vesci
potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem  quoniam
lignum est et non homo nec potest bellantium contra te  augere numerum
20 si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in  ceteros
apta usus succide et extrue machinas donec capias  civitatem quae
contra te dimicat

Deuteronomio 21
1 quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus  daturus est
tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis  reus
2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco
cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores  civitatis
eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum  nec terram
scidit vomere
4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam  arata
est nec sementem recepit et caedent in ea cervices  vitulae
5 accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus  Deus tuus
ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad  verbum eorum omne
negotium et quicquid mundum vel inmundum est  iudicetur
6 et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque  manus
suas super vitulam quae in valle percussa est
7 et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec  oculi
viderunt
8 propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et  non
reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et  auferetur
ab eis reatus sanguinis
9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est  cum
feceris quod praecepit Dominus
10 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et  tradiderit
eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque  duxeris
11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et  adamaveris
eam voluerisque habere uxorem
12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et  circumcidet
ungues
13 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua  flebit
patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad  eam dormiesque
cum illa et erit uxor tua
14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam  liberam nec
vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam  quia humiliasti
eam
15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram  odiosam
genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae  primogenitus
16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non  poterit
filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio  odiosae
17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de  his quae
habuerit cuncta duplicia iste est enim principium  liberorum eius et
huic debentur primogenita
18 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non  audiat
patris aut matris imperium et coercitus oboedire  contempserit
19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et  ad
portam iudicii
20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax  est
monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et  luxuriae atque
conviviis
21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut  auferatis
malum de medio vestri et universus Israhel audiens  pertimescat
22 quando peccaverit homo quod morte plectendum est et  adiudicatus
morti adpensus fuerit in patibulo
23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die  sepelietur
quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et  nequaquam
contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus  dederit tibi in
possessionem

Deuteronomio 22
1 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et  praeteribis sed
reduces fratri tuo
2 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces  in
domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus  et
recipiat
3 similiter facies de asino et de vestimento et de omni re  fratris
tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi  alienam
4 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via  non
despicies sed sublevabis cum eo
5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste  feminea
abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
6 si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis  inveneris et
matrem pullis vel ovis desuper incubantem non  tenebis eam cum filiis
7 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et  longo
vivas tempore
8 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per  circuitum ne
effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente  alio et in
praeceps ruente
9 non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam  sevisti et
quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
10 non arabis in bove simul et asino
11 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
12 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii  tui quo
operieris
13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei  nomen
pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad  eam non inveni
virginem
15 tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa  virginitatis
eius ad seniores urbis qui in porta sunt
16 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
17 inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam  virginem
et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae  expandent
vestimentum coram senibus civitatis
18 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt  illum
19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit  patri
puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem  Israhel
habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni  tempore vitae
suae
20 quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa
virginitas
21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus  obruent viri
civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in  Israhel ut
fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de  medio tui
22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id  est
adulter et adultera et auferes malum de Israhel
23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam  aliquis in
civitate et concubuerit cum illa
24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus  obruentur
puella quia non clamavit cum esset in civitate vir  quia humiliavit
uxorem proximi sui et auferes malum de medio  tui
25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata  est et
adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut  latro
consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita  et puella
perpessa est
27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret  eam
28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum  et
adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta  siclos
argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non  poterit
dimittere cunctis diebus vitae suae
30 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit  operimentum eius

Deuteronomio 23
1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et  absciso
veretro ecclesiam Domini
2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam  Domini
usque ad decimam generationem
3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non  intrabunt
ecclesiam Domini in aeternum
4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via  quando
egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te  Balaam filium
Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque  maledictionem
eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis  diebus vitae
tuae in sempiternum
7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium  quia
advena fuisti in terra eius
8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt  ecclesiam
Domini
9 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam  custodies te
ab omni re mala
10 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio
egredietur extra castra
11 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et  post solis
occasum regredietur in castra
12 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita  naturae
13 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per  circuitum et
egesta humo operies
14 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio  castrorum
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint  castra tua sancta et
nihil in eis appareat foeditatis nec  derelinquat te
15 non trades servum domino suo qui ad te confugerit
16 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium  tuarum
requiescet nec contristes eum
17 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de  filiis
Israhel
18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum  Domini
Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio  est utrumque
apud Dominum Deum tuum
19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec
quamlibet aliam rem
20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget
commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere  tuo in
terra ad quam ingredieris possidendam
21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia
requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit  tibi
in peccatum
22 si nolueris polliceri absque peccato eris
23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et  facies
sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et  ore tuo
locutus es
24 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi  placuerit
foras autem ne efferas tecum
25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu  conteres
falce autem non metes

Deuteronomio 24
1 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit  gratiam
ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet  libellum repudii
et dabit in manu illius et dimittet eam de  domo sua
2 cumque egressa alterum maritum duxerit
3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et
dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia  polluta est
et abominabilis facta est coram Domino ne peccare  facias terram tuam
quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit  possidendam
5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec  ei
quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque  culpa
domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam  quia
animam suam adposuit tibi
7 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de  filiis
Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et  auferes
malum de medio tui
8 observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies
quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id  quod
praecepi eis et imple sollicite
9 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via  cum
egrederemini de Aegypto
10 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non
ingredieris domum eius ut pignus auferas
11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in  vestimento
suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino  Deo tuo
14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui  sive
advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas  est
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis  occasum
quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne  clamet contra te ad
Dominum et reputetur tibi in peccatum
16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus  sed
unusquisque pro suo peccato morietur
17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes  pignoris
loco viduae vestimentum
18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus  Deus tuus
inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
19 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum
reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum  et
viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus  in omni
opere manuum tuarum
20 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in  arboribus non
reverteris ut colligas sed relinques advenae  pupillo ac viduae
21 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes  racemos sed
cedent in usus advenae pupilli ac viduae
22 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco  praecipiam tibi
ut facias hanc rem

Deuteronomio 25
1 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices  quem
iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem  impium
condemnabunt impietatis
2 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis  prosternent et
coram se facient verberari pro mensura peccati  erit et plagarum modus
3 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne  foede
laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
4 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque  liberis
mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed  accipiet eam frater
eius et suscitabit semen fratris sui
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut  non
deleatur nomen eius ex Israhel
7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege  debetur
perget mulier ad portam civitatis et interpellabit  maiores natu
dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen  fratris sui in
Israhel nec me in coniugium sumere
8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si  responderit
nolo eam uxorem accipere
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet  calciamentum de
pede eius spuetque in faciem illius et dicet  sic fit homini qui non
aedificat domum fratris sui
10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
11 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum  rixari
coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de  manu fortioris
miserit manum et adprehenderit verenda eius
12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla  misericordia
13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
14 nec erit in domo tua modius maior et minor
15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus  erit
tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus  tuus
dederit tibi
16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur  omnem
iniustitiam
17 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando  egrediebaris ex
Aegypto
18 quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi
residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et  non
timuerit Deum
19 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et  subiecerit
cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi  pollicitus est
delebis nomen eius sub caelo cave ne  obliviscaris

Deuteronomio 26
1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi  daturus est
possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in  illa
2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo  pergesque
ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi  invocetur nomen eius
3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et  dices ad eum
profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod  ingressus sim terram pro
qua iuravit patribus nostris ut daret  eam nobis
4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante  altare
Domini Dei tui
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur  patrem
meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est  in paucissimo
numero crevitque in gentem magnam et robustam et  infinitae
multitudinis
6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes  onera
gravissima
7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui  exaudivit nos et
respexit humilitatem nostram et laborem atque  angustias
8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento  in
ingenti pavore in signis atque portentis
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte  et
melle manantem
10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit  Dominus
mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui  adorato Domino Deo
tuo
11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus  dederit tibi
et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum  est
12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno  decimarum
tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae  ut comedant
intra portas tuas et saturentur
13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod  sanctificatum
est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae  pupillo et viduae
sicut iussisti mihi non praeterivi mandata  tua nec sum oblitus
imperii
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet
inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi  voci
Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo  et
benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis  sicut iurasti
patribus nostris terrae lacte et melle mananti
16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata  haec
atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et  ex tota
anima tua
17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis  eius et
custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia  et oboedias
eius imperio
18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris  sicut
locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in  laudem
et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini  Dei tui sicut
locutus est

Deuteronomio 27
1 praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes  custodite
omne mandatum quod praecipio vobis hodie
2 cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus  tuus dabit
tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane
transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
4 quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego  hodie
praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos  ferrum
non tetigit
6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo  holocausta
Domino Deo tuo
7 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis  coram
Domino Deo tuo
8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et  lucide
9 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem  Israhelem
adtende et audi Israhel hodie factus es populus  Domini Dei tui
10 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas  ego
praecipio tibi
11 praecepitque Moses populo in die illo dicens
12 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim  Iordane
transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
13 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal  Ruben Gad
et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
14 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel  excelsa
voce
15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile  abominationem
Domini opus manuum artificum ponetque illud in  abscondito et
respondebit omnis populus et dicet amen
16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet  omnis
populus amen
17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet  omnis
populus amen
18 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet  omnis
populus amen
19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et  viduae et
dicet omnis populus amen
20 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat  operimentum
lectuli eius et dicet omnis populus amen
21 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis  populus amen
22 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive  matris
suae et dicet omnis populus amen
23 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus  amen
24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet  omnis
populus amen
25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam  sanguinis
innocentis et dicet omnis populus amen
26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec  eos
opere perficit et dicet omnis populus amen

Deuteronomio 28
1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque  custodias
omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie  faciet te Dominus
Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae  versantur in terra
2 venientque super te universae benedictiones istae et  adprehendent
te si tamen praecepta eius audieris
3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro
4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae  fructusque
iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium  tuarum
5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae
6 benedictus eris et ingrediens et egrediens
7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te  corruentes
in conspectu tuo per unam viam venient contra te et  per septem
fugient a facie tua
8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super  omnia
opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam  acceperis
9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit  tibi si
custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in  viis eius
10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini  invocatum sit
super te et timebunt te
11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui  et
fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit  Dominus
patribus tuis ut daret tibi
12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat  pluviam
terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus  manuum tuarum
et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo  fenus accipies
13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris  semper
supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui  quae ego
praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram  nec
secutus fueris deos alienos neque colueris eos
15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias  et
facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio  tibi
hodie venient super te omnes maledictiones istae et  adprehendent te
16 maledictus eris in civitate maledictus in agro
17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae
18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae  armenta boum
tuorum et greges ovium tuarum
19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem  in omnia
opera tua quae facies donec conterat te et perdat  velociter propter
adinventiones tuas pessimas in quibus  reliquisti me
21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de  terra ad
quam ingredieris possidendam
22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et  aestu et
aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas
23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas  ferrea
24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo  descendat
super te cinis donec conteraris
25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam  viam
egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris  per omnia
regna terrae
26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et  bestiis
terrae et non sit qui abigat
27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per  quam
stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut  curari nequeas
28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis
29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in  tenebris et non
dirigas vias tuas omnique tempore calumniam  sustineas et opprimaris
violentia nec habeas qui liberet te
30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et  non
habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus  tuus
rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae  dentur
inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo  videntibus oculis
tuis et deficientibus ad conspectum eorum  tota die et non sit
fortitudo in manu tua
33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus  quem
ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus  cunctis diebus
34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui
35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris
sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum
36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te  in
gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis  alienis
ligno et lapidi
37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis  ad quos
te introduxerit Dominus
38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis  quia
lucustae omnia devorabunt
39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges  ex ea
quippiam quoniam vastabitur vermibus
40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris  oleo quia
defluent et peribunt
41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam  ducentur in
captivitatem
42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet
43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te  eritque
sublimior tu autem descendes et eris inferior
44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in  caput et
tu eris in caudam
45 et venient super te omnes maledictiones istae et  persequentes
adprehendent te donec intereas quia non audisti  vocem Domini Dei tui
nec servasti mandata eius et caerimonias  quas praecepit tibi
46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque  in
sempiternum
47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque  laetitia
propter rerum omnium abundantiam
48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et  siti et
nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super  cervicem tuam
donec te conterat
49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de  extremis
finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum  impetu cuius
linguam intellegere non possis
50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur  parvulo
51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae  donec
intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum  armenta boum
et greges ovium donec te disperdat
52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri  tui firmi
atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni  terra tua
obsideberis intra portas tuas in omni terra quam  dabit tibi Dominus
Deus tuus
53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et  filiarum tuarum
quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia  et vastitate qua
opprimet te hostis tuus
54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri  suo et
uxori quae cubat in sinu suo
55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo  quod nihil
habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint  te inimici tui
intra omnes portas tuas
56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non  valebat
nec pedis vestigium figere propter mollitiem et  teneritudinem nimiam
invidebit viro suo qui cubat in sinu eius  super filii et filiae
carnibus
57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum  eius et
super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim  eos clam propter
rerum omnium penuriam in obsidione et  vastitate qua opprimet te
inimicus tuus intra portas tuas
58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae  scripta
sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum  et terribile
hoc est Dominum Deum tuum
59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas  magnas et
perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas  timuisti et
adherebunt tibi
61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt  scriptae in
volumine legis huius inducet Dominus super te donec  te conterat
62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra  caeli
prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis  faciens
vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque  subvertens ut
auferamini de terra ad quam ingredieris  possidendam
64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae  usque ad
terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu  ignoras et
patres tui lignis et lapidibus
65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies  vestigio
pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et  deficientes
oculos et animam maerore consumptam
66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et  die et non
credes vitae tuae
67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det  mane
propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea  quae tuis
videbis oculis
68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua  dixi tibi
ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis  in servos et
ancillas et non erit qui emat

Deuteronomio 29
1 haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut  feriret cum
filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus  quod cum eis
pepigit in Horeb
2 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos  vidistis
universa quae fecit Dominus coram vobis in terra  Aegypti Pharaoni et
omnibus servis eius universaeque terrae  illius
3 temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa  portentaque
ingentia
4 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos  videntes et
aures quae possint audire usque in praesentem diem
5 adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita
vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate  consumpta
sunt
6 panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut  sciretis quia
ego sum Dominus Deus vester
7 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon  et Og rex
Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
8 et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et  Gad et
dimidiae tribui Manasse
9 custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut  intellegatis
universa quae facitis
10 vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes  vestri
ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus  Israhel
11 liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in  castris
exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant  aquas
12 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando  quod hodie
Dominus Deus tuus percutit tecum
13 ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut  locutus
est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac  et Iacob
14 nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta  confirmo
15 sed cunctis praesentibus et absentibus
16 vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et  quomodo
transierimus per medium nationum quas transeuntes
17 vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum  et
lapidem argentum et aurum quae colebant
18 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus  cuius cor
aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et  serviat diis
illarum gentium et sit inter vos radix germinans  fel et amaritudinem
19 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in  corde suo
dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis  mei et adsumat
ebria sitientem
20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius  fumet
et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia  maledicta
quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen  eius sub caelo
21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel  iuxta
maledictiones quae in libro legis huius ac foederis  continentur
22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps  et
peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae  illius et
infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non  seratur nec
virens quippiam germinet in exemplum subversionis  Sodomae et Gomorrae
Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in  ira et furore suo
24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic  quae
est haec ira furoris eius inmensa
25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod  pepigit cum
patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos  nesciebant et
quibus non fuerant adtributi
27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut  induceret
super eam omnia maledicta quae in hoc volumine  scripta sunt
28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et  indignatione maxima
proiecitque in terram alienam sicut hodie  conprobatur
29 abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et  filiis
nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis  huius

Deuteronomio 30
1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio  sive
maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus  paenitudine
cordis tui in universis gentibus in quas  disperserit te Dominus Deus
tuus
2 reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut  ego hodie
praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et  in tota anima tua
3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur  tui et
rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante  dispersit
4 si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet  Dominus
Deus tuus
5 et adsumet atque introducet in terram quam possederunt  patres tui
et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri  esse te faciet
quam fuerunt patres tui
6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui  ut
diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima  tua et
possis vivere
7 omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos  et eos
qui oderunt te et persequuntur
8 tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui  faciesque
universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus  manuum
tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum  tuorum in ubertate
terrae tuae et in rerum omnium largitate  revertetur enim Dominus ut
gaudeat super te in omnibus bonis  sicut gavisus est in patribus tuis
10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris  praecepta
eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt  et revertaris
ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota  anima tua
11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te  est neque
procul positum
12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum  valet
conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque  opere
conpleamus
13 neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis
transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut  possimus
audire et facere quod praeceptum est
14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut  facias
illum
15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et  bonum
et e contrario mortem et malum
16 ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et  custodias
mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas  ac multiplicet
te benedicatque tibi in terra ad quam  ingredieris possidendam
17 sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque  errore
deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris  in terra
ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim  vobis vitam
et mortem bonum et malum benedictionem et  maledictionem elige ergo
vitam ut et tu vivas et semen tuum
20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et  illi
adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum  ut habites
in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis  Abraham Isaac et Iacob
ut daret eam illis

Deuteronomio 31
1 abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad  universum
Israhel
2 et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum  ultra
egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi  non
transibis Iordanem istum
3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes  gentes
has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste  transibit ante
te sicut locutus est Dominus
4 facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus  Amorreorum et
terrae eorum delebitque eos
5 cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis  sicut
praecepi vobis
6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis  a
conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus  et non
dimittet nec derelinquet te
7 vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel  confortare et
esto robustus tu enim introduces populum istum in  terram quam daturum
se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam  sorte divides
8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non  dimittet nec
derelinquet te noli timere nec paveas
9 scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam  sacerdotibus
filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et  cunctis senioribus
Israhelis
10 praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis  in
sollemnitate tabernaculorum
11 convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in  conspectu Domini
Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges  verba legis huius coram
omni Israhel audientibus eis
12 et in unum omni populo congregato tam viris quam  mulieribus
parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut  audientes discant
et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant  impleantque omnes
sermones legis huius
13 filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et  timeant
Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in  terra ad quam
vos Iordane transito pergitis obtinendam
14 et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae  voca
Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei  abierunt
ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo  testimonii
15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in  introitu
tabernaculi
16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus  tuis et
populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos  in terra ad
quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet  me et irritum
faciet foedus quod pepigi cum eo
17 et irascetur furor meus contra eum in die illo et  derelinquam eum
et abscondam faciem meam ab eo et erit in  devorationem invenient eum
omnia mala et adflictiones ita ut  dicat in illo die vere quia non est
Deus mecum invenerunt me  haec mala
18 ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo  propter
omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos
19 nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios  Israhel
ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi  carmen istud pro
testimonio inter filios Israhel
20 introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius  lacte
et melle manantem cumque comederint et saturati crassique  fuerint
avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent  mihi et
irritum facient pactum meum
21 postquam invenerint eum mala multa et adflictiones  respondebit ei
canticum istud pro testimonio quod nulla delebit  oblivio ex ore
seminis tui scio enim cogitationes eius quae  facturus sit hodie
antequam introducam eum in terram quam ei  pollicitus sum
22 scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel
23 praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto  robustus tu
enim introduces filios Israhel in terram quam  pollicitus sum et ego
ero tecum
24 postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine  atque
conplevit
25 praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini  dicens
26 tollite librum istum et ponite eum in latere arcae  foederis Domini
Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio
27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam  durissimam adhuc
vivente me et ingrediente vobiscum semper  contentiose egistis contra
Dominum quanto magis cum mortuus  fuero
28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras  atque
doctores et loquar audientibus eis sermones istos et  invocabo contra
eos caelum et terram
29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et  declinabitis cito
de via quam praecepi vobis et occurrent vobis  mala in extremo tempore
quando feceritis malum in conspectu  Domini ut inritetis eum per opera
manuum vestrarum
30 locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel  verba
carminis huius et ad finem usque conplevit

Deuteronomio 32
1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium  meum quasi
imber super herbam et quasi stillae super gramina
3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus  fidelis et
absque ulla iniquitate iustus et rectus
5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava  atque
perversa
6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid  non ipse
est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas  interroga
patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et  dicent tibi
8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios  Adam
constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum  Israhel
9 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis  eius
10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae
solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi  pupillam
oculi sui
11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super  eos
volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit  in umeris
suis
12 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus  alienus
13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus  agrorum
ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et  arietum
filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et  sanguinem uvae
biberet meracissimum
15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus  inpinguatus
dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit  a Deo salutari
suo
16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad
iracundiam concitaverunt
17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant  novi
recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini  creatoris tui
19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia  provocaverunt
eum filii sui et filiae
20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo  novissima eorum
generatio enim perversa est et infideles filii
21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et  inritaverunt in
vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui  non est populus et in
gente stulta inritabo illos
22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad  inferni
novissima devorabitque terram cum germine suo et  montium fundamenta
conburet
23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis
24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo  dentes
bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super  terram atque
serpentium
25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac
virginem lactantem cum homine sene
26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam  eorum
27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent  hostes
eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus  fecit haec
omnia
28 gens absque consilio est et sine prudentia
29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent
30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia  nonne
ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit  illos
31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri  sunt
iudices
32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae  uva eorum
uva fellis et botri amarissimi
33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile
34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris  meis
35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes  eorum
iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis  miserebitur
videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque  defecerint
residuique consumpti sint
37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam
38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum  libaminum
surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos  protegant
39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me  ego
occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non  est qui
de manu mea possit eruere
40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium  manus mea
reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me  retribuam
42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit  carnes
de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum  capitis
43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum
ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius  erit
terrae populi sui
44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius  in
auribus populi ipse et Iosue filius Nun
45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum  Israhel
46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae  ego
testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris  custodire et
facere et implere universa quae scripta sunt legis  huius
47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in  eis
viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra  ad quam
Iordane transmisso ingredimini possidendam
48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens
49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem  Nebo
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram  Chanaan quam ego
tradam filiis Israhel obtinendam et morere in  monte
50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est  Aaron
frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum  Israhel ad
aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non  sanctificastis me
inter filios Israhel
52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego  dabo
filiis Israhel

Deuteronomio 33
1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis  Israhel
ante mortem suam
2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis  apparuit de
monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera  eius ignea lex
3 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui
adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
4 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi  cum
tribubus Israhel
6 vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad  populum
suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et  adiutor illius
contra adversarios eius erit
8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto  tuo quem
probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas  Contradictionis
9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus  suis
ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt  eloquium tuum
et pactum tuum servaverunt
10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent  thymiama in
furore tuo et holocaustum super altare tuum
11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius  suscipe
percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non  consurgant
12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter  in eo
quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros  illius requiescet
13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de  pomis caeli
et rore atque abysso subiacente
14 de pomis fructuum solis ac lunae
15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio  illius qui
apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super  verticem nazarei
inter fratres suos
17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua  rinocerotis cornua
illius in ipsis ventilabit gentes usque ad  terminos terrae hae sunt
multitudines Ephraim et haec milia  Manasse
18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in
tabernaculis tuis
19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas  iustitiae qui
inundationem maris quasi lac sugent et thesauros  absconditos
harenarum
20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo  requievit
cepitque brachium et verticem
21 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset  repositus
qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias  Domini et iudicium
suum cum Israhel
22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et  plenus erit
benedictione Domini mare et meridiem possidebit
24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens  fratribus
suis tinguat in oleo pedem suum
25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae  ita et
senectus tua
26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator  tuus
magnificentia eius discurrunt nubes
27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna  eiciet a
facie tua inimicum dicetque conterere
28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in  terra
frumenti et vini caelique caligabunt rore
29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in  Domino
scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te  inimici tui et
tu eorum colla calcabis

Deuteronomio 34
1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo  in
verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem  terram
Galaad usque Dan
2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et  omnem terram
usque ad mare Novissimum
3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis
Palmarum usque Segor
4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi  Abraham Isaac
et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam  oculis tuis et non
transibis ad illam
5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab  iubente Domino
6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non  cognovit
homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
7 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non
caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab  triginta diebus
et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia  Moses
posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii  Israhel
feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem  nosset
Dominus facie ad faciem
11 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut  faceret in
terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius  universaeque terrae
illius




