    Dante Alighieri.
    DE MONARCHIA.
    Il Bivacco, 2000, Melegnano.



















    INDICE.

    Libro primo: pagina 3.
    Libro secondo: pagina 30.
    Libro terzo: pagina 63.

















    LIBRO PRIMO.

    1.
    Omnium hominum quos ad amorem veritatis natura superior impressit  hoc
    maxime interesse videtur: ut,  quemadmodum de labore antiquorum ditati
    sunt,  ita et ipsi posteris prolaborent,  quatenus ab  eis  posteritas
    habeat  quo ditetur.  Longe nanque ab offitio se esse non dubitet qui,
    publicis documentis imbutus,  ad  rem  publicam  aliquid  afferre  non
    curat,  non enim est lignum quod secus decursus aquarum fructificat in
    tempore suo,  sed  potius  perniciosa  vorago  semper  ingurgitans  et
    nunquam ingurgitata refundens. Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de
    infossi talenti cuIpa quandoque redarguar,  publice utilitati non modo
    turgescere,  quinymo fructificare desidero,  et intemptatas  ab  aliis
    ostendere  veritates.  Nam  quem  fructum  ille  qui  theorema quoddam
    Euclidis iterum demonstraret?  qui ab Aristotile felicitatem  ostensam
    reostendere  conaretur?  qui senectutem a Cicerone defensam resummeret
    defensandam?  Nullum quippe,  sed fastidium potius  illa  superfluitas
    tediosa prestaret.  Cumque,  inter alias veritates occultas et utiles,
    temporalis Monarchie notitia  utilissima  sit  et  maxime  latens  et,
    propter non se habere inmediate ad lucrum,  ab omnibus intemptata,  in
    proposito est hanc de suis enucleare latibulis,  tum ut utiliter mundo
    pervigilem,  tum  etiam  ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam
    adipiscar.  Arduum quidem opus et ultra vires aggredior,  non  tam  de
    propria  virtute confidens,  quam de lumine Largitoris illius "qui dat
    omnibus affluenter et non improperat ".


    2.
    Primum quidem igitur videndum quid  est  quod  "temporalis  Monarchia"
    dicitur,  typo  ut dicam et secundum intentionem.  Est ergo temporalis
    Monarchia,  quam dicunt "Imperium",  unicus principatus et super omnes
    in  tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.  Maxime
    autem de hac  tria  dubitata  queruntur:  primo  nanque  dubitatur  et
    queritur  an  ad  bene  esse mundi necessaria sit;  secundo an romanus
    populus de  iure  Monarche  offitium  sibi  asciverit;  et  tertio  an
    auctoritas  Monarche  dependeat  a  Deo  inmediate  vel  ab alio,  Dei
    ministro seu vicario.
    Verum,  quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius
    principii  fit manifesta,  necesse est in qualibet inquisitione habere
    notitiam de principio,  in quod analetice recurratur  pro  certitudine
    omnium  propositionum  que  inferius  assummuntur.   Et  quia  presens
    tractatus est inquisitio quedam,  ante omnia de principio  scruptandum
    esse videtur in cuius virtute inferiora consistant.  Est ergo sciendum
    quod quedam sunt que,  nostre potestati minime subiacentia,  speculari
    tantummodo possumus,  operari autem non: velut mathematica, physica et
    divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia,  non solum
    speculari  sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter
    speculationem,  sed hec propter illam assummitur,  quoniam in  talibus
    operatio finis.  Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque
    principium rectarum politiarum,  et omne  politicum  nostre  potestati
    subiaceat,  manifestum  est  quod materia presens non ad speculationem
    per prius,  sed ad operationem ordinatur.  Rursus cum in  operabilibus
    principium  et  causa  oinnium  sit  ultimus  finis - movet enim primo
    agentem -,  consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad  finem  ab
    ipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum
    constituendam,  et alia propter navim.  Illud igitur, siquid est, quod
    est finis universalis civilitatis humani generis,  erit hic principium
    per   quod   omnia   que   inferius   probanda  sunt  erunt  manifesta
    sufficienter: esse autem finem huius civilitatis  et  illius,  et  non
    esse unum omnium finem arbitrari stultum est.


    3.
    Nunc  autem videndum est quid sit finis totius humane civilitatis: quo
    viso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Phylosophum ad
    Nicomacum.  Et ad evidentiam  eius  quod  queritur  advertendum  quod,
    quemadmodum  est  finis  aliquis ad quem natura producit pollicem,  et
    alius ab hoc ad quem manum totam,  et rursus alius ab utroque ad  quem
    brachium,  aliusque  ab  omnibus ad quem totum hominem;  sic alius est
    finis ad quem singularem hominem,  alius ad  quem  ordinat  domesticam
    cornunitatem,  alius ad quem viciniam,  et alius ad quem civitatem, et
    alius ad quem regnum,  et denique optimus ad quem universaliter  genus
    humanum Deus ecternus arte sua,  que natura est,  in esse producit. Et
    hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.  Propter
    quod  sciendum  primo  quod  Deus  et  natura  nil otiosum facit,  sed
    quicquid prodit in esse est ad aliquam operationem.  Non enim essentia
    ulla  creata  ultimus  finis  est  in intentione creantis,  in quantum
    creans,  sed propria essentie operatio: unde  est  quod  non  operatio
    propria  propter  essentiam,  sed hec propter illam habet ut sit.  Est
    ergo aliqua  propria  operatio  humane  universitatis,  ad  quam  ipsa
    universitas  hominum  in  tanta multitudine ordinatur;  ad quam quidem
    operationem nec homo unus,  nec domus una,  nec una vicinia,  nec  una
    civitas, nec regnum particulare pertingere potest. Que autem sit illa,
    manifestum  fiet  si  ultimum de potentia totius humanitatis appareat.
    Dico ergo quod  nulla  vis  a  pluribus  spetie  diversis  participata
    ultimum  est  de potentia alicuius illorum;  quia,  cum illud quod est
    ultimum tale sit constitutivum spetiei,  sequeretur quod una  essentia
    pluribus  spetiebus  esset specificata: quod est inpossibile.  Non est
    ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum,  quia  etiam
    sic sumptum ab elementis participatur;  nec esse complexionatum,  quia
    hoc reperitur in mineralibus;  nec esse animatum,  quia sic  etiam  in
    plantis; nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis;
    sed  esse  apprehensivum  per intellectum possibilem: quod quidem esse
    nulli ab homine alii competit vel supra vel infra. Nam, etsi alie sunt
    essentie intellectum participantes,  non tamen intellectus  earum  est
    possibilis  ut  hominis,  quia  essentie  tales  speties  quedam  sunt
    intellectuales et non aliud,  et earum  esse  nichil  est  aliud  quam
    intelligere quod est quod sunt;  quod est sine interpolatione,  aliter
    sempiterne non essent.  Patet igitur quod ultimum de  potentia  ipsius
    humanitatis  est  potentia sive virtus intellectiva.  Et quia potentia
    ista per  unum  hominem  seu  per  aliquam  particularium  comunitatum
    superius  distinctarum tota simul in actum reduci non potest,  necesse
    est multitudinem esse in humano genere,  per quam quidem tota potentia
    hec  actuetur;  sicut  necesse  est multitudinem rerum generabilium ut
    potentia tota materie prime semper sub actu  sit:  aliter  esset  dare
    potentiam separatam, quod est inpossibile. Et huic sententie concordat
    Averrois   in  comento  super  hiis  que  De  anima.   Potentia  etiam
    intellectiva,  de qua loquor,  non solum est ad formas universales aut
    speties  sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet
    dici quod intellectus speculativus  extensione  fit  practicus,  cuius
    finis est agere atque facere. Quod dico propter agibilia, que politica
    prudentia regulantur,  et propter factibilia, que regulantur arte: que
    omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad  quod  humanum  genus
    Prima Bonitas in esse produxit;  ex quo iam innotescit illud Politice:
    intellectu, sciIicet, vigentes aliis naturaliter principari.


    4.
    Satis  igitur  declaratum  est  quod  proprium  opus  humani   generis
    totaliter  accepti  est  actuare  semper  totam  potentiam intellectus
    possibilis,  per prius ad speculandum et  secundario  propter  hoc  ad
    operandum  per suam extensionem.  Et quia quemadmodum est in parte sic
    est in toto,  et in  homine  particulari  contingit  quod  sedendo  et
    quiescendo  prudentia  et sapientia ipse perficitur,  patet quod genus
    humanum in quiete sive tranquillitate pacis  ad  proprium  suum  opus,
    quod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum paulominus ab angelis"
    liberrime  atque  facillime  se  habet.  Unde  manifestum est quod pax
    universalis est optimum eorum que ad nostram  beatitudinem  ordinantur
    Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates,
    non honores non longitudo vite, non sanitas, non robur non pulcritudo,
    sed pax;  inquit enim celestis militia: "Gloria in altissimis Deo,  et
    in terra pax hominibus bone voluntatis ".  Hinc etiam a  Pax  vobis  "
    Salus  hominum  salutabat;   decebat  enim  summum  Salvatorem  summan
    salutationem exprimere: quem quidem morem servare voluerunt  discipuli
    eius  et  Paulus  in  salutationibus suis,  ut omnibus manifestum esse
    potest. Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per
    quod  optime  genus  humanum  pertingit  ad  opus  proprium;   et  per
    consequens  visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad
    quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur,  quia est
    pax universalis,  que pro principio rationum subsequentium supponatur.
    Quod erat necessarium,  ut dictum fuit,  velut signum prefixum in quod
    quicquid   probandum   est   resolvatur   tanquam  in  manifestissimam
    veritatem.


    5.
    Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et
    dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem que comuniori  vocabulo
    nuncupatur "Imperium"; et de hiis, ut predictum est propositum est sub
    assignato  principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
    Itaque  prima  questio  sit:  utrum  ad  bene  esse  mundi   Monarchia
    temporalis  necessaria  sit.   Hoc  equidem,  nulla  vi  rationis  vel
    auctoritatis obstante,  potissimis et patentissimis argumentis ostendi
    potest,  quorum  primum  ab  autoritate  Phylosophi assummatur de suis
    Politicis.  Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas  quod,  quando
    aliqua  plura  ordinantur  ad  unum,  oportet  unum eorum regulare seu
    regere,  alia vero regulari seu regi;  quod quidem non solum gloriosum
    nomen  autoris  facit  esse  credendum,  sed ratio inductiva.  Si enim
    consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus,  quia,  cum
    omnes  vires  eius ordinentur ad felicitatem,  vis ipsa intellectualis
    est regulatrix  et  rectrix  omnium  aliarum:  aliter  ad  felicitatem
    pervenire  non  potest.  Si  consideremus unam domum,  cuius finis est
    domesticos ad bene vivere preparare,  unum oportet esse qui regulet et
    regat,  quem  dicunt  patremfamilias,  vel  eius locumtenentem,  iuxta
    dicentem Phylosophum: "Omnis domus regitur a senissimo";  et huius  ut
    ait Hometus,  est regulare omnes et leges imponere aliis. Propter quod
    proverbialiter dicitur illa maledictio: "Parem habeas in  domo  ".  Si
    consideremus  vicum unum,  cuius finis est commoda tam personarum quam
    rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem,  vel datum ab
    alio vel ex ipsis preheminentem consentientibus aliis, aliter ad illam
    mutuam  sufficientiam  non  solum  non  pertingitur,   sed  aliquando,
    pluribus preheminere volentibus, vicinia tota destruitur. Si vero unam
    civitatem,  cuius finis est bene sufficienterque vivere,  unum oportet
    esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua;
    quod si aliter fiat,  non solum finis vite civilis amictitur sed etiam
    civitas desinit esse quod erat.  Si denique unum  regnum  particulare,
    cuius   finis   est   is   qui   civitatis   cum  maiori  fiducia  sue
    tranquillitatis,  oportet esse regem unum qui  regat  atque  gubernet;
    aliter  non  modo existentes in regno finem non assecuntur,  sed etiam
    regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis Veritatis: "Omne
    regnum in se divisum desolabitur".  Si ergo sic se habet in hiis et in
    singulis  que  ad  unum aliquod ordinantur,  verum est quod assummitur
    supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam
    preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens,  et hoc
    "Monarcha" sive "Imperator" dici debet. Et sic patet quod ad bene esse
    mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.


    6.
    Et sicut se habet pars ad totum,  sic ordo partialis ad totalem.  Pars
    ad totum se habet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte  ad
    ordinem  in  toto,  sicut  ad  finem  et optimum.  Ex quo habetur quod
    bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis  ordinis,  sed
    magis  e  converso.  Cum  ergo  duplex ordo reperiatur in rebus,  ordo
    scilicet partium inter se,  et ordo partium ad aliquod unum  quod  non
    est  pars,  sicut  ordo  partium  exercitus  inter se et ordo earum ad
    ducem,  ordo partium ad unum est melior tanquam  finis  alterius:  est
    enim alter propter hunc,  non e converso.  Unde si forma huius ordinis
    reperitur in partibus humane multitudinis,  multo magis debet reperiri
    in  ipsa multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi,  cum
    sit ordo melior sive forma ordinis;  sed reperitur in omnibus partibus
    humane  multitudinis,  ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti
    satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate  reperiri  debet.  Et
    sic  omnes  partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent
    ad  unum  principem  sive  principatum,  hoc  est  ad  Monarcham  sive
    Monarchiam.


    7.
    Amplius,  humana  universitas est quoddam totum ad quasdam partes,  et
    est quedam pars ad quoddam totum.  Est enim  quoddam  totum  ad  regna
    particularia et ad gentes,  ut superiora ostendunt; et est quedam pars
    ad totum universum.  Et hoc est de se manifestum Sicut ergo  inferiora
    humane  universitatis,  bene  respondent  ad  ipsam,  sic  ipsa "bene"
    dicitur respondere ad suum totum, partes enim bene respondent ad ipsam
    per unum principium tantum,  ut  ex  superioribus  colligi  potest  de
    facili:  ergo  et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem,  qui
    Deus est et Monarcha,  simpliciter bene respondet per unum  principium
    tantum,   scilicet  unicum  principem.   Ex  quo  sequitur  Monarchiam
    necessariam mundo ut bene sit.
    8.
    Et omne  illud  bene  se  habet  et  optime  quod  se  habet  secundum
    intentionem primi agentis, qui Deus est; et hoc est per se notum, nisi
    apud  negantes  divinam  bonitatem  actingere summum perfectionis.  De
    intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem  representet
    in  quantum propria natura recipere potest.  (Propter quod dictum est:
    "Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem  nostram",  quod  licet
    "ad  ymaginem",  de rebus inferioribus ab homine dici non possit,  "ad
    similitudinem",  tamen de qualibet dici potest,  cum  totum  universum
    nichil  aliud  sit  quam  vestigium  quoddam  divine bonitatis).  Ergo
    humanum genus bene se habet et optime quando,  secundum  quod  potest,
    Deo  assimilatur.  Sed  genus  humanum  maxime  Deo assimilatur quando
    maxime est unum: (vera enim ratio unius in solo illo est, propter quod
    scriptum est: "Audi,  Israel,  Dominus Deus tuus unus est").  Sed tunc
    genus  humanum maxime est unum,  quando totum unitur in uno: quod esse
    non potest nisi quando uni  principi  totaliter  subiacet,  ut  de  se
    patet.   Ergo   humanum   genus  uni  principi  subiacens  maxime  Deo
    assimilatur,   et  per  consequens   maxime   est   secundum   divinam
    intentionem: quod est bene et optime se habere,  ut in principio huius
    capituli est probatum.


    9.
    Item,  bene et optime se habet  omnis  filius  cum  vestigia  perfecti
    patris,  in quantum propria natura permictit,  ymitatur. Humanum genus
    filius est celi,  quod est perfectissimum in omni opere suo:  (generat
    enim  homo  hominem et sol,  iuxta secundum De naturali auditu).  Ergo
    optime se habet humanum genus cum vestigia celi,  in  quantum  propria
    natura permictit,  ymitatur.  Et cum celum totum unico motu,  scilicet
    Primi Mobilis,  et ab unico motore,  qui Deus est reguletur in omnibus
    suis  partibus,  motibus et motoribus,  ut phylosophando evidentissime
    humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc
    optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore,  et
    unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur.
    Propter  quod  necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse,
    sive unicum  principatum  qui  "Imperium"  appellatur.  Hanc  rationem
    suspirabat  Boetius  dicens:  O  felix hominum genus si vestros animos
    amor quo celum regitur, regat.


    10.
    Et ubicunque potest esse litigium,  ibi debet  esse  iudicium,  aliter
    esset  inperfectum sine proprio perfectivo: quod est inpossibile,  cum
    Deus  et  natura  in  necessariis  non  deficiat.   Inter  omnes  duos
    principes,  quorum  alter  alteri  minime  subiectus  est  potest esse
    litigium vel cuIpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet  -:
    ergo  inter  tales  oportet  esse  iudicium.  Et  cum  alter de altero
    cognoscere non possit ex quo alter alteri  non  subditur  nam  par  in
    parem non habet imperium oportet esse tertium iurisdictionis amplioris
    qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut
    non. Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem
    extra ambitum sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius
    alius  Et  sic aut erit processus in infinitum,  quod esse non potest,
    aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum,  de cuius  iudicio
    cuncta  litigia  dirimantur  sive  mediate sive inmediate: et hic erit
    Monarcha sive Imperator.  Est igitur Monarchia  necessaria  mundo.  Et
    hanc  rationem  videbat  Phylosophus  cum  dicebat: "Entia nolunt male
    disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps".


    11.
    Preterea,  mundus optime dispositus est cum iustitia in  eo  potissima
    est.  Unde  Virgilius commendare volens illud seculum quod suo tempore
    surgere videbatur, in suis Buccolicis cantabat:
    Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.
    "Virgo",  nanque vocabatur iustitia,  quam etiam "Astream",  vocabant;
    "Saturnia   regna"   dicebant   optima  tempora,   que  etiam  "aurea"
    nuncupabant.  Iustitia potissima  est  solum  sub  Monarcha:  ergo  ad
    optimam  mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium.
    Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia,  de se et in propria
    natura  considerata,  est  quedam  rectitudo sive regula obliquum hinc
    inde abiciens: et sic non recipit magis et minus quemadmodum albedo in
    suo  abstracto  considerata.   Sunt  enim   huiusmodi   forme   quedam
    compositioni  contingentes,  et  consistentes  simplici et invariabili
    essentia,  ut Magister Sex Principiorum  recte  ait.  Recipiunt  tamen
    magis  et  minus  huiusmodi  qualitates  ex  parte  subiectorum quibus
    concernuntur,  secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis
    admiscetur.  Ubi  ergo  minimum  de  contrario  iustitie admiscetur et
    quantum ad habitum et quantum ad operationem,  ibi iustitia  potissima
    est,  et vere tunc potest dici de illa,  ut Phylosophus inquit, "neque
    Hesperus neque Lucifer sic  admirabilis  est".  Est  enim  tunc  Phebe
    similis,   fratrem   dyametraliter   intuenti   de  purpureo  matutine
    serenitatis.  Quantum ergo ad habitum,  iustitia contrarietatem  habet
    quandoque  in  velle;  nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non
    est,  etsi assit iustitia,  non tamen  omnino  inest  in  fulgore  sue
    puritatis: habet enim subiectum,  licet minime, aliqualiter tamen sibi
    resistens;  propter  quod  bene  repelluntur  qui  iudicem  passionare
    conantur.
    Quantum  vero  ad operationem,  iustitia contrarietatem habet in posse
    nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique
    quod suum est quomodo quis operabitur secundum  illam?  Ex  quo  patet
    quod  quanto  iustus potentior,  tanto in operatione sua iustitia erit
    amplior.
    Ex hac itaque declaratione sic arguatur:  iustitia  potissima  est  in
    mundo  quando  volentissimo  et  potentissimo subiecto inest huiusmodi
    solus Monarcha est: ergo soli Monarche  insistens  iustitia  in  mundo
    potissima  est.  Iste  prosillogismus  currit per secundam figuram cum
    negatione intrinseca,  et est similis huic: omne B est A,  solum C est
    A: ergo solum C est B.  Quod est: omne B est A; nullum preter C est A:
    ergo  nullum  preter  C  est  B.   Et  prima  propositio  declaratione
    precedente  apparet;  alia sic ostenditur,  et primo quantum ad velle,
    deinde quantum ad posse.  Ad evidentiam primi notandum  quod  iustitie
    maxime  contrariatur  cupiditas,  ut  innuit  Aristotiles in quinto ad
    Nicomacum. Remota cupiditate omnino,  nichil iustitie restat adversum;
    unde  sententia  Phylosophi  est ut que lege determinari possunt nullo
    modo iudici relinquantur Et hoc  metu  cupiditatis  fieri  oportet  de
    facili  mentes  hominum  detorquentis.  Ubi  ergo  non est quod possit
    optari,   inpossibile  est  ibi  cupiditatem  esse:  destructis   enim
    obiectis,  passiones  esse  non  possunt.  Sed Monarcha non habet quod
    possit optare: sua nanque iurisdictio terminatur Occeano solum:  (quod
    non   contingit   principibus  aliis,   quorum  principatus  ad  alios
    terminantur,  ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum).  Ex
    quo  sequitur  quod  Monarcha  sincerissimum  inter  mortales iustitie
    possit esse  subiectum.  Preterea,  quemadmodum  cupiditas  habitualem
    iustitiam quodammodo,  quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu
    recta dilectio illam acuit atque  dilucidat.  Cui  ergo  maxime  recta
    dilectio  inesse  potest,  potissimum  locum  in  illo  potest  habere
    iustitia;  huiusmodi  est  Monarcha:  ergo,  eo  existente,   iustitia
    potissima  est vel esse potest.  Quod autem recta dilectio faciat quod
    dictum est,  hic haberi potest: cupiditas nanque,  perseitate  hominum
    spreta,  querit alia, karitas vero, spretis aliis omnibus, querit Deum
    et hominem,  et per consequens bonum hominis.  Cumque inter alia  bona
    hominis  potissimum  sit  in  pace  vivere  ut  supra dicebatur et hoc
    operetur maxime atque potissime  iustitia,  karitas  maxime  iustitiam
    vigorabit  et  potior  potius.  Et  quod Monarche maxime hominum recta
    dilectio  inesse  debeat,  patet  sic:  omne  diligibile  tanto  magis
    diligitur  quanto  propinquius est diligenti;  sed homines propinquius
    Monarche sunt quam aliis principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel
    diligi debent. Prima manifesta est,  si natura passivorum et activorum
    consideretur;  secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines
    non appropinquant nisi in parte,  Monarche  vero  sucundum  totum.  Et
    rursus:  principibus  aliis  appropinquant  per  Monarcham  et  non  e
    converso et sic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibus,
    aliis autem principibus per Monarcham,  eo quod cura  ipsorum  a  cura
    illa  supprema  descendit.  Preterea,  quanto  causa est universalior,
    tanto magis habet rationem cause, quia inferior non est causa nisi per
    superiorem, ut patet ex hiis que De causis;  et quanto causa magis est
    causa,  tanto  magis  effectum diligit,  cum dilectio talis assequatur
    causam per se.  Cum igitur Monarcha sit  universalissima  causa  inter
    mortales  ut  homines bene vivant,  quia principes alii per illum,  ut
    dictum est,  consequens est quod bonum hominum ab eo maxime  diligatur
    Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operationem iustitie,  quis
    dubitat nisi qui vocem hanc  non  intelligit  cum,  si  Monarcha  est,
    hostes   habere   non  possit?   Satis  igitur  declarata  subassumpta
    principalis,  quia conclusio  certa  est:  scilicet  quod  ad  optimam
    dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.


    12.
    Et  humanum  genus  potissime  liberum  optime  se  habet.   Hoc  erit
    manifestum,  si principium pateat libertatis.  Propter  quod  sciendum
    quod  principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii,  quam
    multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque ad
    hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de  voluntate  iudicium.
    Et  verum  dicunt,   sed  importatum  per  verba  longe  est  ab  eis,
    quemadmodum   tota   die   logici   nostri   faciunt   de    quibusdam
    propositionibus,  que  ad exemplum logicalibus interseruntur,  puta de
    hac: "triangulus habet tres duobus rectis equales".  Et ideo dico quod
    iudicium  medium  est  apprehensionis  et  appetitus:  nam  primo  res
    apprehenditur,  deinde apprehensa bona vel mala iudicatur,  et  ultimo
    iudicans  prosequitur  sive  fugit.  Si  ergo  iudicium  moveat omnino
    appetitum et nulla modo preveniatur ab eo,  liberum est,  si  vero  ab
    appetitu  quocunque  modo preveniente iudicium moveatur,  liberum esse
    non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur.
    Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possunt quia  eorum
    iudicia  semper ab appetitu preveniuntur.  Et hinc etiam patere potest
    quod substantie intellectuales,  quarum sunt  inmutabiles  voluntates,
    necnon  anime  separate  bene  hinc  abeuntes,  libertatem arbitrii ob
    inmutabilitatem  voluntatis  non  amictunt,  sed  perfectissime  atque
    potissime hoc retinent.
    Hoc  viso,  iterum  manifestum  esse  potest  quod  hec  libertas sive
    principium hoc totius  nostre  libertatis  est  maximum  donum  humane
    nature  a  Deo  collatum  sicut  in Paradiso Comedie iam dixi quia per
    ipsum hic felicitamur ut homines,  per ipsum alibi felicitamur ut dii.
    Quod  si  ita  est,  quis  erit qui humanum genus optime se habere non
    dicat,  cum potissime hoc  principio  possit  uti?  Sed  existens  sub
    Monarcha  est potissime liberum.  Propter quod sciendum quod illud est
    liberum quod "sui met et  non  alterius  gratia  est",  ut  Phylosopho
    placet  in  hiis que De simplsciter ente.  Nam illud quod est alterius
    gratia necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut via necessitatur a
    termino.  Genus humanum solum imperante Monarcha sui et  non  alterius
    gratia  est:  tunc  enim  solum  politie diriguntur oblique democratie
    scilicet,  oligarchie atque tyrampnides que in servitutem cogunt genus
    humanum,   ut  patet  discurrenti  per  omnes,  et  politizant  reges,
    aristocratici quos optimates vocant,  et populi libertatis  zelatores,
    quia  cum  Monarcha  maxime diligat homines,  ut iam tactum est,  vuIt
    omnes  homines  bonos  fieri:  quod  esse  non  potest  apud   oblique
    politizantes.  Unde  Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia
    obliqua bonus homo est malus civis,  in recta vero bonus homo et civis
    bonus  convertuntur.  Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt,
    scilicet ut homines propter se sint.  Non enim cives propter  consules
    nec  gens propter regem,  sed e converso consules propter cives et rex
    propter gentem;  quia quemadmodum non politia ad leges,  quinymo leges
    ad politiam ponuntur,  sic secundum legem viventes non ad legislatorem
    ordinantur, sed magis ille ad hos,  ut etiam Phylosopho placet in hiis
    que  de  presenti  materia nobis ab eo relicta sunt.  Hinc etiam patet
    quod,  quamvis consul sive  rex  respectu  vie  sint  domini  aliorum,
    respectu autem termini aliorum ministri sunt,  et maxime Monarcha, qui
    minister omnium proculdubio habendus est.  Hinc etiam iam  innotescere
    potest  quod  Monarcha  necessitatur  a  fine  sibi prefixo in legibus
    ponendis. Ergo genus humanum sub Monarcha existens optime se habet; ex
    quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.


    13.
    Adhuc,  ille qui potest esse optime  dispositus  ad  regendum,  optime
    alios  disponere  potest: nam in omni actione principaliter intenditur
    ab agente,  sive necessitate nature  sive  voluntarie  agat,  propriam
    similitudinem  explicare.   Unde  fit  quod  omne  agens,  in  quantum
    huiusmodi, delectatur; quia,  cum omne quod est appetat suum esse,  ac
    in  agendo agentis esse quodammodo amplietur,  sequitur de necessitate
    delectatio,  quia delectatio rei desiderate semper annexa est.  Nichil
    igitur agit nisi tale existens quale patiens fieri debet; propter quod
    Phylosophus  in  hiis  que  De  simpliciter  ente: "Omne" inquit "quod
    reducitur de potentia in actum,  reducitur per tale existens  actu  ";
    quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur. Et hinc destrui
    potest  error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios
    vita et moribus informare,  non  advertentes  quod  plus  persuaserunt
    manus  Iacob quam verba,  licet ille falsum,  illa verum persuaderent.
    Unde  Phylosophus  ad  Nicomacum:  "De  hiis  enim"  inquit  "que   in
    passionibus  et actionibus,  sermones minus sunt credibiles operibus".
    Hinc etiam dicebatur  de  celo  peccatori  David:  "Quare  tu  enarras
    iustitias meas?",  quasi diceret: "Frustra loqueris,  cum tu sis alius
    ab eo quod loqueris".
    Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime  alios
    disponere volentem. Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse
    dispositus ad regendum. Quod sic declaratur: unaqueque res eo facilius
    et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea
    est  de  contrarietate  ad  talem  dispositionem;   unde  facilius  et
    perfectius veniunt ad habitum phylosophice veritatis qui nichil unquam
    audiverunt,  quam qui audiverunt per tempora  et  falsis  oppinionibus
    imbuti sunt.  Propter quod bene Galienus inquit "tales duplici tempore
    indigere  ad  scientiam  acquirendam".   Cum  ergo   Monarcha   nullam
    cupiditatis   occasionem   habere  possit  vel  saltem  minimam  inter
    mortales,  ut superius est  ostensum,  quod  ceteris  principibus  non
    contingit,  et  cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie
    prepeditiva,  consequens est quod ipse  vel  omnino  vel  maxime  bene
    dispositus  ad  regendum  esse potest,  quia inter ceteros iudicium et
    iustitiam potissime  habere  potest:  que  duo  principalissime  legis
    latori  et legis executori conveniunt,  testante rege illo sanctissimo
    cum  convenientia  regi  et  filio  regis  postulabat  a  Deo:  "Deus"
    inquiebat "iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis".  Bene
    igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha  solus  est
    ille,  qui  potest  esse  optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha
    solus optime alios disponere potest.  Ex quo sequitur quod ad  optimam
    mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.


    14.
    Et  quod  potest  fieri  per unum,  melius est per unum fieri quam per
    plura.  Quod sic declaratur: sit unum,  per quod aliquid fieri potest,
    A,  et sint plura,  per que similiter illud fieri potest,  A et B;  si
    ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra
    ibi assummitur B,  quia ex ipsius  assumptione  nichil  sequitur,  cum
    prius illud idem fiebat per A solum.  Et cum omnis talis assumptio sit
    otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et
    omne quod Deo et nature displicet sit malum,  ut manifestum est de se,
    sequitur non solum melius esse fieri per unum,  si fieri potest,  quam
    fieri per plura,  sed  quod  fieri  per  unum  est  bonum,  per  plura
    simpliciter malum.  Preterea,  res dicitur melior per esse propinquior
    optime;  et finis habet  rationem  optimi,  sed  fieri  per  unum  est
    propinquius fini: ergo est melius.  Et quod sit propinquius patet sic:
    sit finis C;  fieri per unum A,  per plura A et B: manifestum est quod
    longior  est via ab A per B in C,  quam ab A tantum in C.  Sed humanum
    genus potest regi per unum  suppremum  principem,  qui  est  Monarcha.
    Propter  quod  advertendum sane quod cum dicitur "humanum genus potest
    regi per unum suppremum principem",  non  sic  intelligendum  est,  ut
    minima  iudicia  cuiuscunque  municipii  ab illo uno inmediate prodire
    possint: cum etiam  leges  municipales  quandoque  deficiant  et  opus
    habeant  directivo,  ut  patet  per Phylosophum in quinto ad Nicomacum
    epykiam commendantem. Habent nanque nationes, regna et civitates intra
    se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim
    lex regula directiva vite Aliter quippe regulari oportet Scithas  qui,
    extra   septimum   clima   viventes   et   magnam  dierum  et  noctium
    inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur,
    et aliter Garamantes qui,  sub equinoctiali  habitantes  et  coequatam
    semper  lucem  diurnam  noctis  tenebris  habentes,   ob  estus  aeris
    nimietatem vestimentis operiri non possunt. Sed sic intelligendum est:
    ut humanum genus secundum sua comunia,  que omnibus competunt,  ab  eo
    regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive
    legem   particulares   principes   ab  eo  recipere  debent,   tanquam
    intellectus  practicus  ad  conclusionem  operativam  recipit  maiorem
    propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que
    proprie sua est,  assummit et particulariter ad operationem concludit.
    Et hoc non solum possibile est uni,  sed necesse est ab uno procedere,
    ut  omnis  confusio  de principiis universalibus auferatur.  Hoc etiam
    factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis
    primatibus  de  tribubus  filiorum  Israel,   eis  interiora   iudicia
    relinquebat,  superiora  et  comuniora  sibi  soli  reservans,  quibus
    comunioribus utebantur primates per tribus,  secundum  quod  unicuique
    tribui  compctebat.  Ergo  melius est humanum genus per unum regi quam
    per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius,
    Deo acceptabilius,  cum Deus semper velit  quod  melius  est.  Et  cum
    duorum tantum inter se idem sit melius et optimum,  consequens est non
    solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc "unum" et hoc "plura", sed
    acceptabilissimum. Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab
    uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.


    15.
    Item dico quod ens et  unum  et  bonum  gradatim  se  habent  secundum
    quintum  modum  dicendi "prius".  Ens enim natura precedit unum,  unum
    vero bonum: maxime enim ens maxime est unum,  et  maxime  unum  maxime
    bonum;  et  quanto  aliquid a maxime ente elongatur,  tanto et ab esse
    unum et per consequens ab esse bonum.  Fropter  quod  in  omni  genere
    rerum illud est optimum quod est maxime unum,  ut Phylosopho placet in
    hiis que De simpliciter ente.  Unde fit quod unum  esse  videtur  esse
    radix  eius  quod  est  esse  bonum,  et multa esse eius quod est esse
    malum, qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat
    unum,  ex parte vero mali plurale,  ut patet in  primo  eorum  que  De
    simpliciter  ente.  Hinc  videri  potest quod peccare nichil est aliud
    quam progredi ab uno spreto ad multa,  quod quidem  Psalmista  videbat
    dicens: "A fructu frumenti,  vini et olei multiplicati sunt".  Constat
    igitur quod omne quod est  bonum  per  hoc  est  bonum:  quod  in  uno
    consistit.  Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum,
    manifestum est ipsam consistere  in  aliquo  uno  tanquam  in  propria
    radice.  Que  quidem  radix  apparebit,  si natura vel ratio concordie
    summatur: est enim concordia uniformis motus  plurium  voluntatum;  in
    qua  quidem  ratione  apparet  unitatem voluntatum,  que per uniformem
    motum datur intelligi,  concordie radicem esse vel  ipsam  concordiam.
    Nam,  sicut  plures glebas diceremus "concordes" propter condescendere
    omnes ad medium,  et plures  flammas  propter  coadscendere  omnes  ad
    circunferentiam,  si  voluntarie  hoc  facerent,  ita  homines  plures
    "concordes",  dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod
    est formaliter in suis voluntatibus,  sicut qualitas una formaliter in
    glebis, scilicet gravitas,  et una in flammis,  scilicet levitas.  Nam
    virtus volitiva potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma
    est  eius:  que  quidem  forma,   quemadmodum  et  alie,   una  in  se
    multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis,  ut anima
    et numerus et alie forme compositioni contingentes.
    Hiis  premissis  propter  declarationem  assummende  propositionis  ad
    propositum,  sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est
    in voluntatibus;  genus humanum optime se habens est quedam concordia;
    nam,  sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum
    ad  corpus  est  concordia  quedam,  et  similiter do mus,  civitas et
    regnum,  sic totum genus humanum;  ergo genus humanum optime se habens
    ab  unitate que est in voluntatibus dependet.  Sed hoc esse non potest
    nisi sit voluntas una,  domina et regulatrix omnium aliarum  in  unum,
    cum  mortalium  voluntates  ptopter blandas adolescentie delectationes
    indigeant directivo, ut in ultimis ad Nicomacum docet Phylosophus. Nec
    ista una potest esse,  nisi sit princeps unus  omnium  cuius  voluntas
    domina  et  regulatrix  aliarum  emnium  esse  possit.  Quod  si omnes
    consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se
    habere humanum genus  esse  in  mundo  Monarcham,  et  per  consequens
    Monarchiam ad bene esse mundi.


    16.
    Rationibus  omnibus  supra positis experientia memorabilis attestatur:
    status videlicet illius mortalium quem Dei Filius,  in salutem hominis
    hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit. Nam
    si  a  lapsu  primorum  parentum,  qui diverticulum fuit totius nostre
    deviationis,   dispositiones  hominum  et   tempora   recolamus,   non
    inveniemus  nisi  sub  divo  Augusto  monarcha,   existente  Monarchia
    perfecta,  mundum undique fuisse quietum.  Et quod tunc humanum  genus
    fuerit  felix  in  pacis  universalis tranquillitate hoc ystoriographi
    omnes,  hoc poete illustres,  hoc etiam  scriba  mansuetudinis  Cristi
    testari dignatus est, et denique Paulus "plenitudinem temporis" statum
    illum felicissimum appellavit.  Vere tempus et temporalia queque plena
    fuerunt,  quia nullum nostre felicitatis ministerium ministro vacavit.
    Qualiter  autem  se  habuerit  orbis  "quo  tunica  ista  inconsutilis
    cupiditatis ungue scissuram primitus passa est et legere  possumus  et
    utinam non videre.
    O   genus   humanum,   quantis  procellis  atque  iacturis  quantisque
    naufragiis agitari te necesse est dum, bellua multorum capitum factum,
    in diversa conaris! Intellectu egrotas utroque,  similiter et affectu:
    rationibus  irrefragabilibus  intellectum  superiorem  non curas,  nec
    experientie  vultu  inferiorem,  sed  nec  affectum  dulcedine  divine
    suasionis,  cum  per  tubam  Sancti Spiritus tibi effletur: "Ecce quam
    bonum et quam iocundum habitare fratres in unum".




    LIBRO SECONDO.

    1.
    "Quare fremuerunt gentes,  et populi meditati sunt inania?  Astiterunt
    reges  terre,  et  principes convenerunt in unum,  adversus Dominum et
    adversus Cristum eius. Dirumpamus vincula eorum, et proiciamus a nobis
    iugum ipsorum".
    Sicut ad  faciem  cause  non  pertingentes  novum  effectum  comuniter
    admiramur,  sic,  cum causam cognoscimus,  eos qui sunt in admiratione
    restantes quadam derisione  despicimus.  Admirabar  equidem  aliquando
    romanum   populum  in  orbe  terrarum  sine  ulla  resistentia  fuisse
    prefectum, cum,  tantum superficialiter intuens,  illum nullo iure sed
    armorum  tantummodo  violentia  obtinuisse  arbitrabar.  Sed  postquam
    medullitus oculos mentis infixi et  per  efficacissima  signa  divinam
    providentiam  hoc  effecisse  cognovi,  admiratione cedente,  derisiva
    quedam supervenit despectio,  cum gentes noverim contra romani  populi
    preheminentiam fremuisse,  cum videam populos vana meditantes, ut ipse
    solebam,   cum  insuper  doleam  reges  et  principes  in  hoc   unico
    concordantes: ut adversentur Domino suo et Uncto suo, romano principi.
    Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum
    pro  populo  glorioso,  pro  Cesare,  qui  pro Principe celi clamabat:
    "Quare fremuerunt gentes,  et populi meditati sunt inania?  Astiterunt
    reges  terre,  et  principes convenerunt in unum,  adversus Dominum et
    adversus Cristum eius".  Verum  quia  naturalis  amor  diuturnam  esse
    derisionem  non  patitur,  sed,  ut  sol estivus qui disiectis nebulis
    matutinis  oriens  luculenter  irradiat,   derisione   omissa,   lucem
    correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum
    atque  principum  talium,  ad ostendendum genus humanum liberum a iugo
    ipsorum,   cum  Propheta  sanctissimo  me  me  subsequenter   hortabor
    subsequentia  subassummens: "Dirumpamus" videlicet "vincula eorum,  et
    proiciamus a nobis iugum ipsorum". Hec equidem duo fient sufficienter,
    si secundam partem presentis propositi prosecutus fuero,  et instantis
    questionis  veritatem ostendero.  Nam per hoc quod romanum Imperium de
    iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum,  qui
    gubernacula  publica  sibi  usurpant,   hoc  ipsum  de  romano  populo
    mendaciter extimantes,  ignorantie nebula eluetur,  sed mortales omnes
    esse  se  liberos  a iugo sic usurpantium recognoscent.  Veritas autem
    questionis patere potest non solum lumine rationis humane,  sed  etiam
    radio divine auctoritatis: que duo cum simul ad unum concurrunt, celum
    et  terram  simul  assentire  necesse  est.  Igitur  fiducie prenotate
    innixus et testimonio rationis et auctoritatis prefretus,  ad secundam
    questionem dirimendam ingredior.


    2.
    Postquam  sufficienter,  secundum  quod  materia patitur,  de veritate
    prime dubitationis inquisitum est,  instat nunc  de  veritate  secunde
    inquirere:  hoc  est  utrum  romanus  populus  de  iure sibi asciverit
    Imperii dignitatem;  cuius quidem inquisitionis principium est  videre
    que  sit illa veritas,  in quam rationes inquisitionis presentis velut
    in  principium  proprium  reducantur.   Sciendum  est   igitur   quod,
    quemadmodum  ars  in  triplici  gradu  invenitur,  in  mente  scilicet
    artificis,  in organo et in materia formata per artem,  sic et naturam
    in  triplici  gradu  possumus intueri.  Est enim natura in mente primi
    motoris, qui Deus est; deinde in celo,  tanquam in organo quo mediante
    similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur.
    Et  quemadmodum,  perfecto  existente  artifice atque optime organo se
    habente,  si  contingat  peccatum  in  forma  artis,   materie  tantum
    imputandum  est,  sic,  cum  Deus  ultimum  perfectionis  actingat  et
    instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur
    defectum,  ut ex hiis patet que de  celo  phylosophamur,  restat  quod
    quicquid  in  rebus  inferioribus  est  peccatum,   ex  parte  materie
    subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi;
    et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum,  cum ab ipsa materia
    esse  non possit,  sola potentia existente,  per prius ab artifice Deo
    sit et  secundario  a  celo,  quod  organum  est  artis  divine,  quam
    "naturam"  comuniter appellant.  Ex hiis iam liquet quod ius,  cum sit
    bonum, per prius in mente Dei est; et,  cum omne quod in mente Dei est
    sit Deus,  (iuxta illud "Quod factum est in ipso vita erat"),  et Deus
    maxime se ipsum velit, sequitur quod ius a Deo,  prout in eo est,  sit
    volitum. Et cum voluntas et volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius
    quod divina voluntas sit ipsum ius. Et iterum ex hoc sequitur quod ius
    in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis;  unde fit
    quod quicquid divine  voluntati  non  consonat,  ipsum  ius  esse  non
    possit,  et  quicquid  divine  voluntati est consonum,  ius ipsum sit.
    Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid,  licet alia verba
    sint,  nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod
    Deus vult.  Hoc ergo supponatur,  quod  illud  quod  Deus  in  hominum
    sotietate  vult,  illud  pro  vero  atque  sincero  iure habendum sit.
    Preterea meminisse oportet quod,  ut Phylosophus docet  in  primis  ad
    Nicomacum ,  non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed
    secundum quod natura rei subiecte recipit.  Propter quod  sufficienter
    argumenta  sub  invento  principio procedent,  si ex manifestis signis
    atque sapientum autoritatibus ius  illius  populi  gloriosi  queratur.
    Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibilia Dei "per ea
    que  facta  sunt  intellecta  conspiciuntur";  nam,  occulto existente
    sigillo,  cera  impressa  de  illo  quamvis  occulto  tradit  notitiam
    manifestam.  Nec mirum si divina voluntas per signa querenda est,  cum
    etiam humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur.


    3.
    Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando,
    Monarche offitium, quod "Imperium" dicitur,  sibi super mortales omnes
    ascivit.  Quod  quidem primo sic probatur: nobilissimo populo convenit
    omnibus  aliis  preferri;  romanus  populus  fuit  nobilissimus;  ergo
    convenit  ei  omnibus aliis preferri.  Assumpta ratione probatur: nam,
    cum honor sit premium virtutis et  omnis  prelatio  sit  honor,  omnis
    prelatio  virtutis  est  premium.  Sed  constat  quod  merito virtutis
    nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum. Est enim
    nobilitas virtus et divitie antique,  iuxta Phylosophum in  Politicis;
    et iuxta Iuvenalem: nobilitas animi sola est atque unica virtus.
    Que  due  sententie  ad  duas nobilitates dantur: propriam scilicet et
    maiorum.  Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis  conveniens
    est.  Et  cum  premia sint meritis mensuranda (iuxta illud evangelicum
    "Eadem mensura qua mensi fueritis,  remetietur vobis"),  maxime nobili
    maxime   preesse   convenit.   Subassumptam  vero  testimonia  veterum
    persuadent;  nam divinus poeta  noster  Virgilius  per  totam  Eneydem
    gloriosissimum  regem  Eneam  patrem  romani populi fuisse testatur in
    memoriam sempiternam;  quod Titus Livius,  gestorum  romanorum  scriba
    egregius,  in  prima  parte  sui  voluminis,  que a capta Troya summit
    exordium, contestatur.  Qui quidem invictissimus atque piissimus pater
    quante  nobilitatis vir fuerit,  non solum sua considerata virtute sed
    progenitorum  suorum  atque  uxorum,   quorum   utrorunque   nobilitas
    hereditario  iure  in ipsum confluxit,  explicare nequirem: sed "summa
    sequar vestigia rerum".
    Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est  Poeta  noster
    introducens  in primo Ilioneum orantem sic: Rex erat Eneas nobis,  quo
    iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis.
    Audiendus est idem in sexto, qui,  cum de Miseno mortuo loqueretur qui
    (fuerat  Hectoris  minister  in  bello  et  post  mortem Hectoris Enee
    ministrum se dederat),  dicit ipsum Misenum "non  inferiora  secutum",
    comparationem  faciens  de Enea ad Hectorem,  quem pre omnibus Homerus
    glorificat,  ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad
    Nicomacum. Quantum vero ad hereditariam quelibet pars tripartiti orbis
    tam  avis  quam  coniugibus  illum  nobilitasse  invenitur.  Nam  Asya
    propinquioribus avis,  ut Assaraco et aliis qui  Frigiam  regnaverunt,
    Asye  regionem;  unde  Poeta  noster  in  tertio:  Postquam  res  Asye
    Priamique evertere gentem inmeritam visum superis.
    Europa vero avo antiquissimo,  scilicet Dardano: Affrica  quoque  avia
    vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut
    de  ambobus  testimonium  reddit Poeta noster in octavo,  ubi Eneas ad
    Evandrum sic  ait:  Dardanus  yliace  primus  pater  urbis  et  auctor
    Electra,  ut  Grai  perhibent,  Athlantide cretus,  advehitur Teucros:
    Electram maximus Athlas edidit, ethereos humero qui sustinet orbes.
    Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio
    cantat dicens: Est  locus,  Hesperiam  Grai  cognomine  dicunt,  terra
    antiqua, potens armis atque ubere glebe.
    Oenotri  coluere  viri;  nunc  fama  minores  Ytaliam dixisse ducis de
    nomine gentem: hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus.
    Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est
    testis,  quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi  descriptione
    sic:  "Ultimus  autem  finis  eius  est  mons  Athlas  et  insule quas
    Fortunatas vocant""; "eius", idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
    Similiter etiam coniugio  nobilitatum  fuisse  reperio.  Prima  nanque
    coniunx Creusa,  Priami regis filia,  de Asya fuit, ut superius haberi
    potest per ea que dicta  sunt.  Et  quod  fuerit  coniunx  testimonium
    perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam
    genitorem  interrogat  sic: Quid puer Ascanius?  superatne et vescitur
    aura, quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?
    Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica;  et quod
    fuerit  coniunx,  Idem  noster  vaticinatur in quarto;  inquit enim de
    Didone: Nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium  vocat;  hoc
    pretexit nomine culpam.
    Tertia Lavinia fuit,  Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia
    pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi
    Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:
    Vicisti, et victum tendere palmas
    Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.
    Que ultima uxor de  Ytalia  fuit,  Europe  regione  nobilissima.  Hiis
    itaque  ad evidentiam subassumpte prenotatis,  cui non satis persuasum
    est  romani  populi  patrem,   et  per   consequens   ipsum   populum,
    nobilissimum  fuisse  sub  celo?  Aut  quem  in  illo duplici concursu
    sanguinis a qualibet mundi parte in unum  virum  predestinatio  divina
    latebit?


    4.
    Illud  quoque  quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur,
    est a Deo volitum;  et per consequens de iure fit.  Et quod  ista  sit
    vera  patet  quia,  sicut  dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles,
    miraculum est  quod  preter  ordinem  in  rebus  comuniter  institutum
    divinitus  fit.  Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari:
    quod autoritate Moysi roboratur ubi,  cum ventum est ad sciniphes magi
    Pharaonis   naturalibus   principiis   artificiose   utentes   et  ibi
    deficientes dixerunt:
    "Digitus Dei est hic".  Si ergo miraculum est inmediata operatio Primi
    absque   cooperatione   secundorum   agentium  -  ut  ipse  Thomas  in
    preallegato  libro  probat  sufficienter  -cum  in  favorem   alicuius
    portenditur,  nefas est dicere illud,  cui sic favetur, non esse a Deo
    tanquam  beneplacitum  sibi  provisum.  Qua  re  suum  contradictorium
    concedere   sanctum   est:   romanum   Imperium  ad  sui  perfectionem
    miraculorum  suffragio  est  adiutum;  ergo  a  Deo  volitum;  et  per
    consequens  de  iure  fuit  et  est.  Quod  autem  pro  romano Imperio
    perficiendo miracula Deus portenderit,  illustrium autorum testimoniis
    comprobatur.  Nam  sub  Numa  Pompilio,  secundo Romanorum rege,  ritu
    Gentilium sacnficante ancile de celo in  urbem  Deo  electam  delapsum
    fuisse Livius in prima parte testatur.  Cuius miraculi Lucanus in nono
    Farsalie meminit incredibilem vim haustri,  quam  Lybia  patitur,  ibi
    describens;  ait enim: Sic illa profecto sacrifico cecidere Nume,  que
    lecta iuventus patritia cervice movet, spoliaverat hauster, aut boreas
    populos ancilia nostra ferentes.
    Cumque  Galli,   reliqua  urbe  iam  capta  noctis  tenebris   confisi
    Capitolium  furtim subirent,  quod solum restabat ad ultimum interitum
    romani nominis,  anserem ibi non ante visum  cecinisse  Gallos  adesse
    atque  custodes  ad  defensandum  Capitolium excitasse Livius et multi
    scriptores illustres concorditer contestantur.  Cuius rei  memor  fuit
    Poeta  noster cum clipeum Enee describeret in octavo;  canit enim sic:
    In summo custos Tarpeie Manlius arcis stabat pro templo,  et Capitolia
    celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
    Atque hic auratis volitans argenteus anser porticibus Gallos in limite
    adesse canebat.
    At cum romana nobilitas,  premente Annibale, sic caderet ut ad finalem
    romane rei deletionem non restaret nisi  Penorum  insultus  ad  urbem,
    subita  et  intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi
    non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. Nonne
    transitus  Clelie  mirabilis  fuit,  cum  mulier  cumque  captiva,  in
    obsidione  Porsenne,  abruptis  vinculis,  miro  Dei  auxilio  adiuta,
    transnavit Tyberim,  sicut omnes fere scribe  romane  rei  ad  gloriam
    ipsius cornmemorant?  Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub
    ordinis pulcritudine  ab  ecterno  providit,  ut  qui  visibilis  erat
    miracula   pro   invisibilibus   ostensurus,   idem   invisibilis  pro
    visibilibus illa ostenderet.


    5.
    Quicunque preterea bonum rei publice intendit,  finem iuris  intendit.
    Quodque  ita  sequatur  sic  ostenditur:  ius est realis et personalis
    hominis ad hominem proportio,  que servata hominum servat  sotietatem,
    et  corrupta corrumpit - nam illa Digestorum descriptio non dicit quod
    quid est iuris,  sed describit illud per notitiam utendi  illo  -;  si
    ergo  definitio  ista  bene  "quid  est"  et "quare" comprehendit,  et
    cuiuslibet sotietatis finis est comune  sotiorum  bonum,  necesse  est
    finem  cuiusque iuris bonum comune esse;  et inpossibile est ius esse,
    bonum  comune  non  intendens  Propter  quod  bene  Tullius  in  Prima
    rethorica: semper inquit ad utilitatem rei publice leges interpretande
    sunt.  Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directe non
    sunt,  leges nomine solo sunt,  re autem leges esse non possunt: leges
    enim  oportet homines devincire ad invicem propter comunem utilitatem.
    Propter quod bene Seneca de lege cum in libro  De  quatuor  virtutibus
    "legem   vinculum"  dicat  "humane  sotietatis".   Patet  igitur  quod
    quicunque bonum rei publice intendit finem  iuris  intendit.  Si  ergo
    Romani  bonum  rei publice intenderunt,  verum erit dicere finem iuris
    intendisse.  Quod autem  romanus  populus  bonum  prefatum  intenderit
    subiciendo sibi orbem terrarum,  gesta sua declarant,  in quibus, omni
    cupiditate summota que rei publice semper adversa est,  et  universali
    pace  cum  libertate  dilecta,  populus ille sanctus pius et gloriosus
    propria commoda neglexisse  videtur,  ut  publica  pro  salute  humani
    generis  procuraret.  Unde recte illud scriptum est: "Romanum imperium
    de Fonte nascitur pietatis".
    Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil  manifestum
    est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi
    sunt  secundum  subiectam materiam ut iam dictum est satis in hoc loco
    habebimus,  si de intentione populi romani signa indubitabilia tam  in
    collegiis  quam  in  singularibus  personis ostendantur.  De collegiis
    quidem,  quibus homines  ad  rem  publicam  quodammodo  religati  esse
    videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis:
    "Quandiu"  inquit  "imperium  rei  publice  beneficiis tenebatur,  non
    iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant
    bellorum aut mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus
    erat et refugium senatus;  nostri autem et magistratus  imperatoresque
    in  ea  re maxima laudem capere studuerunt,  si provincias,  si sotios
    equitate  et  fide  defendissent.  Itaque  illud  "patrocinium"  orbis
    terrarum potius quam "imperium" poterat nominari". Hec Cicero.
    De  personis  autem  singularibus compendiose progrediar.  Nunquid non
    bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore,  qui paupertate,  qui
    exilio,  qui filiorum orbatione,  qui amissione membrorum, qui denique
    animarum  oblatione  bonum  publicum  exaugere  conati   sunt?   Nonne
    Cincinnatus  ille  sanctum  nobis  reliquit  exemplum libere deponendi
    dignitatem in termino cum,  assumptus ab aratro,  dictator factus est,
    ut  Livius  refert,   et  post  victoriam,   post  triumphum,  sceptro
    imperatorio restituto  consulibus,  sudaturus  post  boves  ad  stivam
    libere  reversus est?  Quippe in eius laudem Cicero contra Epycurum in
    hiis que De  fine  bonorum  disceptans  huius  beneficii  memor  fuit:
    "Itaque"  inquit  "et  maiores  nostri  ab aratro duxerunt Cincinnatum
    illum, ut dictator esset".  Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum
    avaritie  resistendi  cum,  pauper existens,  pro fide qua rei publice
    tenebatur auri grande pondus oblatum derisit,  ac derisum,  verba sibi
    convenientia  fundens,  despexit  et  refutavit?  Huius etiam memoriam
    confirmavit Poeta noster  in  sexto  cum  caneret:  parvoque  potentem
    Fabritium.
    Nunquid  non  preferendi  leges  propriis  commodis  memorabile  nobis
    exemplar  Camillus  fuit  qui,  secundum  Livium,   dampnatus  exilio,
    postquam   patriam  liberavit  obsessam,   spolia  etiam  romana  Rome
    restituit, universo populo reclamante,  ab urbe sancta discessit,  nec
    ante  reversus  est  quam  sibi  repatriandi  licentia  de auctoritate
    senatus allata est?  Et hunc magnanimum Poeta commendat in  sexto  cum
    dicit: referentem signa Camillum.
    Nonne  filios  an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus
    ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem,  proprios
    filios cum hostibus conspirantes morti dedisse? Cuius gloria renovatur
    in  sexto  Poete  nostri  de  ipso canentis: natosque pater nova bella
    moventes ad penam pulcra pro libertate vocavit.
    Quid non audendum pro  patria  nobis  Mutius  persuasit  cum  incautum
    Porsennam invasit,  cum deinde manum errantem,  non alio vultu quam si
    hostem cruciari videret,  suam adhuc,  cremari aspiciebat?  Quod etiam
    Livius admiratur testificando.
    Accedunt  nunc  ille  sacratissime  victime  Deciorum  qui  pro salute
    publica devotas animas posuerunt,  ut Livius,  non quantum est dignum,
    sed   quantum   potest   glorificando   renarrat;   accedit  et  illud
    inenarrabile sacrifitium severissimi  vere  libertatis  tutoris  Marci
    Catonis.   Quorum   alteri  pro  salute  patrie  mortis  tenebras  non
    horruerunt;  alter,  ut mundo  libertatis  amores  accenderet,  quanti
    libertas  esset  ostendit  dum  e vita liber decedere maluit quam sine
    libertate manere in illa.  Horum omnium  nomen  egregium  voce  Tullii
    recalescit.  In  hiis  que  De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de
    Deciis:  "Publius  Decius  princeps  in  ea  familla  consul,  cum  se
    devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid
    de  voluptatibus  suis cogitabat,  ubi ut eam caperet aut quando,  cum
    sciret confestim  esse  moriendum,  eamque  mortem  ardentiori  studio
    peteret  quam  Epycurus  voluptatem  petendam putat?  Quod quidem eius
    factum nisi esset iure laudatum,  non esset ymitatus quarto  consulatu
    suo filius,  neque porro ex eo natus,  cum Pyrro bellum gerens, consul
    eo.  cecidisset in prelio seque e continenti genere  tertiam  victimam
    rei  publice  tribuisset".  In  hiis  vero que De offitiis,  de Catone
    dicebat: "Non enim alia in causa Marcus Cato fuit,  alia ceteri qui se
    in Affrica Cesari tradiderunt.  Atque ceteris forsan vitio datum esset
    si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt
    faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem,
    eamque  perpetua  constantia  roborasset,   semperque   in   proposito
    susceptoque  consilio permansisset,  moriendum ei potius quam tyrampni
    vultus aspiciendus fuit".
    Declarata igitur duo sunt;  quorum unum est,  quod quicunque bonum rei
    publice intendit finem iuris intendit: aliud est, quod romanus populus
    subiciendo  sibi  orbem  bonum  publicum  intendit.  Nunc  arguatur ad
    propositum sic: quicunque finem  iuris  intendit  cum  iure  graditur;
    romanus   populus  subiciendo  sibi  orbem  finem  iuris  intendit  ut
    manifeste per superiora in isto capitulo est  probatum:  ergo  romanus
    populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens de
    iure  sibi  ascivit  Imperii  dignitatem.  Que conclusio ut ex omnibus
    manifestis illata  sit,  manifestandum  est  hoc  quod  dicitur:  quod
    quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.  Ad cuius evidentiam
    advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem;  aliter esset
    otiosa  quod  esse non potest,  ut superius dicebatur.  Et quemadmodum
    omnis res est ad proprium finem,  sic omnis finis propriam  habet  rem
    cuius est finis;  unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo,  in
    quantum  duo,   finem   eundem   intendere:   sequeretur   enim   idem
    inconveniens,  quod  alterum  scilicet  esset frustra.  Cum ergo iuris
    finis quidam sit ut iam declaratum est necesse est  fine  illo  posito
    ius  poni,  cum sit proprius el per se iuris effectus.  Et cum in omni
    consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente,  ut
    hominem   sine   animali,   sicut  patet  construendo  et  destruendo,
    inpossibile est iuris finem querere sine iure,  cum  quelibet  res  ad
    proprium   finem   se  habeat  velut  consequens  ad  antecedens:  nam
    inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere  sine  sanitate.
    Propter  quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet
    cum iure intendere;  nec valet  instantia  que  de  verbis  Phylosophi
    "eubuliam" pertractantis elici solet.  Dicit enim Phylosophus: "Sed et
    hoc falso sillogismo sortiri: quod quidem oportet  sortiri;  per  quod
    autem  non,  sed falsum medium terminum esse".  Nam si ex falsis verum
    quodammodo concluditur,  hoc est per accidens,  in quantum illud verum
    impor  tatur per voces illationis;  per se enim verum nunquam sequitur
    ex falsis,  signa tamen veri bene secuntur ex signis  que  sunt  signa
    falsi.  Sic  et  in  operabilibus:  nam  licet  fur de furto subveniat
    pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si
    de propria substantia fieret,  elimosme formam haberet.  Similiter est
    de  fine  iuris: quia si aliquid,  ut finis ipsius iuris,  absque iure
    obtineretur,  ita esset finis  iuris,  hoc  est  comune  bonum,  sicut
    exhibitio  facta  de  male  acquisito  est elimosina;  et sic,  cum in
    propositione dicatur de fine iuris existente,  non  tantum  apparente,
    instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.

    6.
    Et  illud  quod  natura  ordinavit,  de  iure servatur: natura enim in
    providendo non deficit ab  hominis  providentia,  quia  si  deficeret,
    effectus  superaret causam in bonitate: quod est inpossibile.  Sed nos
    videmus quod in collegiis instituendis non solum  ordo  collegarum  ad
    invicem  consideratur  ab  instituente,  sed etiam facultas ad offitia
    exercenda: quod est considerare terminum  iuris  in  collegio  vel  in
    ordine;  non enim ius extenditur ultra posse.  Ergo ab hac providentia
    natura non deficit in suis ordinatis.  Propter quod patet quod  natura
    ordinat  res  cum  respectu  suarum  facultatum,   qui  respectus  est
    fundamentum iuris in rebus a natura positum. Ex quo sequitur quod ordo
    naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter
    iuris fundamentum ordini sit annexum: necesse igitur  est  ordinem  de
    iure  servari.  Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura;
    et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis  perfectione  qui
    finalem  formam  tantum  intenderet,  media  vero  per  que  ad formam
    pertingeret non curaret,  sic  natura,  si  solam  formam  universalem
    divine  similitudinis in universo intenderet,  media autem negligeret;
    sed  natura  in  nulla  perfectione  deficit  cum  sit   opus   divine
    intelligentie:  ergo  media  omnia  intendit,  per  que ad ultimum sue
    intentionis devenitur.  Cum ergo  finis  humani  generis  sit  aliquod
    medium  necessarium  ad finem nature universalem,  necesse est naturam
    ipsum intendere.  Propter quod bene Phylosophus naturam  semper  agere
    propter  finem  in secundo De naturali auditu probat.  Et quia ad hunc
    finem natura pertingere non potest per unum hominem,  cum  multe  slnt
    operationes  necessarie  ad  ipsum,   que  multitudinem  requirunt  in
    operantibus,  necesse est naturam producere  hominum  multitudinem  ad
    diversas  operationes  ordinatorum:  ad quod multum conferunt,  preter
    superiorem influentiam,  locorum inferiorum virtutes et  proprietates.
    Propter  quod  videmus  quod  quidam  non  solum  singulares  homines,
    quinetiam populi, apti nati sunt ad principari,  quidam alii ad subici
    atque ministrare,  ut Phylosophus astruit in hiis que De politicis: et
    talibus, ut ipse dicit, non solum regi est expediens, sed etiam iustum
    etiamsi ad hoc cogantur.  Que si ita se habent,  non dubium  est  quin
    natura   locum   et  gentem  disposuerit  in  mundo  ad  universaliter
    principandum: aliter sibi defecisset, quod est inpossibile. Quis autem
    fuerit locus et que gens,  per dicta superius et per dicenda  interius
    satis  est  manifestum  quod fuerit Roma,  et cives eius sive populus.
    Quod etiam Poeta noster valde subtiliter in sexto tetigit, introducens
    Anchisem  premonentem  Eneam  Romanorum  patrem  sic:  Excudent   alii
    spirantia mollius era,  credo equidem; vivos ducent de marmore vultus,
    orabunt causas melius,  celique meatus describent radio,  et surgentia
    sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento.
    Hee  tibi  erunt  artes,  pacique  imponere morem parcere subiectis et
    debellare superbos.
    Dispositionem vero loci subtiliter tangit in  quarto,  cum  introducit
    Iovem  ad  Mercurium  de  Enea  loquentem  isto  modo: Non illum nobis
    genitrix pulcerrima talem promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
    sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem Ytaliam regeret.
    Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura  ordinatus
    fuit ad imperandum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem de iure
    ad Imperium venit.


    7.
    Ad  bene  quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod divinum
    iudicium  in  rebus  quandoque  hominibus  est  manifestum   quandoque
    occultum.  Et  manifestum  potest esse dupliciter: ratione scilicet et
    fide. Nam quedam iudicia Dei sunt ad que humana ratio propriis pedibus
    pertingere potest,  sicut ad hoc: quod homo pro salute patrie  seipsum
    exponat; nam si pars debet se exponere pro salute totius, cum homo sit
    pars  quedam  civitatis,  ut  per Phylosophum patet in suis Politicis,
    homo pro  patria  debet  exponere  seipsum  tanquam  minus  bonum  pro
    meliori.  Unde  Phylosophus  ad Nicomacum: "Amabile quidem enim et uni
    soli, melius et divinius vero genti et civitati".  Et hoc iudicium Dei
    est;  aliter  humana  ratio  in  sua rectitudine non sequeretur nature
    intentionem: quod est inpossibile.  Quedam etiam iudicia Dei sunt,  ad
    que etsi humana ratio ex propriis pertingere nequit, elevatur tamen ad
    illa  cum  adiutorio  fidei  eorum  que in Sacris Licteris nobis dicta
    sunt,   sicut  ad  hoc:  quod   nemo,   quantumcunque   moralibus   et
    intellectualibus   virtutibus   et   secundum   habitum   et  secundum
    operationem perfectus absque fide salvari potest,  dato  quod  nunquam
    aliquid  de  Cristo  audiverit.  Nam  hoc  ratio  humana per se iustum
    intueri non potest,  fide tamen adiuta potest.  Scriptum est  enim  ad
    Hebreos:  "Inpossibile  est  sine  fide placere Deo";  et in Levitico:
    "Homo quilibet de domo Israel, qui occiderit bovem aut ovem aut capram
    in castris vel extra castra et non obtulerit  ad  hostium  tabernaculi
    oblationem Domino,  sanguinis reus erit".  Hostium tabernaculi Cristum
    figurat,  qui est hostium conclavis ecterni,  ut  ex  evangelio  elici
    potest:  occisio  animalium  operationes  humanas.  Occultum  vero est
    iudicium Dei ad quod humana ratio nec lege nature nec lege  Scripture,
    sed  de gratia spetiali quandoque pertingit;  quod fit pluribus modis:
    quandoque simplici revelatione,  quandoque  revelatione  disceptatione
    quadam mediante.  Simplici revelatione dupliciter: aut sponte Dei, aut
    oratione impetrante;  sponte Dei dupliciter:  aut  expresse,  aut  per
    signum; expresse, sicut revelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem;
    per  signum,  sicut  Pharaoni  revelatum  fuit  per  signa  quod  Deus
    iudicaverat de liberatione filiorum Israel. Oratione impetrante,  quod
    sciebant qui dicebant secundo Paralipomenon: "Cum ignoramus quid agere
    debeamus,  hoc  solum  habemus  residui:  quod  oculos  nostros  ad Te
    dirigamus".  Disceptatione vero mediante dupliciter:  aut  sorte,  aut
    certamine; "certare" etenim ab eo quod est
    "certum  facere"  dictum  est.  Sorte  quidem  Dei  iudicium quandoque
    revelatur hominibus,  ut patet  in  substitutione  Mathie  in  Actibus
    Apostolorum.  Certamine  vero dupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex
    collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam
    vocantur,  vel ex contentione  plurium  ad  aliquod  signum  prevalere
    conantium,  sicut  fit  per  pugnam  athletarum currentium ad bravium.
    Primus horum modorum apud  Gentiles  figuratus  fuit  in  illo  duello
    Herculis  et  Anthei,  cuius  Lucanus  meminit  in  quarto Farsalie et
    Ovidius in nono  De  rerum  transmutatione;  secundus  figuratur  apud
    eosdem  in  Athalanta  et  Ypomene  in decimo De rerum transmutatione.
    Similiter et latere  non  debet  quoniam  in  hiis  duobus  decertandi
    generibus  ita  se  habet  res,  ut in altero sine iniuria decertantes
    impedire se possint,  puta duelliones,  in altero vero non;  non  enim
    athlete  impedimento  in  alterutrum uti debent,  quamvis Poeta noster
    aliter sensisse videtur in quinto, cum fecit remunerari Eurialum.
    Propter  quod  melius  Tullius  in  tertiis  Offitiis  hoc   prohibuit
    sententiam Crisippi sequens; ait enim sic: "Scite Crisippus, ut multa:
    "qui  stadium"  inquit "currit,  eniti et contendere debet quam maxime
    possit ut vincat;  supplantare eum quicum certet nullo  modo  debet"".
    Hiis  itaque  in  capitulo  distinctis,  duas  rationes  efficaces  ad
    propositum accipere  possumus:  scilicet  a  disceptatione  athletarum
    unam,  et  a  disceptatione pugilum alteram;  quas quidem prosequar in
    sequentibus et inmediatis capitulis.


    8.
    Ille igitur populus qui  cunctis  athletizantibus  pro  imperio  mundi
    prevaluit, de divino iudicio prevaluit. Nam, cum diremptio universalis
    litigii  magis  Deo  sit  cure  quam  diremptio  particularis,  et  in
    particularibus  litigiis  quibusdam  per  athletas  divinum   iudicium
    postulamus (iuxta iam tritum proverbium "Cui Deus concedit,  benedicat
    et Petrus"),  nullum dubium  est  quin  prevalentia  in  athletis  pro
    imperio  mundi  certantibus  Dei iudicium sit secuta.  Romanus populus
    cunctis  athletizantibus  pro  imperio  mundi  prevaluit:  quod   erit
    manifestum  -  si  considerantur  athlete - si consideretur et bravium
    sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim
    "Imperium" dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non
    modo primus,  quin etiam solus actigit  metam  certaminis,  ut  statim
    patebit.  Primus  nanque  in mortalibus,  qui ad hoc bravium anelavit,
    Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamvis cum consorte  thori  Semiramide
    per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert, imperium mundi armis
    temptaverit  et  Asyam  totam  sibi subegerit,  non tamen occidentales
    mundi partes  eis  unquam  subiecte  fuerunt.  Horum  amborum  Ovidius
    memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo:
    Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem et infra:
    Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra.
    Secundus  Vesoges,  rex  Egipti,  ad hoc bravium spiravit;  et quamvis
    meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat,
    nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a Scithis inter
    quasi athlotetas et terminum ab incepto  suo  temerario  est  aversus.
    Deinde  Cirus,  rex Persarum,  temptavit hoc: qui,  Babilone destructa
    imperioque  Babilonis  ad   Persas   translato,   nec   adhuc   partes
    occidentales  expertus,  sub  Tamiride regina Scitharum vitam simul et
    intentionem deposuit.  Post hos vero Xerxes,  Darii filius et  rex  in
    Persis,  cum  tanta  gentium  multitudine  mundum  invasit,  cum tanta
    potentia,  ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter  Sexton
    et  Abidon  ponte  superaverit.  Cuius  operis  admirabilis Lucanus in
    secundo Farsalie memor fuit;  canit enim ibi  sic:  Talis  fama  canit
    tumidum super equora Xerxem construxisse vias.
    Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad bravium pervenire non
    potuit.  Preter  istos et post,  Alexander rex Macedo maxime omnium ad
    palmam Monarchie propinquans,  dum per legatos ad  deditionem  Romanos
    premoneret,  apud  Egiptum  ante  Romanorum  responsionem,  ut  Livius
    narrat,  in medio quasi cursu collapsus est.  De cuius etiam sepultura
    ibidem  existente  Lucanus  in  octavo,  invehens  in  Ptolomeum regem
    Egipti,  testimonium reddit dicens: Ultima Lagee  stirpis  perituraque
    proles  degener,  inceste  sceptris cessure sororis,  cum tibi sacrato
    Macedo servetur in antro.
    "O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei",  quis  hic  te  non
    obstupescere  poterit?  Nam  conantem  Alexandrum  prepedire  in cursu
    coathletam  romanum  tu,  ne  sua  temeritas  prodiret  ulterius,   de
    certamine rapuisti.
    Sed  quod  Roma  palmam  tanti  bravii sit adepta,  multis comprobatur
    testimoniis.  Ait enim Poeta noster in primo: Certe hinc Romanos  olim
    volventibus annis hinc fore ductores,  revocato a sanguine Teucri, qui
    mare, qui terras omni ditione tenerent.
    Et Lucanus in primo: Dividitur ferro  regnum  populique  potentis  que
    mare, que terras, que totum possidet orbem non cepit Fortuna duos.
    Et  Boetius  in  secundo,  cum  de Romanorum principe loqueretur,  sic
    inquit: Hic tamen sceptro populos regebat,  quos videt condens  radios
    sub  undas  Phebus  extremo veniens ab ortu quos premunt septem gelidi
    triones,  quos nothus sicco violentus estu torret,  ardentes recoquens
    arenas.
    Hoc  etiam  testimonium  perhibet scriba Cristi Lucas,  qui omnia vera
    dicit, in illa parte sui eloquii: "Exivit edictum a Cesare Augusto, ut
    describeretur universus orbis";  in quibus  verbis  universalem  mundi
    iurisdictionem  tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus.  Ex
    quibus  omnibus  manifestum   est   quod   romanus   populus   cunctis
    athletizantibus  pro  imperio  mundi prevaluit: ergo de divino iudicio
    prevaluit,  et per consequens de divino iudicio obtinuit;  quod est de
    iure obtinuisse.


    9.
    Et  quod  per  duellum acquiritur,  de iure acquiritur.  Nam ubicunque
    humanum  iudicium  deficit,  vel  ignorantie  tenebris  involutum  vel
    propter  presidium iudicis non habere,  ne iustitia derelicta remaneat
    recurrendum est  ad  Illum  qui  tantum  eam  dilexit  ut,  quod  ipsa
    exigebat,  de proprio sanguine ipse moriendo supplevit;  unde psalmus:
    "Iustus Dominus et iustitias dilexit".  Hoc autem fit  cum  de  libero
    assensu  partium,  non odio,  non amore,  sed solo zelo iustitie,  per
    virium tam animi quam corporis  mutuam  collisionem  divinum  iudicium
    postulatur: quam quidem collisionem,  quia primitus unius ad unum fuit
    ipsa inventa,  "duellum"  appellamus.  Sed  semper  cavendum  est  ut,
    quemadmodum   in   rebus  bellicis  prius  omnia  temptanda  sunt  per
    disceptationem quandam et  ultimum  per  prelium  dimicandum  est,  ut
    Tullius et Vegetius concorditer precipiunt,  hic in Re militari,  ille
    vero in Offitiis;  et quemadmodum in cura medicinali  ante  ferrum  et
    ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, omnibus
    viis  prius investigatis pro iudicio de lite habendo,  ad hoc remedium
    ultimo quadam  iustitie  necessitate  coacti  recurramus.  Duo  igitur
    formalia  duelli  apparent: unum hoc quod nunc dictum est;  aliud quod
    superius tangebatur,  scilicet ut non odio,  non amore,  sed solo zelo
    iustitie   de   comuni   assensu  agoniste  seu  duelliones  palestram
    ingrediantur.  Et  propter  hoc  bene  Tullius,  cum  de  hac  materia
    tangeret;  inquiebat  enim: "Sed bella quibus Imperii corona proposita
    est, minus acerbe gerenda sunt". Quod si formalia duelli servata sunt,
    aliter enim duellum non esset,  iustitie necessitate de comuni assensu
    congregati propter zelum iustitie nonne in nomine Dei congregati sunt?
    Et  si  sic,  nonne  Deus in medio illorum est,  cum ipse in evangelio
    nobis hoc promictat?  Et si Deus  adest,  nonne  nefas  est  arbitrari
    iustitiam  succumbere  posse,  quam  ipse  in tantum diligit,  quantum
    superius prenotatur? Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne
    de iure acquiritur quod per duellum acquiritur?  Hanc veritatem  etiam
    Gentiles  ante tubam evangelicam cognoscebant,  cum iudicium a fortuna
    duelli querebant.  Unde bene Pirrus ille,  tam moribus Eacidarum  quam
    sanguine  generosus,  cum  legati Romanorum pro redimendis captivis ad
    illum missi fuerunt,  respondit: Nec mi aurum posco,  nec  mi  pretium
    dederitis; non cauponantes bellum, sed belligerantes, ferro, non auro,
    vitam cernamus utrique.
    Vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors, virtute experiamur.
    Quorum  virtuti belli fortuna pepercit,  eorundem me libertati parcere
    certum est.
    Dono ducite.
    Hic Pirrus "Heram" vocabat fortunam, quam causam melius et rectius nos
    "divinam providentiam" appellamus.  Unde caveant  pugiles  ne  pretium
    constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et
    iustitie  dicendum esset;  nec tunc arbiter Deus adesse credatur,  sed
    ille antiquus Hostis qui litigii fuerat persuasor. Habeant semper,  si
    duelliones  esse  volunt,  non  sanguinis  et iustitie mercatores,  in
    hostio palestre ante oculos Pirrum,  qui pro  imperio  decertando  sic
    aurum despiciebat ut dictum est.  Quod si contra veritatem ostensam de
    inparitate virium instetur,  ut assolet,  per victoriam David de Golia
    obtentam   instantia  refellatur;   et  si  Gentiles  aliud  peterent,
    refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum.
    Stultum enim est valde vires quas Deus confortat, inferiores in pugile
    suspicari.
    Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure  acquiri.
    Sed  romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis
    testimoniis  comprobatur.   In  quibus  manifestandis  non  solum  hoc
    apparebit,   sed   etiam  quicquid  a  primordialibus  Imperii  romani
    diudicandum erat per duellum esse discussum.  Nam de primo cum de sede
    patris Enee,  qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium,
    Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad
    ultimum,  propter divinum beneplacitum  inquirendum,  inter  se  solum
    dimicatum  est,  ut  in  ultimis Eneydos canitur.  In quo quidem agone
    tanta victoris Enee clementia  fuit,  ut  nisi  balteus,  quem  Turnus
    Pallanti a se occiso detraxerat,  patuisset,  victo victor simul vitam
    condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur. Cumque
    duo populi ex ipsa troyana  radice  in  Ytalia  germinassent,  romanus
    videlicet  et  albanus,  atque  de  signo aquile deque penatibus aliis
    Troyanorum  atque  dignitate  principandi  longo  tempore   inter   se
    disceptatum  esset,  ad  ultimum  de  comuni assensu partium,  propter
    iustitiam cognoscendam,  per tres Oratios fratres hinc et per  totidem
    Curiatios  fratres  inde  in  conspectu regum et populorum altrinsecus
    expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis,
    Romanorum duobus palma victorie sub Hostilio rege cessit  Romanis.  Et
    hoc  diligenter  Livius  in prima parte contexit,  cuius Orosius etiam
    contestatur.  Deinde cum  finitimis,  omni  iure  belli  servato,  cum
    Sabinis,  cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma
    tamen duelli,  de imperio decertatum  fuisse  Levius  narrat:  in  quo
    quidem modo decertandi cum Samnitibus fere fortunam, ut dicam, incepti
    penituit.  Et  hoc  Lucanus  in  secundo  ad exemplum reducit sic: Aut
    Collina tulit stratas quot porta catervas tunc cum  pene  caput  mundi
    rerumque  potestas  mutavit  translata  locum,  romanaque Samnis ultra
    Caudinas speravit vulnera furcas.
    Postquam vero Ytalorum litigia sedata fuerunt,  et cum  Grecis  cumque
    Penis   nondum   pro  divino  iudicio  certatum  esset,   ad  Imperium
    intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis,  Pirro pro Grecis,
    de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma obtinuit;
    Scipione  vero  pro  Ytalis,  Annibale  pro Affricanis in forma duelli
    bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii
    romane rei scriptores testificari conantur.  Quis igitur  adeo  mentis
    obtuse  nunc  est,  qui  non  videat sub iure duelli gloriosum populum
    coronam orbis totius esse lucratum?  Vere dicere potuit  homo  romanus
    quod   quidem  Apostolus  ad  Timotheum  "Reposita  est  michi  corona
    iustitie"; "reposita", scilicet in Dei providentia ecterna.
    Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab  illa  specula
    rationis  unde  humana  mens  hec  principia  speculatur,  et  sileant
    secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti.
    Et iam manifestum est quod  romanus  populus  per  duellum  acquisivit
    Imperium:  ergo de iure acquisivit;  quod est principale propositum in
    libro presenti.

    10.
    Usque adhuc patet propositum per rationes  que  plurimum  rationalibus
    principiis  innituntur;  sed  ex  nunc  ex  principiis fidei cristiane
    iterum patefaciendum est.  Maxime enim fremuerunt et  inania  meditati
    sunt  in  romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt;
    nec miseret eos pauperum Cristi,  quibus non solum defraudatio fit  in
    ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonia ipsa cotidie rapiuntur, et
    depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam executorem iustitie non
    admittunt.  Nec iam depauperatio talis absque Dei iudicio fit, cum nec
    pauperibus,   quorum  patrimonia  sunt   Ecclesie   facultates,   inde
    subveniatur  nec  ab  offerente  Imperio  cum  gratitudine  teneantur.
    Redeunt unde venerunt: venerunt bene, redeunt male, quia bene data, et
    male  possessa  sunt.  Quid  ad  pastores  tales?   Quid  si  Ecclesie
    substantia  defluit  dum proprietates propinquorum suorum exaugeantur?
    Sed forsan  melius  est  propositum  prosequi,  et  sub  pio  silentio
    Salvatoris nostri expectare succursum.
    Dico ergo quod, si romanum Imperium de iure non fuit, Cristus nascendo
    persuasit  iniustum;   consequens  est  falsum:  ergo  contradictorium
    antecedentis est verum.  Inferunt enim  se  contradictoria  invicem  a
    contrario  sensu.  Falsitatem  consequentis  ad  fideles ostendere non
    oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc esse concedit,  et si non
    concedit,  fidelis non est,  et si fidelis non est,  sd eum ratio ista
    non queritur.  Consequentiam sic ostendo: quicunque aliquod edictum ex
    electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet (et cum opera
    persuadentiora sint quam sermones,  ut Phylosopho placet in ultimis ad
    Nicomacum),  magis persuadet quam si sermone approbaret.  Sed Cristus,
    ut  scriba  eius Lucas testatur,  sub edicto romane auctoritatis nasci
    voluit  de  Virgine  Matre,   ut  in  illa  singulari  generis  humani
    descriptione filius Dei,  homo factus,  homo conscriberetur: quod fuit
    illud prosequi.  (Et forte  sanctius  est  arbitrari  divinitus  illud
    exivisse  per  Cesarem,  ut  qui  tanta  tempora  fuerat expectatus in
    sotietate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret). Ergo Cristus
    Augusti,  Romanorum auctoritate fungentis,  edictum fore iustum  opere
    persuasit.  Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur,  necesse est
    ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit:  que
    si de iure non erat, iniusta erat. Et notandum quod argumentum sumptum
    ad  destructionem  consequentis,  licet de sua forma per aliquem locum
    teneat,  tamen vim suam per secundam figuram  ostendit,  si  reducatur
    sicut  argumentum a positione antecedentis per primam.  Reducitur enim
    sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus non persuasit iniuste:
    ergo non  persuasit  iniustum.  A  positione  antecedentis  sic:  omne
    iniustum persuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum: ergo
    persuasit iniuste.

    11.
    Et  si  romanum Imperium de iure non fuit,  peccatum Ade in Cristo non
    fuit punitum;  hoc autem est falsum: ergo contradictorium ius  ex  quo
    sequitur  est  verum.  Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per
    peccatum Ade omnes peccatores essemus,  (dicente Apostolo  "Sicut  per
    unum  hominem  in  hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors,
    ita in omnes homines mors,  in quo omnes  peccaverunt");  si  de  illo
    peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii
    ire  natura,  natura  scilicet depravata.  Sed hoc non est,  cum dicat
    Apostolus ad Ephesios loquens de  Patre:  "Qui  predestinavit  nos  in
    adoptionem  filiorum  per Iesum Cristum in ipsum,  secundum propositum
    voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue,  in qua gratificavit
    nos  in  dilecto Filio suo,  in quo habemus redemptionem per sanguinem
    eius,   remissionem  peccatorum  secundum  divitias  glorie  sue   que
    superhabundavit  in nobis";  cum etiam Cristus ipse,  in se punitionem
    patiens, dicat in Iohanne: "Consummatum est"; nam ubi consummatum est,
    nichil restat agendum.  Propter convenientiam sciendum quod  "punitio"
    non  est  simpliciter  "pena  iniuriam  inferenti",  sed "pena iflicta
    iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi"; unde,  nisi ab
    ordinario  iudice  pena  inflicta sit,  "punitio" non est,  sed potius
    "iniuria" est dicenda.  Unde dicebat ille Moysi: "Quis  constituit  te
    iudicem  super nos?".  Si ergo sub ordinario iudice Cristus passus non
    fuisset,  illa pena punitio non fuisset.  Et iudex ordinarius esse non
    poterat  nisi  supra  totum  humanum genus iurisdictionem habens,  cum
    totum humanum genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut
    ait Propheta, puniretur.  Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar,
    cuius vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset nisi romanum
    Imperium de iure fuisset. Hinc est quod Herodes, quamvis ignorans quid
    faceret,  sicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decreto, Cristum
    Pilato remisit ad iudicandum,  ut Lucas in evangelio suo tradit.  Erat
    enim  Herodes  non vicem Tyberii gerens sub signo aquile vel sub signo
    senatus,  sed rex regno singulari ordinatus ab eo et sub  signo  regni
    sibi  commissi gubernans.  Desinant igitur Imperium exprobrare romanum
    qui se filios Ecclesie fingunt,  cum videant sponsum Cristum illud sic
    in  utroque  termino  sue  militie  comprobasse.  Et  iam sufficienter
    manifestum esse arbitror,  romanum populum sibi de iure orbis Imperium
    ascivisse.
    O felicem populum,  o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator
    ille Imperii tui natus fuisset,  vel nunquam sua  pia  intentio  ipsum
    fefellisset!




    LIBRO TERZO.

    1.
    "Conclusit ora leonum,  et non nocuerunt michi: quia coram eo iustitia
    inventa est in me".
    In principio huius operis  propositum  fuit  de  tribus  questionibus,
    prout  materia  pateretur,  inquirere;  de  quarum  duabus  primis  in
    superioribus libris, ut credo,  sufficienter peractum est.  Nunc autem
    de  tertia  restat  agendum:  cuius  quidem veritas,  quia sine rubore
    aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa
    erit.  Sed quia de trono inmutabili suo  Veritas  deprecatur,  Salomon
    etiam  silvam  Proverbiorum  ingrediens  meditandam veritatem,  impium
    detestandum in se facturo nos docet,  ac preceptor  morum  Phylosophus
    familiaria destruenda pro veritate suadet;  assumpta fiducia de verbis
    Danielis premissis,  in  quibus  divina  potentia  clipeus  defensorum
    veritatis astruitur,  iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in
    calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti
    et tetigit labia Ysaie,  gignasium presens ingrediar,  et  in  brachio
    Illius  qui  nos  de  potestate  tenebrarum  liberavit in sanguine suo
    impium atque mendacem  de  palestra,  spectante  mundo,  eiciam.  Quid
    timeam,  cum Spiritus Patri et Filio coecternus aiat per os David: "In
    memoria ecterna erit iustus, ab auditione mala non timebit"?
    Questio igitur presens,  de  qua  inquisitio  futura  est,  inter  duo
    luminaria  magna  versatur:  rornarum  scilicet  Pontificem et romanum
    Principem,  et queritur utrum auctoritas Monarche romani,  qui de iure
    Monarcha mundi est,  ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo
    dependeat  an  ab  aliquo  Dei  vicario  vel  ministro,   quem   Petri
    successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.


    2.
    Ad   presentem  questionem  discutiendam  sicut  in  superioribus  est
    peractum,   aliquod  principium  est  assummendum  in  virtute   cuius
    aperiende  veritatis  argumenta formentur;  nam sine prefixo principio
    etiam  vera  dicendo  laborare  quid  prodest,  cum  principlum  solum
    assummendorum  mediorum  sit radix?  Hec igitur irrefragabilis veritas
    prefigatur: scilicet quod illud quod nature intentioni  repugnat  Deus
    nolit.  Nam  si  hoc  verum non esset,  contradictorium eius non esset
    falsum,  quod est: Deum non nolle quod nature intentioni repugnat.  Et
    si hoc non falsum,  nec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim est
    in necessariis consequentiis falsum esse  consequens  antecedente  non
    falso  existente.   Sed  ad  non  nolle  altelum  duorum  sequitur  de
    necessitate: aut velle aut non velle;  sicut ad non  odire  necessario
    sequitur  aut amare aut non amare;  non enim non amare est odire,  nec
    non velle est nolle, ut de se patet.  Que si falsa non sunt,  ista non
    erit  falsa:  "Deus  vult  quod  non  vult";  cuius falsitas non habet
    superiorem.  Quod autem verum sit quod dicitur sic declaro: manifestum
    est  quod  Deus finem nature vult,  aliter celum otiose moveret;  quod
    dicendum non est.  Si Deus vellet  impedimentum  finis,  vellet  etiam
    finem   impedimenti,   aliter  etiam  otiose  vellet;   et  cum  finis
    impedimenti sit non esse rei impedite,  sequeretur Deum velle non esse
    finem  nature,  quem  dicitur  velle  esse.  Si  enim  Deus non vellet
    impedimentum finis, prout non vellet sequeretur ad non velle nichil de
    impedimento curare,  sive esset sive non esset;  sed qui  impedimentum
    non  curat,  rem que potest impediri non curat,  et per consequens non
    habet in voluntate;  et quod quis non habet in  voluntate,  non  vult.
    Propter  quod  si  finis  nature  impediri  potest  - quod potest - de
    necessitate sequitur quod Deus finem nature non vult;  et sic sequitur
    quod prius: videlicet Deum velle quod non vult.  Verissimum igitur est
    illud principium ex cuius contradictorio tam absurda secuntur.


    3.
    In introitu ad questionem hanc notare oportet  quod  prime  questionis
    veritas  magis  manifestanda  fuit  ad ignorantiam tollendam,  quam ad
    tollendum litigium;  sed que fuit secunde questionis,  quasi equaliter
    ad  ignorantiam  et  litigium  se  habebat  (multa etenim ignoramus de
    quibus non litigamus.  Nam geometra circuli quadraturam  ignorat:  non
    tamen  de ipsa litigat;  theologus vero numerum angelorum ignorat: non
    tamen de illo litigium  facit;  Egiptius  vero  civilitatem  Scitharum
    ignorat,  non  propter  hoc  de  ipsorum civilitate contendit).  Huius
    quidem  tertie  questionis  veritas   tantum   habet   litigium,   ut,
    quemadmodum  in aliis ignorantia solet esse causa litigii,  sic et hic
    litigium causa ignorantie sit magis. Hominibus nanque rationis intuitu
    voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit: ut, male affecti,  lumine
    rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam
    denegent   cecitatem.   Unde  fit  persepe  quod  non  solum  falsitas
    patrocinium habeat,  sed ut plerique de suis terminis egredientes  per
    aliena  castra  discurrant;  ubi  nichil  intelligentes,  ipsi  nichil
    intelliguntur:  et  sic  provocant  quosdam  ad   iram,   quosdam   ad
    dedignationem,   nonnullos  ad  risum.  Igitur  contra  veritatem  que
    queritur  tria  hominum  genera  maxime  colluctantur.  Summus  nanque
    Pontifex,  domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor,  cui
    non quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium,
    necnon alii gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo
    matris Ecclesie promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan
    - ut dixi - non de superbia contradicunt.  Quidam  vero  alii,  quorum
    obstinata  cupiditas lumen rationis - extinxit et dum ex patre dyabolo
    sunt,  Ecclesie se filios esse dicunt - non  solum  in  hac  questione
    litigium  movent,  sed  sacratissimi  principatus vocabolum aborrentes
    superiorum questionum et huius  principia  inpudenter  negarent.  Sunt
    etiam  tertii  -  quos  decretalistas  vocant  -  qui,   theologie  ac
    phylosophie cuiuslibet inscii et expertes,  suis decretalibus  -  quas
    profecto  venerandas  existimo  -  tota intentione innixi,  de illarum
    prevalentia - credo - sperantes, Imperio derogant. Nec mirum,  cum iam
    audiverim   quendam   de   illis  dicentem  et  procaciter  asserentem
    traditiones Ecclesie fidei fundamentum: quod quidem nefas de oppinione
    mortalium illi summoveant qui ante traditiones Ecclesie in Filium  Dei
    Cristum  sive venturum sive presentem sive iam passum crediderunt,  et
    credendo speraverunt,  et sperantes karitate arserunt,  et ardentes ei
    coheredes  factos  esse  mundus  non dubitat.  Et ut tales de presenti
    gignasio totaliter excludantur,  est advertendum quod quedam scriptura
    est  ante Ecclesiam,  quedam cum Ecclesia,  quedam post Ecclesiam Ante
    quidem Ecclesiam sunt vetus et novum Testamentum,  quod  "in  ecternum
    mandatum  est"  ut  ait  Propheta;  hoc  enim  est quod dicit Ecclesia
    loquens ad sponsum:  "Trahe  me  post  te".  Cum  Ecclesia  vero  sunt
    veneranda  illa  concilia  principalia quibus Cristum interfuisse nemo
    fidelis dubitat,  cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum  in
    celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem
    seculi", ut Matheus testatur. Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini
    et aliorum,  quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat,  fructus eorum
    vel omnino non vidit vel, si vidit, minime degustavit.  Post Ecclesiam
    vero  sunt  traditiones  quas  "decretales"  dicunt:  que  quidem etsi
    auctoritate apostolica sunt venerande,  fundamentali  tamen  Scripture
    postponendas   esse   dubitandum  non  est,   cum  Cristus  sacerdotes
    obiurgaverit de contrario.  Cum enim interrogassent: "Quare  discipuli
    tui  traditionem  seniorum transgrediuntur?" - negligebant enim manuum
    lotionem - Cristus eis  Matheo  testante,  respondit:  "Quare  et  vos
    transgredimimi  mandatum  Dei  propter  traditionem vestram?".  In quo
    satis innuit traditionem postponendam.  Quod si  traditiones  Ecclesie
    post Ecclesiam sunt,  ut declaratum est, necesse est ut non Ecclesie a
    traditionibus,  sed  ab  Ecclesia  traditionibus  accedat  auctoritas.
    Hiique  solas  traditiones  habentes  ab  hoc  ut  dicebatur  gignasio
    excludendi sunt: oportet enim,  hanc veritatem venantes,  ex  hiis  ex
    quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere`.  Hiis itaque
    sic exclusis,  exludendi sunt alii qui,  corvorum plumis operti,  oves
    albas  in grege Domini se iactant.  Hii sunt impietatis filii qui,  ut
    flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et
    denique iudicem habere nolunt.  Nam cur ad eos ratio  quereretur,  cum
    sua cupiditate detenti principia non viderent?
    Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem
    Ecclesiam  ducti,  ipsam  que  queritur veritatem ignorant: cum quibus
    illa reverentia fretus quam pius filius debet patri,  quam pius filius
    matri,  pius in Cristum,  pius in Ecclesiam, pius in pastorem, pius in
    omnes cristianam religionem profitentes,  pro salute veritatis in  hoc
    libro certamen incipio.


    4.
    Isti   vero   ad   quos  erit  tota  disputatio  sequens,   asserentes
    auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere  velut  artifex
    inferior  dependet  ab  architecto,  pluribus  et  diversis argumentis
    moventur;  que quidem de Sacra  Scriptura  eliciunt  et  de  quibusdam
    gestis  tam  summi Pontificis quam ipsius Imperatoris,  nonnullum vero
    rationis  indicium  habere  nituntur.  Dicunt  enim  primo,   secundum
    scripturam  Geneseos,  quod  Deus fecit duo magna luminaria - luminare
    maius et luminare minus - ut alterum preesset diei et alterum preesset
    nocti: que allegorice dicta  esse  intelligebant  ista  duo  regimina:
    scilicet  spirituale  et temporale.  Deinde arguunt quod,  quemadmodum
    luna,  que est luminare minus,  non habet lucem nisi prout  recipit  a
    sole, sic nec regnum temporale auctoritatem habet nisi prout recipit a
    spirituali regimine.
    Propter  hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum
    quod,  sicut Phylosopho placet in hiis que  De  sophisticis  elenchis,
    solutio argumenti est erroris manifestatio.  Et quia error potest esse
    in materia et in forma argumenti,  dupliciter peccare  contingit:  aut
    scilicet assummendo falsum,  aut non sillogizando; que duo Phylosophus
    obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: "Quia falsa  recipiunt
    et  non sillogizantes sunt".  Et accipio hic largo modo "falsum" etiam
    pro "inoppinabili", quod in materia probabili habet naturam falsi.  Si
    vero  in  forma  sit  peccatum,  conclusio interimenda est ab illo qui
    solvere vult,  ostendendo formam sillogisticam non  esse  servatam  Si
    vero  peccatum  sit  in  materia,  aut  est  quia "simpliciter" falsum
    assumptum est, aut quia falsum "secundum quid". Si "simpliciter",  per
    interemptionem  assumpti  solvendum  est;   si  "secundum  quid",  per
    distinctionem.
    Hoc viso,  ad meliorem huius et aliarum inferius  factarum  solutionum
    evidentiam  advertendum  quod  circa sensum misticum dupliciter errare
    contingit: aut querendo ipsum ubi non est,  aut accipiendo aliter quam
    accipi  debeat.  Propter primum dicit Augustinus in Civitate Dei: "Non
    omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid putanda sunt,  sed
    propter  illa  que aliquid significant etiam ea que nichil significant
    actexuntur.  Solo vomere terra proscinditur;  sed ut hoc fieri possit,
    etiam cetera aratri membra sunt necessaria". Propter secundum idem ait
    in  Doctrina  Cristiana,  loquens  de illo aliud in Scripturis sentire
    quam ille qui scripsit eas dicit,  quod "ita fallitur ac  si  quisquam
    deserens  viam eo tamen per girum pergeret quo via illa perducit";  et
    subdit:  "Demonstrandum  est  ut  consuetudine   deviandi   etiam   in
    transversum  aut  perversum  ire cogatur".  Deinde innuit causam quare
    cavendum sit hoc in Scripturis, dicens: "Titubabit fides, si Divinarum
    Scripturarum vacillat autoritas".  Ego autem dico quod si talia  fiunt
    de  ignorantia,  correctione diligenter adhibita ignoscendum est sicut
    ignoscendum esset illi qui  leonem  in  nubibus  formidaret;  si  vero
    industria,  non  aliter  cum  sic  errantibus  est  agendum,  quam cum
    tyrampnis, qui publica iura non ad comunem utilitatem secuntur, sed ad
    propriam retorquere conantur.  O summum facinus,  etiamsi contingat in
    sompniis,  ecterni  Spiritus  intentione  abuti!  Non enim peccatur in
    Moysen, non in David, non in Iob, non in Matheum,  non in Paulum,  sed
    in Spiritum Sanctum qui loquitur in illis.  Nam quanquam scribe divini
    eloquii multi sint,  unicus tamen dictator est Deus,  qui beneplacitum
    suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est.
    Hiis  itaque  prenotatis,  ad  id  quod  superius  dicebatur  dico per
    interemptionem illius dicti  quo  dicunt  illa  duo  luminaria  typice
    importare  duo  hec  regimina:  in quo quidem dicto tota vis argumenti
    consistit. Quod autem ille sensus omnino sustineri non possit, duplici
    via potest ostendi. Primo quia, cum huiusmodi regimina sint accidentia
    quedam ipsius hominis,  videretur Deus  usus  fuisse  ordine  perverso
    accidentia prius producendo quam proprium subiectum: quod absurdum est
    dicere de Deo; nam illa duo luminaria producta sunt die quarto et homo
    die  sexto,  ut  patet  in Lictera.  Preterea,  cum ista regimina sint
    hominum  directiva  in  quosdam  fines,  ut  infra  patebit,  si  homo
    stetisset  in  statu  innocentie  in  quo  a  Deo factus est,  talibus
    directivis non  indiguisset:  sunt  ergo  huiusmodi  regimina  remedia
    contra infirmitatem peccati. Cum ergo non solum in die quarto peccator
    homo non erat,  sed etiam simpliciter homo non erat, producere remedia
    fuisset otiosum: quod est contra divinam bonitatem. Stultus enim esset
    medicus qui,  ante nativitatem hominis,  pro  apostemate  futuro  illi
    emplastrum  conficeret.  Non  igitur dicendum est quod quarto die Deus
    hec duo regimina fecerit;  et per consequens intentio Moysi  esse  non
    potuit illa quam fingunt.  Potest etiam hoc,  mendacio tollerando, per
    distinctionem dissolvi:  mitior  nanque  est  in  adversarium  solutio
    distinctiva; non enim omnino mentiens esse videtur, sicut interemptiva
    illum  videri  facit.  Dico  ergo  quod  licet  luna  non habeat lucem
    habundanter nisi ut a sole recipit, non propter hoc sequitur quod ipsa
    luna sit a sole. Unde sciendum quod aliud est esse ipsius lune,  aliud
    virtus eius,  et aliud operari.  Quantum est ad esse,  nullo modo luna
    dependet a sole,  nec  etiam  quantum  ad  virtutem,  nec  quantum  ad
    operationem  simpliciter;  quia  motus  eius  est  a  motore  proprio,
    influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex
    se,  ut in eius eclipsi manifestum  est.  Sed  quantum  ad  melius  et
    virtuosius operandum,  recipit aliquid a sole, quia lucem habundantem:
    qua recepta, virtuosius operatur.  Sic ergo dico quod regnum temporale
    non  recipit esse a spirituali,  nec virtutem que est eius auctoritas,
    nec  etiam  operationem  simpliciter;   sed  bene  ab  eo  recipit  ut
    virtuosius  operetur  per  lucem  gratie  quam  in  celo  et  in terra
    benedictio summi Pontificis infundit illi. Et ideo argumentum peccabat
    in forma,  quia predicatum in conclusione non est extremitas  maioris,
    ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen
    spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit
    auctoritatem a regimine spirituali.  Nam in extremitate maioris ponunt
    "lucem",  in predicato vero conclusionis "auctoritatem": que sunt  res
    diverse subiecto et ratione, ut visum est.


    5.
    Assummunt  etiam argumentum de lictera Moysi,  dicentes quod de femore
    Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum
    alter fuit pater sacerdotii alter vero  regiminis  temporalis.  Deinde
    sic  arguunt  ex  hiis:  sicut  se habuit Levi ad Iudam,  sic se habet
    Ecclesia ad Imperium; Levi precessit Iudam in nativitate,  ut patet in
    Lictera:  ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate.  Et hoc vero
    de facili solvitur;  ram cum dicunt quod Levi et Iudas,  filii  Iacob,
    figurant  ista regimina,  possem similiter hoc interimendo dissolvere:
    sed concedatur.  Et cum arguendo  inferunt  "sicut  Levi  precedit  in
    nativitate sic Ecclesia in auctoritate", dico similiter quod aliud est
    predicatum  conclusionis  et  aliud  maior  extremitas:  nam aliud est
    "auctoritas" et aliud "nativitas",  subiecto et ratione;  propter quod
    peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D
    et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F,  F vero et C diversa
    sunt. Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C,  hoc est
    auctoritas   ad   nativitatem,   et   pro  antecedente  bene  infertur
    consequens,  ut animal pro homine,  dico quod falsum est:  multi  enim
    sunt  maiores  natu  qui  non solum in auctoritate non precedunt,  sed
    etiam preceduntur a iunioribus;  ut patet ubi  episcopi  sunt  tempore
    minores  quam  sui  archipresbyteri.  Et  sic instantia videtur errare
    secundum "non causam ut causa".


    6.
    De lictera vero  primi  libri  Regum  assummunt  etiam  creationem  et
    depositionem  Saulis,  et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de
    trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur,  ut
    in  Lictera  patet.  Et  ex  hoc  arguunt  quod,  quemadmodum ille Dei
    vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in
    alium transferendi,  sic et nunc Dei  vicarius,  Ecclesie  universalis
    antistes,  auctoritatem  habet dandi et tollendi et etiam transferendi
    sceptrum regiminis temporalis;  ex  quo  sine  dubio  sequeretur  quod
    auctoritas  Imperii  dependeret  ut  dicunt.  Et  ad  hoc dicendum per
    interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei  vicarium,  quia  non  ut
    vicarius  sed  ut  legatus  spetialis  ad  hoc,  sive  nuntius portans
    mandatum Domini expressum,  hoc fecit: quod patet quia  quicquid  Deus
    dixit,  hoc  fecit solum et hoc retulit.  Unde sciendum quod aliud est
    esse vicarium,  aliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud est
    esse doctorem, aliud est esse interpretem.
    Nam  vicarius  est  cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa
    est;  et ideo intra terminos iurisdictionis commisse de  lege  vel  de
    arbitrio  potest  agere  circa  aliquid,  quod dominus omnino ignorat.
    Nuntius autem non potest in quantum nuntius;  sed quemadmodum  malleus
    in  sola  virtute  fabri operatur sic et nuntius in solo arbitrio eius
    qui mictit illum.  Non igitur sequitur,  si Deus per nuntium  Samuelem
    fecit  hoc,  quod vicarius Dei hoc facere possit.  Multa enim Deus per
    angelos fecit et  facit  et  facturus  est  que  vicarius  Dei,  Petri
    successor,  facere non posset.  Unde argumentum istorum est "a toto ad
    partem",  construendo sic "homo potest videre et audire : ergo  oculus
    potest   videre   et  audire".   Et  hoc  non  tenet;   teneret  autem
    "destructive",  sic: "homo non potest volare: ergo nec brachia hominis
    possunt volare". Et similiter sic: "Deus per nuntium facere non potest
    genita non esse genita,  iuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius
    eius facere potest".


    7.
    Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum
    recepisse simul thus et aurum ad significandum  se  ipsum  dominum  et
    gubernatorem  spiritualium  et  temporalium;  ex  quo  inferunt Cristi
    vicarium dominum et gubernatorem eorundem,  et per  consequens  habere
    utrorunque  auctoritatem.  Ad hoc respondens licteram Mathei et sensum
    confiteor,  sel quod ex illa inferre  conantur  interimo.  Sillogizant
    enim  sic:  "Deus  est  dominus  spiritualium  et temporalium;  summus
    Pontifex  est  vicarius  Dei:  ergo  est   dominus   spiritualium   et
    temporalium".  Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur
    et arguitur in quatuor terminis,  in  quibus  forma  sillogistica  non
    salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter Nam aliud est
    "Deus",  quod  subicitur  in  maiori,  et  aliud "vicarius Dei",  quod
    predicatur in minori.  Et si quis  instaret  de  vicarii  equivalentia
    inutilis  est  instantia:  quia  nullus  vicariatus  sive divinus sive
    humanus, equivalere potest principali auctoritati: quod patet de levi.
    Nam scimus quod  successor  Petri  non  equivalet  divine  auctoritati
    saltem  in  operatione nature: non enim posset facere terram ascendere
    sursum, nec ignem descendere deorsum per offitium sibi commissum.  Nec
    etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et
    similiter  baptizandi nullo modo Deus commictere posset,  ut evidenter
    probatur,  licet Magister contrarium dixerit in  quarto  Scimus  etiam
    quod  vicarius hominis non equivalet ei,  quantum in hoc quod vicarius
    est,  quia nemo potest dare quod suum non est.  Auctoritas principalis
    non  est  principis  nisi  ad  usum,  quia  nullus  princeps  se ipsum
    auctorizare potest;  recipere autem potest atque dimictere,  sed alium
    creare  non  potest,  quia creatio principis ex principe non dependet.
    Quod si ita est,  manifestum est  quod  nullus  princeps  potest  sibi
    substituere  vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam
    emcaciam habet.


    8.
    Item  assummunt  de  lictera  eiusdem  illud  Cristi  ad  Petrum:  "Et
    quodcunque  ligaveris  super  terram,  erit  ligatum  et in celis;  et
    quodcunque solveris super terram erit solutum et in celis"; quod etiam
    omnibus apostolis est dictum.  Similiter accipiunt de lictera  Mathei,
    similiter  et  Iohannis:  ex  cuo  arguunt  successorem Petri omnia de
    concessione Dei posse tam ligare quam solvere;  et inde inferunt posse
    solvere  leges  et decreta Imperii,  atque leges et decreta ligare pro
    regimine  temporali:  unde  bene  sequeretur  illud  quod  dicunt.  Et
    dicendum  ad  hoc  per  distinctionem  circa  maiorem  sillogismi  quo
    utuntur. Sillogizant enim sic: "Petrus potuit solvere omnia et ligare;
    successor Petri potest quicquid Petrus potuit;  ergo  successor  Petri
    potest omnia solvere et ligare". Unde inferunt auctoritatem et decreta
    Imperii solvere et ligare ipsum posse.  Minorem concedo,  maiorem vero
    non sine  distinctione.  Et  ideo  dico  quod  hoc  signum  universale
    "omnie",  quod  includitur  in "quodcunque",  nunquam distribuit extra
    ambitum termini distributi.  Nam si dico "omne animal currit",  "omne"
    distribuit  pro  omni  eo quod sub genere animalis comprehenditur;  si
    vero dico "omnis homo currit",  tunc signum universale non  distribuit
    nisi  pro  suppositis  huius  termini  "homo";   et  cum  dico  "omnis
    grammaticus", tunc distributio magis coartatur.
    Propter quod semper videndum est quid est quod signum universale habet
    distribuere:  quo  viso,  facile  apparebit  quantum  sua  distributio
    dilatetur,  cognita  natura  et  ambitu  termini distributi.  Unde cum
    dicitur  "quodcunque  ligaveris",  si  illud  "quodcunque"  summeretur
    absolute,  verum  esset  quod dicunt;  et non solum hoc facere posset,
    quin etiam solvere uxorem a viro et ligare ipsam alteri vivente primo:
    quod nullo modo potest.  Posset etiam solvere me non penitentem:  quod
    etiam  facere ipse Deus non posset.  Cum ergo ita sit,  manifestum est
    quod non absolute summenda est  illa  distributio  sed  respective  ad
    aliquid.  Quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo
    quod sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur.
    Dicit enim Cristus Petro: "Tibi dabo claves regni  celorum",  hoc  est
    "Faciam  te hostiarium regni celodum",  Deinde subdit "et quodcunque":
    quod est "omne quod", id est "et omne quod ad istud offitium spectabit
    solvere poteris et ligare".  Et sic signum universale quod  includitur
    in  "quodcunque"  contrahitur  in sua distributione ab offitio clavium
    regno celorum: et sic assummendo,  vera est illa propositio;  absolute
    vero non,  ut patet.  Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum
    exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen
    propter hoc sequitur quod possit solvere seu  ligare  decreta  Imperii
    sive leges ut ipsi dicebant,  nisi ulterius probaretur hoc spectare ad
    offitium clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.


    9.
    Accipiunt etiam illud Luce,  quod Petrus dixit Cristo,  cum ait  "Ecce
    duo  gladii  hic",  et dicunt quod per illos duos gladios duo predicta
    regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc
    est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud
    successorem Petri consistere.  Et ad hoc dicendum  per  interemptionem
    sensus in quo fundant argumentum.  Dicunt enim illos duos gladios quos
    assignavit  Petrus,   duo  prefata  regimina  importare:  quod  omnino
    negandum  est,  tum  quia  illa  responsio  non fuisset ad intentionem
    Cristi,   tum  quia  Petrus  de  more  subito  respondebat  ad   rerum
    superficiem tantum.
    Quod  autem  responsio  non  fuisset  ad  intentionem  Cristi non erit
    inmanifestum,  si considerentur verba precedentia et  causa  verborum.
    Propter  quod  sciendum  quod hoc dictum fuit in die Cene;  unde Lucas
    incipit superius sic: "Venit autem dies azimorum in quo  necesse  erat
    occidi  Pascha",  in  qua  quidem  cena  prelocutus  fuit  Cristus  de
    ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis.
    Item sciendum quod ubi ista  verba  intervenerunt  erant  simul  omnes
    duodecim  discipuli;  unde  parum post verba premissa dicit Lucas: "Et
    cum facta esset hora discubuit,  et duodecim apostoli cum eo".  Et  ex
    hinc  continuato colloquio venit ad hec: "Quando misi vos sine sacculo
    et pera  et  calciamentis,  nunquid  aliquid  defuit  vobis?  At  illi
    dixerunt: Nichil.  Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat,
    similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam et emat gladium".
    In quo satis aperte  intentio  Cristi  manifestatur;  non  enim  dixit
    "ematis  vel  habeatis  duos  gladios"  ymo duodecim,  cum ad duodecim
    discipulos diceret "qui non habet emat" ut quilibet haberet  unum.  Et
    hoc etiam dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum
    erga eos,  quasi diceret: "Quousque fui vobiscum, recepti eratis; nunc
    fugabimini.
    Unde oportet vos preparare vobis  etiam  ea  que  iam  prohibui  vobis
    propter  necessitatem".  Itaque  si  responsio Petri,  que est ad hoc,
    fuisset sub intentione illa,  iam non fuisset ad eam que erat  Cristi:
    de  quo  Cristus  ipsum  increpasset sicut multotiens increpavit,  cum
    inscie responderet.  Hic autem non  fecit,  sed  acquievit  dicens  ei
    "Satis  est";  quasi  diceret:  "Propter  necessitatem  dico;  sed  si
    quilibet habere non potest, duo sufficere possunt".
    Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur,  probat eius festina
    et  impremeditata  presumptio,  ad  quam  non  solum  fidei sinceritas
    impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis. Hanc suam
    presumptionem scribe Cristi testantur omnes.  Scribit  autem  Matheus,
    cum  Iesus  interrogasset  discipulos "Quem me esse dicitis?",  Petrum
    ante omnes respondisse: "Tu es  Cristus,  filius  Dei  vivi".  Scribit
    etiam  quod,  cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in
    Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit cum et cepit increpare illum
    dicens: "Absit a te,  Domine;  non erit tibi hoc";  ad  quem  Cristus,
    redarguens,  conversus  dixit: "Vade post me,  Sathana".  Item scribit
    quod in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et Elye et
    duorum filiorum Zebedei,  dixit: "Domine,  bonum est nos hic esse;  si
    vis,  faciamus  hic  tria  tabernacula: tibi unum,  Moysi unum et Elye
    unum".  Item scribit quod,  cum discipuli essent in  navicula  tempore
    noctis et Cristus ambularet super acquam, Petrus dixit: "Domine, si tu
    es,  iube me ad te venire super aquas". Item scribit quod, cum Cristus
    prenuntiaret scandalum discipulis suis,  Petrus respondit: "Etsi omnes
    scandalizati  fuerint  in  te,  ego nunquam scandalizabor";  et infra:
    "Etiamsi oportuerit me mori  tecum,  non  te  negabo".  Et  hoc  etiam
    contestatur  Marcus;  Lucas  vero scribit Petrum etiam dixisse Cristo,
    parum supra verba premissa de gladiis: "Domine,  tecum paratus sum  in
    carcerem  et  in mortem ire".  Iohannes autem dicit de illo quod,  cum
    Cristus vellet sibi lavare pedes, Petrus ait: "Domine,  tu michi lavas
    pedes?";  et  infra: "Non lavabis michi pedes in ecternum" Dicit etiam
    ipsum gladio percussisse ministri servum: quod etiam conscribunt omnes
    quatuor.
    Dicit  etiam  Iohannes  ipsum  introivisse  subito,   cum   venit   in
    monumentum,  videns  alium  discipulum  cunctantem  ad hostium.  Dicit
    iterum quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, "Cum Petrus
    audisset quia Dominus est,  tunica succinxit se,  erat enim nudus,  et
    misit  se in mare".  Ultimo dicit quod,  cum Petrus vidisset Iohannem,
    dixit  Iesu:  "Domine  hic  autem  quid?".   Iuvat  quippe  talia   de
    Archimandrita  nostro  in laudem sue puritatis continuasse,  in quibus
    aperte  deprehenditur  quod,   cum  de  duobus   gladiis   loquebatur,
    intentione simplici respondebat ad Cristum.  Quod si verba illa Cristi
    et Petri typice sunt accipienda,  non ad hoc quod dicunt isti trahenda
    sunt,  sed  referenda  sunt  ad  sensum  illius  gladii de quo scribit
    Matheus sic: "Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram:
    non veni pacem  mictere,  sed  gladium.  Veni  enim  separare  hominem
    adversus  patrem  suum"  etc.  Quod  quidem  fit tam verbo quam opere;
    propter quod dicebat Lucas ad Theophilum "que cepit  Iesus  facere  et
    docere".  Talem  gladium Cristum emere precipiebat,  quem duplicem ibi
    esse Petrus etiam respondebat.  Ad verba enim et opera  parati  erant,
    per que facerent quod Cristus dicebat se venisse facturum per gladium,
    ut dictum est.


    10.
    Dicunt  adhuc  quidam  quod  Constantinus imperator,  mundatus a lepra
    intercessione Silvestri tunc summi Pontificis, Imperii sedem, scilicet
    Romam, donavit Ecclesie cum multis aliis Imperii dignitatibus.  Ex quo
    arguunt  dignitates  illas  deinde  neminem  assummere  posse  nisi ab
    Ecclesia recipiat,  cuius eas esse dicunt;  et ex hoc bene  sequeretur
    auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi volunt.
    Positis  et  solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis
    habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis
    humanis et ratione  humana  radicantur.  Ex  quibus  primum  est  quod
    premictitur,  quod sic sillogizant: "ea que sunt Ecclesie nemo de iure
    habere potest nisi ab Ecclesia" et hoc conceditur "romanum regimen est
    Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia";  et
    minorem  probant  per ea que de Constantino superius tacta sunt.  Hanc
    ergo minorem interimo et,  cum probant,  dico quod sua probatio  nulla
    est,  quia  Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem,  nec
    Ecclesia recipere. Et cum pertinaciter instant,  quod dico sic ostendi
    potest:  nemini  licet  ea facere per offitium sibi deputatum que sunt
    contra  illud  offitium;  quia  sic  idem,  in  quantum  idem,   esset
    contrarium  sibi  ipsi:  quod  est  inpossibile;  sed  contra offitium
    deputatum Imperatori est scindere  Imperium,  cum  offitium  eius  sit
    humanum  genus  uni  velle et uni nolle tenere subiectum,  ut in primo
    huius de facili videri potest;  ergo scindere Imperium Imperatori  non
    licet  Si  ergo  alique dignitates per Constantinum essent alienate ut
    dicunt ab Imperio, et cessissent in potestatem Ecclesie,  scissa esset
    tunica  inconsutilis,  quam  scindere  ausi non sunt etiam qui Cristum
    verum Deum lancea perforarunt.  Preterea,  sicut Ecclesia  suum  habet
    fundamentum,  sic  et Imperium suum.  Nam Ecclesie fundamentum Cristus
    est;  unde Apostolus ad Corinthios:  "Fundamentum  aliud  nemo  potest
    ponere  preter  id quod positum est,  quod est Cristus Iesus" Ipse est
    petra super quam hedificata est Ecclesia. Imperii vero fundamentum ius
    humanum est. Modo dico quod, sicut Ecclesie fundamento suo contrariari
    non licet,  sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum
    "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super
    dilectum?"  sic  et Imperio licitum non est contra ius humanum aliquid
    facere. Sed contra ius humanum esset, si se ipsum Imperium destrueret:
    ergo Imperio se ipsum destruere non licet.  Cum ergo scindere Imperium
    esset  destruere  ipsum,  consistente  Imperio  in  unitate  Monarchie
    universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere
    Imperium non licet.  Quod autem  destruere  Imperium  sit  contra  ius
    humanum, ex superioribus est manifestum.
    Preterea,  omnis  iurisdictio  prior  est  suo  iudice:  iudex enim ad
    iurisdictionem  ordinatur,  et  non  e  converso;   sed  Imperium  est
    iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo cornprehendens:
    ergo  ipsa  est  prior  suo iudice,  qui est Imperator,  quia ad ipsam
    Imperator est  ordinatus,  et  non  e  converso.  Ex  quo  patet  quod
    Imperator  ipsam permutare non potest in quantum Imperator,  cum ab ea
    recipiat esse quod est.  Modo dico sic: aut ille  Imperator  erat  cum
    dicitur  Ecclesie  contulisse,  aut  non;  et si non,  planum est quod
    nichil poterat de Imperio conferre;  si sic,  cum talis collatio esset
    minoratio iurisdictionis, in quantum Imperator hoc facere non poterat.
    Amplius, si unus Imperator aliquam particulam ab Imperii iurisdictione
    discindere  posset,   eadem  ratione  et  alius.  Et  cum  iurisdictio
    temporalis  finita  sit  et  omne  finitum  per   finitas   decisiones
    assummatur, sequeretur quod iurisdictio prima posset annichilari: quod
    est irrationabile. Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et
    cui  confertur per modum patientis,  ut placet Phylosopho in quarto ad
    Nicomacum, non solum ad collationem esse licitam requiritur dispositio
    conferentis sed etiam eius cui confertur: videtur enim in patiente  et
    disposito actus activorum inesse. Sed Ecclesia omnino indisposita erat
    ad  temporalia  recipienda  per  preceptum prohibitivum expressum,  ut
    habemus per Matheum sic:  "Nolite  possidere  aurum,  neque  argentum,
    neque pecuniam in zonis vestris,  non peram in via" etc.  Nam etsi per
    Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem
    tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post  prohibitionem  illam
    invenire  non potui.  Qua re,  si Ecclesia recipere non poterat,  dato
    quod Constantinus hoc facere potuisset de se,  actio  tamen  illa  non
    erat  possibilis propter patientis indispositionem.  Patet igitur quod
    nec Ecclesia recipere per modum possessionis  nec  ille  conferre  per
    modum  alienationis  poterat.  Poterat  tamen Imperator in patrocinium
    Ecclesie Patrimonium et alia deputare inmoto semper superiori dominio,
    cuius unitas divisionem non patitur.  Poterat et vicarius Dei recipere
    non  tanquam  possessor,  sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi
    pauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur.
    Adhuc dicunt quod  Adrianus  papa  Carolum  Magnum  sibi  et  Ecclesie
    advocavit ob iniuriam Longobardorum, tempore Desiderii regis eorum; et
    quod  Carolus  ab  eo  recepit  Imperii  dignitatem  non obstante quod
    Michael imperabat apud Constantinopolim.
    Propter quod dicunt quod omnes qui fuerunt Romanorum Imperatores  post
    ipsum  et  ipsi advocati Ecclesie sunt et debent ab Ecclesia advocari:
    ex quo etiam sequeretur illa dependentia quam concludere volunt. Et ad
    hoc infringendum dico quod nichil dicunt:  usurpatio  enim  iuris  non
    facit  ius  Nam  si  sic,  eodem  modo  auctoritas Ecclesie probaretur
    dependere  ab  Imperatore,   postquam  Octo  imperator  Leonem   papam
    restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.


    11.
    Ratione  vero  sic  arguunt.  Summunt etenim sibi principium de decimo
    Prime phylosophie dicentes: omnia que sunt unius generis reducuntur ad
    unum,  quod est mensura omnium que sub illo  genere  sunt;  sed  omnes
    homines  sunt  unius  generis: ergo debent reduci ad unum,  tanquam ad
    mensuram omnium eorum.  Et  cum  summus  Antistes  et  Imperator  sint
    homines,  si conclusio illa est vera,  oportet quod reducantur ad unum
    hominem.  Et cum Papa non sit reducendus ad  alium,  relinquitur  quod
    Imperator  cum  omnibus  aliis  sit  reducendus  ad ipsum,  tanquam ad
    mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.  Ad
    hanc  rationem  solvendam  dico  quod,  cum  dicunt "Ea que sunt unius
    generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum
    in ipso", verum dicunt.  Et similiter verum dicunt dicentes quod omnes
    homines sunt unius generis; et similiter verum concludunt cum inferunt
    ex  hiis  omnes  homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere.
    Sed  cum  ex  hac  conclusione  subinferunt  de  Papa  et  Imperatore,
    falluntur "secundum accidens". Ad cuius evidentiam sciendum quod aliud
    est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo aliud est esse
    hominem,  aliud  esse  Imperatorem,  sicut aliud est esse hominem,  et
    aliud est esse patrem et dominum. Homo enim est id quod est per formam
    substantialem,  per quam  sortitur  spetiem  et  genus,  et  per  quam
    reponitur sub predicamento substantie;  pater vero est id quod est per
    formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam
    et genus,  et reponitur sub genere "ad  aliquid",  sive  "relationis".
    Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma
    accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis:
    quod  est  falsum.  Cum  ergo  Papa et Imperator sint id quod sunt per
    quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes
    sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis,
    manifestum est quod Papa et Imperator,  in quantum  huiusmodi,  habent
    reponi  sub  predicamento  relationis,  et  per  consequens  reduci ad
    aliquod existens sub illo genere.  Unde dico quod alia est mensura  ad
    quam  habent reduci prout sunt homines,  et alia prout sunt et Papa et
    Imperator Nam,  prout sunt homines,  habent reduci ad optimum hominem,
    qui est mensura omnium aliorum,  et ydea ut dicam quisquis ille sit ad
    existentem maxime unum in genere suo: ut haberi potest ex  ultimis  ad
    Nicomacum.  In quantum vero sunt relativa quedam,  ut patet, reducenda
    sunt vel ad invicem,  si alterum subalternatur alteri  vel  in  spetie
    comunicant  per  naturam relationis,  vel ad aliquod tertium,  ad quod
    reducantur tanquam ad comunem  unitatem.  Sed  non  potest  dici  quod
    alterum subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur:
    quod  est  falsum;  non  enim  dicimus  "Imperator  est  Papa",  nec e
    converso.  Nec potest dici quod comunicent in  spetie,  cum  alia  sit
    ratio Pape, alia Imperatoris, in quantum huiusmodi: ergo reducuntur ad
    aliquid in quo habent uniri.
    Propter quod sciendum quod,  sicut se habet relatio ad relationem, sic
    relativum ad relativum.  Si  ergo  Papatus  et  Imperiatus,  cum  sint
    relationes    superpositionis,    habeant    reduci    ad    respectum
    superpositionis,  a quo respectu cum suis differentialibus descendunt,
    Papa et Imperator,  cum sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum
    in   quo   reperiatur   ipse    respectus    superpositionis    absque
    differentialibus  aliis.  Et hoc erit vel ipse Deus,  in quo respectus
    omnis universaliter unitur, vel aliqua substantia Deo inferior, in qua
    respectus superpositionis per differentiam superpositionis a  simplici
    respectu descendens particuletur. Et sic patet quod Papa et Imperator,
    in  quantum  homines,  habent reduci ad unum;  in quantum vero Papa et
    Imperator, ad aliud: et per hoc patet ad rationem.


    12.
    Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur  qui  romani
    Principatus   auctoritatem   dependere   dicunt  a  romano  Pontifice,
    redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis,  que a
    principio  discutienda  proponebatur:  que  quidem  veritas  apparebit
    sufficienter  si,   sub   prefixo   principio   inquirendo,   prefatam
    auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui
    Deus est Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab
    illa  cum de alia non sit altercatio vel si "ostensive" probetur a Deo
    inmediate dependere.  Quod autem auctoritas  Ecclesie  non  sit  causa
    imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo
    non virtuante,  aliud habet totam suam virtutem,  non est causa illius
    virtutis;  sed,  Ecclesia non existente aut  non  virtuante,  Imperium
    habuit  totam  suam  virtutem:  ergo  Ecclesia  non est causa virtutis
    Imperii et per consequens nec auctoritatis,  cum idem  sit  virtus  et
    auctoritas eius.  Sit Ecclesia A,  Imperium B,  auctoritas sive virtus
    Imperii C;  si,  non existente A,  C est in B,  inpossibile est A esse
    causam  eius  quod  est  C  esse  in  B  cum  inpossibile sit effectum
    precedere causam in esse.  Adhuc si,  nichil operante A,  C est in  B,
    necesse  est A non esse causam eius quod est C esse in B,  cum necesse
    sit ad productionem effectus preoperari causam presertim  efficientem,
    de  qua intenditur.  Maior propositio huius demonstrationis declarata,
    est in  terminis;  minorem  Cristus  et  Ecclesia  confirmat.  Cristus
    nascendo et moriendo,  ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in
    Actibus Apostolorum dicat ad Festum: "Ad tribunal Cesaris sto,  ubi me
    oportet iudicari"; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: "Ne
    timeas, Paule, Cesari te oportet assistere", et infra iterum Paulus ad
    Iudeos  existentes in Ytalia: "Contradicentibus autem Iudeis,  coactus
    sum appellare Cesarem,  non quasi gentem meam habens aliquid accusare,
    sed ut eruerem animam meam de morte". Quod si Cesar iam tunc iudicandi
    temporalia  non  habuisset  auctoritatem nec Cristus hoc persuasisset,
    nec angelus  illa  verba  nuntiasset,  nec  ille  qui  dicebat  "Cupio
    dissolvi  et  esse  cum Cristo" incompetentem iudicem appellasset.  Si
    etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie
    illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare  non  potuisset;  et
    sic  Ecclesia  illa  collatione  uteretur  iniuste,   cum  Deus  velit
    oblationes esse inmaculatas iuxta illud  Levitici  :  "Omnis  oblatio,
    quam conferetis Domino,  absque fermento erit".  Quod quidem preceptum
    licet ad offerentes  faciem  habere  videatur,  nichilominus  est  per
    consequens ad recipientes;  stultum enim est credere Deum velle recipi
    quod prohibet  exhiberi,  cum  etiam  in  eodem  precipiatur  Levitis:
    "Nolite  contaminare  animas  vestras nec tangatis quicquid eorum,  ne
    inmundi sitis".  Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi
    deputato  est  valde  inconveniens:  ergo  falsum  erat  illud  ex quo
    sequebatur.


    13.
    Amplius,  si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principem,
    aut haberet a Deo,  aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo
    mortalium assensu,  vel saltem ex illis prevalentium: nulla  est  alia
    rimula, per quam virtus hec ad Ecclesiam manare potuisset; sed a nullo
    istorum  habet: ergo virtutem predictam non habet.  Quod autem a nullo
    istorum habeat sic apparet.  Nam si a Deo recepisset,  hoc fuisset aut
    per legem divinam aut per naturalem quia quod a natura recipitur a Deo
    recipitur,  non tamen convertitur.  Sed non per naturalem, quia natura
    non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non
    possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit. Unde, cum
    Ecclesia non sit effectus nature,  sed Dei dicentis "Super hanc petram
    hedificabo  Ecclesiam  meam",  et  alibi "Opus consummavi quod dedisti
    michi ut faciam",  manifestum est quod ei natura legem non dedit.  Sed
    nec  per  divinam: omnis nanque divina lex duorum Testamentorum gremio
    continetur;  in quo quidem  gremio  reperire  non  possum  temporalium
    sollicitudinem  sive  curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam
    fuisse. Quinymo invenio sacerdotes primos ab illa de precepto remotos,
    ut patet per ea que Deus ad Moysen;  et sacerdotes novissimos,  per ea
    que  Cristus  ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile
    non est,  si regiminis temporalis auctoritas a  sacerdotio  demanaret,
    cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde
    cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret. Quod
    autem a se non receperit de facili patet.  Nichil est quod dare possit
    quod non habet;  unde omne agens aliquid actu esse tale oportet  quale
    agere intendit ut habetur in hiis que De simpliciter ente.
    Sed constat quod,  si Ecclesia sibi dedit illam virtutem,  non habebat
    illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quod est
    inpossibile Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit,  per ea  que
    superius  manifesta sunt patet sufficienter.  Et quod etiam ab assensu
    omnium vel prevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asyani
    et  Affricani  omnes,  quinetiam  maior  pars  Europam  colentium  hoc
    aborreat?  Fastidium  etenim  est in rebus manifestissimis probationes
    adducere.



    14.
    Item,  illud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarum
    virtutum,  cum  virtutes  uniuscuiusque  rei consequantur naturam eius
    propter  finis  adeptionem;  sed  virtus  auctorizandi  regnum  nostre
    mortalitatis  est  contra  naturam  Ecclesie:  ergo  non est de numero
    virtutum suarum.  Ad evidentiam autem  minoris  sciendum  quod  natura
    Ecclesie  forma est Ecclesie: (nam,  quamvis natura dicatur de materia
    et forma,  per prius tamen  dicitur  de  forma,  ut  ostensum  est  in
    Naturali auditu).
    Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi,  tsm in dictis
    quam in factis comprehensa: vita enim ipsius  ydea  fuit  et  exemplar
    militantis  Ecclesie,  presertim  pastorum,  maxime  summi,  cuius est
    pascere  agnos  et  oves.  (Unde  ipse  in  Iohanne  formam  sue  vite
    relinquens  "Exemplum"  inquit  "dedi  vobis,  ut quemadmodum ego feci
    vobis,  ita et vos  faciatis";  et  spetialiter  ad  Petrum,  postquam
    pastoris offitium sibi commisit,  ut in eodem habemus, "Petre," inquit
    "sequere me").  Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato  abnegavit:
    "Regnum"  inquit  "meum  non  est de hoc mundo;  si ex hoc mundo esset
    regnum meum,  ministri mei utique decertarent ut non traderer  Iudeis;
    nunc  autem regnum meum non est hinc".  Quod non sic intelligendum est
    ac si Cristus,  qui  Deus  est,  non  sit  dominus  regni  huius;  cum
    Psalmista  dicat  "quoniam  ipsius est mare,  et ipse fecit illud,  et
    aridam fundaverunt manus eius", sed quia, ut exemplar Ecclesie,  regni
    huius  curam  non  habebat.  Velut si aureum sigillum loqueretur de se
    dicens "non sum mensura in aliquo  genere";  quod  quidem  dictum  non
    habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum,
    sed  in  quantum  est  quoddam  signum  receptibile  per impressionem.
    Formale igitur est Ecclesie illud idem  dicere,  illud  idem  sentire:
    oppositum autem dicere vel sentire,  contrarium forme,  ut patet, sive
    nature,  quod idem est.  Ex quo colligitur  quod  virtus  auctorizandi
    regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione
    vel  dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata,
    sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in  oratione  causatur,
    ut  doctrina  Predicamentorum  nos  docet.   Sufficienter  igitur  per
    argumenta   superiora   ducendo   "ad   inconveniens"   probatum   est
    auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.


    15.
    Licet  in  precedenti  capitulo ducendo "ad inconveniens" ostensum sit
    auctoritatem Imperii ad auctoritate summi Pontificis non causari,  non
    tamen  omnino  probatum  est ipsam inmediate dependere a Deo,  nisi ex
    consequenti.  Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet,
    quod a Deo dependeat. Et ideo, ad perfectam determinationem propositi,
    "ostensive" probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate
    se  habere  ad  principem  universi,  qui  Deus  est.  Ad  huius autem
    intelligentiam sciendum  quod  homo  solus  in  entibus  tenet  medium
    corruptibilium  et incorruptibilium;  propter quod recte a phylosophis
    assimilatur orizonti, qui est medium duorum emisperiorum. Nam homo, si
    consideretur secundum utranque partem essentialem,  scilicet animam et
    corpus,  corruptibilis  est;  si  consideretur  tantum  secundum unam,
    scilicet animam,  incorruptibilis est.  Propter quod bene  Phylosophus
    inquit  de  ipsa,  prout incorruptibilis est,  in secundo De anima cum
    dixit:  "Et  solum  hoc  contingit  separari,  tanquam  perpetuum,   a
    corruptibili".  Si  ergo  homo  medium  quoddam  est corruptibilium et
    incorruptibilium,  cum omne medium sapiat naturam extremorum,  necesse
    est  hominem  sapere utranque naturam.  Et cum omnis natura ad ultimum
    quendam finem ordinetur,  consequitur ut hominis duplex finis existat:
    ut,   sicut   inter   omnia   entia   solus   incorruptibilitatem   et
    corruptibilitatem participat,  sic solus  inter  omnia  entia  in  duo
    ultima  ordinetur,  quorum  alterum sit finis eius prout corruptibilis
    est, alterum vero prout incorruptibilis.
    Duos igitur fines  providentia  illa  inenarrabilis  homini  proposuit
    intendendos:  beatitudinem  scilicet  huius  vite,  que  in operatione
    proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum  figuratur;  et
    beatitudinem vite ecterne,  que consistit in fruitione divini aspectus
    ad quam propria  virtus  ascendere  non  potest,  nisi  lumine  divino
    adiuta,  que  per  paradisum  celestem intelligi datur.  Ad has quidem
    beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire
    oportet.  Nam ad primam per phylosophica  documenta  venimus,  dummodo
    illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad
    secundam   vero   per   documenta  spiritualia  que  humanam  rationem
    transcendunt,  dummodo illa  sequamur  secundum  virtutes  theologicas
    operando, fidem spem scilicet et karitatem. Has igitur conclusiones et
    media,  licet  ostensa  sint  nobis  hec  ab  humana  ratione  que per
    phylosophos  tota  nobis  innotuit,  hec  a  Spiritu  Sancto  qui  per
    prophetas  et  agiographos,  qui  per coecternum sibi Dei filium Iesum
    Cristum et per  eius  discipulos  supernaturalem  veritatem  ac  nobis
    necessariam  revelavit,  humana  cupiditas  postergaret  nisi homines,
    tanquam  equi,   sua  bestialitate  vagantes  "in   camo   et   freno"
    compescerentur in via. Propter quod opus fuit homini duplici directivo
    secundum  duplicem  finem:  scilicet  summo  Pontifice,  qui  secundum
    revelata humanum genus perduceret ad vitam  ecternam,  et  Imperatore,
    qui  secundum  phylosophica  documenta  genus  humanum  ad  temporalem
    felicitatem dirigeret.  Et cum ad hunc portum vel nulli vel  pauci  et
    hii cum difficultate nimia,  pervenire possint, nisi sedatis fluctibus
    blande cupiditatis  genus  humanum  liberum  in  pacis  tranquillitate
    quiescat,  hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator
    orbis,  qui dicitur romanus  Princeps,  ut  scilicet  in  areola  ista
    mortalium  libere  cum  pace  vivatur.  Cumque  dispositio mundi huius
    dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad
    hoc  ut  utilia  documenta  libertatis  et  pacis  commode  locis   et
    temporibus  applicentur,  de  curatore  isto  dispensari  ab  Illo qui
    totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.  Hic autem  est
    solus  ille  qui  hanc preordinavit,  ut per ipsam ipse providens suis
    ordinibus queque connecteret.
    Quod si  ita  est,  solus  eligit  Deus,  solus  ipse  confirmat,  cum
    superiorem non habeat. Ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui
    nunc, nec alii cuiuscunque modi dicti fuerint "electores", sic dicendi
    sunt:  quin  potius  "denuntiatores  divine providentie" sunt habendi.
    Unde  fit  quod  aliquando  patiantur  dissidium  quibus   denuntiandi
    dignitas  est  indulta,  vel quia omnes vel quia quidam eorum,  nebula
    cupiditatis obtenebrati,  divine dispensationis faciem non discernunt.
    Sic  ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in
    ipsum de Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in
    arce sue  simplicitatis  unitus,  in  multiplices  alveos  influit  ex
    habundantia bonitatis.
    Et  iam  satis  videor  metam  actigisse propositam.  Enucleata nanque
    veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse  mundi
    necessarium  esset  Monarche  offitium,  ac  illius  qua querebatur an
    romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime
    qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo  vel  ab  alio  dependeret
    inmediate.  Que  quidem  veritas  ultime  questionis  non  sic stricte
    recipienda est,  ut romanus Princeps in aliquo  romano  Pontifici  non
    subiaceat,  cum  mortalis  ista  felicitas  quodammodo  ad  inmortalem
    felicitatem ordinetur.  Illa igitur reverentia Cesar utatur ad  Petrum
    qua  primogenitus  filius  debet uti ad patrem: ut luce paterne gratie
    illustratus  virtuosius  orbem  terre  irradiet,   cui  ab  Illo  solo
    prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.
